(Cap. LXVI---Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus requietionis meae? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. LXX similiter. Ne montem sanctum intelligeremus Sion, [PL24.652A] et Judaico operiremus errore, qui putant exstruendam Jerusalem, et omnia quae Dominus pollicetur, ibi explenda carnaliter, aufert nobis hanc suspicionem; et ponit testimonium, quo usus est Stephanus primus martyr in Christo adversum Judaicam contentionem (Act. VII). Salomon aedificavit ei domum, haud dubium quin Deo; sed non in manufactis excelsus habitat, sicut Propheta ait: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum. Et Paulus in eodem volumine: Deus qui fecit mundum, et qui in eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat (Act. XVII, 24). Si enim instar sedentis in solio atque regnantis, coelum thronus ejus est, et terra scabellum pedum illius, quomodo parvo claudetur loco, qui complet omnia, et in quo sunt omnia? [PL24.652B] Unde et Moyses: Ne dicas, inquit, in corde tuo, Longe est: Deus enim in coelo sursum, et super terram deorsum: et non est alius praeter eum Deus (Deut. IV, 39). Et Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, illic es: si ad inferna descendero, ades (Psal. CXXXVIII, 7). Cui et Jeremias ex persona Dei congruit, dicens: Deus appropinquans ego: et non de longe Deus. Numquid latere quis poterit in absconditis, et ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 23, 24)? In ipso enim omnes sumus et movemur (Act. XVII). Hoc autem dicit, ut Judaicum convincat errorem, qui putant invisibilem, et incorporalem, et incomprehensibilem Deum, templo Jerusalem posse concludi. Quod quidem et ipse Salomon, [PL24.652C] exstructor Templi, in oratione sua ad Dominum prolixius confitetur (III Reg. VIII). Ac ne arbitremur coelo quoque et terra Dei magnitudinem metiendam, in alio loco de eo legimus: Qui tenet coelum palmo, et terram pugillo (Isai. XL, 12). Per quae ostenditur Deus 799 et forinsecus, et intrinsecus, et infusus, et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et pugillo concludit ac palmo. Qui non solum coeli et terrae, sed et invisibilium creator est Angelorum, et Archangelorum, Dominationum, Potestatum, et cunctorum hominum, de quibus Apostolus loquitur (Coloss. I): quae omnia Dei manus operata est. De qua et Job et Psalmista commemorant: Manus tua fecit me, et plasmavit me (Job. X, 18; psal. CXVIII, 73). Omnia enim per ipsum facta sunt, et [PL24.652D] sine ipso factum est nihil. De quo rursum Joannes: In mundo, ait, erat; et mundus per ipsum factus est (Joan. I). Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII). Et hoc quod Scriptura Geneseos mystico sermone demonstrat, dixit Deus, et fecit Deus (Genes. I). Verbo enim Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Nullusque locus est requietionis Domini, nisi iste quem Propheta subnectit.

(Vers. 2, 3.) Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. [PL24.653A] Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolum [Vulg. idolo]. LXX: Et super quem respiciam, nisi humilem et quietum, et trementem sermones meos? ÷ Iniquus autem ** qui immolat vitulum quasi percutiens virum. Sacrificans de grege, quasi qui occidat canem. Qui offert similam, quasi qui sanguinem suillum. Qui dat thus in memoriale, quasi blasphemus. Sublato altari Temploque terreno, quod humana construxerat manus, recte auferuntur et victimae Judaeorum, ne forsitan dicerent: Non tam stulti sumus, ut Deum putemus loco posse concludi; sed in separato ad sacrificandum loco, Deo victimas immolamus, quae lege praecepta sunt. Habitator igitur coeli, immo Creator omnium qui in terris templum habere se [PL24.653B] denegat, humilem et quietum, et trementem sermones suos hominem libenter assumit in templum, juxta illud Apostoli: Vos autem estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Si quis violat templum Dei, violabit illum Deus. Templum enim Dei 800 sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16, 17). Quicumque ergo humilis est et quietus, et tremens sermones Dei, ipsum respicit Dominus; et de ipso dictum intelligi potest, quod sub terrae nomine prophetatur: Terra tremuit et quievit, cum resurgeret ad judicium Deus (Psal. LXXV, 9, 10). Habitatores enim ejus, pro quibus μετωνυμικῶς terra dicitur, considerantes judicium Dei, quietem agunt a malis operibus; et sedentes in domo, aeterno requiescunt sabbato, ne moveant se ad opus servile peccati, sicut aedificatores [PL24.653C] turris moverunt quondam de Oriente pedes suos, et ortum veri luminis reliquerunt. Nec audierunt illud quod ad Cain dicitur: Peccasti, quiesce (Genes. IV). Sed juxta Proverbia Salomonis: Qui audit Deum, habitabit confidens, et quiescet absque timore ab omni malo (Prov. I, 33). Iste est humilis atque pauperculus, et contritus spiritu, tremensque sermones Domini, de quo scriptum est in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Et alibi: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1). Et rursum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Isai. LXI, 1). Quodque sequitur in editione Vulgata: Iniquus autem, in Hebraico non habetur, sed simpliciter jungit [PL24.653D] et dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficiat hominem. Quod et in alio scriptum est loco: Misericordiam volo, et non sacrificium: scientiam magis Dei, quam holocaustum (Osee VI, 6). Et per Malachiam: Omnia quae oderam, faciebatis: operientes lacrymis altare meum: numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium vestrum, et suscipiam placabile quid de manibus vestris (Malach. II, 13)? Audiant Judaei [PL24.654A] quod Deus non quaerat sacrificia, sed offerentium animum. Et qui mactat, inquit, pecus, quasi qui excerebret canem. Unde et per Moysen scriptum est: Non offeres mercedem meretricis: neque pretium canis in domo Dei tui. (Deut. XXIII, 18). Pulchreque canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem. Simulque consideremus quod non dixerit: Qui immolat arietem, quasi qui immolat canem; sed occidat, inquit, canem. Quod verbum non ponitur in sacrificiis, sed in his quae trucidantur illicite. Qui offert oblationem et sacrificium, 801 quasi qui sanguinem suillum offerat. Quod et ipsum Lege prohibetur, tales sunt caeremoniae Judaeorum (Levit. XI, et Deut. XIV). Qui thus tribuit quasi blasphemus, immo quasi benedicens idolo. [PL24.654B] Potest autem et hic esse sensus: Post Filium meum qui venit mansuetus et pauper, sedens super pullum asinae, nolo carnes, victimas detestor, sacrificia Judaeorum, umbras Legis reprobo, quia delectabilis mihi est veritas Evangelii (Zach. IX, et Matth. XXI, et Luc. XIX, et Joan. XII,). Sin autem hoc dicitur, quod post fulgur Evangelii, vetus religio cesset in nube: quid respondebunt, qui credentes ex Judaeis arbitrantur absque noxa sui posse carnaliter offerre sacrificia?

(Vers. 4.) Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant, adducam eis. Quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in [PL24.654C] oculis meis: et quae nolui, elegerunt [Vulg. egerunt]. LXX: Et ipsi elegerunt vias suas, et abominationes suas anima eorum voluit: et ego eligam illusiones eorum, et peccata retribuam eis. Quia vocavi eos, et non obaudierunt: locutus sum, et non audierunt. Et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam elegerunt. Immolare bovem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura succendere, quae ita habet Deus, quasi homicidium, et oblationem canis: et suillum sanguinem atque blasphemiam ipsi elegerunt; et ut talia colerent, eorum arbitrii fuit; juxta quod dicit per Ezechiel: Dedi eis justificationes non bonas, et praecepta non bona (Ezech. XX, 11). Et in viis, inquit, suis ambulaverunt, non in via Domini. Et abominationes suas anima eorum voluit, ut amatores [PL24.654D] magis essent sui, quam amatores Dei. Quam ob causam, illis eligentibus vias suas, et non eum qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV, 6), et Dominus elegit illusiones, sive illusores eorum, qui Hebraice dicuntur THALULE (), id est, ἐμπαῖκται, ut constituat principes pessimos, et omnia mala eorum, sive quae timebant, pariter adducat. Causasque reddit, cur 802 traditi sint Scribis et Pharisaeis illusoribus [PL24.655A] suis, de quibus primus psalmus juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit: quos appellant Septuaginta pestilentes: quales fuerunt filii Eli, filii pestilentiae, pro quo in Hebraico scriptum est BELIAL [Al. BLIAL] (), hoc est, diaboli. Quia, inquit, vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis: et quae nolui, elegerunt. Quos versus secundo ponit in praesenti loco, et supra, ubi dicitur: Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: quia vocavi, et non respondistis (Isai. LXV, 12), et caetera similiter. Quod testimonium, quo sensu accipi debeat, ibi dictum est.

