EPISTOLA XLIII. AD EUMDEM, QUOD AD CONFESSORES A NOVATIANO SEDUCTOS LITTERAS FECERIT

CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM.

Et religiosum vobis et necessarium existimavi, [PL3.709A] frater charissime, ad confessores qui illic sunt, et Novatiani ac Novati obstinatione et pravitate seducti de Ecclesia recesserunt, litteras breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem, ut ad matrem suam, id est Ecclesiam catholicam, revertantur. Quas litteras tibi a Mettio hypodiacono legi prius mandavi, ne quis aliud me scripsisse fingeret, quam quod meis litteris continetur. Mandavi tamen eidem Mettio a me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem gerat, et si easdem litteras confessoribus putaveris esse reddendas, tunc eas tradat. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLIV. AD CONFESSORES ROMANOS, UT AD UNITATEM REDEANT

Cyprianus Maximo et Nicostrato et caeteris confessoribus salutem. Cum frequenter, charissimi, cognoveritis ex litteris meis quem et confessioni vestrae [PL4.340B] honorem et fraternitati connexae dilectionem meo sermone servaverim, credatis quaeso et acquiescatis his litteris meis, quibus vobis et actui ac laudibus vestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. Gravat enim me atque contristat et intolerabilis perculsi pene prostrati pectoris moestitia perstringit cum vos illic comperissem contra ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem, alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam aliam constitui, Christi membra discerpi, Dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. Quod quaeso ut in vobis saltem illicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseveret, sed, et confessionis vestrae et divinae traditionis [PL4.340C] memores, ad matrem revertamini unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione venistis. Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vosmetipsos a Christi grege et ab ejus pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere, et intus positos, ea quae in commune tractanda sunt agere ac providere. Nam, [PL4.341A] cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos, Ecclesia derelicta, foras exire et ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem et ad nostram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XLV. AD CORNELIUM, DE POLYCARPO HADRUMETINO

[PL3.710A] CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM.

I. Legi litteras tuas, frater charissime, quas per Primitivum compresbyterum nostrum misisti, in quibus te comperi motum, quod cum de Adrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, postea quam nos, ego et Liberalis, in eumdem locum venissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.

II. Quod scire te volumus et pro certo credere, nulla id levitate aut contumelia factum. Sed cum statuissemus collegae complures, qui in unum conveneramus, ut, legatis ad vos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis, omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos eidem collegae nostri rebus [PL3.710B] illic aut ad pacem redactis, aut pro veritate compertis redirent; presbyteri et diaconi in Adrumetino consistentes, Polycarpo coepiscopo nostro absente, ignorabant quid nobis in commune placuisset. At ubi nos in praesentiam venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque id, quod et caeteri, observare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.

III. Quidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibus suis turbant, dum aliter quaedam, quam se habet veritas, nuntiant. Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiae catholicae radicem et matricem agnoscerent ac tenerent. [PL3.710C] Sed quoniam latius fusa est nostra provincia, habet [PL3.711A] etiam Numidiam et Mauritianam sibi cohaerentes; ne in Urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit per episcopos, retenta a nobis rei veritate, et ad comprobandam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tum demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicut fiunt, ut te universi collegae nostri et communicationem tuam, id est catholicae Ecclesiae unitatem pariter et charitatem, probarent firmiter ac tenerent. Quod divinitus evenisse, et consilium nostrum providenter processisse gaudemus.

IV. Sic enim nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce et manifestissima et firmissima comprobatione fundata est, ut ex rescriptis collegarum nostrorum, qui ad nos litteras inde fecerunt, [PL3.711B] et ex relatione ac testimoniis coepiscoporum Pompeii et Stephani et Caldonii ac Fortunati, ordinationis tuae et origo necessaria, et ratio justa, et gloriosa quoque innocentia ab omnibus nosceretur. Quod ut simul cum caeteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus, atque in [PL3.712A] catholicae Ecclesiae concordi unanimitate teneamus, perficiet divina dignatio; ut Dominus, qui sacerdotes sibi in Ecclesia sua eligere et constituere dignatur, electos quoque et constitutos sua voluntate atque opitulatione tueatur gubernantes inspirans, ac subministrans et ad improborum contumaciam fraenandam viguorem, et ad lapsorum fovendam poenitentiam lenitatem. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

(Vide tom. III.)

EPISTOLA XLVI. CORNELII AD CYPRIANUM, DE CONFESSORIBUS AD UNITATEM REVERSIS

CORNELIUS CYPRIANO FRATRI SALUTEM.

