Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Adversus Jovinianum (4/5)

LIBER SECUNDUS

[PL23.281D] 321 1. Secunda propositio Joviniani.---Secunda propositio est, eos qui fuerint baptizati, a diabolo non posse tentari. Et ne hoc stulte dicere videretur, adjecit: »Quicumque autem tentati fuerint, ostendi [Al. ostendit] eos aqua tantum, et non spiritu baptizatos, quod in Simone Mago legimus. Unde et Joannes dicit: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet: et non potest [PL23.282D] peccare, quia ex Deo natus est. Et in hoc manifesti fiunt [Mss. sunt] filii Dei, et filii diaboli (I Joan. III, 9). Et in fine Epistolae: Omnis qui natus est ex Deo non peccat; sed generatio Dei conservat eum; et malignus non tangit eum (I Joan. V, 18).

2. Revera fortis objectio, et quae indissolubilis permaneret, nisi ipsius Joannis testimonio [PL23.283A] solveretur. Statim enim intulit: Filioli, custodite vos a simulacris (I Joan. V, 21). Si omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari non potest, quomodo praecipit ut caveant ne tententur? Et in eadem rursus Epistola: Si dixerimus, quia [Al. quoniam] peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata, et mundet [Al. emundet] nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis (I Joan. I, 8 seqq.). Existimo [Al. aestimo] quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem, post baptisma, peccatorum: et Jovinianus [PL23.283B] meus dicit: Ne tangas me, quoniam mundus sum (Isai. LXV, juxta LXX). Quid ergo? contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco cur hoc dixerit, statim edisserit: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est. Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est. In hoc scimus, 322 quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 1 seqq.). [PL23.283C] Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tamdiu sciatis vos in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaveritis. Immo qui in generatione Domini perseverant, peccare non possunt. Quae enim communicatio luci et tenebris? Christo et Belial (II Cor. VI, 14)? Quomodo dies et nox misceri nequeunt: sic nec justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus. Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris [Al. corporis], illico fugamus [Al. fugabimus] diabolum. Si peccaverimus, et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedet. Unde et David post peccatum: Redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui (Ps. L, 14): scilicet quam peccando amiserat. [PL23.283D] Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est (Joan. II, 4). Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et vita et veritas (Joan. XIV, 6). Frustra nobis in eo plaudimus [Al. applaudimus], cujus mandata non facimus. Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est. Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est. Nec grande putemus [PL23.284A] unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. Qui dicit se in ipso manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. I, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult: optionem ei [Al. enim] damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit (I Petr. II, 22), et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 9): ad quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil: qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (I Joan. III, 5). Nos autem [PL23.284B] juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec 323 si unius quidem diei fuerit vita ejus (Jacob. III, 2): Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis? Tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adam (Prov. XX, 9). Unde et David: Ecce, ait, in inquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Et beatus Job: Si fuero justus, os meum impia loquetur; et si sine crimine, pravus inveniar. Et si purificatus in nive et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum (Job. XIV, juxta LXX, et IX). Verum ne penitus desperemus, arbitrantes nos post peccata baptismi non posse salvari, statim hoc ipsum temperat: Et si quis peccavit, advocatum [PL23.284C] habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 1). Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit: Si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris; ne eos diceres, non plena fide baptisma consecutos: sed Advocatum, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro Joannis, illorumque peccatis; sed etiam pro totius mundi. In toto autem mundo et Apostoli sunt omnesque credentes. Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari. Frustra enim habemus [PL23.284D] advocatum Jesum Christum, si peccari non potest.

3. Petrus Apostolus, ad quem dictum fuerat: Qui lotus est, non necesse habet ut iterum lavet (Joan. XIII, 10); et, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: Simon, Simon, ecce, inquit, [PL23.285A] Satanas postulavit vos, ut cribraret sicut [Al. quasi] triticum. Ego autem rogavi pro te, ne [Al. ut non] deficeret fides tua (Matth. XVI, 26). Et in eodem loco: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Quod si ante crucem dictum responderis, certe post crucem in Oratione Dominica dicimus: 324 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12). Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam dimissa sunt? Quid oramus ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus tentare non potest jam baptizatos? Aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit [PL23.285B] fidelibus et Christianis. Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX): Et datus est mihi, inquit, stimulus carnis, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Et ad Corinthios: Timeo, inquit, ne sicut serpens decepit Evam in astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Et alibi: Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 10, 11). Et rursum: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non dimittet vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam proventum, [PL23.285C] ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Et, Qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Et ad Galatas (Galat. V, 7); Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Et alibi: Voluimus [Al. volumus] venire ad vos: ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18). Et ad maritos: Et iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram (I Cor. VII, 5). Et rursum: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis (Gal. V, 16, 17). Ex utroque compacti, necesse est, ut utriusque contra se substantiae bella patiamur. Et ad Ephesios: Non est nobis pugna [Al. colluctatio] adversus [PL23.285D] carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, [PL23.286A] 12). Et existimat aliquis securos, et dormientes 325 nos esse debere post baptismum? Necnon ad Hebraeos: Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4 et seqq.). Certe eos qui illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit, Et prolapsi sunt? Verum ne Montanus, et Novatus hic rideant, qui contendunt [PL23.286B] non posse renovari per poenitentiam eos qui crucifixerunt sibimet Filium Dei, et ostentui habuerunt; consequenter hunc errorem solvit, et ait: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dictionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis (Hebr. IX, 10). Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Ita locutus sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii quod propter nomen ejus exhibuistis, et exhibetis [PL23.286C] in sanctos, et tantum meminerit peccatorum. Sed et apostolus Jacobus sciens baptizatos posse tentari, et propria corruere voluntate: Beatus, ait, vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I, 12). Ac ne putaremus secundum illud Geneseos, ubi scribitur Abraham a Deo fuisse tentatum, nos quoque tentari a Deo (Genes. XXII): Nemo, inquit, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dehinc concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum autem cum consummatum 326 fuerit, generat mortem (Jacob. I, 13 et seqq.). Liberi arbitrii nos condidit [PL23.286D] Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur. Alioquin ubi necessitas, nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus, non est [PL23.287A] enim volentis, neque currentis, sed miserentis et adjuvantis Dei, ut pervenire valeamus ad calcem: sic in malis atque peccatis, semina nostra sunt incentiva, et perfectio diaboli. Cum viderit nos super fundamentum Christi aedificare [Al. aedificasse] fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit: quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis et in occultis, ut interficiat innocentem. Et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem (Eccli. XXVII, 6; II, 1). Rursum idem Jacobus loquitur: Estote factores verbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est [PL23.287B] verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit illud, et statim recedens oblitus est, qualis sit (Jacob. I, 22 et seqq.). Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non poterant. Qui totam legem, inquit, servaverit, et peccaverit in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10). Quis nostrum absque peccato? Conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 12). Petrus quoque, (II Pet. II, 9), Novit, inquit, Dominus pios de tentatione eripere [Al. eruere]. Et de falsis doctoribus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba [Al. Superbia] enim vanitatis loquentes pelliciunt [Al. pellicit] in desideriis carnis luxuriae, eos qui paululum [PL23.287C] effugerant, et ad errorem reversi sunt (Ibid. XVII, 18). Nonne tibi videtur, pinxisse sermo Apostolicus novam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, quia quem non habent, doctrinarum promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum. Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est: Immundus est autem apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, juxta LXX). Ut qui paululum refugerant a peccatis, ad suum 327 revertantur errorem; et suadent in luxuria, ciborum carnisque delicias. Quis enim non libenter audiat [Al. audient]: Manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Sapientes et prudentes, pravos vocant: eos vero qui [PL23.287D] dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Joannes Apostolus, immo in Joanne Salvator scribens Angelo Ephesi Ecclesiae: Scio, inquit, opera tua, et laborem et patientiam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto [PL23.288A] unde cecideris, et age poenitentiam; et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II, 2 et seqq.). Similiter et caeteras Ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam ad poenitentiam provocat, et nisi revertantur ad opera pristina, comminatur. Et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinaverunt [Al. coinquinaverint] vestimenta sua; et ambulaturi sunt [Al. sint] cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem dicit [Al. scribit]: Memento unde cecideris. Et, Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini. Et, Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae. Et, In mente habe, qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age, et reliqua utique ei dicit [PL23.288B] qui credidit, et baptizatus est, et stans quondam, corruit per delictum.