(Vers. 5.) Audite verbum Domini, qui tremitis ad sermonem [Vulg. verbum] ejus. Dixerunt fratres [PL24.655B] vestri qui oderunt vos, et abjecerunt propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. LXX: Audite verbum Domini, qui tremitis sermonem ejus. Dicite fratribus vestris, qui oderunt vos, et abominantur ut nomen glorificetur Domini: et appareat in laetitia eorum: et illi confundentur [Al. confundantur]. De quibus ante jam dixerat: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? ipsis praecipit ut, contemptis victimis Judaeorum, et omni Scribarum ac Pharisaeorum tumore despecto, transeant ad ejus cultum, quem vocantem illi audire noluerunt, atque contempserunt, et fecerunt malum in conspectu ejus. Nec hoc praeceptorum fine contentus est, sed imperat eis mandatum Evangelii [PL24.655C] (Luc. VI), ut diligant inimicos suos, benefaciant his qui oderunt se, et orent pro persecutoribus suis, et imitentur clementiam Patris, qui oriri facit solem suum super justos et injustos: Ut videntes, inquit, opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Quod post generalem intelligentiam specialiter Apostolis praecipitur et apostolicis viris, ut diligant Judaeos persecutores suos, et eos qui se abominantur, in loco fratrum habeant, dicentes cum Petro: Viri fratres et patres, 803 audite; et Paulo apostolo: Tristitia mihi est, et continuus dolor cordi meo pro fratribus meis qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2). Glorificatur autem nomen Domini, quando viderint homines persecutorum ferociam nostra frangi patientia, et verberantem [PL24.655D] manum, alterius malae obversione confundi. Quibus in Evangelio praecipitur: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16); et in Apocalypsi Joannis: Timete Deum, et date ei gloriam (Apoc. XIV, 7). Paulus quoque scribit ad Corinthios, provocans eos ad continentiam: Ut glorificetis Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Et rursum: Sive comeditis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Unde et Dominus maledicentibus [PL24.656A] non remaledicebat (I Petr. II): et pro persecutoribus precabatur. Quod autem praecipit: Dicite fratribus vestris (Matth. XXVIII, 10), non simpliciter accipiendum est, alioquin multi fratres vocant, et in corde non retinent charitatem, de quibus scribit Apostolus: Deum confitentur se scire, operibus autem negant (Tit. I, 16). De quibus et Dominus loquebatur: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Sicque stare potest illa sententia: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Nam cum haeretici dicant Dominum Jesum, et multi in resurrectione dicturi sunt: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, [PL24.656B] 22)? Respondebit eis Dominus: Recedite a me, nescio vos, operarii iniquitatis. Ergo dicere, non sermone, qui facilis est, sed affectu et operibus comprobatur. Ex quibus discimus, eumdem esse utriusque Testamenti Dominum qui praecipit, ut si viderimus jumentum inimici nostri cadere sub onere suo, non transeamus, sed levemus cum eo, et si bovem aut asinum invenerimus errantem, reddamus ei (Luc. XV, Matth. XVIII). Haec juxta LXX. Porro juxta Hebraicum, hic mihi sensus videtur: Audite, Apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis verbum Domini, narrabo quid dixerint fratres vestri qui oderunt, et separant vos, et arbitrantur alienos, non propter mala vestra; sed propter nomen meum, qui immundos existimant cunctos 804 de sua in [PL24.656C] me gente credentes, et dicunt: Recede a me, quia immundus es. Quid ergo est quod eos dixisse commemorat: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra? Cujus versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates? volumus eum in sua (ut dicitis) majestate conspicere regnantem: suspiciemus et in sua gloria triumphantem, humilem atque dejectum videre non possumus. Statimque infert: Ipsi autem confundentur, subauditur, qui loquuntur talia, qui non intelligunt mysteria Scripturarum, malisque suis sentient ejus potentiam, quem pro humilitate contempserant.

(Vers. 6.) Vox [Vulg. populi] fremitus de civitate, vox de Templo, vox Domini reddentis retributionem [PL24.656D] inimicis suis. LXX pro fremitu, clamorem posuerunt, et caetera similiter. Volumus scire quae sit confusio Judaeorum, qui dixerunt: Glorificetur Dominus, ut vestram laetitiam videamus, et triumphos regis vestri, nequaquam cassis promissionibus, sed oculis contemplemur. Vox, inquit, clamoris de civitate: haud dubium quin Jerusalem significet Romano exercitu circumdatam, et in tres partes intus seditione divisam, quando unus Templum obtinuit, et omnia prius sancta possedit, forinsecus contra hostes, intrinsecus [PL24.657A] contra cives dimicans. Eo tempore et in urbe, et in Templo, tam sacerdotum et Levitarum, quam vulgi ignobilis, mulierumque ac puerorum ululatus auditus est, quando reddidit Dominus retributionem inimicis suis, implens comminationem qua dixerat: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35); et illam prophetiam: Dereliqui domum meam. Quando praesides templi consona Angeli voce dixerunt: Transeamus ex his sedibus. De quibus non solum Josephus, Judaicae scriptor historiae, sed multis prius saeculis Psalmista testatur, dicens: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (Psal. LIV, 10), quae circumdedit muros ejus tota die et tota nocte, ita ut subverteretur civitas (Mich. III), et impleretur aliud vaticinium: Sion quasi ager [PL24.657B] arabitur: et Jerusalem quasi casula in cucumerario relinquetur (Isai. I, 8).

