PROSPERI AQUITANI PRO AUGUSTINO RESPONSIONES AD CAPITULA CALUMNIANTIUM GALLORUM. Liber unus

[PL45.1833] PRAEFATIO. Doctrinam, quam sanctae memoriae Augustinus episcopus contra Pelagianos, inimicos gratiae Christi et liberi arbitrii decomptores, per multos annos apostolice asseruit, litterisque mandavit, quibusdam visum est, aut non intelligendo, aut intelligi eam nolendo, reprehendere: et hoc quasi compendium cognitionis his qui judicio eorum ducebantur, afferre; ut quae in libris praedicti viri damnabilia se reperisse jactabant, brevium capitulorum indiculis publicarent: talique commento et detestationem ejus, quem impeterent, obtinerent; et ab his quae infamassent, curam exterriti lectoris averterent. Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem putet sensum scriptis catholici inesse Doctoris, qualem cum, qui frustra calumniantur, ostentant; singulis capitulis, quae damnationis titulo praenotarunt, brevi et absoluta professione respondeo, in nullo recedens a tramite earum definitionum, quae in sancti viri disputationibus continentur: ut facile vel tenuis diligentiae advertat inspector, quam injustis opprobriis catholici Praedicatoris memoria carpatur; et in quod peccatum cadant, qui aliena instigatione commoti, scriptorem celeberrimi nominis promptius habeant culpare, quam nosse.

OBJECTIO PRIMA. Quod ex praedestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines ad peccata compulsi, cogantur in mortem.

RESPONSIO. Praedestinationem Dei nullus catholicus negat: fatalem autem necessitatem multi etiam non christiani refutant. Peccatum ergo ad mortem trahit: sed ad peccandum neminem Deus cogit. Nemini enim mandavit impie agere (Eccli. XV, 21): et, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Proinde qui praedestinationis nomine fatum praedicat, tam non est probandus, quam qui fati nomine veritatem praedestinationis infamat. Fati enim opinio vana est, et de falsitate concepta: praedestinationis autem fides, multa sanctarum auctoritate Scripturarum munita est; cui nullo modo fas est ea quae ab hominibus male aguntur, adscribi: qui in proclivitatem cadendi non ex conditione Dei, sed ex primi patris praevaricatione venerunt. De cujus poena nemo liberatur, nisi [PL45.1834] per gratiam Domini nostri Jesu Christi, praeparatam et praedestinatam in aeterno consilio Dei ante constitutionem mundi.

OBJ. II. Quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta Baptismi gratia originale peccatum.

RESP. Omnis homo qui credens in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum regeneratur in Baptismo, tam a propriis peccatis quae mala voluntate et actione contraxit, quam ab originali quod a parentibus traxit, absolvitur. Sed relapsum post Baptismum ad infidelitatem et impios mores, qui negat originali peccato fuisse purgatum, tam falsa opinatur, quam qui eumdem asserit non aeterna morte esse damnandum. Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur: qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt debebatur. Quod quia Dei praescientiam nec latuit, nec fefellit; sine dubio talem nunquam elegit, nunquam praedestinavit, et periturum nunquam ab aeterna perditione discrevit.

OBJ. III. Quod non praedestinati ad vitam, etiam si fuerint in Christo per Baptismum regenerati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit; sed tamdiu reserventur, donec ruant et pereant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri.

RESP. A sanctitate ad immunditiam, a justitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est: et tales ad praedestinationem filiorum Dei, cohaeredum Christi, non pertinere, certissimum est. Quod ergo hujusmodi in haec prolapsi mala, sine correctione poenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt: sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Quod autem illos non eo tempore, quo in fide recta et bonis moribus erant, ab hac vita Deus abstulit; ad occulta ejus judicia, quae tamen nunquam sunt injusta, referendum est. Quis enim nesciat intra unam conditionem mortalitatis humanae, ab unius horae infantia, usque ad annosissimam senectutem, exitus morientium impari aetatis fine variari; neque cujusquam animam vel citius vel tardius quam Deus voluerit, a corpore quod vivificat, abscedere? Si ergo aliquis in vitae suae longitudine deseruit Deum; bono, [PL45.1835] quod erat ex Deo, male usus est. Nam longaevitas non est nisi ex Deo. Et quod ex Deo est, nonnisi bonum est: et quod bonum est, mali causa non est. Non itaque recte opinatur, qui putat prorogatorem vitae, lapsuris auctorem esse peccati: cum utique non peccatum sit diu vivere, sed male vivere; quod etiam in paucorum annorum aetate fieri potest. Igitur sicut bona opera ad inspiratorem eorum Deum, ita mala ad eos sunt referenda qui peccant. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Deum; sed reliquerunt, et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt: atque ab hoc licet fuerint renati, fuerint justificati; ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati.

OBJ. IV. Quod non omnes homines vocentur ad gratiam.

RESP. Non omnes vocari ad gratiam eos, quibus omnibus Evangelium praedicatur, non recte dicitur; etiamsi sint qui Evangelio non obaudiant: nisi ad eos respicitur, quibus nondum sacramentum crucis Christi, et redemptio sanguinis ejus innotuit. Quia etiamsi constaret quod jam in universis nationibus et omnibus finibus terrae totus mundus Evangelium recepisset (quod utique futurum verissime praenuntiatum est), non esset tamen dubium, a tempore resurrectionis Domini usque ad praesentem aetatem fuisse homines, qui ab hac vita sine Evangelii cognitione transierint; de quibus dici possit, quod vocati non sint, quia nec spem vocationis audierint. Quod si quisquam hanc vocationis plenariam generalitatem ita semper asserit celebratam, ut ab ascensione Domini in coelum, ne unus quidem annus effluxerit, intra quem non ad omnes praedicatio missa pervenerit: videat quomodo tunc Asianos vocatos probet, quando Apostoli, sicut scriptum est, vetiti sunt a Spiritu sancto, loqui verbum Dei in Asia; aut Bithynios, ad quos iidem Apostoli tentabant ire, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 6, 7). Videat etiam quomodo tueatur denuntiationem ipsius Veritatis, dicentis, Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Nutat namque (quod dici nefas est) fides verbi, si ante quadringentos annos Evangelio impletus est mundus, et adhuc Domini differtur adventus. Postremo respiciantur etiam inter christianos populos tot millia parvulorum, qui ab hac vita sine Baptismo transierunt; et aliquo modo probentur vocati, quibus nec plantator praedicare, nec rigator potuit subvenire.

OBJ. V. Quod qui vocati sunt, non aequaliter sint vocati, sed alii ut crederent, alii ut non crederent.

RESP. Si vocatio in Evangelii tantum praedicatione intelligatur, non veraciter dicitur, quod aliis atque aliis, aliter atque aliter praedicetur: cum unus sit Deus, una fides, una regeneratio, una promissio. Si autem ad effectum plantationis et rigationis aspicitur, aliud actum est cum eis, quorum exteriores aures corporali voce pulsatae sunt; aliud in eis, quorum interiorem sensum Deus aperuit, et in quorum corde posuit fidei fundamentum dilectionisque fervorem. Quosdam autem ideo vocatos dicere, ut non crederent, nimis absurdum est, quasi vocatio eis causa infidelitatis exstiterit, et praedicatio fidei fecerit infideles. Quamvis enim dispensatores verbi Dei quibusdam sint, sicut scriptum est, odor mortis ad mortem: Deo tamen bonus Christi sunt odor (II Cor. II, 16, 15), qui praedicant Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quod ergo praedicatus Christus crucifixus, Judaeis erat scandalum, et Gentibus stultitia, humanae voluntatis faciebat aversio: quod vero ipsis vocatis Judaeis et Graecis Christus erat Dei virtus et Dei sapientia, divinae gratiae praestabat operatio.

[PL45.1836] OBJ. VI. Quod liberum arbitrium in homine nihil sit: sed sive ad bonum, sive ad malum, praedestinatio Dei in hominibus operetur.

RESP. Liberum arbitrium nihil esse, vel non esse, perperam dicitur: sed ante illuminationem fidei in tenebris illud et in umbra mortis agere, non recte negatur. Quoniam priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quod se sua libertate demersit. Amat ergo languores suos, et pro sanitate habet, quod aegrotare se nescit, donec prima haec medela conferatur aegroto, ut incipiat nosse quod langueat, et possit opem medici desiderare qua surgat. Justificatus itaque homo, id est, ex impio pius factus, nullo praecedente bono merito accipit donum, quo dono acquirat et meritum: ut quod in illo inchoatum est per gratiam Christi, etiam per industriam liberi augeatur arbitrii; nunquam remoto adjutorio Dei, sine quo nec proficere, nec permanere in bono quisquam potest. Praedestinationem autem Dei sive ad bonum, sive ad malum, in hominibus operari, ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quaedam necessitas videatur impellere: cum in bonis voluntas sit intelligenda de gratia, in malis autem voluntas intelligenda sine gratia.

OBJ. VII. Quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti.

RESP. Ex regeneratis in Christo Jesu, quosdam relicta fide et piis moribus apostatare a Deo, et impiam vitam in sua aversione finire, multis (quod dolendum est) probatur exemplis. Sed horum lapsum Deo adscribere, immodicae pravitatis est: quasi ideo ruinae ipsorum impulsor atque auctor sit, quia illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit, et ob hoc a filiis perditionis nulla praedestinatione discrevit. Nam quomodo eos haberet praeordinata in Christo electio, quos discedentes a Christo habitura erat justa damnatio? Cum autem dubium non sit, donum Dei esse perseverantiam in bono usque ad finem, quam istos ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est: non est calumniandum Deo, quare istis non dederit, quod aliis dedit; sed confitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et juste non dedisse quod non dedit: ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi; cum illud humano fiat opere, hoc divino impleatur ex munere.

OBJ. VIII. Quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum.

RESP. Si circa universitatem generis humani salvandam et in agnitionem veritatis vocandam, ita indifferens per omnia saecula asserenda est voluntas Dei, ut usquequaque neminem hominum praetermisisse monstretur; impenetrabilis judiciorum Dei altitudo pulsatur. Quare enim in praeteritis saeculis dimiserit Deus omnes gentes ingredi vias suas, quando Jacob elegit sibi Dominus (Psal. CXXXIV, 4); et non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20): et cur qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur; et ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocentur filii Dei vivi (Osee II, 24; Rom. IX, 26, et I Petr. II, 10): et, quare quod quaerebat Israel non sit consecutus, electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7): impossibile est comprehendere, et periculosae curiositatis est quaerere: cum tamen, quod [PL45.1837] nulla sit apud Deum iniquitas (II Par. XIX, 7), nemini liceat ignorare; nec alia gratia, aut alia fide, quemquam hominum, sive ante legem, sive legis tempore, justificatum esse credendum sit, quam hac eadem, per quam Dominus noster Jesus Christus secundum consilium voluntatis suae, in fine saeculorum venit quaerere et salvare quod perierat. Causas vero operum et judiciorum Dei, qui ex tote ad humanas voluntates et actiones refert, quas tamen in parvulorum adoptione, aut abdicatione non invenit, et dispensationes Dei ex liberi arbitrii vult mutabilitate variari, profitetur sibi scrutabilia judicia Dei et vestigabiles vias ejus; et quod doctor Gentium Paulus non audebat attingere (Rom. XI, 33), hic se existimat reseratum posse vulgare: quodque non minoris impietatis est, ipsam gratiam, qua salvamur, aut bonis meritis docet rependi, aut malis affirmat arceri. Remoto ergo obscurarum turbine quaestionum, ad revelatae nos gratiae latitudinem conferamus; dicamusque cum Apostolo, Quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4): et iterum dicamus cum Apostolo, Qui est salvator omnium, maxime fidelium (Id. IV, 10). Et audiamus Dominum dicentem Apostolis suis, Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20). Audiamus quoque ad Abraham promissionem Dei dicentis, In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18). Et si filii promissionis sumus, non haesitemus diffidentia, sed cum patre nostro Abraham demus gloriam Deo, et plenissime credamus, quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20, 21). Audiamus David prophetantem, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. XXI, 28): et alibi, Benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 17): et alibi, Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV, 9). Quae promissiones, quia verissimae sunt, nec possunt ex ulla parte nutare, in his implentur qui salvi fiunt per universos fines terrae: quoniam quod promisit potens est et facere. Haec ergo est illa totius humani generis assumptio, haec filiorum Dei adoptio, haec gentium plenitudo, praescita et praedestinata in Christo ante constitutionem mundi. Haec est Jerusalem quae ab initio usque in finem lapidibus vivis et electis aedificatur (I Petr. II, 5), ut civitas fundata in ipso angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino (Ephes. II, 20, 21). De his lapidibus nihil ejicitur, nihil minuitur, nihil rapitur. Veritas enim dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI, 37): et iterum, Non creditis, quia non estis de ovibus meis: oves meae vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do illis; et non peribunt in aeternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Id. X, 26-28). Omnium ergo hominum cura est Deo: et nemo est quem non aut evangelica praedicatio, aut legis testificatio, aut ipsa etiam natura conveniat. Sed infidelitatem hominum, ipsis adscribamus hominibus: fidem autem hominum, donum Dei esse fateamur, sine cujus gratia nemo currit ad gratiam. Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus (Vide supra, lib. contra Collatorem, n. 15). Neque haec dona ita ex Deo esse opinemur, ut quia ipse naturae nostrae auctor [PL45.1838] est, per conditionem jam haec contulisse videatur. Quia dedit quidem ab initio hanc homini facultatem: sed omnes eam in illo amisimus, in quo omnes peccavimus. Unde alia creatione alioque principio renovari egemus in Christo: in quo sumus nova creatura novumque figmentum; et per quem nobis, nullis bonis, et multis malis meritis praecedentibus, donatur ut simus ex vasis irae, vasa misericordiae.