I. Quantam sollicitudinem et anxietatem sustinuimus [PL3.717A] de iis confessoribus, qui dolo et malitia hominis callidi et veteratoris fuerant circumventi, et pene decepti, et ab Ecclesia alienati; tanta laetitia affecti sumus, et Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias egimus, cum ii, cognito suo errore, et intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, unde exierant, sicuti ipsi ex suo corde profitentur, simplici voluntate venerunt. Et [PL3.718A] primo quidem fratres nostri probatae fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illum horum mollitum jam annuntiabant: fides tamen non idonea || ut facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos. Postea vero Urbanus et Sidonius confessores ad presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum confessorem et presbyterum secum pariter cupere in Ecclesiam redire: sed quoniam multa [PL3.719A] praecesserant ab eis designata, quae tu quoque a coepiscopis nostris et litteris meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur; ex ipsorum ore et confessione, ista, quae per legationem mandaverant, placuit audiri. Qui cum venissent, et a presbyteris quae gesserant exigerentur; novissime quod per omnes ecclesias litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine frequentes missae fuissent, et pene omnes ecclesias perturbassent; circumventos se esse affirmaverunt, neque in istis litteris quid inesset scisse: tantummodo circumductos se commisisse quoque schismatica, et haeresis auctores fuisse; ut paterentur ei manus quasi in episcopum imponi. Qui, cum haec et caetera fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria tollerentur deprecati sunt.

[PL3.719B] II. Omni igitur actu ad me perlato placuit contrahi [PL3.720A] presbyterium (adfuerunt etiam episcopi quinque, qui et hodie praesentes fuerunt), ut firmato consilio, quid circa personam eorum observari deberet, consensu omnium statueretur. Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestri perferri, quas et subjectas leges. His ita gestis in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, et plerique fratres qui eis se adjunxerant, summis precibus desiderantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum jam Deo exhiberent, sequentes evangelicam vocem dicentem, beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt [PL3.721A] (Matth., V, 8). Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos jam diu viderant et dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est. Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes, complectentes eos quasi hodie poena carceris fuissent liberati. Et ut ipsorum propria verba designem: »Nos, inquiunt, Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae electum [PL3.722A] a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus. Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus, circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum episcopum in catholica Ecclesia [PL3.723A] esse debere.« Ista eorum professione non moveremur; ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent? Quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere jussimus: caeteros cum ingenti populi suffragio [PL3.724A] recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata.

III. Haec igitur, frater, eadem hora eodem momento, ad te, scripta transmisimus, et Nicephorum acolytum descendere ad navigandum festinantem, de [PL3.725A] statione ad vos statim dimisi; ut nulla procrastinatione habita, velut praesens in isto clero et in isto populi coetu, Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias ageres. Credimus autem fore, quin immo jam pro certo confidimus, caeteros quoque, qui in hoc errore sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores suos viderint nobiscum agere. Has litteras puto te debere, frater, et ad caeteras ecclesias mittere: ut omnes sciant schismatici hujus et haeretici dolum et praevaricationem de die in diem evacuari. Bene vale, frater charissime.

EPISTOLA XLVII. CYPRIANI AD CORNELIUM, RESPONSUM CONGRATULATORIUM DE ILLORUM REDITU EX SCHISMATE

CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM.

I. Et egisse nos et agere, frater charissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo Patri omnipotenti et Christo ejus Domino et Deo nostro salvatori, [PL3.732A] quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus et sanctitas non jugiter, nec in totum perfidiae et haereticae pravitatis obstinatione vitietur. Legimus enim litteras vestras, et voti communis amplissimum gaudium exsultanter excepimus, Maximum presbyterum et Urbanum confessores cum Sidonio et Macario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse, id est errore deposito, et schismatico, immo haeretico furore deserto, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate repetisse; ut unde ad gloriam processerant, illuc gloriosi redirent; ne qui Christum confessi essent, Christi postmodum castra desererent, nec tentarent charitatis atque unitatis fidem, qui victi robore et virtute non fuerant. Ecce incolumis et immaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida [PL3.732B] confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et Ecclesiae Catholicae impugnatores reliquisse. Merito illos revertentes summo, ut scribitis, gaudio et clerus et plebs et fraternitas omnis excepit: quoniam in confessoribus gloriam suam conservantibus, et ad unitatem revertentibus, nemo non socium se et participem eorum gloriae computat.