(Vers. 7.) Antequam parturiret, peperit: antequam 805 veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit unquam tale? quis vidit huic similem [Vulg. simile]? Numquid parturiet terra in die una: aut parturietur [Vulg. parietur] gens simul? quia parturivit et peperit Sion filios suos: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus. LXX: Antequam parturiens pariat: antequam veniat dolor parturientium, effugiat, et peperit masculum. Quis audivit tale, et quis vidit simile? Si parturivit terra in die una; aut si nata est gens simul, quia parturivit et peperit Sion parvulos suos. [PL24.657C] Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es mei, dicit Dominus. Nonne ego parientem et sterilem feci, dicit Deus tuus? Clamore resonante de Jerusalem et Templo ejus, quando obsessa atque subversa est, et inimicis Christi, qui Deum regem suscipere noluerunt, recipientibus pro impietate sua atque blasphemiis aeterna supplicia, Ecclesia in nomine Domini congregata, de qua in psalmo dicitur: Homo natus in ea: et ipse fundavit eam altissimus (Psal. LXXXVI, 5), antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus ejus, genuit masculum. Non enim multo tempore, ut populus Judaeorum per Abraham, et Isaac, et Jacob, et duodecim Patriarchas, et rursum per liberos eorum ac nepotes crevit in majus, sed ad Evangelicam praedicationem statim omnis mundus concepit, et [PL24.657D] parturivit, et peperit masculum, quem Pharao et Herodes conabantur occidere, qui et in Moyse, et in Christo salvatus in Aegypto est. Denique Abraham et Isaac masculos habuere liberos, et Jacob multorum filiorum pater, unam genuit filiam, pro qua dura perpessus est (Genes. XXXIV). Quod si filiae Salphaad Dei sententia recipiunt haereditatem patris [PL24.658A] (Num. XXVII), hoc considerandum est, quod pater earum in peccato suo mortuus sit, qui nullum filium genuit, et Moyses nihil super eis ausus fuerit judicare, sed retulit ad Dominum, qui eas ne inopes permanerent, jussit fratribus copulari. Geneseos quoque narrat liber (Cap. VI), quod postquam coeperunt homines multi fieri, qui numerus semper in vitio est, et filiae eis natae sunt, acceperunt eas, 806 non Angeli, sed filii Dei, de quibus orti sunt gigantes: sive ut in Hebraeo scriptum est ἐπιπίπτοντες, id est, irruentes. Econtrario ad sanctum dicitur: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Et iterum: Videas filios filiorum tuorum (Ibid., 6). Peperit igitur Sion, hoc est, reliquiae [PL24.658B] ex Israel et Apostolorum credentium fides, masculum Dominum Salvatorem, qui in toto simul orbe generatus est, quod nullus audivit, quod nulla narrat historia, aut alicujus doctrina, ut omnes in brevi tempore crederent nationes. Et de universis gentibus, una gens fieret Christianorum, de qua et Paulus loquitur: Si qua in Christo nova creatura vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17): juxta illud quod alibi scriptum est: Et adorabunt in conspectu ejus omnes familiae gentium: quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Omnes enim, ait, gentes quas fecisti, venient, et adorabunt coram te, et glorificabunt nomen tuum (Psal. XXI, 28 et seqq.). De quo dicit Jacob: Ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Et Psalmista: Spes omnium [PL24.658C] finium terrae (Ps. LXIV, 6). Et idem Isaias quem nunc edisserimus: Erit radix Jesse, et qui surget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10); implentibus Apostolis quod praeceptum est: Docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), ut nascatur novus populus, de quo et vicesimus primus psalmus canit: Annuntiabunt coeli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32). Et iterum: Populus qui creabitur, laudabit Dominum (Psal. CI, 19). Hic autem populus uno creatus est die, quem illustrat sol justitiae, dicente Scriptura: Erit tibi Dominus lux sempiterna (Isa. LX, 19). Possumus hoc quod dicitur: Orietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos, et ad illud tempus referre, [PL24.658D] quando una die tria millia et quinque millia de Judaico populo crediderunt (Act. II). Dicitur quoque in eodem Actuum Apostolorum libro quod de universis gentibus quae sub coelo sunt, fuerint in Jerusalem, qui audiebant variis linguis loquentes magnalia Dei (Ibid.). Quodque sequitur juxta LXX, Ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es [PL24.659A] mei, dicit Dominus. 807 Nonne ego parientem et sterilem feci, dixit Deus tuus, manifestius in Hebraico ponitur, cui et reliqui interpretes congruunt: Numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat (Psal. XXXIX, 9); quod scilicet qui omnes homines creavit ex nihilo, possit de universis gentibus unam partem in se credentium Ecclesiam facere. Denique in vicesimo octavo psalmo, ubi nos legimus: Vox Domini concutientis desertum (Psal. XXVIII, 8), in Hebraeo scriptum est: Vox Domini parere faciens desertum (Juxta Hebraeum), ut deserta prius Ecclesia generet, et perficiantur [PL24.659B] cervi apertis saltibus atque contritis. Porro juxta LXX hic sensus est, quod uno tempore ad praedicationem Evangeliorum, una gens totius orbis oriatur. Per multos prophetas saepe promisi, et non meministi promissionis meae, o urbs quae clamoribus es plena: o Templum quod a Domino derelictum est: o popule, cui reddidi vicissitudinem suam. Nonne ego, inquit, feci parturientem et sterilem; quae prius fuerat sterilis, postea parturivit et peperit? De qua in psalmo scribitur: Qui habitare faciat sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9). Vel certe rerum ordo conversus est: Pariens facta est sterilis, et quondam sterilis peperit plurimos, quia Domini ista sententia est.

(Vers. 10.) Laetamini cum Jerusalem, et exultate in [PL24.659C] ea omnes qui diligitis eam. Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis, et deliciis affluatis, ab omnimoda gloria ejus. LXX: Laetare, Jerusalem, et conventum facite omnes qui diligitis eam. Gaudete gaudio omnes qui lugetis super eam, ut sugatis et impleamini ab ubere consolationis ejus, ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae ejus. Apostolis praecipitur et apostolicis viris, qui diligunt utramque Jerusalem, et eam quae corruit plangentibus atque lugentibus, et illam quae surrectura est omni desiderio praestolantibus, ut gaudeant cum ea et in ea, quae aedificata sit vivis lapidibus, 808 qui volvuntur super terram, et in rotarum Cherubim similitudinem, sequuntur spiritum praecedentem: non [PL24.660A] in his qui in aeternos cineres dissoluti sunt. De quibus Dominus loquebatur: Amen, amen dico vobis, non permanebit lapis super lapidem, donec compleantur omnia haec (Matth. XXIV, 2). Gaudete, inquit, cum ea gaudio, universi qui lugetis eam. Quales supra Petrum et Paulum apostolos docuimus, et omnes qui exspectabant redemptionem Israel, ut sugant et repleantur uberibus consolationis ejus. Neque enim poterat fieri, ut quae genuit masculum, et erat puerpera, careret lactis abundantia in educationem ejus gentis et parvulorum, qui simul nati fuerant, ut praeberet eis duo ubera, nequaquam ut prius in Aegypto, fracta et jacentia, sed integra et virginali decore stantia, veteris ac novi Instrumenti, ad praebendum rationale lac. De quibus sponsus ad eam loquitur: [PL24.660B] Bona ubera tua super vinum (Cant. I, 1). Isti erant, de quibus specialiter dicebant: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et hoc notandum, quod qui parvuli sunt, consolationis indigent lacte, et adhuc in mortali versantur loco. Qui vero post lac consolationis ad solidum profecerint cibum, deliciis affluent veritatis, et scientia omnimodae gloriae, quae Hebraice dicitur ZIZ (). Pro qua LXX introitum; Symmachus pinguedinem; Theodotio, multitudinem interpretati sunt. Hoc diximus, ut psalmi septuagesimi noni verbum panderemus ambiguum, in quo scriptum est: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX, 14). Pro eo enim, ubi in nostris et Graecis codicibus legitur μόνιος ἄγριος id est: singularis ferus, [PL24.660C] in Hebraico scriptum est ZIZ SADAI (): quod Aquila transtulit, παντόδαπον χώρας, hoc est, omnimodum regionis, ut significaret non solum a Romanis, sed a cunctis gentibus Israelem esse vastatum. Introitus autem gloriosus Ecclesiae ille intelligendus est, de quo scribit Joannes apostolus: Et in duodecim portis erant duodecim margaritae, et plateae civitatis auro mundo sicut vitrum perspicuum (Apoc. XXI, 21). Istas margaritas prohibet Dominus mitti ante porcos (Matth. VII), quas negotiator bonus cum in 809 Prophetis invenerit et Apostolis, pergit ad unum pretiosissimum margaritum, non priores abjiciens, sed per illas quaerens pretiosius (Matth. XIII).

(Vers. 12.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declino super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem [PL24.661A] inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ab ubere portabimini, et super genua blandientur vobis. LXX: Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo ad eos quasi fluvius pacis, et quasi torrens inundans gloriam gentium. Parvuli eorum in humeris portabuntur, et super genua consolabuntur. Exstructa per Apostolos Jerusalem, et instaurata in priorem statum, postquam filii et habitatores ejus uberibus fuerint consolati, et lactis abundantia ad delicias pervenerint veritatis, per quas pervenitur ad gloriam Dei: tunc Dominus declinabit super eam fluvium pacis, de quo crebro diximus: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5); ut pace omnia possidente, et nationum cessantibus bellis, [PL24.661B] de quibus Scriptura dicit: Dissipa gentes quae bella volunt (Psal. LXVII, 32), torrens doctrinarum Dei irriget arva credentium. Tunc filii ejus, sive parvuli (ut LXX transtulerunt) in humeris portabuntur, et super genua consolationem accipient. In humeris, de quibus et in priori prophetia dictum est, et quos Jacob imprecatur filio suo Issachar: Quia supposuit humerum suum ad laborandum (Gen. XLIX, 15), et vocatus est vir agricola. Sudore enim et labore nimio ad ubertatem fructuum pervenimus. Unde et ad Sion per Jeremiam dicitur: Da cor tuum in humeros tuos (Jerem. XXIV, 7), ut a mandatis intelligat Dominum, imitans eum, de quo scriptum est: Jesus coepit facere et docere (Act. I, 1), ut non 810 otiosa sit fides, sed per opera currat ad praemium. Genua [PL24.661C] autem et sinus quid significent, et supra breviter exposui, et nunc Abraham exemplum docere nos poterit, in cujus sinu Lazarus requiescit, et omnes de Oriente et Occidente venientes, qui accumbent cum Abraham, Isaac et Jacob.