OBJ. IX. Quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus.

RESP. Nullus omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino nostro suscepta non fuerit: quamvis ille natus sit in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), omnis autem homo nascatur in carne peccati. Deus ergo Dei Filius mortalitatis humanae particeps factus absque peccato, hoc peccatoribus et mortalibus contulit, ut qui nativitatis ejus consortes fuissent, vinculum peccati et mortis evaderent. Sicut itaque non sufficit hominum renovationi, natum esse hominem Jesum Christum, nisi in ipso eodem, de quo ipse ortus est, Spiritu renascantur: sic non sufficit hominum redemptioni, crucifixum esse Dominum Christum, nisi commoriantur ei et consepeliantur in Baptismo. Alioquin nato Salvatore in carne substantiae nostrae, et crucifixo pro omnibus nobis, non fuerat necessarium ut renasceremur, et similitudini mortis ejus complantaremur. Sed cum sine hoc Sacramento nemo hominum consequatur vitam aeternam; non est salvatus cruce Christi, qui non est crucifixus in Christo. Non est autem crucifixus in Christo, qui non est membrum corporis Christi; nec est membrum corporis Christi, qui non per aquam et Spiritum sanctum induit Christum. Qui ideo in infirmitate nostra communionem subiit mortis, ut nos in virtute ejus haberemus consortium resurrectionis. Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem: potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit. Dicit enim Evangelista, Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 51-52). In sua enim venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Diversa ergo ab istis sors eorum est, qui inter illos censentur, de quibus dicitur, Mundus eum non cognovit (Id. I, 10-13). Ut possit secundum hoc dici redemptor mundi: dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit; quia lucem tenebrae non receperunt, et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Ipse vero Dominus Jesus, qui dixit se venisse quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): Non veni, inquit, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24). Sed quae sint istae oves domus Israel, apostolus Paulus exponat, dicens: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israel; neque quia sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, aestimantur in semine (Rom. IX, 6-8). In istis ergo sunt illi, de quibus dictum supra memoravimus: Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum. Quia non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, per eum qui vocat quae non sunt, tanquam quae sunt, et qui dispersos Israel congregat, filii Dei filii promissionis in unam Ecclesiam congregantur: ut impleatur quod promissum est Abrahae, cui dictum est, [PL45.1839] quod in semine ejus benedicendae essent omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18).

OBJ. X. Quod quibusdam Evangelii praedicatio a Domino subtrahatur, ne percepta Evangelii praedicatione salventur.

RESP. Si probari potest, quod ex quo Evangelium praedicatur, nemo prorsus fuerit, cui christiana gratia annuntiata non fuerit; non recte dicitur tacitum, quod ostenditur praedicatum. Si autem aliquo modo inveniuntur homines, quibus Evangelium non fuerit praedicatum; non potest dici sine judicio Dei factum: quod nefas est ideo reprehendi, quia non potest comprehendi.

OBJ. XI. Quod per potentiam Deus homines ad peccata compellat.

RESP. Nullus catholicorum dixit aut dicit, quod Deus homines pie recteque viventes, per potentiam in peccata compellat, et innocentiae humanae potestas divina vim faciat, ut eam a proposito bonae conversationis excutiat. Non sunt Dei opera ista, sed diaboli; cujus gaudium est ruina sanctorum: sed allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14); quibus dat poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (I Tim. II, 25, 26). Cum vero aliquos a Deo aut traditos desideriis suis (Rom. I, 24), aut obduratos legimus, aut relictos; magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur: quia talia eorum crimina praecesserunt, ut ipsi sibi poenas debuerint, quae eis etiam supplicium verterent in reatum. Atque ita nec de judicio Dei querimur, quo deserit meritos deseri; et misericordiae ejus gratias agimus, qua liberat non meritos liberari.

OBJ. XII. Quod quibusdam vocatis, et pie justeque viventibus obedientia subtrahatur, ut obedire desistant.

RESP. Si Deus hominem sibi obedientem a pietate deturbat, et bene currentem cadere facit; ergo pro bonis mala retribuit, et injuste punit, quod ut fiat impellit. Quid tam perversum, quid tam insanum dici aut cogitari potest? Sed in talem sensum trahuntur, qui putant in omnibus hoc esse praescientiam Dei, quod et voluntatem: cum voluntas ejus nunquam velit nisi bona; praescientia autem et bona noverit et mala: sed bona, quae aut ipse faciat, aut etiam ut nos faciamus, impertit; mala autem, quae omnino ipse non fecit, neque fieri suasit, aut impulit. Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit: sed ideo eum non praedestinavit, quia recessurum ab ipsa obedientia esse praevidit.

OBJ. XIII. Quod quidam homines non ad hoc a Deo creati sunt, ut vitam adipiscerentur aeternam; sed ut habitum tantummodo saeculi praesentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum.

RESP. Universos homines non ignoramus a Deo singillatim creari, et de hac universitate alios damnandos cum diabolo, alios regnaturos esse cum Christo. Quod ergo etiam hi creantur, qui aeternae vitae participes non erunt, nulla est culpa Creatoris, qui naturae auctor est, non vitii quod natura contraxit. Ornari autem etiam talium conditione mundi hujus varietatem, quis non intelligat, qui videat studiis et operibus quorumdam impiorum tot commoda vitae praesentis instructa in inventione artium, in exstructione urbium, in constitutione legum, in confoederatione populorum? Quod si quaeritur, an de istis, quos a vera religione impius error avertit, aliquid boni profectibus sanctorum et incrementis Ecclesiae providentia divina contulerit: inspiciatur primum ipsa crux Christi, in qua magno scelere Judaeorum misericors voluntas Dei, ut pro redemptione nostra unicus Filius [PL45.1840] ejus occideretur, impleta est. Inspiciatur Apostolorum gloriosa tolerantia, inter persequentium fremitus unianimi ad Deum voce clamantium: Convenerunt enim vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, ut facerent quae manus tua et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 27, 28). Inspiciantur denique innumerabilium martyrum palmae, quibus de crudelissima infidelium saevitia felix est collata victoria. Audiatur etiam Apostolus Ecclesiam Dei ad perseverantiam pietatis instituens. In nullo, inquit, terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo. Vobis enim donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philipp. I, 28, 29). De illis quoque erroribus consulens nobis Dei bonitas sentiatur, quos Deus in Ecclesia contra Ecclesiam permisit exsurgere: non utique eos creans aut fovens, sed per ipsos diligentiam filiorum suorum ad inquisitionem et custodiam veritatis exercens; dicente Apostolo, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19). Quis autem respiciens ad tenebras impiorum, et ad illuminationem filiorum, non ad gratias agendas Deo, ex ipsa fiat collatione ferventior; et in ruina pereuntium discat, in quae mala per liberum arbitrium rueret, nisi ei per Dominum nostrum Jesum Christum Dei gratia subveniret?

OBJ. XIV. Quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant: et quod Deus ita definierit, ut quicumque non credunt, ex ipsius constitutione non credant.

RESP. Infidelitas non credentium Evangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur. Bonorum enim Deus auctor est, non malorum. Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Proinde infidelitas non credentium, non ad constitutionem Dei, sed ad praescientiam referenda est. Quae non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea, quae futura erat, infidelitate non potuit. Fides autem et charitatis opera, atque in eis usque in finem perseverantia, quia homini per Dei gratiam conferuntur, recte et ipsa, et quae eis retribuenda sunt, praedestinata dicuntur, ex auctoritate Apostoli, qui ait; Gratia Dei salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Tam ergo in errore est, qui infidelitatem impiorum ad Dei constitutionem refert; quam qui fidei justitiaeque sanctorum, non Deum profitetur auctorem. Qui enim quod acceperat perdidit, non inde id recipit unde perdidit; sed ab illo recipit quod habeat, a quo quod amisit acceperat.

OBJ. XV. Quod idem sit praescientia, quod praedestinatio.

RESP. Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit, quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur adscribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint: dubium non est, sine ulla temporali differentia Deum et praescisse simul, et praedestinasse, quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda; praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia: praedestinatio autem sine praescientia esse non potest.

Quamvis ergo ad omnes objectiones seu [PL45.1841] querulae imperitiae, seu fallacis invidiae, planissime ac plenissime, quantum Dominus dedit, existimem esse responsum: professionem tamen sensus nostri etiam in brevia coarctemus; ut sub paucorum verborum simplicitate magis magisque appareat, nos quod de supra scriptis capitulis intelligimus, nulla circumloquendi arte praetexere, sed absolute ac libere et prava respuere, et consensum probabilibus non negare.

I. Quisquis igitur ex praedestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines in peccata compulsos cogi dicit in mortem, non est catholicus. Nullo enim modo praedestinatio Dei iniquos facit, neque cujusquam omnino est causa peccati.

II. Item, qui dicit quod ab his qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta Baptismi gratia originale peccatum, non est catholicus. Sacramentum enim Baptismatis, quo omnia prorsus peccata delentur, etiam in eis verum est, qui non sunt in veritate mansuri, et ob hoc ad vitam veram non sunt praedestinati.

III. Item, qui dicit quod non praedestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per Baptismum regenerati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit, sed tamdiu reserventur, donec ruant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri, tanquam ad constitutionem Dei talium hominum ruina referenda sit: non est catholicus. Quia non ideo Deus tempus aetatis cuiquam prolongavit, ut diu vivendo corrueret, et a fide recta in sua longaevitate deficeret: cum inter beneficia Dei numeranda sit ipsa longaevitas, qua homo melior debuit esse, non pejor.

IV. Item, qui dicit quod non omnes vocentur ad gratiam, si de his loquitur quibus Christus annuntiatus non est, non potest reprehendi. Quia scimus quidem in omnes fines terrae Evangelium destinatum; sed non putamus jam in omnibus terrae finibus praedicatum: nec possumus dicere quod ibi sit gratiae vocatio, ubi matris Ecclesiae adhuc nulla est regeneratio.

V. Item, qui dicit quod qui vocati sunt, non aequaliter vocati sunt, sed alii ut crederent, alii ut non crederent, quasi cuiquam vocatio causa fuerit non credendi; non recte dicit. Quamvis enim fides non sit nisi ex Dei dono, et hominis voluntate; infidelitas tamen non est nisi ex sola hominis voluntate.

VI. Item, qui dicit quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum sive ad malum praedestinatio Dei in hominibus operetur; non est catholicus. Arbitrium enim hominis gratia Dei non abolet, sed adolet; et ab errore in viam revocat ac reducit: ut quod sua libertate erat pravum, Spiritu Dei agente sit rectum. Praedestinatio quoque Dei semper in bono est: quae peccatum, sola hominis voluntate commissum, aut remittendum novit cum laude misericordiae, aut plectendum cum laude justitiae.