II. Hujus diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad litteras vestras, quas de eorum confessione misistis, laetatus sit omnis fratrum numerus, et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit; quid illic, ubi res ipsa [PL3.733A] et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat, esse summum gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc., XV, 7); quanto majus est gaudium et in terris pariter et in coelo super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus, et redeundi viam caeteris exempli sui fide et probatione facientibus? Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod sibi communicationem [PL3.734A] Confessorum sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, et Ecclesia catholica una esse, nec scindi nec dividi posse monstrata est. Ne quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra Ecclesiam detineri. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLVIII. CORNELII AD CYPRIANUM, DE FACTIONE NOVATIANI CUM SUIS

CORNELIUS CYPRIANO FRATRI SALUTEM.

Ne quid minus ad poenam futuram hujus scelerati [PL3.713A] hominis deesset; prostratus virtutibus Dei, cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi, denuo resurrexit; et sicuti prioribus litteris tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi, puto Nicostratum et Novatum et Evaristum et Primum et Dionysium illo jam pervenisse. Invigiletur [PL3.714A] ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat, Nicostratum multorum criminum reum, et non solum patronae suae carnali, cujus rationes gessit, fraudes et rapinas fecisse, verum etiam quod est illi ad perpetuam poenam reservatum, ecclesiae deposita non modica abstulisse; Evaristum vero auctorem [PL3.715A] schismatis fuisse, et successorem plebi, cui ante praefuerat, Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum. Majora vero et graviora hic designavit malitia et inexplebili pravitate sua, quam quae illic apud suos semper exercuit, ut scias quales duces et protectores iste schismaticus et haereticus lateri suo semper junctos habeat.

EPISTOLA XLIX. CYPRIANI RESPONSUM AD CORNELIUM, DE NOVATI SCELERIBUS

CYPRIANUS CORNELIO FRATRI SALUTEM.

I. Et cum diligentia et cum dilectione fecisti, [PL3.726A] frater charissime, festinato ad nos mittendo Nicephorum acolythum, qui nobis et de confessoribus regressis gloriosam laetitiam nuntiaret, et adversus Novatiani et Novati novas et perniciosas ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas plenissime instrueret. Nam cum pridie istic venisset haereticae pravitatis nocens factio, ipsa jam perdita, et alios, qui sibi consenserint perditura, postero die Nicephorus cum vestris litteris supervenit. Quibus et didicimus, et docere atque instruere caeteros coepimus, Evaristum de episcopo jam nec laicum remansisse, cathedrae et plebis extorrem, et de Ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, et ipsum veritatis ac fidei naufragum factum, circa quosdam sui similes paria naufragia concitare: Nicostratum [PL3.726B] vero, diaconio sanctae administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, et viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam conscientia rapinarum et criminum nefandorum illinc ab urbe fugisse. Et nunc Ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem mutare regionem, confessorem se ultra jactat et praedicat; cum Christi confessor nec dici nec esse jam possit, qui Ecclesiam Christi negavit. Nam cum Paulus apostolus dicat: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, [PL3.727A] et erunt duo in carnem unam; sacramentum istud magnum est, ego autem dico, in Christum et in Ecclesiam (Ephes. V, 31); cum hoc, inquam, beatus Apostolus dicat et Christi pariter atque Ecclesiae unitatem individuis nexibus cohaerentem sancta sua voce testetur; quomodo potest esse cum Christo, qui cum sponsa Christi atque in ejus Ecclesia non est? aut quomodo assumit sibi regendae aut gubernandae Ecclesiae curam, qui spoliavit et fraudavit Ecclesiam Christi?

II. Nam de Novato nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, cum magis per nos vobis debeat Novatus ostendi; rerum novarum semper cupidus, avaritiae inexplebili rapacitate furibundus, arrogantia et stupore [PL3.727B] superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper et perfidus omnium sacerdotum voce damnatus; curiosus semper ut prodat, ad hoc adulatur ut fallat, numquam fidelis ut diligat, fax et ignis ad conflanda seditionis incendia, turbo et tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis inimicus. Denique, Novato illinc a vobis recedente, id [PL3.728A] est, procella et turbine recedente, ex parte illic quies facta est, et gloriosi ac boni confessores, qui de Ecclesia, illo incitante, discesserant, postea quam ab Urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt. Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiae et schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quaedam persecutio nostris fuit. Ipse est, qui Felicissimum satellitem suum diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione et ambitione constituit; et cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans, similia illic et paria molitus est, a clero portionem plebis avellens, fraternitatis bene sibi cohaerentis [PL3.728B] et se invicem diligentis concordiam scindens. Plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma praecedere, illic majora et graviora commisit. Qui istic adversus Ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit. Nec hoc quisquam miretur in talibus. FERUNTUR SEMPER mali suo furore dementes, et posteaquam scelera fecerint, conscientia ipsa sceleratae mentis agitantur. Nec remanere in [PL3.729A] Ecclesia Dei possunt, qui deificam et ecclesiasticam disciplinam nec actus sui conversatione, nec morum pace tenuerunt. Spoliati ab illo pupilli, fraudatae viduae, pecuniae quoque ecclesiae denegatae, has de illo exigunt poenas, quas in ejus furore conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, et ab eo in morte postmodum nec sepultus. Uterus uxoris calce percussus, et abortione properante in parricidium partus expressus. Et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius, qui nascebatur, occisus est?