(Vers. 13, 14.) Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt. Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. LXX pro servis, posuerunt timentes; pro inimicis, incredulos: caetera similiter. Misericordiam Creatoris in creaturas suas, exemplo matrum discimus, quae liberos amore in sinu nutrientes, omnem superant charitatem. Denique volens Deus ostendere, quomodo diligat [PL24.661D] quos creavit: Numquid obliviscetur, ait, mulier, ut misereatur sobolis uteri sui? sed et si illa [PL24.662A] fuerit oblita, ego tamen non obliviscar tui (Isai. XLIX, 15). Quem sensum et illud habet Evangelicum, in quo Dominus loquitur ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Et Deuteronomium, in quo tale quid resonat: Sicut aquila protegit nidum suum, et pullos suos desideravit: expandens alas, suscepit eos, et portavit in humeris suis (Deut. XXXII, 11). Aiunt qui de animantium scripsere naturis, omnium quidem bestiarum, et jumentorum, et pecudum aviumque ingenitum esse in filios pullosque suos affectum, sed maximum esse amorem aquilarum, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne coluber fetus violet. Amethisten quoque inter pullos ejus lapidem reperiri, [PL24.662B] quo omnia 811 venena superentur. Si hoc verum est, recte affectus Dei in suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni custodia protegit liberos suos, ne draco et coluber antiquus, diabolus et Satanas obrepat novellis fetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis Sion, omnes adversariorum frangantur insidiae. Haec autem Jerusalem, in qua consolabuntur a matre filii, et in genibus palpabuntur, illa est, de qua scribit Apostolus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26). Cujus consolationis lacte saturatus, consolabatur caeteros, qui ejus sermonibus indigebant, dicens: Benedictus Deus, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione, ut [PL24.662C] et nos possimus consolari eos, qui in omni sunt tribulatione, per consolationem, qua ipsi consolamur a Deo (I Cor. I, 3). Qui postquam fuerint consolati, dicetur ad eos: Et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, sive orientur, aut juxta Symmachum, florebunt (Joan. XVI, 22). Videbunt autem, haud dubium quin Deum, quae vera laetitia est. De quibus Dominus loquebatur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cujus visio perfectum est gaudium, quod in plenae fidei corde versatur: et ossium germinatio subsequitur, de quibus ante jam diximus. Quorum si lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam. Melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare. Et nota, inquit, [PL24.662D] erit manus Domini servis ejus, vel timentibus eum, et comminabitur inimicis, sive incredulis suis. Manus [PL24.663A] autem vel pro potentia accipitur, quod possit Deus omnia facere, quae promittit, juxta illud quod ex persona Dei Moyses loquitur ad Pharaonem: Nunc mittam manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de terra (Exod. III, 20). Et rursum ipse ad eumdem tyrannum: Ecce manus Domini erit super jumenta tua (Exod. IX, 4); de qua ad Deum Psalmista dicebat: Manus tua gentes interfecit, et plantasti eos (Psal. XLIII). Aut certe manus Domini Christus intelligendus est, de quo et supra legimus: Manus mea fecit haec omnia. Quam notam faciet Dominus servis suis et timentibus se, 812 et comminabitur incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia comminetur. In quo consideranda verborum proprietas, quod non dixerit: [PL24.663B] Inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti, et ipsi ad Domini transeant servitutem.

(Vers. 15, 16.) Quia ecce Dominus in igne veniet: et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus dijudicatur [Vulg. dijudicabit], et in gladio suo ad omnem carnem: et multiplicabuntur interfecti a Domino. LXX: Ecce Dominus quasi ignis veniet, et quasi tempestas currus ejus, reddere in furore ultionem suam: et increpationem in flamma ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra: et in gladio illius cadet universa caro: multi vulnerati erunt a Domino. Manus Domini, quae nota fiet servis ejus, et timentibus eum, ipsa comminatur incredulis, [PL24.663C] sive inimicis ejus, ut si non egerint poenitentiam, sustineant quae sequuntur: Ecce enim, inquit, Dominus in igne veniet, et quasi turbo sive tempestas currus ejus. Quas debemus intelligere Angelicas potestates, quando venturus est Dominus in gloria Patris cum Angelis suis, judicare vivos et mortuos: non quo Dominus ignis sit, sed quo sustinentibus poenas, esse ignis videatur. Et licet Moyses dixerit (Deut. IV, 24), idipsum Apostolo confirmante (Hebr. XII, 29): Deus ignis consumens est. Attamen Salvator, exprimens divinitatis substantiam, ait: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Inter spiritum autem et ignem, secundum intelligentiam corporalem, multa diversitas est. Quod si ignis, aut spiritus est, quomodo oculos, et aures, et manus, et pedes, et [PL24.663D] ventrem, et caetera corporis membra habere dicitur, cum haec spiritus ignisque non habeant? Ignis ergo consumens appellatur Deus, ut quidquid in nobis vitiorum est, fenum, ligna, stipulamque consumat, et spinas, id est, sollicitudines saeculi hujus, quas pro bono semine terra attulit infecunda, de qua ad Hebraeos dicitur: Quae autem affert spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus finis consumptio est (Hebr. VI, 1). De hoc igne et in Evangelio Dominus loquebatur: Ignem veni mittere 813 super terram (Luc. XII, 49). Et supra legimus: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen aridum consumetur igni (Isai. IX, 18), et omnia zizania, quae inimicus homo superseminavit, dormiente patrefamilias [PL24.664A] (Matth. XIII). De quo et in Epistola Jacobi scribitur: Parvus ignis quam grandem succendit materiam (Jac. III, 5)! Et in Proverbiis: In multis lignis viget ignis (Prov. XXVI, 20). Quamquam in eo quod Proverbium est, aliud possit intelligi (Eccli. XXVIII). Hunc puto ignem sedisse super linguas Apostolorum omniumque credentium, quando linguis variis loquebantur, et omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui recipiebant sermonem Domini (Act. II). Quod autem sequitur: Quasi tempestas currus, sive quadrigae ejus, Psalmorum edisseremus exemplis, in quibus scriptum est: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non tacebit. Ignis ante eum ardebit: et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3, 4). Et alibi: Currus Dei decem millibus multiplex [PL24.664B] millia laetantium (Psal. LXVII, 18). His curribus et equis Elisaeus erat circumdatus, quos puer ejus videre non poterat. Unde ait: Domine, aperi oculos pueri hujus ut videat. Et apertis, inquit, oculis, vidit currus, et quadrigas, et equos per circuitum (IV Reg. VI, 17). Hoc curru igneo et Elias raptus ad coelum est, quando clamabat Elisaeus: Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Haec autem universa narrantur, non quo Deus aut currus habeat, aut quadrigas, aut equorum velocitate portetur; de quo alibi scriptum est: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3); sed quomodo in solio sedere dicitur, quando assumit habitum judicantis; sic quando ad vindictam venit, ut debellet adversarios suos, in habitu victoris et triumphantis [PL24.664C] ostenditur. De furore Domini crebro diximus, quod sic accipi debeat quomodo oblivio ejus, et poenitentia, et contristatio, et affectus caeteri, qui Dei non conveniunt majestati. Et in hoc igitur igne et furore, in his curribus et in flamma ignis judicabitur omnis caro, sive ipse Dominus cum creaturis suis, ut non potentia, sed 814 judicii veritate videatur ferre sententiam juxta illud quod in Michaea prolixius, et in quinquagesimo psalmo brevius dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum fueris judicatus (Psal. L, 5). Gladius autem quo omnis caro est judicanda, ille accipiendus est, de quo et prius diximus, et nunc dicemus ex parte: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13). Hunc gladium punitorem carnis peccatricis [PL24.664D] omniumque vitiorum, Israelitae in manus Pharaonis datum queruntur; dicuntque Moysi et Aaron: Videat Deus vos et judicet: quia abominabilem fecistis odorem nostrum coram Pharaone: ut daretur gladius in manu ejus, et interficeret nos (Exod. IV, 21). De hoc gladio et in Amos scriptum est: Gladio interibunt omnes peccatores populi (Amos IX, 10): cum utique et alia sint genera poenarum. Quidquid ergo pungit, et percutit, et torquet, et cruciat, in Scripturis sanctis gladius appellatur, quo gladio vulnerabuntur sive interficientur, qui Dei non fecerint voluntatem; et omisso lumine veritatis, tenebris se erroris involverint. De quibus scriptum est in Jeremia: Si mutabit Aethiops pellem [PL24.665A] suam (Jerem. XIII, 23). Et in Sophonia: Et vos Aethiopes vulnerati, sive interfecti gladio meo eritis (Soph. II, 12). Omnem loci istius continentiam, quo sensu accipienda sit, Apostolus prolixius edisserit, scribens ad Romanos: Juxta duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. His quidem qui juxta patientiam operis boni, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Qui autem ex contentione et increduli sunt veritati, acquiescunt autem iniquitati, ira et furor, tribulatio et angustia super omnes homines qui operantur malum, Judaei primum et ethnici (Rom. II, 5 seqq.).