VII. Item, qui dicit quod Deus quibusdam filiis suis quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non dederit perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti: si hoc vult firmare, quod Deus hujusmodi homines in bonis quae donaverat noluerit permanere, et ipse eis causa aversionis exstiterit; contra justitiam Dei sentit. Quamvis enim omnipotentia Dei potuerit vires standi praebere lapsuris; gratia tamen ejus non prius eos deseruit, quam ab eis desereretur. Et quia hoc ipsos voluntaria facturos defectione praevidit, ideo in praedestinationis electione illos non habuit.

VIII. Item, qui dicit quod non omnes homines velit-Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum; durius loquitur, quam loquendum est, de altitudine inscrutabilis gratiae Dei: qui et omnes vult salvos fieri, atque in agnitionem veritatis venire (I Timoth. II, [PL45.1842] 4); et voluntatis suae propositum in eis implet, quos praescitos praedestinavit, praedestinatos vocavit, vocatos justificavit, justificatos glorificavit (Rom. VIII, 29, 30): nihil amittens de plenitudine gentium, et de omni semiue Israel, cui praeparatum est in Christo regnum aeternum ante constitutionem mundi (Matth. XXV, 34). Ex toto enim mundo totus mundus eligitur, et ex omnibus hominibus omnes homines adoptantur. Nec potest ullo modo per infidelitatem atque inobedientiam multorum, Dei promissio vacillare, dicentis ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18; XXVI, 4). Quod autem promisit Deus, potens est et facere (Rom. IV, 21): ut et qui salvantur, ideo salvi sint, quia illos voluit Deus salvos fieri; et qui pereunt, ideo pereant, quia perire meruerunt.

IX. Item, qui dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium respicit partem: cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium totius mundi sit; a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate, redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. Non autem excidit verbum Domini, neque evacuata est mundi redemptio. Quia etsi non cognovit mundus Deum in vasis irae, cognovit tamen mundus Deum in vasis misericordiae: quae Deus nullis eorum bonis meritis praecedentibus, eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I, 13).

X. Item, qui dicit quod quibusdam Evangelii praedicatio a Domino subtrahatur, ne percepta Evangelii praedicatione salventur; potest objectionis invidiam declinare patrocinio ipsius Salvatoris, qui apud quosdam, quos ait fuisse credituros, si mirabilium ejus signa vidissent (Matth, XI, 21; Luc. X, 13), noluit operari; et quibusdam populis vetuit Apostolos evangelizare (Act. XVI, 6, 7); et nunc aliquas adhuc gentes patitur extra gratiam suam degere: cum tamen constantissima fide perceptum habeamus, in omnes mundi partes Ecclesiam dilatandam (Psal. XVIII, 5; XXI, 28; LXXI, 8; Isai. XI, 9, 10; XXVII, 6, etc.); nec ante esse hoc saeculum finiendum, quam in universos fines terrae Evangelium dirigatur, et omnis lingua confiteatur quoniam Jesus in gloria Dei Patris est (Philipp. II, 11).

XI. Item, qui dicit quod per potentiam Deus homines in peccata compellat, merito reprehenditur. Nec enim Deus, qui justitiae et bonitatis auctor est, et cujus omnia statuta et mandata contra peccatum sunt, quemquam ad peccandum cogere, et ab innocentia in facinora praecipitare credendus est. Si qui autem tam profundae impietatis sunt, ut extra remedium correctionis habeantur; non a Deo incrementa iniquitatis accipiunt, sed per semetipsos deteriores fiunt: quia relinqui a Deo, et sibi ac deceptoribus suis tradi propter praecedentia peccata meruerunt, ut eis peccatum sit ipsa etiam poena peccati.

XII. Item, qui dicit quod quibusdam vocatis, et pie justeque viventibus, obedientia subtrahatur, ut obedire desistant; male opinatur de bonitate Dei atque justitia, ut videatur ad impietatem pios cogere, et innocentiam bonis adimere: cum ipse sit pietatis atque innocentiae et largitor et custos. Qui ergo Deo adhaeret, Spiritu Dei agitur: qui autem a Deo recedit, propria voluntate obedire desistit.

XIII. Item, qui dicit quod quidam homines non ad hoc a Deo creati sunt, ut vitam adipiscerentur aeternam, sed ut habitum tantummodo saeculi praesentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum; melius loqueretur dicens, quod Deus, qui creator est omnium, non frustra etiam eos condat, quos praevidit vitae aeternae participes non futuros: quia etiam in malis hominibus bonum Dei opus est ipsa natura, et laudabilis est in impiorum damnatione justitia. Non potest autem merito reprehendi, qui dicit, quod etiam talium conditione mundus ornetur; et quod hi, [PL45.1843] qui sibi sua iniquitate nocituri sunt, ad utilitatem nascantur aliorum. Neque enim quamlibet innumerabilis multitudo impiorum indecora est mundo, aut inutilis Dei regno: cum etiam per ipsorum veniat propaginem regeneranda generatio, et in eis tolerandis ac diligendis populus Dei fiat illustrior; discens bonitatem et patientiam ab illo, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45).

XIV. Item, qui dicit quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant; et quod Deus ita definierit, ut quicumque non credunt, ex ipsius constitutione non credant; non est catholicus. Sicut enim fides, quae per dilectionem operatur, Dei donum est; ita infidelitas constitutio [PL45.1844] Dei non est. Quia Deus poenas criminum novit ordinare, non crimina; non consequens est ut quod non remiserit, ipse commiserit. Praedestinatus itaque vivit ex fide sibi donata: non praedestinatus perit infidelitate voluntaria, non coacta.

XV. Item, qui dicit quod idem sit praescientia quod praedestinatio, in bonis sine dubio operibus nostris duo ista permiscet. Quae enim ex Dei munere habemus, et quae praescita dicuntur, non possunt non esse praedestinata: et quae praedestinata appellantur, non possunt non esse praescita. In malis autem operibus nostris sola praescientia Dei intelligenda est. Quia sicut praescivit et praedestinavit quae ipse facit, et ut faceremus dedit; ita praescivit tantum, non etiam praedestinavit, quae nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit.

PROSPERI AQUITANI PRO AUGUSTINI DOCTRINA RESPONSIONES AD CAPITULA OBJECTIONUM VINCENTIANARUM.. Liber unus

[PL45.1843] PRAEFATIO. Quidam christianae ac fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem nostram quoquo modo student laedere, ut suam se evertere nocendi cupiditate non videant. Contexunt enim, et qualibus possunt sententiis comprehendunt ineptissimarum quarumdam blasphemiarum prodigiosa mendacia; eaque ostendenda et ingerenda multis publice privatimque circumferunt; asserentes talia in nostro sensu esse, qualia diabolico continentur indiculo: quae falso in nos ad excitandam invidiam jactitari facile et sufficienter subscriptione unius probaremus anathematis; nisi malignitas eorum, qui se gravari putant, si de nobis bene sentiatur, ipsam subscriptionis nostrae brevitatem suspectam esset habitura. Unde ne hujus querelae inveniretur occasio, necessarium conveniensque credidimus, ut sive ad calumniantium animos mitigandos, sive ad eos quorum auribus tale aliquid insonuit instruendos, quantum adjuvante Domino fieri potuerit, plene dilucideque pandamus, quid de perversis definitionibus judicemus. Propositis igitur singillatim sedecim capitulis, sub unoquoque eorum, sensus nostri et fidei quam contra Pelagianos ex apostolicae Sedis auctoritate defendimus, verba ponemus: ut qui paululum se ad legenda haec dignati fuerint occupare, evidenter agnoscant, impiarum profanarumque opinionum nullum cordibus nostris inhaesisse vestigium; et blasphemias quas perspexerint nostra professione damnari, in earumdem repertoribus censeant debere puniri.

OBJECTIO PRIMA. Quia Dominus noster Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus.

[PL45.1844] RESPONSIO. Contra vulnus originalis peccati quo in Adam omnium hominum corrupta et mortificata natura est, et unde omnium concupiscentiarum morbus inolevit, verum et potens ac singulare remedium est mors Filii Dei Domini nostri Jesu Christi: qui liber a mortis debito, et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis est mortuus. Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. Sed qui hoc saeculum sine fide Christi et sine regnerationis Sacramento pertranseunt, redemptionis alieni sunt. Cum itaque propter unam omnium naturam, et unam omnium causam a Domino nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint eruti; redemptionis proprietas haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regnerandi non erant pertinerent: sed ita, ut quod per unicum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur.

OBJ. II. Quia Deus nolit omnes salvare, etiamsi omnes salvari velint.

RESP. Cum Veritas dicat, Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? qui fieri potest, ut Deus, qui etiam illos salvat, de quibus dici non potest quod salvari velint, nolit aliquos salvare, etiamsi salvari velint; nisi aliquae causae existant, de quibus, quamvis sint nobis incognoscibiles, ille tamen bene judicat, de quo dici non potest, aliter eum quidquam facere debuisse, quam fecerit? Remota ergo hac discretione, quam divina scientia intra secretum justitiae suae continet, sincerissime credendum atque profitendum est, Deum velle ut omnes homines salvi fiant. Siquidem Apostolus, cujus [PL45.1845] ista sententia est, sollicitissime praecipit, quod in omnibus Ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omnibus hominibus supplicetur (I Tim. II, 1-4): ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est meritum; quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est: ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est.

OBJ. III. Quia Deus majorem partem generis humani ad hoc creet, ut illam perdat in aeternum.

RESP. Omnium quidem hominum creator est Deus: sed nemo ab eo ideo creatus est, ut periret. Quia alia est causa nascendi, et alia est causa pereundi. Ut enim nascantur homines, Conditoris est beneficium: ut autem pereant, praevaricatoris est meritum. In Adam quippe, in quo omnium hominum praeformata natura est, omnes peccaverunt; eademque sententia, quam ille excepit, obstricti sunt. Neque ab hoc vinculo, etiamsi propriis peccatis careant, resolvuntur, nisi in Sacramento mortis et resurrectionis Christi per Spiritum sanctum renascantur. Nimis ergo impius et indoctus est, qui vitium naturae non discernit ab auctore naturae: a quo prorsus alienum est, quidquid in unoquoque damnandum est. Creat enim homines, ut sint homines: nec multiplicandis generationum successionibus opificium suum subtrahit, secundum consilium bonae voluntatis suae reparaturus in multis quod ipse fecit, puniturus in multis quod ipse non fecit. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 12, 19).

OBJ. IV. Quia major pars generis humani ad hoc creetur a Deo, ut non Dei, sed diaboli faciat voluntatem.

RESP. Insanum omnino et contra rationem est, dicere, voluntatem Dei ex Dei voluntate non fieri; et damnatorem diaboli ejusque famulorum, velle ut diabolo serviatur. Sed hoc Catholicis Pelagiani consequenter se objicere existimant, qui Adae peccatum transiisse in omnes diffitentur: quoniam si primam nativitatem originalis culpa non obliget, non sint obnoxii diabolo parvuli; nec indigeant erui de potestate tenebrarum, qui nunquam a suo auctore discesserint. Nos autem, qui omnes in Adam periisse profitemur (venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat [Luc. XIX, 10]), nec ideo dicimus creari quemquam hominem, ut diaboli faciat voluntatem; et agnoscimus omnem hominem non redemptum, diaboli esse captivum. Praevaricatio enim hominum dispositae a saeculis creationis ordinem turbare non potuit, et merito creatura peccatrix poenalem dominationem illius patitur, cui, relicto vero Domino, sponte se vendidit. Haec quippe servitus non institutio est Dei, sed judicium; quo fraus deceptoris diaboli facta est decepto et male credulo homini poena peccati. De qua nemo eruitur, nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum; cujus gratuita gratia et multorum malis meritis non tribuitur, et nullorum bonis meritis praevenitur.

OBJ. V. Quia peccatorum nostrorum auctor sit Deus, eo quod malam faciat voluntatem hominum plasmet substantiam quae naturali motu nihil possit nisi peccare.