III. Hanc conscientiam criminum jam pridem timebat: [PL3.730A] propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed et communicatione prohiberi pro certo tenebat: et urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset. Quam iste voto quodam evadendae et lucrandae damnationis excipiens, haec omnia commisit et miscuit: ut qui ejici de Ecclesia, et excludi habebat, judicium sacerdotum voluntaria discessione praecederet; quasi evasisse sit poenam, praevenisse sententiam.

IV. Circa caeteros autem fratres elaboramus, quos ab eo circumventos dolemus, ut veteratoris perniciosum [PL3.731A] latus fugiant, ut lethales laqueos sollicitantis evadant, ut de qua ille pelli divinitus meruit, Ecclesiam repetant, quos quidem, Domino adjuvante, per ejus misericordiam regredi posse confidimus: neque enim potest perire, nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in Evangelio suo dicat: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth., XV, 13). Qui plantatus non est in praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de Ecclesia illa discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. Caeteros vero nobiscum adunabit Dei Patris misericordia, et Christi Domini nostri indulgentia, et nostra patientia. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA L. MAXIMI ET CAETERORUM CONFESSORUM AD CYPRIANUM, DE SUO REDITU EX SCHISMATE

Cypriano fratri Maximus, Urbanus, Sidonius et Macharius salutem. Certi sumus, frater charissime, te quoque nobiscum pari voto congaudere nos, habito consilio, utilitatibus Ecclesiae et paci magis consulentes, omnibus rebus praetermissis et judicio Dei servatis, cum Cornelio episcopo nostro pariter et cum universo clero pacem fecisse. Cum gaudio etiam universae Ecclesiae, prona etiam omnium charitate, hoc [PL4.342C] factum his litteris nostris scire certissime debuisti. Oramus te, frater charissime, multis annis bene valere.

EPISTOLA LI. CYPRIANI AD CONFESSORES, DE REDITU EX SCHISMATE CONGRATULATORIA

I. Cyprianus Maximo presbytero, item Urbano, et Sidonio et Machario fratribus salutem. Lectis litteris [PL4.343A] vestris, fratres charissimi, quas ad me de vestra regressione et de ecclesiastica pace ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor in quantum fueram et ante laetatus quando confessionis vestrae gloriam comperi et militiae vestrae coelestem ac spiritalem laudem gratulabundus excepi. Nam et haec fidei et laudis vestrae alia confessio est unam esse Ecclesiam confiteri, nec alieni erroris vel potius pravitatis participem fieri, repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum praelium et adversarium subigendum fortissimis viribus prosilistis. Illuc enim erant de acie trophaea referenda unde ad aciem fuerant arma suscepta, ne quos ad gloriam Christus parasset, eosdem gloriosos Christi Ecclesia non haberet. Nunc vero et vos congruentem fidei vestrae [PL4.343B] tenorem atque individuae charitatis et concordiae legem Dominica pace tenuistis, et exemplum caeteris dilectionis et pacis vestro itinere fecistis, ut Ecclesiae veritas et evangelici sacramenti unitas, quae a nobis tenebatur, vestro etiam consensu ac vinculo necteretur, nec confessores Christi erroris duces fierint qui virtutis et honoris auctores laudabiles extitissent.

II. Viderint quantum vobis caeteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur. Ego me et gratulari magis vobis et plus caeteris gloriari in hac vestra pacifica regressione et charitate confiteor. Simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. Dolebam vehementer et graviter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. [PL4.344A] Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi vestra gloria in carcere remansisset. Illic enim resedisse vestri nominis dignitas videbatur quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiae laude et gratulatione venissent.