4. Paulisper de veteri Testamento exempla distuleram; quia solent ubicumque contra eos facit, dicere, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. II). Caeterum quis ignorat sub altera [Al. alta] dispensatione Dei, omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in conjugio; sic nunc virgines placent in perpetua castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos Evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt [PL23.288C] (I Cor. X,). David electus secundum cor Domini (I Reg. XIII), qui omnes ejus fecerat voluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes 328 meos, et cor meum (Ps. XXV, I, 2), postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1). Magnum peccatum magna deleri vult misericordia. Salomon, amabilis Domini, et cui bis Deus fuerat revelatus; quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit. Manassen impiissimum regem post captivitatem Babylonicam, in pristinam dignitatem Liber Dierum (Paralipomena) restitutum refert. Et Josias [PL23.288D] vir sanctus, in campo Magedo ab Aegyptio rege confoditur. Jesus quoque filius Josedech, sacerdos magnus, quamquam in typo praecesserit Salvatoris, qui nostra peccata portavit, et alienigenam sibi ex gentibus Ecclesiam copulavit, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus [PL23.289A] a dextris ejus; et candida illi vestimenta deinceps redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intraverint: cum beatus Job Angelos quoque et omnem creaturam peccare posse commemoret, dicens: Quid enim, numquid homo coram Deo mundus est? Aut in operibus suis sine macula vir? Si contra servos suos non credit: et adversum Angelos suos pravum quid reperit; quanto magis habitantes in domibus luteis (Job. IV, 17 et seqq.), de quibus et nos ex eodem luto sumus! Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1). Et cecidit Lucifer, qui mittebat ad universas nationes. Et ille qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, vulneratus a monte Domini, [PL23.289B] ad inferna descendit. Unde et Salvator in Evangelio: Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in coelo ruinae, quanto magis in terra? Et tamen cum ceciderit Lucifer (immo post casum coluber antiquus), virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum et caricem. Ipse est rex omnium, quae in aquis sunt (Job. XL et seqq.): ubi scilicet voluptas et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum. Quis enim denudabit faciem vestitus 329 ejus? Et portas vultus ejus quis aperiet? Saginantur in eo nationes, et partiuntur eum Phoenicum gentes (Job. XLI). Ac ne forsitan tacite legentis [PL23.289C] cogitatio putaret, eas tantum Phoenicum gentes et populus Aehiopum significari, quibus draco in escam datus sit, statim de his qui per mare hujus saeculi transeunt [Al. transierunt], et ad portum salutis pervenire festinant, dicitur: Et in navibus piscatorum caput ejus stat sicut incus [Al. incudo] infatigabilis: reputat ferrum ut paleas, et sicut lignum putre (Al. putridum) aes. Et omne aurum maris sub eo, sicut lutum. Fervescere facit abyssum, sicut vas aeneum: aestimat mare sicut deletum, et tartarum abyssi ut captivum. Omne altum videt (Joan. XL, fine; et XLI, 5). Et arbitratur Jovinianus meus facile sibi eum posse succumbere. Quid loquar de sanctis viris et de Angelis, qui cum creaturae Dei sint, possunt utique recipere peccatum? Filium Dei tentare ausus [PL23.289D] est, et prima ejus et secunda sententia repercussus, [PL23.290A] nihilominus caput levat, et tertio vulneratus, usque ad tempus recedit, differens magis tentationem, quam auferens: et nos nobis blandimur de baptismate: quod sicut priora peccata dimittit, sic in futurum servare non potest, nisi baptizati omni custodia servaverint cor suum.

5. Tandem pervenimus ad cibos, et tertiae quaestionis nobis opponitur difficultas: »Ad hoc creata esse omnia, ut usui mortalium deservirent. Et quomodo homo, rationale animal, quasi quidam habitator et possessor mundi, Deo subjacet, et suum veneratur Auctorem, ita cuncta animantia, aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scindendam terram, aut ad subvectionem frugum, aut ipsius hominis esse creata: unde et jumenta [PL23.290B] ab eo quod juvent, appellentur. Quid est, ait David, homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti [Al. minorasti] eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves 330 et boves universas [Al. universa], insuper et pecora campi, Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 5 et seq.). Esto, inquit, bos ad arandum, ad sedendum equus, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sint. Quis usus porcorum, absque esu carnium? quid capreae, cervuli [Al. cervi], damulae, apri, lepores, et hujusmodi venatio? quid anseres silvestres et domestici? quid anates, quid ficedulae? quid attagen? quid fulica? [PL23.290C] quid turdus? Cur in domibus gallina discurrit? Si non comeduntur, haec omnia frustra a Deo creata sunt. Verum quid opus est argumentis cum manifestissime Scriptura doceat (Gen. 9), omne quod movetur, sicut olera herbarum, data nobis in escam: et Apostolus clamitet: Omnia munda mundis, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (Rom. XIV, 20): et venturos in novissimo, qui prohibeant nubere, et vesci cibis, quos Deus creavit ad utendum (I Tim. IV). Ipse Dominus vini potator et vorator a Pharisaeis appellatur, et publicanorum conviva et peccatorum: Zachaei prandium non recusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro aliud est, si stulta contentione dicitis, eum isse ad prandium jejunaturum, et impostorum more dixisse: Hoc comedo, [PL23.290D] illud non comedo: nolo vinum bibere, quod [PL23.291A] ex aquis creavi. In typo sanguinis sui non obtulit aquam, sed vinum. Post resurrectionem piscem et favum comedit, non sesama, nuces et sorbitiunculas. Petrus Apostolus non exspectat stellam more judaico, sed hora sexta in solarium pransurus ascendit. Paulus in navi panem frangit, non caricas. Timotheo dolenti stomachum, vinum suadet bibere, non piracium. De ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio Gentilium Castum Matris Deum observet et Isidis.«

