Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero VICTORIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delogerant, a barbaris interfecti sunt fratres. Jamvero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere non arbitron; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis diu videbantur intactae, coeperunt jam talia nuntiari. Sed quid longe imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis vulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per hujusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.

2. Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Evangelio tanto aute praedicta sint? Non itaque debemus tam nobisipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri jam vident; ut de his tum magnis pressuris tanquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias jactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multas (Luc. XII, 47, 48). Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tanquam servus jam sciens voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas? Attendunt quanta [PL33.423] celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt quanta perversitate contemnitur. Servi autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri seculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

3. Proinde, charissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt, Si nos peccatores ista meruimus, quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae sunt? humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet enim justitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis ardentis pro conservanda lege Dei projecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam justus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae tuae, et omnia judicia tua veritas, et judicia veritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum Jerusalem; quoniam in veritate et judicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obandivimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in judicio vero intulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi injusto et pessimo ultra universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra (Dan. III, 26-37). Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et juste humiliari noverant, nec tacebant.

4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII. 3)? Et qui ponitur unus in tribus justis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas justorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur, Noe. Daniel, et Job (Id. XIV, 14, 16)? Lege tamen etiam precem [PL33.424] Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per justitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in jejunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua, peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinavimus a praeceptis tuis, et a judiciis tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Juda, et habitantibus Jerusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine. Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccavimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis hujus quam dedit in conspectu nostro in manu servorum ejus Prophetarum. Et omnis Israel peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et supervenit nobis maledictio et jusjurandum, quod scriptum est in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad judices nostros, qui judicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae nunquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Jerusalem. Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut intelligeremus omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam justus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus vocem ejus. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, [PL33.425] Jerusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et orationem ejus, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis tuae Jerusalem, super quam invocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra justitia jactavimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei (Dan. IX, 3-20). Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat justitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non injuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque justitiam servare videamur?

5. Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto judicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate punivit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem ejus legibus tuis pugnare voluisti (II Mach. VII, 18, 19). Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem enim diligit Dominus corripit (Prov. III, 12); flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): unde et Apostolus, Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur. Cum judicamur autem [PL33.426] a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32).

6. Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod majorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Job ille, cujus certe justitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium.

7. Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate jactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod ejus orationibus sui filii possent ab imminentis jam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Jejunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt.

8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus [PL33.427] precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae (Dan. III, 38-45).

9. Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cujus membra potuerint superari. Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuae. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas ejus intentissime legeritis.

EPISTOLA CXII. Donatum exproconsulem hortatur ut abjecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiae catholicae communionem suos alliciat

Domino eximio, et sincerissima dilectione honorabili fratri DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas [PL33.428] aeterna et coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.

2. A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur judicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae majores melioresque fiunt alieno judicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiae robore solidantur. Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit.

3. Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Jesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. In cujus gremio etiam patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi; quem ut debito meritis ejus a me officio salutes peto, et nos visere non graveris. Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet.

EPISTOLA CXIII. Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adjutor sit

Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri CRESCONIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Si ab ista causa dissimulavero, de qua tuae religioni [PL33.429] ecce iterum scribo; non solum Eximietas tua, sed etiam ipse, quisquis ille est, in cujus causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte reprehendet: judicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab ejus necessitate et tribulatione dissimulaturum. Deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam, et quam rationem reddam, si quantum possum non egero pro ejus salute, qui se Ecclesiae, cui servio, tuendum adjuvandumque commisit, domine dilectissime et venerabilis fili? Rogo itaque Benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non jam vel noveris vel nosse possis in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem qui eum tenet, petitionem meam adjuvare digneris, ut faciat quod Imperatoris leget praecipitur: ut eum apud Acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi velit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea civitate in qua detentus est, ut sua ordinet, sumptusque provideat. Quorum dierum spatio, tua nobis annuente benevolentia, si ejus causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur: si autem non potuerimus, inveniet eum exitus judiciorum qui placuerit Deo, secundum causae ipsius meritum vel Domini omnipotentissimi voluntatem.