III. Nam, etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantum modo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut, cum coeperit frumentum Dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. Apostolus in epistola sua dicit: In domo autem magna non solum [PL4.344B] vasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata (II Tim. II, 20). Nos operam demus, fratres charissimi, et quantum possumus laboremus ut vasa aurea vel argentea simus. Caeterum, fictilia vasa confringere Domino soli concessum est, cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo servus; nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit vindicare potest, ut putet aut, ad aream ventilandam et purgandam, palam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano judicio separare. Superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor pravus assumit; et, dum dominium sibi semper quidam plusquam mitis justitia deposcit assumunt, [PL4.345A] de Ecclesia pereunt; et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis lumen amittunt. Propter quod et nos temperamentum tenentes et librum Domini contemplantes, et Dei Patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter nos habito justa moderatione quae sunt agenda libravimus.

IV. Quae omnia penitus potestis inspicere, lectis libellis quos hic nuper legeram et ad vos qnoque legendos pro communi dilectione transmiseram; ubi lapsis nec censura deest quae increpet, nec medicina quae sanet. Sed et catholicae Ecclesiae unitatem quantum potuit expressit nostra mediocritas. Quem libellum magis ac magis nunc vobis placere confido, quando eum jam sic legitis ut et probetis et ametis; [PL4.345B] siquidem quod nos verbis conscripsimus vos factis impletis quando ad Ecclesiam charitatis ac pacis unitate remeatis. Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LII. AD ANTONIANUM, DE CORNELIO ET NOVATIANO

CYPRIANUS ANTONIANO FRATRI SALUTEM.

I. Accepi primas litteras tuas, frater charissime, [PL3.763A] concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinentes, et catholicae Ecclesiae cohaerentes: quibus significasti cum Novatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum, et cum Cornelio coepiscopo nostro unum tenere consensum. Scripsisti etiam, ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem; ut, deposita omni sollicitudine jam sciret te secum, hoc est cum catholica Ecclesia, communicare.

II. Sed enim supervenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum compresbyterum missae, in quibus animadverti animum tuum Novatiani litteris motum nutare coepisse. Nam cum et consilium et consensum firmiter tuum ante fixisses, desiderasti in his litteris, ut rescriberem tibi quam haeresim [PL3.763B] Novatianus introduxisset, vel Cornelius qua ratione Trophimo et thurificatis communicet. Quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie curas, et rei dubiae veritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est, in timore divino aestuantis animi sollicitudo suspensa.

[PL3.764A] III. Quoniam tamen video, post primam sententiam Epistolae tuae, Novatiani litteris postmodum te ess commotum; illud, frater charissime, primo in loco pono, graves viros, et semel super petram robustam solida stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri: ne animus dubius et incertus variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, et a proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur. Quod ne vel apud te, vel apud quemquam Novatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breviter exponam. Et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus videris; mea apud te et persona et causa purganda est: ne me aliquis existimet a proposito meo leviter [PL3.764B] recessisse; et cum evangelicum primo vigorem et inter initia defenderim, postmodum videar animum meum a disciplina et censura priore flexisse: ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel [PL3.765A] nefanda sacrificia commiserint, laxandam pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.

IV. Nam cum acies adhuc inter manus esset, et praelium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu et pleno impetu militum vires fuerant excitandae, et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae; ut poenitentiae viam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam nostris increpiti vocibus provocarentur. Denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diacones scripsissent, eos immoderatos esse, et ad communicationem accipiendam festinanter [PL3.765B] urgere, rescribens eis in epistola mea quae exstat, et hoc addidi: »Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam postulant largiente. Acies adhuc geritur, et agon quotidie celebratur: si commissi vero et firmiter poenitet, et fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari.« De eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli: ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopis in unum convenire indulgentia [PL3.766A] divina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio, statueremus quid fieri oporteret: si quis vero ante concilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare voluisset, ipse a communicatione abstineretur.

V. Quod etiam Romam ad clerum tum adhuc sine episcopo agentem, et ad confessores Maximum, presbyterum, et caeteros in custodia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio junctos plenissime scripsi. Quod me scripsisse, de eorum rescripto poteris noscere: nam in epistola sua ita posuerunt: »Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione [PL3.766B] consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconibus, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.« Additum est, etiam Novatiano tunc scribente, et quod scripserat sua voce recitante, et presbytero Moyse tunc adhuc confessore, nunc jam martyre, subscribente ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur. Quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus et universis fratribus perlatae sunt.