(Vers. 17.) Qui sanctificabantur, et mundos se putabant [PL24.665B] in hortis post unam intrinsecus: qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. LXX: Qui sanctificantur et purificantur in hortis et liminibus: 815 comedentes carnem porcinam, et abominationes, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Symmachus et Theodotio hunc locum ita interpretati sunt. Qui sanctificamini et lustramini in hortis alter post alterum, inter eos qui comedunt carnem suillam, et abominationem, et murem, simul deficient, dicit Dominus, volentes ostendere, non ipsos comedere carnem suillam, et abominationem, et murem, qui sanctificantur in hortis alter post alterum; sed eos qui lustrantur versari cum eis, qui comedunt quae prohibita sunt. Arguit autem sermo divinus populos Judaeorum, immo Scribas [PL24.665C] et Pharisaeos, quos et Dominus arguebat, dicens: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem scit corda vestra, quoniam quod in hominibus excelsum est, abominatio est apud Deum (Luc. XVI, 15). Unde increpabat eos atque dicebat: Vae, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia (Matth. XXIII, 25). Et iterum: Qui estis sepulcra dealbata: intus autem pleni estis ossibus mortuorum, et omni spurcitia (Ibid., 27): qui ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI): qui Domino loquebantur pacifica, et molliebant verba sua super oleum, ipsi autem erant jacula, de quibus rectissime dicebatur: Populus hic labiis me honorat: cor vero ejus longe est a me (Isai. XXIX, 13). Praeceperat [PL24.665D] autem per Moysen Deus (Num. XIX), ut si quis praeventus fuisset in peccato; vaccae rufae aspersus cinere, et aliis expiationis modis, per sacrificia et [PL24.666A] victimas rediret ad Templum, quod illi negligentes, in locis deliciarum et voluptatum, hoc est, in hortis amoenissimis, vel baptisteria exstruebant, vel piscinas ad areolas irrigandas: adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se putantes, quibus rectissime illud aptabitur: Et noctem flumine purgant (Horat.). Nec alicui videatur incongruum, si quae geruntur turpiter, manifestius explicentur in correctionem eorum, qui talia committere non erubescunt, quae turpe est et dicere, dum scortis adhaerent in modum canum, et masculi in masculos exercent turpitudinem, retributionem peccati in semetipsos recipientes. 816 Qui haec opera faciunt, voluntate et sceleribus cum his sunt, qui carnem suillam comedunt, et omnia quae Lege [PL24.666B] prohibentur, et murem, quem nos glirem vocamus, vel juxta Orientis provincias μυωξοὺς. Et illi igitur qui haec comedunt, et hi exercentes omnem turpitudinem, talia agunt quae et ethnici forte non faciunt, pariter consumentur (Levit. XI). Secundum tropologiam possumus dicere: Omnes voluptatis magis amatores, quam amatores Dei, sanctificari in hortis et in liminibus, quia mysteria veritatis non valent introire, et comedere cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu: nec comedunt carnem Jesu, neque bibunt sanguinem ejus. De quo ipse loquitur: Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam (Joan. VI, 55). Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Qui non foris, sed in domo una et intus comeditur.