6. Sequar ergo vestigia propositionis 331 expositae: et antequam ad Scripturas veniam, doceamque ex eis Deo grata jejunia, et acceptabilem continentiam, argumentis philosophorum [PL23.291B] argumenta componam; et probabo, non Empedoclis et Pythagorae nos dogma sectari, qui propter μετεμψύχωσιν, omne quod movetur et vivit, edendum non putant; et ejusdem criminis reos arbitrantur, qui abietem quercumque succiderint, cujus parricidae sunt et venefici: sed venerari conditorem nostrum, qui in usus hominum cuncta creavit [Al. generavit]. Et quomodo bos ad arandum, equus ad sedendum, canes ad servandum, caprae ad lac, oves ad lanitia conditae sunt: ita sues et cervos, et capreas et lepores, et caetera: sed illa non statim ad comedendum creata esse, sed in alios usus hominum. Si enim omne quod movetur [PL23.292A] et vivit, ad vescendum factum est, et praeparatum gulae, respondeant mihi, cur elephanti, cur leones, ursi, leopardi, lupi: cur viperae, scorpii, cimices, culices, pulicesque: cur vultur, aquila, corvus, accipiter: cur ceti, delphines, phocae, minutaeque cochleolae conditae sint? Quis nostrum leonem, quis viperam, quis vulturem, quis ciconiam, quis milvum, quis reptantes in littoribus vermiculos umquam comedit [Al. comederit]? Sicut igitur haec proprios usus habent, ita possumus dicere et caeteras bestias, pisces, aves non ad esum, sed ad medicinam creatas. Denique carnes viperae, unde theriaca conficitur, quantis rebus aptae sint, norunt medici. Segmenta eboris in medelas varias assumuntur. Fel hyaenae oculorum restituit claritatem, et stercus ejus et canum putrida curat vulnera. Et (quod forsitan [PL23.292B] legenti mirum sit) hominis fimus quantis curationibus proficiat, Galenus ἐν ἁπλοῖς docet. Aiunt 332 physici, quod pellis colubri, qua exuitur, decocta in oleo, mire dolorem aurium mitiget. Quid ita inutile videtur nescientibus ut cimices? Si sanguisuga faucibus haeserit, fumo ejus excepto, statim evomitur: et difficultas urinae hujus appositione laxatur. Porcorum autem, et anserum, et gallinarum, phasianorumque adipes quid commodi habeant, omnes medicorum declarant libri: quos [Al. quod] si legeris, videbis, tot curationes esse in vulture, quot membra sunt. Pavi fimus podagrae fervorem mitigat. Grues [Al. gruis], ciconiae, fel aquilae, sanguis accipitris, [PL23.293A] struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem, si mihi propositum esset de medela corporum disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum prosa, Marcellum Sidetem, et nostrum Flavium hexametris versibus disserentes: Plinium quoque Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum lapidem, nullum animal tam reptile, quam volatile, et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt. Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus est? statim tibi respondebo, puerorum more certantium, cur viperae, cur scorpii? Nec Deum superfluorum judicabis artificem, quia plurimae et bestiae et volucres sunt, quas tuae fauces recusent. Sed ne [PL23.293B] contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos, et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae, nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri duro operi mancipati, haberent cibos, quibus fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem membra debilitant, qui remos 333 trahunt, quorum latera ad clamandum dicendumque sunt valida: qui subvertunt montes, et sub sudo et imbribus dormiunt. Caeterum nostra Religio, non πύκτην, non athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit: et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo quo abire festinet. Unde et Apostolus loquitur: Quando [PL23.293C] infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII, 10). Et, Si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16; et Coloss., III). Et, Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23). Et, Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). Numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant: ne cibos in pera, aes in zona, virgam in manu, calceamentum in pedibus? ut vendant universa quae possident, dentque pauperibus, et sequantur [PL23.294A] Jesum (Matth. X, et Marc. VI)? Sed [Al. sed de his] his utique, qui volunt esse perfecti. Alioquin a Joanne Baptista aliud praecipitur militibus, aliud publicanis. Dominus autem dicit in Evangelio ad eum, qui se jactaverat legis universa complesse: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Ne grave onus nolenti videretur imponere, in propria audientis voluntate dimisit dicens: Si vis perfectus esse. Quamobrem et ego tibi dicam: Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare. Si vis perfectus esse, melius est saginare animam, quam corpus. Si autem parvulus es [Al. si autem parvulus] et cocorum jura te delectant, nemo eripit faucibus tuis esculentas dapes. [PL23.294B] Manduca et bibe, et si tibi placet, cum Israele lude consurgens, et canito: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Manducet et bibat, qui post cibos exspectat interitum; qui cum Epicuro dicit: Post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est. Nos Paulo credimus intonanti: Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13).