RESP. Hujus quoque objectionis vanitas de illa procedit schola, in qua natura humana immunis a peccato Adae, et illaesa defenditur; ut quia omnes homines praevaricationis reos et damnationi obnoxios nasci, periturosque nisi in Christo renascantur asserimus, eumdem videamur dicere auctorem culpae, quem profitemur conditorem esse naturae. Quod nos a sensu nostro penitus abdicamius, qui Deum justum et bonum sic humanae substantiae et interiorum exteriorumque sensuum novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est, de quo mors et omnia quae sunt mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo [PL45.1846] induit, quando illum fide obedientiaque privatum, in suas promissiones diabolus a Dei lege traduxit, omniaque sibi posteritatis ejus germina, per conditionem depravatae stirpis, obstrinxit. Unde si qua in Christo nova creatura est, libera fit a diabolo, et subjicitur Deo, reformata a deformitate sua ad imaginem ejus qui creavit eam. Quod nisi fiat, remanet in illo in quo omnes moriuntur, non habens sortem in eo in quo omnes vivificabuntur. Non igitur cujusquam peccati auctor Deus, sed naturae creator est. Quae cum potestatem habuerit non delinquendi, sponte deliquit, et deceptori suo propria voluntate se subdidit. Nec naturali, sed captivo motu versatur in vitio, donec moriatur peccato et vivat Deo: quod sine gratia Dei facere non potest; quia libertatem quam libertate perdidit, nisi Christo liberante non recipit. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV, 12).

OBJ. VI. Quia Deus tale in hominibus plasmet arbitrium, quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle, nisi malum.

RESP. Totus quidem mundus, sicut ait Joannes apostolus, in maligno positus est (I Joan. V, 19): et multorum hominum talis est malitia, qualis et daemonum. Qualibus dicebat Dominus, Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34)? et, Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 44). Sed hoc inter malos homines distat et daemones, quod hominibus etiam valde malis superest, si Deus misereatur, reconciliatio: damonibus autem nulla est in aeternum servata conversio. Sicut ergo praevaricatoribus angelis non Deus indidit illam, quae in veritate non stetit, voluntatem: ita nec hominibus hunc affectum, quo diabolum imitarentur, inseruit. Mendax enim de proprio loquitur; et liber a mendacio non erit, nisi eum veritas liberaverit (Ibid., 36).

OBJ. VII. Quia haec sit voluntas Dei, ut magna pars Christianorum salva esse nec velit, nec possit.

RESP. Si de his hoc dicitur, qui pietatem christianae conversationis et fidei deserentes, in profanos errores, aut in damnabiles mores irrevocabiliter transierunt; non dubium est quod talem voluntatem habentes salvi esse nolunt; et quamdiu salvi esse nolunt, salvi esse non possunt. Sed nullo modo credendum est, hujusmodi homines in hanc desperationem ex Dei voluntate cecidisse; cum potius allevet Dominus omnes qui corruunt, et erigat omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). Nemo enim nisi illius gratia erigitur, nemo nisi illius gratia stabilitur. Dei ergo voluntas est ut in bona voluntate maneatur: qui et priusquam deseratur, neminem deserit; et multos desertores saepe convertit.

OBJ. VIII. Quia nolit Deus ut omnes Catholici in fide catholica perseverent, sed velit ut magna exinde pars apostatet.

RESP. Non est dissimilis blasphemiae hujus impietas, a praecedente sententia: quod ergo ad illam, hoc etiam ad istam, quae in nullo est diversa, responsum sit.

OBJ. IX. Quia velit Deus ut magna pars sanctorum a sanctitatis proposito ruat.

RESP. Nec hujus definitionis insania aliud sonat, quam gemina objectio praelocuta est. Unde mirandum est, objicientem tertio repetiisse, quod semel dixisse suffecerat: sed, ut res est, numerum criminationis augere voluit, quia sensum variare non potuit

OBJ. X. Quia adulteria et corruptelae virginum sacrarum ideo contingant, quia illas Deus ad hoc praedestinavit ut caderent.

RESP. Detestanda et abominanda opinio, quae Deum cujusquam malae voluntatis aut malae actionis credit auctorem; cujus praedestinatio nunquam extra bonitatem, nunquam extra justitiam est: universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). [PL45.1847] Adulteria igitur maritatarum, et corruptelas virginum non instituere novit sancta divinitas, sed damnare; nec disponere, sed punire. Quae mala homines cum admittunt, suis concupiscentiis et cupiditatibus serviunt, quas ab illa prima voluntariae praevaricationis labe traxerunt: cum autem declinant a malo, et faciunt bonum, a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 27, 23). Propter quod dicit Apostolus: Oramus autem ad Deum, ut nihil mali faciatis; non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis (II Cor. XIII, 7). Non ergo casus ruentium, nec malignitatem iniquorum, neque cupiditates peccantium praedestinatio Dei aut excitavit, aut suasit, aut impulit: sed plane praedestinavit judicium suum, quo unicuique retributurus est prout gessit, sive bonum, sive malum. Quod judicium futurum omnino non esset, si homines Dei voluntate peccarent. Erit autem manifestissime: et omnis homo quem discretio divinae scientiae in sinistra constituerit parte, damnabitur; quia non Dei, sed suam exsecutus est voluntatem.

OBJ. XI. Quia quando incestant patres filias, et matres filios, vel quando servi dominos occidunt, ideo fiat, quia ita Deus praedestinavit, ut fieret.

RESP. Si diabolo objiceretur, quod talium facinorum ipse auctor, ipse esset incentor, puto quod aliqua ratione exonerare se hac posset invidia, et talium scelerum patratores de ipsorum voluntate convinceret; quia etsi delectatus est furore peccantum, probaret tamen se non intulisse vim criminum. Qua ergo insipientia, quave dementia definitur, ad Dei referendum esse consilium, quod nec diabolo in totum adscribi potest, qui in peccantum flagitiis illecebrarum adjutor, non voluntatum credendus est esse generator? Nihil ergo talium negotiorum Deus praedestinavit ut fieret: nec illam animam nequiter turpiterque victuram, ad hoc ut taliter viveret, praeparavit; sed talem futuram non ignoravit, et de tali juste se judicaturum esse praescivit. Atque ita ad praedestinationem ejus nihil aliud referri potest, nisi quod aut ad debitam justitiae retributionem, aut ad indebitam pertinet gratiae largitatem.

OBJ. XII. Quia Dei praedestinatione efficiantur de filiis Dei filii diaboli, et de templo sancti Spiritus templa daemonum, et de membris Christi membra meretricis.

RESP. Praedestinatio Dei, etsi apud nos, dum in praesentis vitae periculis versamur, incerta est; apud illum tamen, qui fecit quae futura sunt, incommutabilis permanet. Nec quae illuminavit, obcaecat; nec quae aedificavit, destruit; nec quae plantavit, evellit. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29): et firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Nullo igitur modo Dei praedestinatio facit ut aliqui ex filiis Dei filii sint diaboli, aut ex templo sancti Spiritus templa sint daemonum, aut ex membris Christi fiant membra meretricis: sed potius praedestinatio facit ut ex filiis diaboli fiant filii Dei, et ex templo daemonum templum sint Spiritus sancti, et ex membris meretricis membra sint Christi. Quia ipse alligat fortem, et vasa ejus rapit (Marc. III, 27), eruens ea de potestate tenebrarum, et transferens de contumelia in gloriam (Coloss. I, 13). Hi autem de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19): voluntate exierunt, voluntate ceciderunt. Et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, is essent reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei, multis est causa standi, nemini est causa labendi.

OBJ. XIII. Quia omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio quidem suo hoc facere [PL45.1848] videntur; sed ipsius vitii causa est divina praedestinatio, quae illis latenter subtrahit bonas voluntates.

RESP. Idem blasphemiarum spiritus perseverat, et a praecedentibus mendaciis subsequens impietas non recedit: quam prorsus vera ratio reprobat, et incunctanter sana doctrina condemnat. Quia omnibus quidem a fide ad infidelitatem, a sanctitate ad turpitudinem relapsis, et ante finem vitae nulla emendatione purgatis, nihil aliud quam mors aeterna debetur: sed nefas est Deo adscribere causas talium ruinarum, qui etsi ex aeterna scientia praecognitum habet quid uniuscujusque meritis retributurus sit, nemini tamen per hoc quod falli non potest, aut necessitatem, aut voluntatem intulit delinquendi. Si ergo a justitia et pietate quis deficit, suo in praeceps fertur arbitrio, sua concupiscentia trahitur, sua persuasione decipitur. Nihil ibi Pater, nihil Filius, nihil agit Spiritus sanctus; nec tali negotio quidquam divinae voluntatis intervenit: cujus opere multo scimus, ne laberentur, retentos; nullos autem, ut laberentur, impulsos.

OBJ. XIV. Quia magna pars illa Christianorum catholicorum, fidelium atque sanctorum, quae ad ruinam et perditionem praedestinata est, etiamsi petat a Deo sanctitatis perseverantiam, non impetrabit: eo quod mutari non potest divina praedestinatio, quae illos praeordinavit, praeparavit, praeaptavit ut caderent.

RESP. Ad praevaricationem legis, ad neglectum religionis, ad corruptelam disciplinae, ad desertionem fidei, ad perpetrationem qualiscumque peccati, nulla omnino est praedestinatio Dei: nec fieri potest ut per quem a talibus malis surgitur, per eum in talia decidatur. Si ergo in sanctitate vivitur, si in virtute proficitur, si in bonis studiis permanetur; manifestum munus est Dei, sine quo nullius boni operis fructus acquiritur: si autem ab iis receditur, et ad vitia ac peccata transitur; nihil ibi Deus malae tentationis immittit, et recessurum non deserit antequam deserat; et facit plerumque, ne deserat, aut etiam, si discessit, ut redeat. Cur autem illum retineat, illum non retineat: nec possibile est comprehendere, nec licitum vestigare; cum scire sufficiat, et ab illo esse quod statur, et non ab illo esse quod ruitur.

OBJ. XV. Quia omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, posteaquam ceciderint, sic a Deo dispensentur, ne possint vel velint per poenitentiam liberari.

RESP. Non veraciter, nec sapienter hoc dicitur. Qui enim a fide et sanctitate exciderunt, sicut voluntate prolapsi sunt, ita voluntate non surgunt, et dominatum concupiscentiarum, quibus succubuerunt, sponte patiuntur. Si qui autem captivitatem suam gemunt, et judicantes semetipsos, ad misericordiam Dei mutato corde confugiunt, non sine spiritu divinae visitationis haec faciunt. Haec enim mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11): qui innumeris lapsis dat poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 26). Nemini autem Deus correctionis adimit viam, nec quemquam boni possibilitate dispoliat. Quia qui se a Deo avertit, ipse et velle quod bonum est, et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens, sicut putant qui talia objiciunt, ut Deus, quibus poenitentiam non dederit, resipiscentiam abstulerit; et quos non levarit, alliserit: cum aliud sit insontem in crimen egisse, quod alienum est a Deo; aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito.

OBJ. XVI. Quia magna pars illa fidelium atque sanctorum, quae ad aeternam mortem predestinata est, quando dicit Deo in oratione dominica, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10); nihil aliud quam contra se petat, id est, ut cadant et ruant; quia voluntas Dei haec est, ut aeterna morte pereant.

RESP. Non hoc Veritas dicit, quod haec sit voluntas Dei, ut fideles et sancti a fide atque innocentia ruant, et pereant in aeternum: sed Veritas dicit, Haec est voluntas ejus qui me misit Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud [PL45.1849] in novissimo die (Joan. VI, 39). Quod ergo Pater Filio dedit, Filius omnino non perdit. Idem enim dicit: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me, et non ejiciam foras (Ibid., 37). Quod si per generalitatem vocationis, et per abundantiam bonitatis Dei, etiam non perseveraturi perseveraturis admixti sunt; hi cum a pietate deficiunt, non ex Dei opere, sed ex sua voluntate deficiunt; nec impelluntur ut cadant, nec ejiciuntur ut deserant: casuri tamen et recessuri, ab eo qui falli non potest, praesciuntur. Quamdiu itaque in Oratione Dominica dicunt, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10); non hoc contra se petunt, quod Deus nullo modo ulla ratione facturus est, id est, ut cadant et ruant: ipsorum enim hoc nequitia, ipsorum est consummatura libertas. Sed plane illud contra se petunt, [PL45.1850] quod divinae voluntatis esse non dubium est; ut scilicet, cum venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit super thronum gloriae suae, congregentur ante eum omnes gentes, et separet eos ab invicem, alios ad dexteram, alios statuens ad sinistram, et audiant eum dextri dicentem, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: audiant et sinistri, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Igitur qui facturi non sunt voluntatem Dei, et petunt ut fiat voluntas Dei, in eo quod Dei voluntate faciendum est, audiuntur, ut imitatores diaboli cum diabolo judicentur. Qui enim voluntatem Dei spreverunt invitantem, voluntatem Dei sentient vindicantem.