EPISTOLA CXIV. Ad Florentinum super eadem causa Faventii

Domino dilectissimo filio FLORENTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Cujus potestatis jussione Faventium rapueris, ipse videris: hoc autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta, imperatoris sui legibus servit. Quamvis ergo jam per fratrem et compresbyterum meum Coelestinum miserim legem, quam quidem et antequam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis qui praecipiuntur ab aliqua potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta municipalia perducantur, atque illic interrogentur utrum velint triginta dies in ea civitate ubi tenentur, agere sub moderata custodia, ad parandos sibi fructus, vel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam; quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiavit, tuae religioni recitata est: tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi; non terrens, sed rogans, et pro homine humane, et episcopali misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae et petitioni meae praestare digneris, et quod lex Imperatoris jubet, cujus reipublicae militas, meo quoque interventu et deprecatione accedente facere non graveris.

EPISTOLA CXV. Ad Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re

Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti FORTUNATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is, cum ab ejusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponensem confugit ecclesiam; et ibi erat, ut confugientes solent, exspectans quomodo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus, et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de coena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, Comitis Officiali, per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur; continuo misi ad tribunum, qui custodiendo littori constitutus est. Misit militares: nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus et in qua domo fuerit, et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. Etiam illuc misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus Officialis inventus, concedere presbytero quem miseram, noluit ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod jussit in causis talibus Imperator, id est ut Actis municipalibus interrogarentur qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus: id utique existimans quod per dies ipsos possemus fortasse causam ejus amica disceptatione finire. Jam vero cum illo Officiali profectus ductus est: sed metus est ne forte ad Consularis perductus officium, mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis judicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia praevaleat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque charissimo Consulari digneris tradere litteras meas, et has ei legere; quia bis eamdem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum; et ejus causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit. Et quod circa eumdem leges non servatae sunt, ut sic raperetur, neque ut ab Imperatore praeceptum est, ad Acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat; ut per hoc possimus cum ejus adversario rem finire.

EPISTOLA CXVI. Generoso Numidiae Consulari Augustinus commendans causam Faventii

Domino eximio et merito insigni, honorabiliterque charissimo filio GENEROSO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

[PL33.431] Laus et praedicatio administrationis tuae et fama praeclara cum me pro dilectione quam tuis meritis benevolentiaeque debemus, plurimum delectaret, nunquam adhuc in aliquo beneficio postulando Eximietati tuae mea intercessio extitit onerosa, domine dilectissime et venerabilis fili. Sed nunc quid in civitate in qua Ecclesiae Dei servio, factum sit, cum ex litteris quas ad venerabilem fratrem et coepiscopum meum Fortunatum dedi, cognoverit Praestantia tua qua fuerim necessitate compulsus ut petitionem meam ingererem occupationibus tuis, tua benignitas pervidebit. Et profecto facies quod non solum integrum, verum etiam christianum judicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat praesumendum.

EPISTOLA CXVII. Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat

Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui rem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. Non est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. Possem te plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas. Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister memoriae factus est, et misit nobis evectionem cum annonis. Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum Dignationem tuam salutat.

EPISTOLA CXVIII. Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de summo bono, exhortans Dioscorum ut christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis

CAPUT PRIMUM

1. Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, jam pene proficiscenti possem dissolvere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent. Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur?

2. Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adjuverunt, quid prosunt, dic mihi? Nam ubi finem constitueris totius hujus flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. In his verbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat, quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis [PL33.433] tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adjunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem navigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret.

3. Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi: hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adjuvaret, mederi tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae stabilique religarem. Tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? (Persius Satyra 1.) Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, jam navigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam vigiliis et lucubrationibus episcoporum!

4. Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse judicavi, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos indicaremus, [PL33.434] non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moveri! Mores hominum, inquis, proclives sunt ad vituperandum. Quid deinde? Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur. Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cujus sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris, Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.

5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo vel putari. Recte; sed quo fine nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris. Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem jam certe sentis esse nugatorium, inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in ipsa, cujus umbra averteris, dignitate veritatis. Unde enim tibi, nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam videre.

6. Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera hujusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas [PL33.435] referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perveniri.