7. Haec autem de Scripturis pauca posuimus, ut congruere nostra cum philosophis doceremus. Caeterum quis ignoret, unamquamque gentem non communi lege naturae, sed his, quorum apud [PL23.294C] se copia est, vesci solitam? Verbi 334 gratia, Arabes et Saraceni, et omnis eremi barbaria, camelorum lacte et carnibus vivit: quia hujuscemodi animal pro temperie et sterilitate regionum facile apud eos et gignitur et nutritur. Hi nefas arbitrantur porcorum vesci carnibus. Sues enim, qui glande, castaneis, radicibus filicum, et hordeo ali solent, aut raro apud eos, aut penitus non inveniuntur: et si inventi fuerint, alimenta non habent, quae supra [PL23.295A] diximus. E regione septentrionales populos, si ad esum asinorum camelorumque compellas, simile putabunt eorum vesci carnibus, ac si lupum comedere cogantur, aut corvum. In Ponto et Phrygia, vermes albos et obesos, qui nigello capite sunt, et nascuntur in lignorum carie, pro magnis reditibus paterfamilias exigit. Et quomodo apud nos attagen et ficedula, mullus et scarus in deliciis computantur: ita apud illos ξυλοφάγον [Al. ξυλοφαγιον] comedisse luxuria est. Rursum Orientales et Libyae populos, quia per desertum et calidam eremi vastitatem locustarum nubes reperiuntur, locustis vesci moris est. Hoc verum esse Joannes quoque Baptista probat. Compelle Phrygem et Ponticum, ut locustam comedat, nefas putabit. Coge Syrum, Afrum et Arabem [PL23.295B] ut vermes Ponticos glutiat, ita eos despiciet, ut muscas, millepedas, et lacertos. Quamquam Syri et crocodilis terrenis, Afri etiam lacertis viridibus vesci soleant. In Aegypto et Palaestina propter boum raritatem nemo vaccam comedit, taurorumque carnes et boum vitulorumque assumunt in cibis. At in nostra provincia scelus putant vitulos devorare. Unde et Imperator Valens nuper legem per Orientem dederat, ne quis vitulorum carnibus vesceretur, utilitati agriculturae providens, et pessimam judaizantis vulgi emendans consuetudinem, pro altilibus et lactentibus, vitulos consumentis. Nomades, et Troglodytae, et Scythae, et Hunnorum nova feritas, semicrudis vescuntur carnibus. Porro Ichthyophagi, gens errans in littore maris Rubri, super petras solis calore ferventes assant pisces, et hoc solo alimento [PL23.295C] victitant. Sarmatae, 335 Quadi, Vandali, et innumerabiles aliae gentes, equorum et vulpium carnibus delectantur. [PL23.296A] Quid loquar de caeteris nationibus, cum ipse adolescentulus in Gallia Atticotos [Al. Scotos], gentem Britannicam, humanis vesci carnibus: et cum per silvas porcorum greges et armentorum pecudumque reperiant, pastorum nates et feminarum, et papillas solere abscindere, et has solas ciborum delicias arbitrari? Scotorum natio uxores proprias non habet: et quasi Platonis politiam legerit, et Catonis sectetur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit, pecudum more lasciviunt. Persae, Medi, Indi, et Aethiopes, regna non modica, et Romano regno paria, cum matribus et aviis, cum filiabus et neptibus copulantur. Messagetae et Derbices miserrimos putant, qui aegrotatione moriantur: et parentes, cognatos, propinquos, cum [PL23.296B] ad senectam venerint, jugulatos devorant: rectius esse ducentes, ut a se potius, quam a vermibus comedantur. Tibareni quos dilexerint, senes suspendunt in patibulis. Hircani volucribus et canibus semivivos projiciunt: Caspii iisdem bestiis mortuos. Scythae eos qui a defunctis amati sunt, vivos infodiunt cum ossibus mortuorum. Bactri canibus ad hoc ipsum nutritis, objiciunt senes. Quod cum Alexandri Praefectus Stasanor emendare voluisset, pene amisit provinciam. Coge Aegyptium, ut ovium lacte vescatur: impelle, si vales, Pelusioten, ut manducet cepe. Singulae pene in Aegypto civitates singulas bestias et monstra venerantur: et quodcumque coluerint, hoc inviolabile et sacrum putant. Unde 336 et urbes quoque apud eos ex animalium vocabulis nuncupantur: Leonto, Cyno, Lyco, Busyris, [PL23.296C] Thmuis, quod interpretatur hircus. Et ut sciremus quales deos semper Aegyptus recepisset, nuper ab [PL23.297A] Hadriani amasio urbs eorum Antinous appellata est. Pervides igitur, quod non solum in esu, sed et in sepulturis, et in connubiis, et in omni conversatione unaquaeque gens suo ritu et proprietatibus victitet: et hoc eam naturae legem putare, quod didicit. Verum fac esum carnium cunctis nationibus esse communem; et passim licere, quod passim gignitur. Quid ad nos, quorum conversatio in coelis est; qui super Pythagoram et Empedoclem, et omnes sapientiae sectatores, non ei debemur cui nascimur, sed cui renascimur: qui repugnantem carnem, et ad libidinum incentiva rapientem, inedia subjugamus? Esus carnium, et potus vini, ventrisque saturitas, seminarium libidinis est. Unde et Comicus: »Sine Cerere, inquit, et Libero friget Venus.«

[PL23.297B] 8. Quinque sensus, vitiorum introitus. Vicinus insaniae amor mulierum.---Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest ante metropolis et arx mentis capi, nisi per portas ejus irruerit hostilis exercitus. Horum perturbationibus anima praegravatur: et capitur aspectu, auditu, odoratu, sapore, tactu. Si Circensibus quispiam delectetur: si athletarum certamine: si mobilitate histrionum: si formis mulierum: splendore gemmarum, vestium, metallorum, et caeteris hujuscemodi, per oculorum fenestras animae capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras 337 vestras (Jer. XXI). Rursum auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur: et carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus [PL23.297C] et strophis, quidquid per aures introiens, virilitatem mentis effeminat. Odoris autem suavitas, et diversa thymiamata, et amomum, et cyphi, oenanthe, muscus, et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniat, nemo nisi dissolutus negat. Porro ciborum aviditas, quod avaritiae mater sit, et animum quasi quibusdam compedibus degravatum in terra teneat, quis ignorat? Propter brevem gulae voluptatem, terrae lustrantur et maria; et ut mulsum vinum pretiosusque cibus fauces nostras transeat, totius vitae [Ms. opere] opera desudamus. Tactus autem alienorum corporum, et feminarum ardentior appetitus, vicinus insaniae est. Ob hunc [PL23.298A] sensum, cupimus, irascimur, gestimus, invidemus, aemulamur, solliciti sumus, et expleta voluptate per quamdam poenitudinem, rursus accendimur: quaerimusque facere, quod cum fecerimus, iterum poeniteamus. Igitur cum per has portas, quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostrae mentis intraverint, ubi erit libertas, ubi fortitudo ejus, ubi de Deo cogitatio: maxime cum tactus depingat sibi etiam praeteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati, et quodammodo exercere quod non agit?