[PL24.666C] (Vers. 18, 19.) Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes in mare [Al. mari], in Africam, in Lydiam tendentes sagittam, in Italiam et Graeciam, ad insulas longe: ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. LXX: Et ego opera eorum, et cogitationes eorum novi, et venio congregare omnes gentes et omnes linguas: et venient et videbunt gloriam meam, et dimittam super eos signum: et emittam ex eis, qui salvati fuerint ad gentes, in Tharsis et Phud, et Lud et Mosoch et Thobel, et in Graeciam, et in insulas longe, qui non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam. Priusquam exponam quid significet [PL24.666D] enumeratio gentium plurimarum, breviter de interpretationis varietate dicendum est. Tharsis lingua Hebraea, mare appellatur; et (ut aiunt) Indiae regio: [PL24.667A] licet Josephus, littera commutata, Tarsum putet nuncupari pro Tharsis, urbem Ciliciae, ad quam Jonas de Joppe fugiens, ire cupiebat (Jonae I). Phud autem, sive Phul, Libyes, omnisque Africa usque ad mare Mauritaniae, in qua 817 fluvius hodie qui Phud dicitur, et cuncta circa eum regio Phutensis appellatur. Lud autem Lydos vocant, quorum coloni Hetrusci, qui nunc Thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam. Pro quo in Hebraico legitur MOSCHE CESETH () quod absque Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, tendentes arcum: Et Septuaginta posuerunt μοσὸχ, nomen pro verbo interpretantes. Quod si accipiatur, Cappadocas significat: quorum metropolis Mazaca, quae postea a [PL24.667B] Caesare Augusto, Caesarea nomen accepit. Qui nescio quid volentes, etiam in Genesi (Cap. X) ultimum filium Aram, id est, Syrorum Damasci, qui appellatur Mes, interpretati sunt μοσὸχ: pro quo nos rectius Moeonas transferimus. Thubal autem sive Thobel, aut Italia interpretatur, aut Iberia, hoc est, Hispania, ab Ibero flumine, unde et hodie Hispaniarum regio appellatur Celtiberia. De quibus pulchre Lucanus (Lucan, lib. IV): Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis: quos nos possumus Gallohispanos dicere. Graeci autem, qui sermone Hebraico appellantur Javan, Jonas significant: unde et Graeci Jones, et mare Jonium. Et hoc considerandum, quod maxime Orientales de [PL24.667C] Japhet posuerit nationes, uno filiorum Noe: licet in Tharsis et Phud, Sem quoque et Cham id est, Indiae et Africae nominum fuerit recordatus, ut totum orbem ostenderet. Venit ergo Dominus, ut opera et cogitationes congreget singulorum. Ex quo discimus non solum opera, sed et cogitationes esse in die judicii judicandas. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). De quibus dicitur: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae: quando judicabit Dominus abscondita hominum secundum Evangelium Jesu Christi; ut illud quod Apostolus scribit, veritate judicii comprobetur, invicem cogitationibus accusantibus et satisfacientibus, in die qua judicabit Deus abscondita hominum (Rom. II, 15): ut cogitationes nostrae omnes uno [PL24.667D] tempore congregatae justo judice probentur, dum aut accusat 818 nos nostra conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an bona opera: et utrum vetera, an nova: utrum deleta poenitentia, an novis sceleribus instaurata, quando dicit Dominus: Vias eorum dedi in capita eorum: et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). Qui finxit sigillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum (Ps. XXXII, 15.) De quibus et in alio loco legimus: Tu cognoscis corda hominum solus (II Par. VI, 30). Nemo [PL24.668A] enim scit quae sint in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo (I Cor. II). Unde et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus: Numquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo (Jer. XXIII, 23)? Denique ad Scribas dicitur et ad Pharisaeos: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem cognoscit corda vestra (Luc. XVI, 15). In quo considerandum, quod non dixerit, Pater, juxta haereticorum blasphemias, ne Filium videretur excludere, sed Deus: quod Patri Filioque commune est. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). De quo idem Joannes scribit: Ipse autem Jesus non credebat se eis, quia sciebat omnes, et non habebat [PL24.668B] necesse, ut aliquis testimonium daret ei de homine: ipse enim noverat quid esset in homine (Joan. II, 24, 25). Cui et illud congruit: Sciens autem Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8). Et in alio loco: Sciens autem Jesus malitiam eorum (Matth. XXII, 18). Ac ne aliqua sit dubitatio, haereticis calumniam facientibus de Verbo Dei, quod noverit omnia, in Epistola quae ad Hebraeos scribitur, prolixius dicitur: Vivens est enim sermo Dei, et evidens et acutus super omnem gladium bicipitem, et dividens usque ad partitionem animae et spiritus, artuum quoque et medullarum, et judex cogitationum et sensuum cordis. Nullaque est creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis illius, de quo nobis sermo est (Hebr. IV, 12). Postquam autem omnes cogitationes in unum fuerint [PL24.668C] congregatae, accusantes nos vel defendentes: tunc omnes gentes et linguae cum cogitationibus suis pariter adducentur in medium. Linguas autem juxta apostolum Paulum, 819 non solum hominum legimus, sed et Angelorum (I Cor. XIII). Ex quo intelligi datur, omnes creaturas a Domino judicandas, non solum super terram, sed in aere et in coelestibus, juxta quod ipse in superioribus dixerat: Inebriatus est gladius meus in coelo, ad terramque descendet (Isai. XXXIV, 5). Venient autem omnes, ut videant gloriam Dei: et ponet in eis signum, quod in Ezechielis principio sub THAU litterae Hebraicae interpretatione monstratur (Ezech. IX). Quo signo qui fuerit impressus, manus percutientis effugiet. Hoc et postes domorum in Aegypto signabantur, quando [PL24.668D] pereunte Aegypto, solus Israel mansit illaesus (Exod. XII). De hoc signo quod Achaz rex Juda nolebat accipere, Isaias propheta testatur: Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet et pariet (Isai. VII, 14). Unde et Propheta quod promissum fuerat, deprecatur: Fac mecum signum in bonum (Psal. LXXXV, 17). Et in alio loco: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus (Psal. LIX, 4). Hoc nobis ad Patrem ascendens Dominus dereliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut [PL24.669A] libere diceremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Quod autem sequitur: Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes: et singulas enumerat, videtur expositioni nostrae esse contrarium. Si enim de die judicii dicitur: quomodo rursum ad primum recurrit Salvatoris adventum, quando Apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a Domino: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19.) Quod ita solvitur: Judicii praedicatur dies, immo comminatur, ut metu futurae poenae, recipiant Salvatoris adventum et Apostolorum Evangelium, qui ante mittendi sunt. Pulchre autem dixit: Et mittam ex eis qui salvati fuerint (Isai. LXVI, 18). Nisi enim Dominus nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus, [PL24.669B] et similes Gomorrhae fuissemus. Et Apostolus: Reliquiae, inquit, salvae factae sunt (Rom. IX, 27). Isti mittuntur ad gentes in Tharsis, et Phud, et Lud, et Mosoch, et Thobel, et Graeciam, et insulas plurimas quae longe sunt, et quae non audierunt 820 nomen Domini, neque viderunt gloriam ejus. De quibus juxta historiam supra diximus (Ad cap. XII). Nunc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, exploratio gaudii: ut consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro; et audire mereamur: Quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium Domini vestri (Matth. XXV, 21). De quo et Petrus apostolus scribit: Exultate gaudio ineffabili et glorioso (I Petr. I, 8); ut laudemus Deum dicentes: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione [PL24.669C] (Psal. CXXV, 2). Quodque sequitur, Phud interpretatur, oris exclusio: ut omnem excludentes blasphemiam, ea loquamur quae bona sunt, atque dicamus: Os meum annuntiabit justitiam tuam, Domine: tota die salutare tuum (Psal. LXX, 15). Et rursum: Non abscondi in corde meo veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Lud quoque in lingua nostra, utilitas vertitur, et Mosoch, extensio, et Thubal, sive Thobel, ductus ad luctum, vel conversus, aut universa: quae omnia vocationi gentium congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et praeteritorum obliti, ad futura extendantur. Lugeantque antiqua peccata, et trahantur ad luctum atque tristitiam, quae ducit ad vitam. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt (Matth. V). Et convertantur [PL24.669D] omnes ad Dominum, ut postea transeant ad gratiam, et sciant dictum ab Apostolo: Gloria, et honor, ex pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 10): quoniam non solum Judaeorum Deus, sed et gentium. Porro illud quod dicitur: Et insulis procul, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, illis convenit, de quibus [PL24.670A] supra legimus: Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent (Isai. LV, 5). Et iterum: Apparui his qui me non interrogabant: inventus sum ab his qui me non quaerebant (Isai. LXV, 1). Dixi: Ecce adsum, his qui non invocabant nomen meum. Insulas autem significari, vel totius orbis gentes, vel Ecclesias in toto orbe dispersas crebro diximus.