7. An ipsa humana laude, tanquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis objurges? Hunc tu finem justitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio jactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse arbitreris; quod jam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.

CAPUT II

8. Quapropter jam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem judices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae jam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine jam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi [PL33.436] accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede.

9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda venisti, et Romae expertus es quam negligenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae majores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte jam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in gymnasia cogitationem injecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me jam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii juvenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis.

10. Deinde si fallor, et quisquam ibi forte hujusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse voluisse? Qua responsione [PL33.437] primo Graeciae facies injuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde jam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et habetem judicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, jam graeca quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc velle discere graeca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus?

11. Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. Ecce jam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce jam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime jam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire jam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas.

12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adjuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et dijudicare et subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque [PL33.438] conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, jam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.

CAPUT III

13. Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere: dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim jam in hac aetate, vel discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno vel in ambobus sit. Si autem adjeceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud jam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera vult habere, cum illud jam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur, quia jam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae voluntatis.

14. Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur [PL33.439] jam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua ejus pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatae vitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor. Quod qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.

15. Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars ejus. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, ejusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a jactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse jam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum ordinantur, ad ejus bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam [PL33.440] si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique major est. Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt.

16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam prava dedocentem. Idipsum rursum adjunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes dijudicare Platonicos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes.

17. Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Jesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cujusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant judicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intelligeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum [PL33.441] animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus.

18. In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur?

19. Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei nunquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intelligentia, qua una veritas, quomodo attingi potest, attingitur?

20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui verum se invenisse jactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere? divinum certe vel divina aliqua auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae jam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides [PL33.442] per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur.

21. Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana. Quos jam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut vix jam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, qui jussit, et creditum est quod illi vel proferre metuebant.

22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, Pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret.

CAPUT IV

23. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera hujusmodi, ut docti eruditique videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. Qui [PL33.443] enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte major sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cujus nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tanquam Academicus, Anaximeni Cicero objecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse judicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intelligibili atque incommutabili veritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intelligit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intelligit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae.

24. Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid jungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adjungitur, necesse esse in corporibus aliquem finem. Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui junctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil jungi nisi per fines locorum [PL33.444] potest. Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cujus finem pervenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intelligitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur.

25. Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. Sed adjungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est enim quod ait, Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicujus esset, mentem esse non posse. Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas communiter praesto est. Et ideo vide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adjuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adjuncto per quod sentire possit, fugere intelligentiae nostrae vim et notionem videtur (Cicero, l. 1 de Nat. Deorum).

26. Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intelligentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. Quod autem ait, nostrae, humanae intelligi voluit; et bene non ait, Fugit; sed, Fugere videtur. Hoc enim illis videtur, neminem hoc posse intelligere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intelligentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et verax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam [PL33.445] vetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem ejus cognitio, qua id verum esse cognovit. Non enim mihi propterea veritas chara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum.

27. Si igitur nec ejus hominis qui verum forsitan vidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adjuvare doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, jactatione inanissima ventilemur. Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse judicetur? Ideoque fluctuavit ejus, sicut isti dicunt, nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat, quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare possemus. Nullam enim aliam causam cujuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas. Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in eorum animos veniat imago veritatis.

28. Quanquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum vim quamdam animalem et spirabilem: qua vi eum credo et imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere. Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum penit [PL33.446] praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut jam dividi nequeant, neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus. Intelligis autem jam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.

29. Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum parvum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere? Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu atque contactu corporearum imaginum cogitet? De visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt.

30. Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis alicujus, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitare fieri ut ex multis una videatur. Quam vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus jam satis dictum est, semper affluant (Lib. 1 de Nat. Deorum), quomodo potest de immortalitate confidere?

31. In cuibus omnibus deliramentis haec opinantium, [PL33.447] illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cujusquam disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abjicique debuerunt. Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore illustrent, anima vegetent? quae omnia nullo modo nisi arte divinae providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et venire ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si affluunt, quomodo jam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? Sed jam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. Cum vero ausi sint etiam defendere, non jam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cujus aures haec ferre potuerunt.