9. Crates Thebanus. His igitur rationibus invitati multi philosophorum, reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus, et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus [PL23.298B] immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae: ne per luxum et abundantiam copiarum, animae fortitudo mollesceret, et ejus pudicitia constupraretur. Inutile (periculosum et noxium) quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere, 338 quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei hujuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverunt. Platonici quoque et Stoici in templorum lucis et porticibus versabantur, ut admoniti angustioris [Al. augustioris] habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent. Sed et ipse Plato cum esset dives, et toros ejus Diogenes lutatis pedibus conculcaret: ut posset vacare philosophiae, elegit Academiam villam [PL23.298C] ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum, libidinis impetus frangeretur: discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus, projecto in mari non parvo auri pondere, Abite, inquit, pessum malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Quod si quis existimat [Al. aestimat] et abundantia ciborum potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit. Cum [PL23.299A] enim procul ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere, quorum copiam non habemus; quanto magis, si circumdati retibus voluptatum, esse nos liberos arbitremur! Sensus noster illud cogitat, quod videt, audit, odoratur, gustat, attrectat, et ad ejus rei trahitur appetitum, cujus capitur voluptate. Quod mens videat, et mens audiat; et quod nec audire quippiam, nec videre possimus [Al. possemus], nisi sensus in ea quae cernimus, et audimus fuerit intentus, vetus quoque sententia est. Difficile est, immo impossibile, deliciis et voluptatibus affluentes, non ea cogitare quae gerimus: frustraque quidam simulant salva fide, et pudicitia et integritate mentis, se abuti voluptatibus, cum contra 339 naturam sit, copiis voluptatum sine [PL23.299B] voluptate perfrui: et Apostolus hoc ipsum cavens, dixerit: Quae autem in deliciis est, vivens mortua est (I Tim., V, 6).

10. Corpus puer, anima paedagogus. Cibus facilior qui sustentat corpus. Sensus corporum quasi equi sunt, sine ratione currentes, anima vero in aurigae modum retinet frena currentium. Et quomodo equi absque rectore praecipites ruunt [Al. sunt]: ita corpus sine ratione et imperio animae, in suum fertur interitum. Alia quoque comparatio animae et corporis a philosophis ponitur: corpus puerum, animam paedagogum esse dicentibus. Unde et Historicus: Animae, inquit, imperio, corporis servitio magis utimur. Alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Igitur nisi vitia adolescentis [Al. adolentis] [PL23.299C] et pueri, prudentia paedagogi rexerit, omnis conatus ejus et impetus ad lasciviam properant. Sine quatuor sensibus vivere possumus, id est, sine aspectu, auditu, odoratu, atque complexu. Absque gustu autem et cibis impossibile est humanum corpus subsistere. Adesse ergo debet ratio, ut tales ac tantas sumamus escas, quibus non oneretur corpus, nec libertas animae praegravetur; quia et comedendum est, et deambulandum, et dormiendum, et digerendum, et postea inflatis venis, incentiva libidinum sustinenda. Luxuriosa res vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Omnis qui cum his miscetur, non erit sapiens. Nec tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno [PL23.299D] partos et perditos labore doleamus. Olerum, [PL23.300A] pomorum, ac leguminum, et facilior apparatus est, et arte impendiisque cocorum non indiget: et sine cura sustentat humanum corpus, moderateque sumptus (quia nec avide devoratur, quod irritamenta gulae non habet) leviori digestione concoquitur. Nemo enim uno aut duobus cibis, hisque vilibus, usque ad inflationem ventris oneratur, quae diversitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum variis nidoribus fumant patinae, ad esum 340 sui, expleta esurie, quasi captivos trahunt. Unde et morbi ex saturitate nimia concitantur; multique impatientiam gulae, vomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt, turpius egerunt.

11. Oratione suasoria ad artes cap. ultimo. Grandis exsultatio animae unde sit. Tenuior victus. Exempla [PL23.300B] frugalitatis. Hippocrates in Aphorismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram compleverint, nisi cito ablatione sanguinis imminuantur, in paralysim et pessima morborum genera erumpere; et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursum habeant in quae possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse vivere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galenus vir [Al. vel] doctissimus, Hippocratis interpres, athletas, quorum vita et ars sagina est, dicit in Exhortatione medicinae, nec vivere posse diu, nec sanos esse: animasque eorum ita nimio sanguine, et adipibus, quasi luto involutas, nihil tenue, nihil coeleste, sed semper de carnibus, et ructu, et ventris ingluvie cogitare. [PL23.300C] Diogenes tyrannos et subversiones [Al. subversores] urbium, bellaque vel hostilia, vel civilia, non pro simplici victu olerum pomorumque, sed pro carnibus et epularum deliciis asserit excitari. Quodque mirandum sit, Epicurus voluptatis assertor, omnes libros suos replevit oleribus et pomis, et vilibus cibis dicit esse vivendum; quia carnes, et exquisitae epulae, ingenti cura ac miseria praeparentur, majoremque poenam habeant in inquirendo [Al. quaerendo], quam voluptatem in abutendo (Vid. Lactantium l. III, c. 17). Corpora autem nostra cibo tantum et potu indigere. Ubi aqua et panis sit, et caetera his similia, ibi naturae satisfactum (Vid. Laertium l. X; et Senecam l. III, Epist. 2 et 25). Quidquid supra fuerit, [PL23.300D] non ad vitae necessitatem spectare: sed ad vitium [PL23.301A] voluptatis. Bibere, et comedere, non deliciarum ardorem, sed sitim famemque restinguere. Qui carnibus vescantur, indigere etiam his quae non sunt carnium. Qui autem simplici victu abutantur, eos carnes non requirere. Sapientiae quoque 341 operam dare non possumus, si mensae abundantiam cogitemus, quae labore nimio et cura indiget. Cito expletur naturae necessitas: frigus et fames, simplici vestitu et cibo expelli potest. Unde, et Apostolus: Habentes, inquit, victum, et vestitum [Al. vestimentum], his contenti simus (I Tim. VI, 8). Deliciae et epularum varietates [Al. varietas], fomenta avaritiae sunt. Grandis exsultatio animae est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus, et omnem ejus potentiam, epulas, libidines, propter quae [PL23.301B] divitiae comparantur, vilibus mutare cibis, et crassiore [Al. grossiori] tunica compensare. Tolle epularum et libidinis luxuriam, nemo quaeret divitias, quarum usus, aut in ventre, aut sub ventre est. Qui aegrotat, non aliter recipit sanitatem, nisi tenui cibo et castigato victu, quae λεπτὴ δίαιτα dicitur. Quibus ergo cibis recipitur sanitas, his et servari potest; ne quis putet morbos oleribus concitari. Si autem Milonis illius Crotoniatae vires olera non ministrant, quae nascuntur et aluntur ex carnibus: quid necesse est viro sapienti et philosopho Christi, tantam habere fortitudinem, quae athletis et militibus necessaria est, quam cum habuerit, ad vitia provocetur? Illi arbitrentur [Al. arbitrantur] carnes sanitati congruas, qui volunt abuti libidine, et in coenum demersi [PL23.301C] voluptatum, ad coitum semper exaestuant. Christiano sanitas absque viribus nimiis necessaria est. Nec turbare nos debet, si rari sint hujus propositi sectatores; quia rari sunt, et amici boni et fideles, et pudici et continentes, semperque virtus rara est. Lege Fabricii continentiam, Curii paupertatem, et in tanta urbe vix paucos invenies quos sequaris. Noli timere, ne si carnes non comederis, aucupes et venatores frustra artificia didicerint.