[PL3.767A] VI. Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset facultas conveniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum convenimus, et Scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur; ne plus desperatione deficerent, et eo quod sibi Ecclesia cluderetur, secuti saeculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur diu poenitentia, et rogaretur dolenter paterna clementia, et examinarentur causae et voluntates et necessitates singulorum, secundum [PL3.767B] quod libello continetur, quem ad te pervenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. Ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum: qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio, in eamdem nobiscum sententiam pari gravitate et salubri moderatione consensit.

VII. De quo tibi necesse nunc fuit scribere: ut scias me nihil leviter egisse; sed secundum quod litteris meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, et nemini quidem e lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam, sed et coronam lapsus acciperet: postea tamen, sicut collegii concordia [PL3.768A] et colligendae fraternitatis ac medendi vulneris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse, et saluti multorum providendum putasse; et nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt, quamvis multa multorum vocibus ventilentur, et mendacia adversus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata, ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique jactentur. Sed te oportet, ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem, non quid maligni atque apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae tui modesti et graves viri faciant de vitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere.

VIII. Venio jam nunc, frater charissime, ad personam Cornelii collegae nostri: ut Cornelium nobiscum [PL3.768B] verius noveris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei judicio qui episcopum fecit; et coepiscoporum testimonio, quorum numerus universus per totum mundum concordi unanimitate consensit. Nam quod Cornelium charissimum nostrum Deo et Christo et Ecclesiae ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito pervenit; sed per omnia ecclesiastica officia promotus, et in divinis administrationibus Deum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. Tum deinde episcopatum ipsum nec postulavit, nec voluit, nec, ut caeteri quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat, invasit: sed quietus alias et modestus, et quales [PL3.769A] esse consueverunt qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore virginalis conscientiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae verecundiae, non, ut quidam, vim fecit ut episcopus fieret; sed ipse vim passus est ut episcopatum coactus exciperet. [PL3.770A] Et factus est episcopus a plurimis collegis nostris, qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis illustres de ejus ordinatione miserunt. Factus est autem Cornelius episcopus de [PL3.771A] Dei et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, et de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum [PL3.772A] collegio: cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae [PL3.773A] sacerdotalis vacaret. Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui Ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, et sibi plurimum vindicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum qui solus esse debeat factus est, non jam secundus ille, sed nullus est.

IX. Tum deinde post episcopatum non exambitum, [PL3.774A] nec extortum, sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo virtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur; cum multo patientius et tolerabilius audiret, levari adversus se aemulum principem, quam constitui Romae Dei sacerdotem? Nonne hic, frater charissime, summo virtutis et fidei testimonio [PL3.775A] praedicandus est? Nonne inter gloriosos confessores et martyres deputandus, qui tantum temporis sedit exspectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera ejus et membra laniarent? Etiamsi majestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem, quem fieri voluit, factum quoque protexit: tamen Cornelius, quantum ad ejus devotionem [PL3.776A] pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit, et tyrannum, armis et bello postmodum victum, prior sacerdotio suo vicit.

X. Quod autem quaedam de illo inhonesta et maligna jactantur, nolo mireris: cum scias hoc esse opus semper diaboli, ut servos Dei mendacio laceret, et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet; ut qui conscientiae suae luce clarescunt, alienis rumoribus sordidentur. Explorasse autem collegas nostros scias, et verissime comperisse, nulla illum libelli, ut quidam jactitant, labe maculatum esse: sed neque [PL3.777A] cum episcopis, qui sacrificaverunt, communicationem sacrilegam miscuisse; sed eos demum, quorum causa audita et innocentia comprobata sit, conjunxisse nobiscum.

XI. Nam et de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri saepe fecerunt, colligendis fratribus nostris charissimus frater noster Cornelius necessitati succubuit. Et quoniam cum Trophimo, pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, et satisfaciente et poenitentia deprecationis errorem pristinum confitente, et fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate et satisfactione revocante, [PL3.777B] auditae sunt ejus preces; et in Ecclesiam [PL3.778A] Domini non tam Trophimus, quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante venissent. Tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet, non, secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt, quasi locum sacerdotis usurpet.

XII. Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelium tibi nuntiatum est, hoc etiam de apostatarum fictis rumoribus nascitur. Neque enim possunt laudare nos qui recedunt a nobis: aut exspectare [PL3.778B] debemus ut placeamus illis, qui nobis displicentes, [PL3.779A] et contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt. Quare et de [PL3.780A] Cornelio et de nobis quaecumque jactantur, nec audias facile nec credas, frater charissime.