(Vers. 20.) Et annuntiabunt gloriam meam in 821 gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus. LXX: Et annuntiabunt gloriam meam in gentibus: et adducent fratres vestros de cunctis nationibus donum Domino, [PL24.670B] cum equis et rhedis, in lampenis mulorum, cum umbraculis in sanctam civitatem Jerusalem, dicit Dominus. Hi qui salvi fuerint, et missi ad varias nationes, et ad eos qui non audierant primum, neque viderant gloriam Domini, annuntiabunt eam cunctis gentibus, et adducent fratres populi Judaici, quorum reliquiae salvae factae sunt, munus Domino de universis gentibus: vel ipsos qui idololatriae errore contempto, veri Dei notitiam sunt secuti, vel qui de toto orbe ex Israel populo crediderunt. Ad quos scribit et apostolus Petrus (I Petr. I). Adducent autem in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Pro carrucis, quas solus interpretatus est Symmachus, quem nos in hoc loco secuti sumus, Aquila, Septuaginta et Theodotio, mulos, [PL24.670C] transtulerunt. Et ubi posuere Septuaginta, cum umbraculis, quae nos dormitoria interpretari possumus, vel basternas, alii voce consona transtulerunt φορεῖα quae nos varii generis interpretamur vehicula: ubi autem Septuaginta et Theodotio dixerunt, lampenas, pro quibus Symmachus, lecticas interpretatus est, Aquila, σκεπαστὰ posuit, quod et ipsum lecticas opertas pellibus significat. Hoc de varietate translationum dictum sit. Equos autem, et quadrigas, et lecticas, et mulos atque carrucas, et diversi generis vehicula, Angelica possumus intelligere ministeria, de quibus alibi ad Deum dicitur: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8). His equis, curribus et quadrigis Elias raptus ad coelum est, et Eliseus circumdari se atque servari, nescienti puero demonstravit [PL24.670D] (IV Reg. II). Et Zacharias vidit in nocte: Ecce vir ascendens super equum rufum: et iste stabat in medio duorum montium 822 umbrosorum: et post eum equi rufi, et sturnini, et varii, et albi, et dixi, inquit, Quid sunt isti, Domine? Et ait ad me Angelus qui loquebabatur in me: Ego ostendam tibi quid sint isti. Et respondit vir qui stabat in medio montium, et ait ad me: [PL24.671A] Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram (Zach. I, 8-10). Joannes quoque in Apocalypsi haec se vidisse testatur: Vidi coelum apertum, et ecce equus albus: et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, et justitia judicans, et bellator. Oculi autem ejus quasi flamma ignis: et super caput ejus diademata plurima: habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; et amictus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei: et exercitus in coelo sequebatur eum in equis albis, vestitus bysso albo atque mundissimo, et de ore ejus egrediebatur gladius acutus, ut in ipso percuteret gentes (Apoc. XIX, 11 seqq.). Equo rufo sedebat Dominus atque Salvator, humanum corpus assumens, cui dicitur: Quare rubra sunt vestimenta tua? Et: Quis est iste qui ascendit de Edom, [PL24.671B] fulva vestimenta ejus de Bosra (Isai. LXIII, 2). Et sequebantur eum variorum colorum equi, vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, vel varii in virtutibus, vel candidi in virginitate. Equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et incorruptum corpus assumpsit. Et quicumque eum sequebantur, candidis utebantur equis, incorruptis videlicet immortalibusque corporibus. Longum est, si velimus, utrumque explanare testimonium: hoc solum dicam, quod diversa vehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, Angeli sint, vel sancti viri qui de hominibus in Angelos profecerunt. Quod autem unusquisque nostrum habeat Angelos, multae Scripturae docent, e quibus illud est: Nolite contemnere unum de minimis istis: quia Angeli eorum vident quotidie [PL24.671C] faciem Patris, qui est in coelis (Matth. XVIII, 10). Et puella Rode Petrum apostolum nuntiante, alii Angelum ipsius esse credebant (Act. XII). Sin autem hoc de minimis dicitur, et de uno homine, quanto magis de omnibus sanctis, et praecipue de Apostolis sentiendum est? 823 quorum Angeli quotidie vident faciem Patris, juxta illud quod scriptum est? Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8). Et Jacob de se loquitur: Angelus qui liberavit me. Isti sunt qui ascendunt et descendunt super filium hominis. Qui veloces sunt in fide, equis vehuntur: qui multiplices in gratia, quadrigis: qui consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut audire mereantur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6). Mulos autem in Scripturis [PL24.671D] sanctis dupliciter accipimus: vel in sterilitate [PL24.672A] et continentia, qualibus sedit David et Salomon, quorum alter interpretatur, fortis manu: alter, pacificus; vel in mala parte, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); quibus praepositus erat Doec (I Reg. XXI). Carrucae autem, pro quibus (ut supra diximus) Septuaginta, tecta vehicula, caeteri vehicula simpliciter transtulerunt, illi intelligendi, de quibus Apostolus loquitur: Invicem onera vestra portate (Galat. VI, 2). Porro lampenae, splendentia sanctorum intelligenda sunt corpora, et animae fide Domini illuminatae, quibus dici potest: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamur sanctam civitatem Dei, sive sanctum montem Domini Jerusalem: non illam quae occidit [PL24.672B] Prophetas, et quae lapidat missos ad se; sed Jerusalem coelestem, de qua crebro diximus: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26). Et iterum: Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22). Quod vel de praesenti Ecclesia possumus intelligere, quae toto orbe per Apostolos congregata est, vel de futura: ut impleatur illud quod Apostolus sancto Spiritu prophetavit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aere, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). Judaei et Judaici erroris haeredes Ebionitae, qui pro humilitate sensus nomen pauperum susceperunt, omnesque mille annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas, et lecticas, sive basternas, et dormitoria, mulosque 824 [PL24.672C] et mulas, et carrucas, et diversi generis vehicula sic intelligunt, ut scripta sunt. Quod videlicet in consummatione mundi, quando Christus Jerusalem regnaturus advenerit, et Templum fuerit instauratum, et immolatae Judaicae victimae, de toto orbe reducantur filii Israel, nequaquam super equos, sed super mulos Numidiae. Qui autem senatoriae fuerint dignitatis, et locum principum obtinuerint, de Britannis, Hispanis, Gallisque extremis hominum Morinis (Virgil. VIII Aeneid. sic vocat Morinos), et ubi bicornis finditur Rhenus, in carrucis veniant, occurrentibus sibi cunctis gentibus, quae eorum servituti fuerint praeparatae.

(Vers. 21.) Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. LXX: Quomodo [PL24.672D] si offerant filii Israel victimas suas mihi cum [PL24.673A] Psalmis in domo Domini: et ex eis sumam sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. Qui ad gentes, ait, directi fuerint, et annuntiaverint eis gloriam meam, sic adducent fratres vestros de universis nationibus munus Domino, cum equis, et quadrigis, et lecticis, et mulis, et carrucis, et diversis vehiculis in montem sanctum Jerusalem, quomodo solebant filii Israel, dum eorum staret religio, et Templi caeremoniae servarentur, offerre victimas cum Psalmis in domo Domini. Sive ut habetur in Hebraeo, et omnes voce consona transtulerunt, in vase mundo: quod et usque hodie offerunt in Domo Dei, quae est Ecclesia, filii Israel qui mente conspiciunt Deum, hostias spirituales cum fructibus atque virtutibus animae suae in vasis mundis, hoc est, in sanctis corporibus. De [PL24.673B] quibus Apostolus scribit: An ignoratis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et assumam, inquit, ex eis sacerdotes et Levitas, dicit Dominus: ut qui salvati fuerint, gentibus praedicarent. De quibus unus loquebatur: Sic nos reputet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei (I Cor. IV, 1). Et Lucas evangelista: Sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui a 825 principio viderunt et ministri fuerunt sermonis. De quibus et supra legimus: Vos eritis mihi sacerdotes Domini (Isai. LXI, 6). Quomodo enim in abscondito Judaeus est, qui spiritu circumciditur (Rom. II), de quo scriptum est: Nos sumus Circumcisio, qui spiritu Deo servimus (Philipp. III, 3), et offerimus spirituales victimas placentes Deo, psallimusque spiritu et sensu: sic et [PL24.673C] sacerdotes et Levitae in abscondito sunt, qui non seriem generis sequuntur, sed ordinem fidei. Vel certe non dicit de Apostolis et apostolicis viris, qui principes fuerunt Ecclesiae ex populo Judaeorum, sed de enumeratis supra gentibus, de mari, de Africa, de Libya, de Cappadocia, de Italia, de Graecia, de cunctis insulis, quarum habitatores primum non audierant Dominum, nec viderant gloriam ejus, et postea vertentur in sacerdotes, ut qui fuerant cauda, sint caput, et qui caput, vertantur in caudam.

(Vers. 22, 23.) Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. LXX: [PL24.673D] Sicut enim coelum novum et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret in conspectu meo in Jerusalem Dominum. Quando dicit: Assumam ex eis in sacerdotes et levitas, ostendit vetus sacerdotium praetermissum, quod tribui Leviticae debebatur, ubi non est electio, sed ordo naturae, et series est familiae per posteros descendens. Translato enim sacerdotio necesse est, ut et Legis translatio fiat, et electio ad eos pertineat, [PL24.674A] quibus nequaquam juxta sanguinem, sed juxta merita atque virtutes sacerdotium defertur, qui venient de insulis gentium, et gloriam Domini nuntiabunt. Et adducentur in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis. Quomodo autem coelum novum, et terra nova erit, et nova Jerusalem, ut nequaquam dicatur: Coelum et terra pertransibunt (Matth. XXIV, 35). Et iterum: Involvetur coelum quasi liber: et corruptione dissipabitur terra (Apoc. VI, 14): sic in 826 omnibus novis, novus fiet et populus Dei, dicente Scriptura: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Isai. XLIII, 19). Et in alio loco: Si qua in Christo nova creatura (II Cor. V, 17). Eritque et populus novus; primitiae enim Christus, deinde qui sunt Christi, in [PL24.674B] adventu ejus: coelumque et terra nova, de quibus inter octo beatitudines dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 3, 4). Siquidem omnis creatura nunc subjecta est vanitati in spe, propter eum qui subjecit eam (Rom. VIII). Liberabuntur autem a servitute corruptionis in gloria filiorum Dei, qui fient de hominibus filii ejus, et stabunt in conspectu illius semper, et nomen eorum jugiter permanebit, ut nequaquam illis gens succedat alia, quod factum est in Judaeis; sed maneant in aeternum. Et erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: ut de carnalibus sabbatis, mensibusque fiant spiritualia sabbata delicata, qui sabbatismus Dei populo reservatur. Et [PL24.674C] mensis spiritualis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat mensem, id est, kalendas, quae Graece appellantur νεομηνίαι, hoc est, mensis novi exordium. apud quos initium kalendarum, non juxta solis cursum, et diversa mensium spatia, sed juxta lunae circuitum incipit et finitur. Haec est luna, de qua in laude veri Salomonis dicitur: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum (Psal. LXXI, 5). Quae in Cantico Canticorum appellatur electa: Quae est haec quae processit quasi diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis (Cant. VI, 9)? Aiunt Physici, et quorum curae est de coelestibus disputare, lunam non habere proprium lumen, sed solis radiis illustrari. Ab ea enim semper orbis [PL24.674D] parte completur et fulget, a qua soli vicinior est, nec umbra terrae obscuratur: quod et poeta uno versiculo demonstravit (Virgil. I Georg.): Nec fratris radiis obnoxia surgere luna.