12. Legimus quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad [PL23.302A] simplicem mensam et pauperes cibos redactos, convaluisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus, et epularum largitate, quae et corpus frangunt et 342 animam. Irridet Horatius (Epist. lib. I, ep. 2, ad Lollium) appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt poenitentiam: Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Et cum in amoenissimo agro in morsum voluptuosorum hominum se crassum pinguemque describeret, lusit his versibus: Me pinguem et nitidum, bene curata cute, vises, Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum. Sed et ex vilissimis cibis vitanda satietas est. Nihil enim ita obruit animum, ut plenus venter et exaestuans, et huc illucque se vertens, et in ructus vel in [PL23.302B] crepitus ventorum efflatione respirans. Quale illud jejunium est, aut qualis illa refectio post jejunium, cum pridianis epulis distendimur, et guttur nostrum meditatorium efficitur latrinarum? Dumque volumus prolixioris inediae famam quaerere [Al. fama carere], tantum voramus, quantum vix alterius diei nox digerat. Itaque non tam jejunium appellandum est, quam crapula, ac fetens, et molesta digestio.

13. Dicaearchus in libris Antiquitatum, et descriptione Graeciae, refert sub Saturno, id est, in aureo saeculo, cum omnia humus funderet, nullum comedisse carnes, sed universos vixisse frugibus et pomis, quae sponte terra gignebat. Persarum regis Cyri vitam Xenophon octo voluminibus explicat: polenta et cardamo et [PL23.302C] sale ac pane cibario eos asserens victitare. Lacedaemoniorum mensae frugalitatisque, et suprascriptus Xenophon et Theophrastus, et omnes pene scriptores Graeciae testes sunt. Chaeremon Stoicus, vir eloquentissimus, narrat de Vita antiquorum Aegypti sacerdotum, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis, semper in templo fuerint; et rerum naturas, causasque ac rationes siderum contemplati sint; numquam mulieribus se miscuerint; numquam cognatos et propinquos, ne liberos quidem 343 viderint, ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire; carnibus et vino semper abstinuerint, [PL23.303A] propter tenuitatem sensus et vertiginem capitis quam ex parvo cibo patiebantur: et maxime propter appetitus libidinis, qui ex his cibis et ex hac potione nascuntur. Pane raro vescebantur, ne onerarent stomachum. Et si quando comedebant, tusum [Al. consum et tusum] pariter hyssopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leniendam. Quid loquar, inquit, de volatilibus, cum ovum quoque pro carnibus vitaverint, et lac? Quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Cubile eis de foliis palmarum, quas baias vocant, contextum erat: scabellum accline, et ex una parte obliquum, in terra pro pulvillo capiti [PL23.303B] supponebant, bidui triduique inediam sustinentes. Humores [Al. Et humores] corporis, qui nascuntur ex otio et ex mansione unius loci, nimia victus castigatione siccabant.

14. Josephus in secunda Judaicae captivitatis historia, et in octavo decimo Antiquitatum libro, et contra Appionem duobus voluminibus, tria describit dogmata Judaeorum: Pharisaeos, Sadducaeos, Essaenos. Quorum novissimos miris effert laudibus, quod et ab uxoribus et vino et carnibus semper abstinuerint [Al. abstinerent], et quotidianum jejunium verterint in naturam. Super quorum vita et Philo, vir doctissimus, proprium volumen [PL23.303C] edidit. Neantes Cizycenus, et Asclepiades Cyprius, aetate qua Pygmaleon in Oriente regnabat, scribunt esum carnium non fuisse. Eubulus quoque, 344 qui historiam Mithrae multis voluminibus explicuit, narrat apud Persas tria genera Magorum, quorum primos, qui sint doctissimi, et eloquentissimi, excepta farina et olere, nihil amplius in cibo sumere. Apud Eleusinam, etiam volucribus et piscibus, et quibusdam pomis abstinere, solemne est. [PL23.304A] Bardesanes, vir Babylonius, in duo dogmata apud Indos, Gymnosophistas dividit: quorum alterum appellat Brachmanas; alterum Samanaeos: qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangen fluvium, vel publico orizae, vel farinae alantur cibo: et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque suae provinciae in illorum precibus arbitrari sitam. Euripides, in Creta Jovis prophetas non solum carnibus, sed et coctis cibis abstinuisse refert. Xenocrates Philosophus de Triptolemi legibus apud Athenienses tria tantum praecepta in templo Eleusinae residere scribit: honorandos parentes, venerandos deos, carnibus non vescendum. Orpheus in carmine suo esum carnium penitus detestatur. Pythagorae, Socratis, Antisthenis, et reliquorum frugalitatem [PL23.304B] referrem in confusionem nostram: nisi et longum esset, et proprii operis indigeret. Hic certe est Antisthenes, qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos suos: Abite, et magistrum quaerite, ego enim jam reperi. Statimque venditis quae habebat, et publice distributis, nihil sibi amplius quam palliolum reservavit. Paupertatisque ejus et laboris, et Xenophon testis est in Symposio, et innumerabiles libri ejus: quorum alios philosophico, alios rhetorico genere conscripsit [Al. scripsit]. Hujus Diogenes ille famosissimus sectator fuit, potentior rege 345 Alexandro et naturae victor humanae. Nam cum discipulorum Antisthenes nullum reciperet, et perseverantem Diogenem removere non posset, novissime clava [PL23.304C] minatus est [Al. minitatus], nisi abiret. Cui ille subjecisse dicitur caput, atque dixisse: Nullus tam durus baculus erit, qui me a tuo possit obsequio separare. Refert Satyrus, qui illustrium virorum scribit historias, quod Diogenes palliolo duplici usus sit propter frigus: peram pro cellario habuerit: secumque portarit clavam ob corpusculi fragilitatem, qua jam senex membra sustentare solitus erat, et ἡμερόβιος vulgo appellatus sit, in praesentem horam [PL23.305A] poscens a quolibet, et accipiens cibum. Habitavit [Al. habitabat] autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum. Cumque se contorqueret in dolio, volubilem se habere domum jocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem; aestate ad septentrionem, et utcumque sol se inclinaverat, Diogenis simul praetorium vertebatur. Quodam vero tempore habens ad potandum caucum ligneum, vidit puerum manu concava bibere, et elisisse illud fertur ad terram, dicens: Nesciebam quod et natura haberet poculum. Virtutem ejus et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad agonem Olympiacum, qui magna frequentia Graeciae celebrabatur, jam senex pergeret, febri in itinere dicitur apprehensus, accubuisse [Al. incubuisse] in [PL23.305B] crepidine viae: volentibusque eum amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit: sed transiens ad arboris umbram locutus est: »Abite, quaeso, et spectatum pergite: haec me nox aut victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero, ad agonem veniam: si me vicerit febris, ad inferna descendam.« Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quam febrem morte excludere. Unius tantum philosophi 346 exemplum posui, ut formosuli nostri et torosuli, et vix summis pedibus adumbrantes vestigia: quorum verba in pugnis sunt, et syllogismi in calcibus: qui paupertatem Apostolorum et crucis duritiam, aut nesciunt, aut contemnunt, imitentur saltem gentilium parcitatem.