XIII. Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in periculo subvenitur. Postea tamen quam subventum est, et periclitantibus pax data est, [PL3.779C] offocari a nobis non possunt aut opprimi, aut vi et [PL3.780B] manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium divinae pietatis et paternae lenitatis appareat, quod qui pignus vitae in data pace percipiunt, hic quoque ad vitam percepta pace teneantur. Et idcirco si, accepta pace, commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Nec tu existimes, frater charissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificaverunt et conditio frequenter et causa diversa sit. Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit, et qui luctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate parvenit, ille qui et se et omnes suos prodidit, et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedeus uxorem et liberos [PL3.780C] et domum totam periculi sui perfunctione [PL3.781A] protexit, ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos, qui extorres et profugi recedebant, in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas animas viventes et incolumes quae pro una saucia deprecentur.

XIV. Cum ergo inter ipsos qui sacrificaverunt multa sit diversitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacrificaverunt jungere, quando is cui libellus acceptus est dicat: Ego prius legeram, et episcopo tractante, cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulachra servum Dei adorare debere; et idcirco, ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum [PL3.781B] vel veni, vel alio eunte mandavi, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam. Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, postea quam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit, et os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur, et quod deliquerit nunc admonetur, et non tam crimine quam errore deceptus, quod jam de caetero instructus et paratus sit contestatur.

XV. Quorum si poenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis, quos incolumes reservaverant, in haeresim vel schisma, diabolo invitante, rapiuntur; [PL3.781C] et adscribetur nobis in die judicii nec ovem sauciam [PL3.782A] curasse, et propter unam sauciam multas integras perdidisse, et cum Dominus, relictis nonaginta novem sanis, unam errantem et lassam quaesierit, et inventam humeris suis ipse portaverit (Luc. XV; Matth. XVIII), nos non tantum non quaeramus lapsos, sed et venientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc vastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. Et ubi erit, frater charissime, quod Apostolus dicit: Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. X, 33, XI, 1). Et iterum: Factus sum infirmus infirmis, ut infirmos lucrarer (I Cor. IX, 22). Et iterum: [PL3.782B] Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur unum membrum, collaetantur et caetera membra (Ibid. XII, 26).

XVI. Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater charissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et virum gravem non facile flecti oportere. Inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat, Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8, vitanda sunt a nobis quae non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. De Moyse autem legimus in Scripturis dictum: Et fuit Moyses homo lenis nimis (Num. XII, 3). Et Dominus in Evangelio suo dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misertus est vestri [PL3.782C] (Luc. VI, 36). Et iterum: Non est opus sanis medicus, [PL3.783A] sed male habentibus (Matth. IX, 12). Quam potest exercere medicinam qui dicit: Ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est. Opem nostram, medelam nostram vulneratis exhibere debemus. Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos quos persecutione funesta sauciatos videmus: qui si in totum mortui essent, numquam de eisdem postmodum et confessores et martyres fierent.

XVII. Sed quoniam est in illis quod poenitentia sequente revalescat ad fidem, et ad virtutem de poenitentia robur armatur, quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se vias et saecularia opera convertat, vel ad haereticos et [PL3.783B] schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat; ubi, etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus et ab unitate atque a charitate divisus, coronari in morte non poterit. Et ideo placuit, frater charissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri: quia Exomologesis apud inferos non est, nec ad poenitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus poenitentiae subtrahatur. Si praelium prius venerit, corroboratus a nobis invenietur armatus ad praelium. Si vero ante praelium infirmitas urserit, cum solatio pacis et communicationis abscedit.

XVIII. Neque enim praejudicamus Domino judicaturo quo minus si poenitentiam plenam et justam [PL3.783C] peccatoris invenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit, Deus, qui non deridetur, (Gal. VI) et qui cor hominis intuetur (I Reg. XVI), de his quae nos minus perspeximus judicet et servorum [PL3.784A] suorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater charissime, debeamus scriptum esse, Frater fratrem adjuvans exaltabitur, (Prov. XVIII 19) et Apostolum quoque dixisse: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini, alterutrum onera sustinete, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2), item quod superbos redarguens et arrogantiam frangens, in epistola sua ponat; Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et alio in loco dicat: Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere eum (Rom. XIV, 4). Joannes quoque Jesum Christum Dominum nostrum advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens: Filioli mei, ista scribo vobis ne [PL3.784B] delinquatis; et si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum suffragatorem, et ipse est deprecatio pro delictis nostris (I Joan. II, 1, 2). Et Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit: Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius liberabimur per illum ab ira (Rom. V, 8, 9).