Si hoc verum est, et nos tropologice possumus dicere, Ecclesiam quae pace et persecutionibus crescit atque decrescit, et oppressa tentationum tenebris rursum pristinum lumen 827 assumit, habere splendorem a sole justitiae, et hoc esse quod dicitur: Splendebit luna quasi sol (Isai. XXX, 26); habitatoresque [PL24.675A] ejus justos fulgere quasi solem in regno patris sui. Et per hos menses semen Domini, quod instauratum est in aeternum, venire ad solemnitates suas, quas sanctus mystico ore resonabat, dicens: Annos aeternos in mente habui, et meditatus sum (Psal. LXXVI, 6). De sabbato autem, quod significat requiem, pleno sermone tractavimus (Ad cap. LVI), in eunuchorum advenarum prophetia. Et nunc breviter est dicendum, eos venire in neomeniis et in sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque praeteritis, festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. De his solemnitatibus credentes Paulus apostolus instruebat, dicens: Umbram enim habens lex futurorum bonorum (Hebr. X, 1). Et iterum: Ne [PL24.675B] quis ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbrae futurorum (Coloss. II, 16). Si autem haec in umbra futurorum bonorum, et in imagine praecesserunt, omnis lex spiritualiter intelligenda est, de qua idem dicebat Apostolus: Scimus quia lex spiritualis est (Rom. VII, 14), cujus mysteria et David nosse cupiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18). Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV). De quibus omnia celeri disputatione percurrere, non est hujus temporis. Si enim nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II), quomodo nos totius Legis [PL24.675C] quasi universi orbis descriptionem in brevi tabella conamur ostendere? Quodque sequitur: Veniet omnis caro, ut adoret in conspectu meo in Jerusalem, sciendum quod in Hebraico non sit scriptum, Jerusalem: ut decutiamus supercilium Judaeorum; sed tantum, in conspectu meo, ut sermo Domini compleatur, dicentis in Evangelio: Amen amen dico vobis: quoniam veniet hora, quando neque in monte isto, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21). Et iterum: Spiritus est Deus. Et eos qui adorant eum, in 828 spiritu et veritate oportet adorare (Ibid., 24). Et illud Apostoli: Levantes sanctas manus in omni loco (I Tim. II, 8). Omnis autem caro non populum Judaeorum, sed omne hominum significat genus, juxta illud quod supra dictum est: Videbit [PL24.675D] omnis caro salutare tuum (Isai. XL, 5). Et in Joele: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Joel. II, 28). Et in Zacharia: Timeat omnis caro a facie Domini (Zach. II, 13). Et in Psalmis: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 2). Quod aliis verbis in alio psalmo dicitur: Omnes gentes quas fecisti, venient et adorabunt in conspectu tuo, et glorificabunt [PL24.676A] nomen tuum, Domine (Psal. LXXXV, 9). Mensem ex mense, et sabbatum ex sabbato, in quibus veniet omnis caro, ut adoret Deum, ridicule interpretantur χιλιασταὶ, quos nos dicere possumus Milliarios: ut qui in vicino sunt, omni sabbato veniant in Jerusalem; qui longius, per menses, id est, kalendarum orbe completo, qui valde procul, per annos singulos, hoc est, diebus Paschae sive Tabernaculorum, juxta illud quod in Zacharia dicitur: Ascendens ab anno in annum, ut adorent Dominum regem exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum (Zach. XIV, 16). Et ut majorem risum praebeant audientibus, quod in ultimo ejusdem prophetae volumine scribitur: Et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo, sic interpretantur, [PL24.676B] ut negotiatores in mille annis esse desistant, quia omnia nascantur in omnibus locis, quo scilicet nec nos indigeamus folio amomo, et pipere, nec Indi a nobis pulegium desiderent.

(Vers. 24.) Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. LXX similiter. Omnis caro quae adoratura est in conspectu Domini, vel in Jerusalem coelesti, vel in omni loco in quo levantur mundae manus, egredietur, ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati fuerint in Deum. Quod vel de Judaeis intelligi potest, de quibus dictum est: Filios genui et exaltavi: ipsi autem me spreverunt: vel de [PL24.676C] 829 omnibus qui habentes notitiam Dei in cordibus suis, aversi sunt in vanitatem, ut adorent creaturam potius quam Creatorem. Egredientur autem non loco, sed intelligentia. Neque enim cadavera mortuorum possunt intus esse cum Domino. Quod si omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Dominum, aeternis tradentur ardoribus, in utramque partem verae carnis erit resurrectio. Vermis autem qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur, a plerisque conscientia accipitur peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos: quare vitio suo atque peccato caruerint electorum bono, juxta illud quod dicitur: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4). Et in Proverbiis: Tinea [PL24.676D] ossium cor intelligens (Prov. XXV, 20). Et iterum sub obelo: Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: sic moeror excruciat cor viri (Ibid.). Ita dumtaxat, ut non negent praevaricatorum, et Dominum negantium aeterna supplicia, dicente Domino in Evangelio: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Et in alio loco: Ligate manus ejus et pedes, et mittite eum in tenebras [PL24.677A] exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Si manus audivimus [Al. ligamus] et pedes, et tenebras exteriores, quae oculorum poena est lumen Dei non videntium; et fletum, qui utique et ipse ad oculos pertinet; et stridorem dentium: miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem introducere: quia Dominus potentia majestatis suae, ad Apostolos clausis ingressus est 830 januis (Joan. XX). Qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu; et hoc ipsum apostolo praebuit Petro: ut qui fide ambulabat, infidelitate postea mergeretur; cui dictum est: Quare dubitasti, modicae fidei (Matth. XIV, 31)? Ignis quoque juxta id accipiendus, quod et vermis, qui tamdiu [PL24.677B] succenditur, quamdiu habet materiam, qua vorax flamma pascatur. Si quis igitur habeat in conscientia sua zizania, quae inimicus homo, dormiente patrefamilias, superseminavit, et haec ignis exuret, haec vorabit incendium (Matth. XIII). Et omnium Sanctorum oculis, eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro, et argento, et lapide pretioso, aedificaverunt super fundamentum Domini, fenum, ligna, stipulam, ignis pabulum sempiterni. Porro qui volunt supplicia aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere tormenta, his utuntur testimoniis: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25). Et iterum: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus [PL24.678A] misereatur (Galat. III, 22). Et in alio loco sanctus loquitur: Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet causam meam, et auferat judicium meum, et educat me in lucem (Mich. VII, 9). Et rursum: Benedicam te, Domine: quoniam iratus es mihi. Avertisti faciem tuam a me, et misertus es mei (Isai. XII, 1). Dominus quoque loquitur ad peccatorem: Cum ira furoris mei transierit, rursum sanabo (Ps. XXX, 20). Et hoc est quod in alio loco dicitur: Quam grandis multitudo bonitatis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quae omnia replicant, asseverare cupientes, post cruciatus atque 831 tormenta, futura refrigeria, quae nunc abscondenda sunt ab his, quibus timor utilis est: ut dum supplicia reformidant, peccare desistant. Quod nos Dei [PL24.678B] solius debemus scientiae derelinquere, cujus non solum misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt; et novit quem, quomodo, aut quamdiu debeat judicare. Solumque dicamus, quod humanae convenit fragilitati: Domine, ne 832 in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. VI, 1; XXXVII, 1). Et sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1), credimus aeterna tormenta: sic peccatorum atque impiorum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae sententiam judicis (I Cor. III, 13).

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 24, coll. 652A-678B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22