CAPUT V

32. Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intelligi? Hujus nos gloriae servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista dijudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae veritatis. Cujus auctoritati tanto devotius obtemperari [PL33.448] oportet, quanto videmus nullum jam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Jesum Christum, se intelligere et videre dissimulant. Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit, ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia jacere se abjectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere spirituales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae rationis armavit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis jam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur.

33. Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum jam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos viros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt, aliqui Dominum Jesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in ejus militiam transierunt. Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una ejus Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est.

34. Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quanquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore [PL33.449] omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem. Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.

EPISTOLA CXIX. Consentius Augustino proponit quaestiones de Trinitate

Domino sancto ac beatissimo papae AUGUSTINO, CONSENTIUS.

1. Jam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando, fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae brevi sermone suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adjutor dignaretur. Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris, adjuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem, loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo. Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi hujus elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare credentes, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent, neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent.

2. Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus conscius secretorum, qui habet clavem David (Apoc. III, 7), serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari (II Cor. III, 18), in quantum tibi ille qui hujusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem similitudinis ejus ipso adjuvante exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in eam [PL33.450] tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in memetipso, dehinc in libris corrige.

3. Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque Dominum Jesum Christum lumen esse de lumine, sicut scriptum est, »Bene nuntiate diem de die, salutare ejus« (Psal. XCV, 2); et in Sapientia Solomonis, »Candor est enim lucis aeternae« (Sap. VII, 26); credebam Deum, quod licet credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cujusdam lucis infinitam magnitudinem, cujus nec qualitatem aestimare, nec quantitatem metiri, nec speciem fingere, quanquam sublime cogitans mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. Cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare Dominum Jesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat, permaneret, quam in illis visceribus nisi aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis objectus est. Si, inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit, »Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum« (Joan. XX, 17)?

4. Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate hujusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae tres sunt. Deus indiscretus est, personae discretae sunt. Deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione miscentur. Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. Plena sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. Ipse est in Patre, ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est Spiritus sanctus. Pater in Filio est, Filius in Patre, in utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat Deus. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt, Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam, non separatam possident substantiam Deitatis; et ideo vel majestate, vel aetate, alter alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est in plenitudine aliquid, quod possit [PL33.451] plenitudinem separare, et majorem uni, minorem alteri facere portionem. In personis autem non ita est; quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est Spiritus sancti. Una virtus est, quam trina possidet virtus; una substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus majestate ubique sunt, quia unum sunt; personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. Et reliqua hujusmodi texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos, una atque eadem est majestate, firmarem. Ex quo intelligi debere monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam.

5. Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait, »Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt« (Matth. V, 8); super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis attollis, ais non tanquam aliquod corpus debere cogitari Deum. Nam etiamsi quispiam animo lucem millies quam hujus solis clariorem intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut justitiam vel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum. Mihi autem, qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae: ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, justitiae similem cogitare; quia justitia non in se, sed in nobis vivit; imo potius nos secundum justitiam vivimus, ipsa vero justitia per se nequaquam vivit, nisi forte non hujus humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse justitia.

6. Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis, sed etiam pleniori epistola velim. Neque enim fas est ut nostri tantum pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente revocentur. Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi hujus erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cujus auctoritati cedant, cujus doctrinae credant, cujus ingenio superentur? An forte ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere, quam velut comitem pravi itineris increpare? Sed mihi pro utilitate animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi et caeteris vitam simul laudemque paritura sit. Nemo siquidem tam injustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta [PL33.452] delegerim, prudenter judicare cunctetur. Neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat dicens, »Sic currite ut comprehendatis« (I Cor. IX, 24): quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. Tu enim non editorum jam a me librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut praefatiunculam praetuli, hujusmodi verba conscripta sunt: »Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia.« Cur ergo, vir doctrinae hujus quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? Non enim levis aut culpata quaestio, in qua non solum nihil profecit, verum etiam post, ut a te fortissime dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non possumus, intelligentiae a te lumine declaratum, oculis cordis videre valeamus. Incolumis ac beatus in aeternum, mei memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 33, coll. 423-452 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22