PROSPERI AQUITANI PRO AUGUSTINO RESPONSIONES AD EXCERPTA QUAE DE GENUENSI CIVITATE SUNT MISSA. Liber unus

CAMILLO et THEODORO venerabilibus presbyteris, PROSPER

In libris beatae memoriae Augustini episcopi, quorum titulus est, De Praedestinatione Sanctorum, quaedam sanctitatem vestram vel insolita aut minus clara moverunt, quae ad humilitatem meam de contextu disputationis excerpta misistis; ut quo intellectu, quove judicio ea acciperem, nosceretis: quasi plus in me, quam in vobis ad haec introspicienda esset ingenii; ac non magis in hoc examine vestrae facultatis debueritis exercere mensuram, et si aliqua vos morabatur obscuritas, decurrere ad Patrem luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17), et a quo datur Spiritus sapientiae et intellectus. Verumtamen praeceptis vestris obsequium meum non subtraham, et adjuvante Domino, qui sapientiam praestat parvulis (Psal. XVIII, 8), de capitulis istis, quid cum sanctis et eruditis fratribus sentiam, breviter indicabo; petens, ne ubi est simplicitas obedientiae, praesumptionem putetis esse doctrinae. De excerptis itaque haec prima proposuistis, in quibus verba sunt sancti Augustini episcopi.

EXCERPTUM PRIMUM. »Jacob dilexi, Esau odio habui« (Rom. IX, 13; Malach. I, 3). Ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam quae ipse daturus sit; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praesciret, ipsum elegerit, cui sanctum Spiritum daret; ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur. Nondum diligentius quaesieram, nec adhuc inveneram, qualis esset electio gratiae (De Praedest. Sanct., n. 7).

RESPONSIO. In his tribus capitulis, licet divisa sint a disputationis corpore, et eo ipso obscuriora sint facta, quod et praecedentibus, et mediis, et subsequentibus non cohaerent: intelligo tamen quod unam atque eamdem causam scriptor exsequitur, de eis loquens, qui dicebant eum primo conversionis suae tempore meliora sensisse, quando aestimabat, quod fides qua christiani sumus, non esset ex gratia, nec ex dono haberetur Dei, sed esset ex ipso homine, et ex arbitrii libertate; modo autem errare eum, qui assereret ipsam etiam fidem, Dei esse donum, et ad hanc quoque pertinere quod dictum est, Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Neque recte eum nunc electionem Jacob ad propositum Dei referre, quam prius ad praescientiam retulisset. Ad hanc ergo objectionem respondet, se antequam cognosceret gratiae veritatem, et antequam regendae praeponeretur Ecclesiae, in hac opinione ignoranter errasse: sed in ipso episcopatus sui exordio, a sanctae memoriae Simpliciano Mediolanensi antistite de Jacob electione et de Esau rejectione consultum, totam quaestionem ad hos geminos pertinentem sagaciore diligentia ventilasse, et omnibus ratiocinandi viribus hoc indubitanter agnovisse, quod electionem gratiae nulla merita humana praecedant; et quod fides, unde incipiunt omnia merita, donum sit Dei: ne gratia non sit gratia (Rom. XI, 6), si aliquid eam, propter quod tribuatur, antevenit. Itaque in eo quod dictum est, Jacob dilexi, ostensum esse quid homini donaretur: et in eo quod dictum est, Esau autem odio habui (Id. IX, 13), ostensum esse quid homini deberetur. Hoc autem se in libro Retractationum secundo (Cap. 1) suo opere studiose recoluisse; et cum omnes opiniones suas censoria gravitate discuteret, istam, quam obtrectatores eius eligunt, improbasse, quam ante Pelagianae haeresis ortum futuro errori amicam esse [PL45.1851] praevidit, et revelata sibi gratiae veritate rejecit. Quae igitur ratio est, ut hanc viri hujus professionem non approbemus, qua nos ad castigandas opiniones nostras, si quas forte imprudenter incidimus, exemplo suae correctionis instituit; et qua docet a Deo nos accipere, quod ut accipiamus jubemur orare? Si enim consideremus Pelagianae argumenta perfidiae, quid magis nititur obtinere, quam ut videatur gratia Dei secundum merita nostra dari, ut in eo ipso, in quo gratiam necessariam confitetur, meritis eam humanae voluntatis enervet? Quam perversitatem omnino incurrit, qui fidem ad Dei munera non putat pertinere: aut ideo eam se jactitat ad Deum referre, quia ab ipso sit creata natura, cui rationabilem inseruerit libertatem, per quam unusquisque et credere et non credere in sua habeat potestate; et de hoc naturali bono quod nullis praecedentibus meritis, cum crearetur, accepit, caetera dona mereatur. Hoc autem qui asserit, fatetur, credo, nobiscum, quod in primo Adam omnium hominum natura vitiata sit; nec negat eam in illo lapsu suas amisisse virtutes, quas nisi per gratiam recipiat, habere non possit. Quid est autem, quod eidem naturae solam fidem non vult esse praereptam, quam nisi primam amisisset, caeteris bonis omnibus non careret? Credendo enim Adam diabolo, non credidit Deo: et cum spiritu superbiae inebriatus esset, discessit a Domino cor ejus; et factus est servus apostatae, dum liber vult esse justitiae. Cum itaque non haberemus continentiam, nisi Deus daret (Sap. VIII, 21); nec haberemus dilectionem sanctam, nisi charitas Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); cum postremo nemo haberet sapientiam et intellectum, consilium et fortitudinem, scientiam et pietatem ac timorem Domini, nisi has virtutes Spiritus sanctus daret (Isai. XI, 2, 3); quomodo fides in Adam perdita, in quoquam filiorum ejus inveniretur, nisi eam idem Spiritus, qui omnia in omnibus operatur (I Cor. XII, 6) infunderet? Unde si quod Adam perdidit, posteritas non amisit; ipsum solum laesit peccatum ejus, et non genus humanum. Sed omnes in uno peccaverunt (Rom. V, 12), et praevaricationis merito tota ejus propago damnata est. Omnes igitur quod Adam perdidit, perdiderunt. Perdidit autem primitus fidem; quam omnes, quia primam potuimus amittere, primam egemus accipere. Placeat ergo nobis haec gratiae praedicatio, qua fides donum Dei esse defenditur; et in nullo nobis poterit Pelagianus error illudere, qui ut gratiam persuadeat debitam, fidem non vult esse donatam. Quia ergo nec justa, nec rationabilis intelligitur eorum fuisse persuasio, qui hujus viri scientiam tot incrementorum profectibus aedificatam, tot annorum studiis expolitam, ad adolescentiae rudimenta revocabant, ut magis suffragaretur haereticis, quod inter initia conversionis suae imperite senserat, quam prodesset Catholicis, quod, pontificali diligentiae veritas revelarat: merito illos hoc praejudicio utentes, et in his quae dudum abdicata fuerant immorantes, pii doctoris gravitas notat; quod qui curaverunt omnes sensus ipsius indagare, noluerint cum ejus eruditione proficere. Sed jam consideremus quale sit, quod de subsequentibus adnotastis.

RESP. Jungamus quod sequitur, ut quod propositum est, de connexo sermone sit clarius. Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est, pertinet, »Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti« (I Cor. IV, 7)? ait Apostolus. Multi audiunt verbum veritatis: sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt isti ergo credere, nolunt autem illi. Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur voluntas a Domino; discernendum est utique, quid veniat de misericordia, quid de judicio. »Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio [PL45.1852] autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum, et in retributionem illis: obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.« Ecce misericordiam et judicium: misericordia in electionem, quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros, qui excaecati sunt: et tamen illi quia voluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt. Electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. Superius enim dixerat, »Sic enim in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia, jam non est gratia« (Rom. XI, 5-10). Gratia ergo consecuta est, quod consecuta est electio. Non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: »pro nihilo salvos fecit eos« (Psal. LV, 8). Caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. »Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Investigabiles« sunt autem »viae ipsius« (Rom. XI, 33). Investigabilis igitur et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat (De Praedest. Sanct., nn. 10, 11). Haec omnia apud pium catholicumque lectorem, quid offensionis pariunt? quid contradictionis incurrunt? Numquid falsum est, quod praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)? Numquid non quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14)? Numquid hominem ab homine natura discernit, ac non potius gratia ab infideli fidelem? Numquid potest ullus dicere habere se, quod non accepit? aut quasi de non accepto, sed proprio gloriari; quod si non accepisset, utique non haberet? Numquid dubium est, cum verbum veritatis praedicatur, alios voluntate credere, alios voluntate non credere? Sed cum illorum cor Deus aperuerit, illorum autem non aperuerit, discernendum est quid veniat de misericordia, quid de judicio. Post commemorationem autem apostolicae sententiae, quam propheticis testimoniis astruit, quod justitiam Dei, quam Israel quaerens consecutus non est, electio sit consecuta per gratiam, caeteris ex retributione caecatis, numquid non verissime dictum est: Ecce misericordia et judicium: misericordia in electionem quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros qui excaecati sunt? Et paulo post: Gratis ergo consecuta est, quod consecuta est electio. Non praecessit aliquid eorum, quod priores darent, et retribueretur illis: »pro nihilo salvos fecit eos.« Caeteris autem, qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. Quis hic locus querimoniae, nisi apud inimicos gratiae: qui nisi ad retributionem referatur quod gratis datur, ad iniquitatem volunt pertinere quod redditur? Deinde quod de propheticis intulit verbis, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), quis negavit? Aut quod de apostolico annexuit sensu: »Investigabiles« sunt autem »viae ipsius (Rom. XI, 33). Investigabiles igitur sunt,« et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat. Non est ergo sanarum mentium, ista reprehendere: et investigabiles vias Domini, hoc est dona misericordiae et judicia veritatis, Pelagianorum elationi penetrabilia deputare. Quia secundum ipsos non latet consilium Dei, nec in occulto est divinae ratio voluntatis, si erga omnem hominem tam gratia Dei, quam et ira de merito est. Post haec posuistis quod infra dictum est:

RESP. Hoc qui non recipit, cujus videtur esse sententiae, nisi dicentis: Fides per quam justificor ex me est; et hoc bonum ex quo justus vivit (Habac. II, 4), [PL45.1853] non accepi per gratiam, sed habeo per naturam? Si ergo fides donum Dei non est, frustra Ecclesia pro non credentibus orat ut credant, et sufficit impiis magisterium legis adhiberi, de qua dictum est, Si ex lege est justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): quod similiter dici potest etiam de natura. Frustra etiam Apostolus gratias agit Deo pro his qui Evangelium receperunt (II Thess. II, 12, 13); cum hoc secundum Pelagianos non Dei sit praestitum munere, sed ex sola habeatur hominum voluntate: et frustra quibusdam precatur idem Apostolus, ut sit eis pax et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23); ut jam non solum de fide, sed etiam pace et charitate, superbia haereticorum convincatur dicere de proprio se has habere virtutes. Quod si haec ex homine sunt; quid obest, ut non ex semetipso habeat et caetera bona quae inferiora sunt; cum audeat sibi deputare quae summa sunt, et sine quibus alia, quamvis multa et clara non prosunt? Non potest itaque merito refutari quod dictum est, Fides igitur et inchoata, et perfecta, donum Dei est: quia eadem et Apostoli vox est, dicentis, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Id. II, 8, 9); et, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29); et iterum, Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum (Hebr. XII, 1, 2). Quibus et plurimis aliis testimoniis divinarum Scripturarum indubitanter agnoscitur, quoniam sicut ab hoc viro definitum est, Fides et inchoata, et perfecta, donum est Dei: et hoc donum, inquit, quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitat, qui non vult manifestissimis sacris Litteris repugnare. Non putemus hoc veraciter dictum, si omnes homines fideles sunt: sed cum alii credant, alii vero non credant; dicatque Apostolus, Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2): quis non videat fidem, quam acceperunt qui habent, non accepisse qui non habent?