15. Haec de argumentis philosophorum exemplisque disserui. Nunc ad exordium generis humani, id est, ad nostra transiens, docebo, primum Adam in paradiso accepisse praeceptum, ut caetera poma comedens, ab una arbore jejunaret. Beatitudo paradisi absque abstinentia cibi non potuit dedicari. Quamdiu jejunavit, in paradiso fuit: comedit, et ejectus est: ejectus statim duxit uxorem. Qui jejunus in paradiso virgo fuerat, satur in terra matrimonio copulatur: et tamen ejectus, non protinus accepit licentiam carnium vescendarum; sed tantum poma arborum et fruges segetum, et herbarum [PL23.306A] olera ei traduntur in cibum: ut exsul quoque paradisi, non carnibus, quae in paradiso non erant, sed similitudine frugum paradisi vesceretur. Postea vero videns Deus quod diligenter appositum esset ad malitiam cor hominis ab adolescentia, et spiritus ejus in his permanere non posset, quia [Al. qui] erant caro, opera carnis Diluvio condemnavit, et avidissimam hominum gulam probans, dedit eis licentiam comedendarum carnium: ut dum sibi intelligunt licere omnia, non desiderarent magnopere quod licebat; ne mandatum in causam verterent praevaricationis. Quamquam et tunc ex parte imperatum jejunium sit. Nam cum alia munda dicantur, alia immunda: et in Arca Noe de immundis bina, de mundis introducantur imparia (et utique immundorum [PL23.306B] esus ablatus sit, ne sine causa dicerentur immunda), ex parte jejunium dedicatum est, docens abstinentiam omnium 347 in quorumdam recisione. Cur perdidit Esau primogenita sua? nonne propter cibum? impatientiamque gulae lacrymis emendare non potuit. Ejectus de Aegypto populus Israel, et in terram repromissionis lacte et melle manantem introducendus, Aegyptias carnes, et pepones, alliaque desiderat. Utinam, inquiens, obissemus percussi a Domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus (Exod. XVI, 3). Et iterum: Quis nos vescet carnibus? Venerunt in mentem nobis pisces, quos in Aegypto comedebamus gratis, et cucumeres, et pepones, et porri, et cepe, et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna oculi nostri conspiciunt [PL23.306C] (Num. XXXI, 4, 5). Angelorum cibum contemnentes, carnes Aegyptias suspirabant. Moyses quadraginta diebus et noctibus jejunus in monte Sina, etiam tunc probans, non in pane solo vivere hominem, sed in omni verbo Dei, cum Domino loquitur: populus autem satur [Al. saturatus] idola fabricatur. Ille vacuo ventre, legem accipit scriptam digito Dei. Iste manducans et bibens, consurgensque ludere, aurum conflat in vitulum, et Aegyptium bovem praefert Domini majestati. Tot dierum labor, unius horae saturitate perit. Frangit audacter Moyses tabulas: sciebat enim Dei sermonem non posse audire temulentos. Incrassatus est, et pingue factus, et dilatatus, [PL23.307A] et recalcitravit [Al. calcitravit] dilectus, et dereliquit Dominum [Al. Deum]. qui facerat eum, et abscessit a Deo [Al. Domino] salutari suo (Deut. XXXII, 15). Unde et in eodem Deuteronomio praecipitur: Ne cum manducaveris et biberis, et domos optimas aedificaveris, ovibus et bubus tuis multiplicatis, et argento et auro, extollatur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui (Deut. VIII, 12-14). Denique manducavit populus et incrassatum est cor ejus, ne videret oculis, et audiret auribus, et corde conjiceret [Al. contineret]: et ultum jejunantis Moysi, 348 et juxta Hebraicam Veritatem, Dei confabulatione cornutum, pastus et pinguior populus sustinere non potuit. Quamobrem et Dominus noster atque Salvator non ob indifferentiam virginitatis et nuptiarum, ut quidam [PL23.307B] putant, sed ob jejuniorum consortia, Moysen et Eliam transfiguratus in monte secum ostendit in gloria. Quamquam Moyses et Elias typum proprie Legis Prophetarumque monstraverint [Al. monstrarent]: sicut manifeste Evangelii Scriptura testatur: Dicebant ei exitum quem completurus [Al. impleturus] erat in Jerusalem (Luc. IX, 31). Passionem enim Domini non virginitas et nuptiae, sed Lex nuntiat et Prophetae. Quod si contentiose in Moyse nuptias, in Elia virginitatem dixerint demonstrari, breviter audiant, Moysen mortuum et sepultum, Eliam igneo curru raptum, ante immortalem esse coepisse, quam mortuum. Sed nec secunda conscriptio tabularum absque jejunio potuit impetrari. Quod ebrietas perdiderat, inedia reperit. Ex quo ostenditur, posse [PL23.307C] nos per jejunium redire in paradisum, unde per saturitatem fueramus ejecti. In Exodo adversus Amalec, oratione Moysi, et totius populi, usque ad vesperam jejunio dimicatum est (Exod. XVII). Jesus filius Nave stationem imperavit soli et lunae: et inediam plus quam unius diei, victoris exercitus protelavit (Jos. X). Saul, sicut in Regnorum primo libro scribitur: Maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis [Al. inimico meo]. Et non gustavit omnis populus ejus, et tota terra prandebat (I Reg. XIV, 24). Tantaque [PL23.308A] fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae, ut Jonathas, qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset, patrisque in se concitaret manum, et vix populi precibus salvaretur. Elias quadraginta dierum 349 jejunio praeparatus, Deum vidit in monte Oreb [Al. Choreb], et audit ab eo: Quid tu hic, Elia? Multo familiarior ista vox, quam illa in Genesi, Adam, ubi es (Genes. III, 9)? Illa enim pastum terrebat et perditum: haec jejunanti famulo blandiebatur. Congregatum Samuel populum in Masphat, indicto jejunio roboravit, et fecit hostibus fortiorem. Assyriorum impetum, et potentiam Sennacherib, Ezechiae, regis lacrymae, saccus, et humiliatio victus, fregit, prostravit et vicit. Et e contrario [PL23.308B] civitas Ninive, imminentem iram Domini jejuniorum miseratione detorsit: quam et Sodoma placasset et Gomorrha, si voluisset agere poenitentiam, et lacrymas [Al. lacrymis] poenitentiae patrocinante conciliare jejunio. Achab rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco. Anna uxor Helcanae inanem cibo ventrem, filio meruit implere. Periclitantur in Babylone Magi, omnis conjector et hariolus et aruspex caeditur (Dan. I, et II). Daniel et tres pueri revelationem merentur jejunio; et pasti leguminibus, pulchriores sunt et prudentiores his, qui de mensa regis carnibus vescebantur. Deinde scriptum est, quod Daniel tribus hebdomadibus jejunaverit; panem suavem [PL23.308C] non comederit: caro et vinum non intraverit os ejus: oleo unctus non sit; et venerit ad eum Angelus, dicens: Daniel, homo miserabilis es (Dan. IX, 23). Qui Deo miserabilis apparuerat, post jejunium leonibus in lacu fuit [Al. fuerat] horribilis. Quam pulchra res, quae placat Deum, leones mitigat, daemones terret (Dan. XIV)! Mittitur ad eum (licet hoc in Hebraicis voluminibus non invenerimus) Abacuc messorum prandium portans. Talem enim discophorum inedia meruerat hebdomadis. David, periclitante filio, post adulterium ἐξομολόγεσιν in cinere et jejunio [PL23.309A] facit, dicens, Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psalm. CI, 10). Et, Infirmata sunt in jejunio genua mea (Psal. CVIII, 24). 350 Et certe jam audierat a Nathan: Dominus abstulit a te hoc peccatum (II Reg. XII, 13). Samson et Samuel vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque concepti. Aaron et caeteri sacerdotes ingressuri Templum, omne quod potest inebriare non potant, ne moriantur (Exod. X). Ex quo intelligimus mori eos, qui in Ecclesia non sobrii ministrarint. Quamobrem exprobratur Israeli, Potum dabatis Nazaraeis meis vinum (Amos II, 12). Jonadab, filius Rechab, praecepit filiis suis, ut non biberent vinum usque in aeternum. Quibus cum offerret [PL23.309B] Jeremias vinum ut biberent, et illi bibere noluissent, loquitur Dominus per Prophetam: Quia obedistis praecepto Jonadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Jerem. XXXV, 8). In foribus Evangelii, Anna filia Phanuelis univira inducitur, semperque jejunans; et Dominum virginem longa castitas longaque jejunia suscepere. Praecursor ejus et praeco Joannes locustis alitur, et silvestri melle, non carnibus: habitatioque deserti et incunabula Monachorum, talibus inchoantur alimentis. Sed et ipse Dominus baptisma suum quadraginta dierum jejunio dedicavit; et acriora daemonia docuit non nisi oratione et jejuniis posse superari. Cornelius centurio, ut Spiritum sanctum acciperet antequam [PL23.309C] baptisma, eleemosynis meruit, crebrisque jejuniis. Paulus Apostolus post famem et sitim, et caeteros labores suos, et pericula latronum, naufragia, solitudines [Al. naufragii solitudinis], crebra jejunia enumerat. Et discipulo Timothaeo dolenti stomachum, et infirmitates plurimas sustinenti, suadet vini modicam potionem: Jam noli, inquit, aquam bibere (Tim. V, 23). Cui autem dicit, jam noli aquam bibere, ostendit eum aquam ante potasse. Quod non concederet, nisi crebrae infirmitates et dolor stomachi postulassent.