EXC. VI. Deinde ait: Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione justissimam: ita ut nulla esset Dei justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat, magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur; et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt; ut, qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino glorietur. Cur autem istum potius quam istum liberet; inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius (Rom. XI, 33). Melius enim et hic audimus, aut dicimus, »O homo, tu quis es qui respondeas Deo« (Id. IX, 20)? quam dicere audeamus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit (De Praedestinatione Sanctorum, n. 16).

RESP. Haec omnia si non recte dicta sunt, scrutabilia sunt judicia Dei, et vestigabiles viae ejus; nec occultum est, quare ille potius quam iste salvatur; et in se non in Domino gloriabitur, qui aliis vitio suo pereuntibus electione dignus inventus est. Ac sic justitia quidem erit, quod plurimi damnantur: sed non erit gratia, quod plurimi liberantur. Absit haec a catholicis cordibus, absit talis impietas, ut quemquam putemus meritis suis erui de potestate tenebrarum, et in regnum Filii Dei debita, non gratuita adoptione transferri. Magno peccato periit Adam, et in illo omnes perierunt. Quia omni homini damnata nativitate genito, hoc in Adam debetur, ut pereat. Et sicut non possumus conqueri de eo quod in praeteritis saeculis limisit omnes gentes ingredi vias suas; ita justam non haberemus querelam, si cum eis, cum quibus nobis fuit causa communis, cessante adhuc gratia periremus. Quae tamen sicut tunc de omni mundo eruit paucos; ita nunc de universo genere hominum salvat innumeros; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna (II Tim. I, 9). Subnexuistis [PL45.1854] etiam quod post multa disserens ait:

RESP. Quod cum sit apertissimae veritatis, miro inter obscura decerptum, quasi non ex cohaerentibus potuerit omnis haesitatio lectoris absolvi. Inspicite ergo quod sequitur. Legimus, inquit, in Actibus Apostolorum, quod cum dimissi a Judaeis Apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores fecerunt, levaverunt illi vocem unianimes omnes ad Dominum, et dixerunt: »Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David, sancti pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim in veritate, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinavit fieri« (Act. IV, 23-28). Si ergo quae per os patris nostri David sanctus Spiritus prophetavit, aliter intelligi ullo modo, quam ab Apostolis sunt intellecta, non possunt, et Herodes ac Pilatus et populus Israel fecerunt quanta manus Dei et consilium praedestinavit fieri; quid inconveniens ait admirabilis disputator: Est, inquiens, in malorum potestate peccare; ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas: ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei? Male enim velle facillimum est malis: et eorum damnabilem voluntatem non dubium est a Dei potestate concludi, ut effectum cupiditatis suae, nisi ille permiserit, habere non possint. Uti autem sapientiam et justitiam Dei etiam malorum operibus, quae ex ipsorum prodeunt appetitu, ad implenda consilia et judicia sua, nullus vel tenuiter secundum pietatem doctus ignorat, qui videt Dei Patris optimam voluntatem, non parcentis Filio suo, sed pro nobis omnibus tradentis eum, pessima traditoris Judae et Judaeorum voluntate completam: et qui in evangelicis paginis legit, dicente Pilato ad Jesum, Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittendi te? respondisse Dominum, Non haberes in me potestatem ullam, nisi esset tibi datum desuper (Joan. XIX, 10, 11). Dividit itaque Deus inter lucem et tenebras: nec ideo inculpabiles sunt tenebrae, quia eis bene utitur Deus, qui etiam de opere ipsarum, quod filiis lucis in bonum procederet, ordinavit: tantum progredi sinens malitiam nocere cupientium, quantum eam sanctis suis vel castigandis novit utilem, vel probandis; ut hinc etiam, quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei. Sequitur deinceps quod in libro invenitur secundo.

EXC. VIII. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam (Joan. XVIII, 9)? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Caeteri autem ubi, nisi in massa perditionis, justo divino judidicio relinquuntur: ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii (Matth. XI, 21), qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi signa vidissent: sed quoniam ut crederent non eis erat datum, etiam unde crederent est negatum (De Dono Perseverantiae, n. 35).

RESP. Qui istis resistunt, hoc sentire apertissime [PL45.1855] probantur, quod fides non sit donum Dei; et quod gratia non praeveniat liberum arbitrium, sed sequatur; et quod gratia Dei secundum merita nostra detur. Nam si aliquid conferri homini per gratiam confitentur, et id non accipit nisi fides, quae accepta non est; in ipsa est meritum, cui non donum datur, sed debitum redditur. In hac sententia positi, consequenter sapiunt, eos esse praedestinatos in vitam aeternam, quos per liberae voluntatis arbitrium fideles futuros praescierit Deus; ut ipsa electorum praedestinatio non sit nisi retributio: atque ita, in his qui praedestinati sunt secundum propositum ejus qui universa operatur, non operetur Deus fidem; nec ulla sint hominis merita, si Deus operatur universa. Vere qui ita sentiunt, fidem non acceperunt, aut quam acceperant perdiderunt, sequendo vanissimam Pelagianorum superbiam, et in se, non in Domino gloriando, qui operatur omnia in omnibus; bona profecto, non mala: et si omnia bona, utique et fidem, sine qua nemo placere potest (Hebr. I, 6), et quae est virtutum omnium fundamentum. Quale est autem, ut cum Dei sit aedificatio, et nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborent qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1), aut nolint isti fundamentum ad aedificium pertinere, aut se velint inchoare, quod Dominus possit exstruere? Non erit ergo illis principium Filius Dei, non fundabuntur in ipso angulari lapide Christo Jesu, nec de eis dictum est, Firmum autem fundamentum Dei stat (I Tim. II, 19): quia totam electionem suam solubili arenae et succiduo cineri superponunt. Agnoscamus itaque sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam: et si haec praescivit, beneficia sua illum, quibus nos dignatur liberare, praescisse: et hanc esse praedestinationem sanctorum, praescientiam scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur. Caeteros autem quicumque non liberantur, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos: et quid nobis remissum sit, in eis discamus, de quorum queri damnatione non possumus. Non est enim iniquitas apud Deum (II Par. XIX, 7), neque quisquam sub judicio ejus innocens perit. Sicut enim hic ipse insignis gratiae praedicator alibi ait: Reddit omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam justus et bonus est: tantummodo mala pro bonis non reddit, quoniam injustus non est. Reddit ergo mala pro malis, poenam pro injustitia; et reddit bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddit bona pro bonis, gratiam pro gratia (De Gratia et Libero Arbitrio, n. 45). Cum aliqui pereunt, non dubitemus ipsorum meritis deputari quod pereunt; quos utique posset Deus misericorditer liberare, si vellet. Et cum aliqui liberantur, non audeamus definire quod digni fuerint liberari; quos utique posset Deus juste damnare, si vellet. Quare autem non omnes, aut quare illos potius quam illos liberet, nec necessarium est quaerere, nec possibile reperire: cum omissis discretionis istius causis, scire sufficiat quod nec misericordia justitiam, nec justitia auferat misericordiam apud eum, a quo nemo nisi juste damnatur, nemo nisi misericorditer liberatur. De Tyriis vero et Sidoniis quid aliud possumus dicere, quam non esse eis datum ut crederent, quos etiam credituros fuisse ipsa Veritas dicit, si talia, qualia apud non credentes facta sunt, virtutum signa vidissent (Matth. XI, 21)? Quare autem hoc eis negatum fuerit, dicant, si possunt, qui calumniantur: et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerit; et apud eos quibus erant profutura, non fecerit. Nos etiamsi rationem facti et profunditatem judicii ejus penetrare non possumus, manifestissime tamen [PL45.1856] scimus, et verum esse quod dixit, et justum esse quod fecit: et non solum Tyrios et Sidonios, sed etiam Corozain et Bethsaida potuisse converti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus voluisset operari. Neque enim ulli falsum videri potest quod Veritas ait, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII, 11): et, Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Id. XI, 27): et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21): et, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). His divinarum vocum auctoritatibus eruditi, gratias agamus Deo, qui dedit nobis spiritum fidei et virtutis, continentiae et charitatis, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris sui. Quae bona si non dedisset nobis, qui omnia operatur in omnibus, prorsus non haberemus in nobis: et cum his, qui non cognoverunt Deum, aut cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed hoc ipsum suae sapientiae deputantes, stulti facti et obscurato corde evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21, 22); cum his, inquam, sederemus in tenebris et in umbra mortis, nec querelam habentes de poena, nec excusationem de ignorantia, nec praesidium de natura. Nunc jam quod sequitur quale sit videamus.

EXC. IX. Sed aiunt, ut scribitis, Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conventu Ecclesiae audientibus multis: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate, accepta obediendi voluntate, veneritis ad fidem, vel accepta perseverantia permaneatis in fide: caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam qua velitis, et sitis electi? et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis (De Dono Perseverantiae, n. 38).

RESP. Stupeo Sanctitatem vestram, objectionem calumniantium, a persona defensoris gratiae non potuisse discernere; et verba obtrectantium ei ipsi, qui obtrectatoribus suis respondet, aptasse. Haec enim de doctrina catholici viri quidam nequiter et nugatorie jactitabant, quod qui talem Dei gratiam praedicaret, ut fides et obedientia caeteraeque virtutes, et in eis usque in finem perseverantia, nonnisi ex dono Dei haberi posse credantur, consequens esse ut talibus verbis uteretur ad populum, et hujusmodi denuntiationibus omnem liberi arbitrii evitaret industriam. Quod quia piissimus doctor litteris eorum, ad quos scribit, agnoverat; ideo ait: Sed aiunt, ut scribitis; et postea, Ista cum dicunt. Ex hoc ergo potuistis advertere, non ipsum haec dicere; sed eos, de quibus dixit, Sed aiunt, ut scribitis; et, Ista cum dicunt. Quod similiter Apostolus ait, Sicut aiunt nos quidam dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Inferius autem ubi plenius ad ista respondet, multo manifestius patet, quam haec ab ipso nunquam taliter dicta sint, et quantum ei hujusmodi praedicationis forma displiceat; quam corrigens et mundans atque emendans, tolerabiliorem audientibus facit, quae vera sunt temperans, quae falsa sunt resecans, et post multa adjiciens: Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: Et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obedientiae vires, ut obedire cessetis. Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quam maledicere, aut mala quodammodo prophetare (De Dono Perseverantiae, n. 61). Et post haec cum diceret, qualiter de his loquendum esset in populo, proprii sensus verba connexuit, dicens: Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti ad populum non existimo debere [PL45.1857] sufficere, nisi hoc, vel aliquid hujusmodi addat, ut dicat, Vos itaque etiam ipsam obediendi perseverantiam a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17), sperare debetis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a praedestinatione populi ejus alienos; quia etiam hoc, ut faciatis, ipse largitur. Absit autem a vobis ideo desperare de vobis, quoniam spem vestram in ipso habere jubemini, non in vobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5): et bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8); quoniam beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exsultate ei in tremore (Psal. II, 11). Quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1): sed faciet nos perseverare in se usque ad hujus vitae finem, cui quotidie dicimus, »Ne nos inferas in tentationem« (De Dono Perseverantiae n. 62). Videtisne, obsecro, quantum distet hic sermo ab eo quem composuit malignitas obloquentium; qui studuerunt etiam ea quae recte dicit, exquisita verborum fraude corrumpere? De quo idem doctor rectissime ait: Dolosi autem vel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit (Ibid., n. 57). Et iterum de simili ineptia: [PL45.1858] Nempe, inquit, hoc verissimum est, ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubriter valetudini humanae infirmitatis apposito (De Dono Perseverantiae, n. 61). Non igitur necesse est de his rationem reddere, quae et ab aliis dicta, et ab ipso ostendimus improbata: ita tamen, ut nihil sibi per falsorum admixtionem praeripi pateretur ex veris. Quamvis enim nunquam tam insipienter locutus sit ad populum christianum, et id quod mendax obtrectatio ineptissime finxit, horruerit: pia tamen constantique doctrina abundanter probavit, praedicandam esse Ecclesiae et praedestinationem, in qua est gratiae praeparatio; et gratiam, in qua est praedestinationis effectus; et praescientiam Dei, qua ante saecula aeterna quibus esset collaturus sua dona praescivit. Cujus praedicationis quisquis est impugnator, apertissimus est Pelagianae elationis adjutor. Hoc autem quod in fine posuistis, superiori capitulo, ubi Tyriorum et Sidoniorum mentio facta est, debuit copulari: quia etiam in libri corpore, eidem causae, sine cujusquam diversae disputationis interjectione, connexum est. Unde et responsio, quam praecedentibus subdidi, potest etiam ad ista sufficere: in quibus nulla est obscuritas, si de fide praedestinationis et gratiae Dei, ex qua est omnium bonorum origo perseverantiaque meritorum, hoc teneatur, quod habet veritas.

PROSPERI AQUITANI IN AUGUSTINI OBTRECTATOREM EPIGRAMMA

IN EUMDEM, AUT ALIUM QUEMPIAM OBTRECTATOREM

SENTENTIAE DELIBATAE EX AUGUSTINO

PROSPERI AQUITANI SENTENTIAE EX AUGUSTINO DELIBATAE. Liber unus

I. Quae sit vera innocentia

Innocentia vera est, quae nec sibi, nec alteri nocet. Quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et nemo non prius in se quam in alterum peccat.

II. De hominibus diligendis

Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores: quia aliud est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt.

III. De vera aeternitate

Vera aeternitas et vera immutabilitas non est nisi in deitate Trinitatis, cui quod est esse, perpetuum est: quia natura initio carens, incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem illae, quibus Deus aeternitatem dedit, vel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt; quia non sunt extra commutationem, dum finis illis est et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio.

IV. De patientia Dei

Patientia Dei, qua parcit contemptus, parcit etiam negatus, et magis vult vitam peccatoris quam mortem, eruditio est poenitudinis et oblatio correctionis: nec ulla ipsius opera misericordia vacant; quando homini et indulgentia consulit et flagello.

V. De ultione Dei

Divina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in futuro; et misericorditer adhibet temporalem severitatem, ne aeternam juste inferat ultionem.

VI. De vera Dei laudatione

Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis. Bene autem loqui, et male vivere, nihil aliud est, quam sua se voce damnare.

VII. De virtute charitatis

Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum; cum caeterae virtutes et bonis et malis possint esse communes.

VIII. De doctrina apostolica

Doctrina apostolica salubris atque vitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem: quia sive parvuli sive magni, sive infirmi sive fortes, habent in ea et unde alantur, et unde satientur.

IX. De quaerendo Deo

Deum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intelligentia qua videat, et charitate qua ferveat.

X. De fastidio spirituali

Sicut corpori noxium est, corpoream escam non posse percipere; ita animae periculosum est, spirituales delicias fastidire.

XI. De bonorum et malorum finibus

Nunquam multi sunt, qui ad non esse tendunt. Quid [PL45.1860] enim tam est obnoxium paucitati, quam quod est debitum perditioni?

XII. De tranquillitate ultionis Dei

Non concupiscit Deus poenam reorum, tanquam saturari ultione desiderans: sed quod justum est, cum tranquillitate decernit, et recta voluntate disponit: ut etiam mali non sint inordinati.

XIII. De bono intellectu

Bonum intellectum habet, qui quod faciendum recte intelligit, facit. Alioqui talis est sine opere intelligentia, qualis sine timore sapientia: cum scriptum sit, Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10).

XIV. De requie adhuc in carne viventis

Habet et in hac vita requiem suam anima, quae de morte infidelitatis exempta est; et non ab operibus justitiae, sed ab iniquitatis se abstinet actione: ut vivens Deo, et mortua mundo, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat.

XV. De vovendo Deo

Quisquis bene cogitat quid voveat Deo, et quae vota persolvat, se ipsum voveat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari; imago Dei reddatur Deo. Sed sicut videndum est, quid offeras, et cui offeras; ita etiam considerandum est, ubi offeras: quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est.

XVI. De justitia et gratia

Duae sunt retributiones justitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Illam autem retributionem impiorum, qua pro bonis mala retribuuntur, Deus nescit: qui nisi retribueret bona pro malis, non essent quibus retribueret bona pro bonis.

XVII. De supernae patriae civibus

Omnis qui ad supernam pertinet civitatem, peregrinus est mundi; et dum temporali utitur vita, in patria vivit aliena: ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia Deum nosse et amare paucorum est, quibus praeceptum Domini sit lucidum, illuminans oculos, ut nec in Dei, nec in proximi fallantur dilectione.

XVIII. De carnis cupiditate vincenda

Nemo est cujus animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non aggravet. Sed adnitendum est, ut carnis cupiditates spiritus vigore superentur; et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se divino auxilio exspectet adjuvari.

XIX. De angusta vitae via

Angusta est via, quae ducit ad vitam: et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur. Quia iter virtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum sit infidelium vanitati..

XX. De praemio christianae religionis

Hoc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum ideo colit, ut aliud magis quam ipsum promereatur; non Deum colit, sed illud quod assequi concupiscit.

XXI. De occultis non judicandis

De occultis cordis alieni temere judicare, peccatum est; et eum, cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere: cum eorum, quae homini sunt abscondita, solus Deus judex sit justus, qui et inspector est verus.

XXII. De adjutorio Dei

Divini est muneris, cum et recta cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur.

XXIII. De passionibus sanctorum

Justo judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur: ut illi qui Spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.

XXIV. De scientia boni

Non est vera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur. Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat, quod actione non implet.

XXV. De amore legis

Qui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines.

XXVI. De scrutandis mandatis Dei

Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Ut ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt jurgia malignorum.

XXVII. De proficiendo

Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est, qui superna illustratione non egeat. Non enim ita ulla divinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens rationalis et intelligendum desideret, et gerendum.

XXVIII. De duplici opere Dei

Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salvi fiunt, alii veritate damnantur; universae viae Domini, id est misericordia et veritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae viae Domini: individua enim ibi est et a misericordia veritas, et averita te misericordia; quia beatitudo sanctorum et de munere gratiae est, et de retributione justitiae.

XXIX. De observantia pacis

Christianae perfectionis est, pacificum esse etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis: ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequantur; causas tamen non habeant, quibus odisse nos debeant.

XXX. De custodia Dei

Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur adversi, sed ut ipsis adversitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat, introitus: et cum bono fine, id est, sine vulnere animae, tentatio consummatur; ad aeternam requiem de profundo temporalis laboris exitur.

XXXI. De adjutorio Dei

Ad coelestis Jerusalem non ascendunt consortium, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed divini esse muneris quod ascendunt.

XXXII. De odiis mundi in Christianos

Omnes qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria; et despiciantur tanquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et invisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et irrisio in impios retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.

XXXIII. De patientia fidelium

Tota fidelium salus, tota patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis, referenda est: quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet.

XXXIV. De obsequiis debitis

Ita et a plebibus principes, et a servis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. Auget enim meritum virtutis, quod propositum non violat religionis.

XXXV. De toleranda varietate mundana

Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur: quia justum est omnia aequanimiter accipi, quae judicaturus voluit tolerari.

XXXVI. De aedificatione domus Dei

Omnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores.

XXXVII. De aeternis gaudiis

Aeternae civitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec variabitur, nec labetur: quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum.

XXXVIII. De lege charitatis

Lex Christi perfectio charitatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur Conditori legis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. IV, 12). Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata ejus exsequitur: nec frustra sperat parcendum peccatis suis, qui ignoscit alienis.

XXXIX. De jussionibus Dei

Nihil Deus jubet quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui servo non indiget, et quo servus indiget.

XL. De temporali scientia

Id quod in tempore novum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum varietate distribuit.

XLI. De providentia Dei

Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt.

XLII. De impunitate peccantium

Nihil infelicius est felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.

XLIII. De legis littera

Legis littera, quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit: scire enim peccatum facit potius quam caveri; et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

XLIV. De lege et gratia

Lex data est, ut gratia quaereretur: gratia data est, ut lex impleretur. Neque enim suo vitio non implebatur, sed vitio prudentiae carnis: quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.

XLV. De promissione Dei

Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit, et alius facit: quod jam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex vocante: ne ipsorum sit, non Dei; et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum; atque ita gratia jam non sit gratia.

XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis

Sicut non impediunt ab aeterna vita justum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur; sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur.

XLVII. De malae voluntatis effectu

Cum voluntas mala potestatem accipit, ut efficiat quod cupit; ex judicio Dei venit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo: nec ideo injuste, quia occulte. Caeterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens.

XLVIII. De superbia

Omnia vitia in malefactis tantummodo valent: sola superbia etiam in recte factis cavenda est.

XLIX. De impare usu fortunae

Interest plurimum qualis sit usus, vel earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem ideo hujusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.

L. De morte sanctorum

Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum necessario morituris quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur.

LI. De puritate quam non perdit invitus

Ita non amittitur corporis sanctitas manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso; sicut amittitur sanctitas corporis violata animi puritate, etiam corpore intacto.

LII. De fortitudine tolerantiae

Major animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis eligit ferre quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.

LIII. De humilitate justorum

Justis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est criminis, sed virtutis examen. Nam bonus etiamsi serviat, liber est: malus autem, etsi regnet, servus est; nec unius hominis, sed, quod gravius, tot dominorum, quot vitiorum.

LIV. De oblatione votorum

Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acciperet quod voveret.

LV. De essentia Deitatis

Omnis substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Nulla ergo differentia est in deitate Trinitatis: quoniam quod Deo minus est, Deus non est.

LVI. Quales nos diligat Deus

Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono; non quales sumus nostro merito.

LVII. De temporali opere Dei

Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum nova, qui fecit quae futura sunt.

LVIII. De principali rerum omnium causa

Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritualiumque motionum. Nihil enim fit visibiliter et sensibiliter, quod non de invisibili et intelligibili summi imperatoris aula aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.

LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate

Diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem: Christus humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem; sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem.

LX. De spiritualibus augmentis

In rebus spiritualibus cum minor majori adhaeret, sicut Creatori creatura, illa fit major quam erat, non ille: et hoc est majus esse, quod est melius esse; quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed virtute fit major.

LXI. De ineffabili excellentia deitatis

Excedit supereminentia deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intelligentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus, quam dicitur; et verius est, quam cogitatur. Non parva autem notitiae pars est, si antequam scire possumus quid Deus, possimus scire quid non sit.

LXII. De vera beatitudine

Omnes beati habent quod volunt; quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Propior ergo beatitudini voluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam prava, etiamsi quod cupit obtinuit.

LXIII. Quid sit esse cum Deo

Magna hominis miseria est, cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo est enim, sine dubio sine illo non est: et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, neque diligit, cum eo non est.

LXIV. De incarnatione Verbi Dei

Divinitas Verbi aequalis Patri, facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro: ut et [PL45.1865] nos efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de ipsius.

LXV. Quo odio odiendi sunt mali

Perfectum odium est, quod nec justitia, nec scientia caret: id est, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam: ut nec propter vitium natura damnetur, nec propter naturam vitium diligatur.

LXVI. De labore fingentium mendacia

Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem verum vult dicere, non laborat: quietiores enim sunt boni, quam mali; et absolutiora sunt verba veridicorum, quam commenta fallacium.

LXVII. De divinis Scripturis

Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob hoc teguntur, ne vilescant; ob hoc quaeruntur, ut exerceant; ob hoc autem aperiuntur, ut pascant.

LXVIII. De oratione Domini

Orans cum sudore sanguineo Dominus Jesus Christus, significabat de toto corpore, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones.

LXIX. De sacramentorum perceptione

Sacramentum pietatis in judicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est.

LXX. De laudando Deo

Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur. et minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio: si non minaretur, nulla esset correctio.

LXXI. De acceleranda conversione

Remedia conversionis ad Deum, nullis sunt cunctationibus differenda; ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim poenitenti promisit indulgentiam, dissimulanti diem crastinum non spopondit.

LXXII. De humilitate orandi

Rectus est, et bene invocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur, se accusat, non Deum; et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccata sua defendentem, sic recipit confitentem

LXXIII. De admiratione creaturarum

Mirabilis est fabrica mundi, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui a Creatore discedit: qui si haeserit superiori, inferiora calcabit; ne quod dilexerit contra naturam, convertatur in poenam.

LXXIV. De anima inordinata

Anima rationalis superioribus inferiora praeponens, non potest regere quod regebat: quia regi noluit, a quo regebatur.