16. Reprobat quidem Apostolus (I Tim. IV) eos, qui prohibebant nuptias, et jubebant [Al. prohibeant et jubeant] 351 cibis abstinere, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum [PL23.309D] actione: sed et Marcionem designat, et Tatianum, et caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam, ad destruenda et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem creaturam omnem laudamus Dei: et maciem saginae, abstinentiam [PL23.310A] luxuriae, jejunia praeferimus saturitati. Vir quippe in laboribus laborat sibi, et vim facit in interitum suum (Prov. XVI, 26, sec. LXX). Et, A diebus Joannis Baptistae (jejunatoris et virginis) regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). Timemus enim, ne ab adventu aeterni judicis, sicut in diebus Diluvii, et eversionis [Al. eversione] Sodomae et Gomorrhae, deprehendamur manducantes, et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. Nam et Diluvium, et ignis de coelo saturitatem pariter, et nuptias quas deleret invenit. Nec mirum, si omne quod in macello venditur, apostolus emi jubeat, et comedi (I Cor. X): cum idololatris et adhuc in templis idolorum, quasi idolothyta vescentibus, pro summa abstinentia fuerit, cibis tantum abstinere [PL23.310B] Gentilium (I Cor. X). Quod si loquitur ad Romanos: Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3); non inter jejunia et saturitatem aequalia merita dispensat; sed contra eos loquitur, qui in Christum credentes, adhuc judaizabant: et eos qui ex Gentibus [Al. gentilibus] crediderant, monet, ne scandalizent illos cibo suo, qui adhuc in fide infirmiores erant. Denique et in consequentibus [Al. continentibus] hoc ipsum sonat: Scio et confido in Domino Jesu, quod nihil commune per seipsum est, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo [PL23.310C] blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca [Al. escae] et potus (Ibid., 14, seqq.). Ac ne quis putaret hoc de jejuniis dici, et non de superstitione Judaica, statim edisserit: Alius credit manducare omnia. Qui autem infirmus est, olera manducat (Ibid., 2). Et rursum: Alius judicat diem plus quam diem, alius judicat omnem diem. Unusquisque 352 in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo (Ibid., 5, seqq.). Qui enim adhuc infirmi erant in fide, et alias carnes mundas, alias arbitrabantur immundas: et inter diem et diem esse aliquid existimabant, verbi gratia, sanctius esse sabbatum, et neomenias, et scenopegiam, quam [PL23.310D] reliquos dies, jubentur olera manducare, quae indifferenter comeduntur ab omnibus. Qui vero firmioris erant fidei, omnes carnes et dies omnes aequales esse credebant.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 281D-310D (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22