LXXV. De poena peccati

Corpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis omnis humanarum actionum cursus praepediretur.

LXXVI. De ratione psallentium

Recte in Dei laudem psallit, cujus opera cum voce concordant. Nam finito carmine, vox tacet: vita autem [PL45.1866] in bonis actibus permanens, nunquam reticet ejus gloriam, quem in se gaudet operari.

LXXVII. De timore

Omnia quae timentur, rationabiliter declinantur: Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur.

LXXVIII. De recta sollicitudine

Sicut praepostera securitas in periculum impellit; ita ordinata sollicitudo securitatem parit.

LXXIX. De virginitate

Virginitas carnis, corpus intactum: virginitas animae, fides incorrupta.

LXXX. De modo habendi

Multa nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria sola retineamus. Nam vana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodammodo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet.

LXXXI. De cogitationibus

Quomodo aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri, ut in mala opera exeant cogitationes bonae: quoniam hoc actione promitur, quod corde concipitur.

LXXXII. De cantico novo

Sicut veteris hominis vetus canticum ad temporalia, sic novi hominis novum canticum pertinet ad aeterna; et ita unusquisque cantat, ut vivit. Novum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur.

LXXXIII. De vera humilitate

Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare; nec ingratum esse, nec querulum; sed in omnibus Dei judiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cujus omnia opera aut justa sunt, aut benigna.

LXXXIV. De desperantibus

Nimis miser est, qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit: cum ex eo ipso quod non quaerat Dei auxilium, ab omni spe verae salutis exciderit.

LXXXV. De divitiis

In magna egestate sunt, qui de iniquitate sunt divites, justitiae opes et sapientiae thesauros non habent: qui autem Domino serviunt, ea bona acquirunt, quae perire non possunt.

LXXXVI. De vera bonitate

Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est; et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse.

LXXXVII. De mali impunitate

Peccator qui peccat, non ideo a Domino non videtur, quia male agentis poena differtur: gravius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur.

LXXXVIII. De bono humilitatis

Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem: et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus.

LXXXIX. De sepultura

Sicut peccatoribus divitibus nihil prosunt exsequiae [PL45.1867] sumptuosae; ita nihil nocent aut viles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae.

XC. De gaudio recto

Non potest unquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.

XCI. Quid hominem Deo jungat

Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui, aut proximi sumus: quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi conjungit imitatio.

XCII. De bono praelio

Humanae agritudinis est, in carne mortali delectationem habere peccandi: sed discipulus amatorque virtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere, sed bellum debet indicere.

XCIII. De spe fidelium

Non te terreat, christiane, quod credita differuntur: licet in abscondito sit promissio, in spe tamen perseveret oratio. Exercere operibus, cresce virtutibus. Dum fidei constantia probatur, gloria retributionis augetur.

XCIV. De temporibus

Omne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum, quam quod in hoc tendit, ut non sit?

XCV. De charitatis augmento

Crescit semper charitatis facultas, dum usu major, et largitate fit ditior.

XCVI. De defectu malorum

Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio judicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.

XCVII. Unde adhaereatur Deo

Adhaerens Deo et semper ejus faciens voluntatem, nunquam a suo habitatore deseritur: etsi quaedam dura atque adversa patiatur, non relinquitur, sed probatur.

XCVIII. De justitia

Tota justitiae ratio est, ut declinentur mala, et fiant bona: cujus observantiae inter quaslibet adversitates forma servanda est; quia hoc solum nunquam amittitur, quod operi pietatis impenditur.

XCIX. De tolerantia

Tolerentur praesentia mala, donec veniat beatitudo promissa. Sustineantur a fidelibus infideles, et exortorum inter frumenta zizianiorum avulsio differatur. Quantumlibet saeviant impii, melior est etiam in hoc tempore causa justorum, qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur.

C. Quid sit clamor ad Deum

Clamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis: quia semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est; quoniam ad ipsum redit, quod ab ipso processit.

CI. De confitendo peccato

Bona est peccati confessio, si et curatio consequatur. Nam quid prodest detegere plagam, et non adhibere medicinam

CII. De perfectione

In hac vita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.

CIII. De laboribus praesentis vitae

Dum praesentis vitae cursus agitur, etiamsi valde proficiat cujus exterior homo corrumpitur, et interior renovatur; necesse est tamen, ut dum conditioni [PL45.1868] subjacet mortis, labores toleret vetustatis.

CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati

Imago quidem Dei est homo, et qui per justitiae ambulat vias, ad similitudinem sui tendit auctoris: et tamen dum in hac vita degit, conturbationes vanitatis incurrit.

CV. De eruditione divina

Prima divini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum possumus, sine quo nihil possumus.

CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit

Omnis infidelium vita peccatum est; et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.

CVII. De fundamento spirituali

Sicut fundamentum corporeae fabricae in imo est; ita fundamentum fabricae spiritualis in summo est. Terrena aedificatio a terra incipit, coelestis exstructio a superno crescit exordio.

CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum

Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit: tunc oblivisci, quando non facit. Nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia nihil obliviscitur.

CIX. Qui Dei miracula videant

Hi vident mirabilia Dei, quibus prosunt. Nam quod non intelligitur, vel unde non proficitur, non videtur.

CX. De misericordia et veritate jungendis

Non auferat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem. Si enim pro misericordia judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi.

CXI. De tentatione et imitatione Christi

Tentatio Christi, eruditio christiani est. Imitatores enim magistri debent esse discipuli; non in faciendis miraculis, quae nemo exigit, sed in custodienda humilitate atque patientia, ad quae nos Dominus suo invitavit exemplo.

CXII. De cupiditate et charitate

Quomodo radix omnium malorum cupiditas est, sic radix omnium bonorum est charitas.

CXIII. De gaudio christiani

Christiano recte gaudendi causa non praesens saeculum, sed futurum est: et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis; ut in via, qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.

CXIV. De sabbato

Male celebrat sabbatum, qui ab operibus bonis vacat. Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum: quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit.

CXV. Bonum cum gaudio est faciendum

Cum bonum operaris, hilaris operare. Nam si quid boni tristis feceris, fit de te magis, quam facis.

CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas

Si in mores malorum non transeant boni, etiam [PL45.1869] inter cohabitantes magna divisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed hominum est fugienda iniquitas.

CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae

Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore justitiae. Nam qui timore non peccat, quamvis non noceat cui vult nocere, sibi tamen plurimum nocet; et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est voluntate.

CXVIII. De Pharisaeo et Publicano

Melior est in malis factis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio.

CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis

De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius.

CXX. De mundana iniquitate

Sicut stellas coeli non exstinguit nox: sic mentes fidelium, adhaerentes firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas.

CXXI. De propria facultate

Ad peccandum homo abundat propria facultate: ad agendum autem bonum non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus justus est.

CXXII. De contrariis moribus

Magnus bonorum labor est, mores tolerare contrarios: quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet justum iniquitas aliena, quantum recedit a sua.

CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo

Non locorum intervallis acceditur ad Deum, vel receditur ab eo: sed similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est, ab eo bono longe esse, quod ubique est.

CXXIV. De vera libertate

Libera semper est servitus apud Deum, cui non necessitas servit, sed charitas.

CXXV. De tolerantia

Qui ideo neminem vult hominem pati, quia multum, ut arbitratur, proficit per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit.

CXXVI. De artifice summo

Totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in nobis est quod ipsi fecimus, inde damnabimur: si autem hoc quod Deus fecit, inde coronabimur.

CXXVII. De Verbo Dei

Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, tempus praecordinavit, quo susciperet carnem: non tempori cessit, quo verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.

CXXVIII. De fide et intellectu

Intellectui fides viam aperit, infidelitas claudit.

CXXIX. De homine victo

Quo primum vitio superatus est homo, hoc ultimum vincit. Cum enim omnia peccata superaverit, manet periculum, ne bene sibi mens conscia, in se potius, quam in Domino glorietur.

CXXX. De perfectione desideriorum

Finis curarum perfectio est desideriorum; et in id quique tendit ac nititur, ut ad illud perveniat quo delectatur. Sapientis ergo est, hoc appetere, quod [PL45.1870] bonum facit; non id amare, quod decipit.

CXXXI. De duobus donis gratiae

Sicut duo sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas: ita duo sunt dona gratiae; unum quod aufert carnis cupiditatem, aliud quod facit animi perseverare virtutem.

CXXXII. De laboris fine

Non poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat, quod ei non possit auferri.

CXXXIII. De iniquitatis laesione

Impossibile est ut iniquitas prius laedat hominem justum in quem tendit, quam cor injustum unde procedit.

CXXXIV. De miraculis

Visibile miraculum ad illuminationem vocat - invisibile autem, eum qui vocatus venit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.

CXXXV. De fugientibus diabolum

Melior causa est eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui praeeuntem sequuntur: quia utilius est eum hostem habere, quam principem.

CXXXVI. De pravis cupiditatibus

Omnes pravae cupiditates sunt portae inferi, per quas itur in mortem: cujus dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite concupivit.

CXXXVII. De adulatione

Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudatur auditor.

CXXXVIII. De male conscio animo

Animus male sibi conscius dum videtur sibi nullam poenam pati, credit quia non judicet Deus: cum abuti patientia Dei, et non intelligere parcentis benignitatem, jam sit magna damnatio.

CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium

In creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam vitium: quod ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset vitium recedere a Deo, nisi naturae, cujus hoc vitium est, potius competeret esse cum Deo.

CXL. De angelis et hominibus

Nullum Deus vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret: atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam antithetis honestaret.

CXLI. De conditione creaturae

Tria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus, inquit, Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem quod bona esset (Gen. I, 3, 4). Si ergo quaerimus, quis fecerit: Deus est. Si, per quid fecerit: Dixit, et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor excellentior est Deo, nec ars efficacior Dei verbo; nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono.

CXLII. De bono et malo amore

Est amor, quo amatur et quod amandum non est: et istum amorem odit in se, qui illum diligit, quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine: et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene vivimus, iste deficiat quo male [PL45.1871] vivimus; donec ad perfectum senetur, et in bonum commutetur omne quod vivimus.

CXLIII. De bono creaturae

Creaturae rationalis vel intellectualis bonum, quo beata sit, non est nisi Deus: quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est; sed ex illo, a quo creata est. Hoc enim adepto fit beata, quo amisso misera.

CXLIV. De vitio naturae

Vitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt; sola autem mala nusquam. Quoniam naturae etiam illae, quae ex malae voluntatis initio vitiatae sunt, in quantum vitiosae sunt, malae sunt: in quantum autem naturae sunt, bonae sunt.

CXLV. Quid credi debeat

Non est fas credere, aliter affici Deum cum vacat, aliter cum operatur: quia nec affici dicendus est, tanquam in ejus natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur; et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra vacatio, aut laboriosa cogitetur industria: quia novit et quiescens agere, et agens quiescere; et quod in operibus prius quidem est, aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis voluntas ejus, nec consilio alternante variatur: in qua simul est quidquid in rebus creandis vel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur.

CXLVI. Quod Deus tantum est creator

Nullius, quamvis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiam si Angeli jussi vel permissi adhibeant operationem suam rebus, quae gignuntur in mundo, tam non sunt creatores animalium, quam nec agricolae frugum atque arborum.

CXLVII. De prima conditione mortis

De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda vero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.

CXLVIII. De morte piorum

Mors etiam piorum, poena peccati est: sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad vitam aeternam. Sicut enim injustitia male utitur non tantum malis, verum etiam bonis; ita etiam justitia bene utitur non tantum bonis, verum etiam malis.

CXLIX. De martyribus non baptizatis

Qui nondum percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte Baptismatis.

CL. Quod omne peccatum sit mendacium

Cum homo secundum se vivit, non secundum Deum, similis est diabolo: quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum vivendum fuit, ut staret in veritate, et veritatem de illius, non de suo mendacio loqueretur. Unde non frustra dicitur, omne peccatum esse mendacium: quia non peccatur, nisi ea voluntate, quae contraria est veritati, id est, Deo.

CLI. De diversa voluntate affectionum

Diversitas humanae affectionis, ex diversitate est voluntatis: quae si prava est, perversis erit moribus inquieta; si autem recta, non solum non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1833-1871 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22