XIX. Cujus pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nec duri, nec in fovendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et flere cum flentibus, et eos quantum possumus auxilio et solatio nostrae dilectionis erigere, nec adeo immites et pertinaces ad eorum poenitentiam retundendam, nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. Jacet [PL3.784C] ecce saucius frater ab adversario in acie vulneratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur ne in totum pereat quem redemit. Cui de duobus assistimus, in cujus partibus stamus? Utrumne diabolo favemus ut [PL3.785A] perimat, et semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelio sacerdos et levites, praeterimus? (Luc. X.) An vero ut sacerdotes Dei et Christi, quod Christus et docuit, et fecit imitantes, vulneratum de adversarii faucibus rapimus, ut curatum Deo judici reservemus.

XX. Nec putes, frater charissime, hinc aut virtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit poenitentia, et quod poenitentibus spes pacis oblata. Manet vere fidentium robur immobile, et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseverat integritas. Nam et moechis a nobis poenitentiae tempus conceditur et pax [PL3.785B] datur. Non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, [PL3.786A] aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. Floret Ecclesia tot virginibus coronata, et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae servat, nec quia adultero poenitentia et venia laxatur, continentiae vigor frangitur. Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem (Matt. V), aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem (I Cor. III), aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in diem judicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.

[PL3.787A] XXI. Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt. Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.

XXII. Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum [PL3.787B] sit: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. (Apoc. II, 5.) Quod utique ei dicitur quem constat cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: Eleemosyna a morte liberat (Tob. IV, 10); et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit, et a qua nos salutaris Baptismi et Redemptoris nostri gratia liberavit, sed et ab ea quae per delicta postmodum serpit. Alio item loco poenitentiae tempus datur, et poenitentiam non agenti Dominus comminatur: [PL3.788A] Habeo, inquit, adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit propheten, sinis docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis, et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere non vult a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi poenitentiam gesserint ab operibus suis (Apoc. II, 20, 22). Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia (Luc. XV, 7). Nam cum scriptum sit, Deus mortem non fecit, nec delectatur in perditione vivorum (Sap. I, 13), utique [PL3.788B] qui neminem vult perire cupit peccatores poenitentiam agere et per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo et per Johel prophetam clamat et dicit (Johel II, 12): Et nunc haec dicit Dominus Deus vester: Revertimini ad me ex toto corde vestro, simulque et jejunio et fletu et planctu, et discindite corda vestra, et non vestimenta vestra et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat, adversus malitiam irrogatam. (Joel. II, 12, 13.) In Psalmis [PL3.789A] etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut corrigat, et cum correxerit reservantis. Visitabo, inquit, in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34).

XXIII. Dominus quoque in Evangelio suo pietatem Dei Patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat? Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona poscentibus eum (Math. VII. 9-11)? Comparat hic Dominus carnalem patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem, quod si iste in terris nequam pater offensus graviter [PL3.789B] a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum viderit reformatum et depositis prioris vitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam poenitentiae dolore correctum, et gaudet et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplectitur, quanto magis unus ille et verus Pater bonus, misericors, et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam pollicetur. Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes (Matth. V), quia qui plangit misericordiam provocat; qui pervicax et superbus est, iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat. Et [PL3.789C] idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis [PL3.790A] et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit esse moriturum.

XXIV. Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater charissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. Quisquis ille est et qualiscumque est, Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Jactet se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui nec fraternam charitatem nec Ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam quod prius fuerat amisit. Nisi si episcopus tibi videtur [PL3.790B] qui episcopo in Ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem humanam conetur Ecclesiam facere, et per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque jam pridem per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat. Quasi [PL3.790C] possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare aut Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa [PL3.791A] vero habere non posse nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere, episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab Ecclesiae unitate descisceret, quando Apostolus admoneat ut invicem nosmetipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. XIV, 2, 3). Qui ergo nec unitatem spiritus nec conjunctionem pacis observat, et se ab Ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem voluit tenere nec pacem.

XXV. Tum deinde quantus arrogantiae tumor est, [PL3.791B] quanta humilitatis et lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat aut facere se posse credat quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere (Matth. XIII), aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque Apostolus dicat; In domo autem magnanon solum vasa aurea sunt et argenta, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20), aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere, abjicere, damnare, quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga frangantur (Psal. II).

XXVI. Aut si se cordis et renis scrutatorem [PL3.791C] constituit et judicem, per omnia aequaliter judicet; et cum sciat scriptum esse, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat (Joan. V, 14), fraudatores et moechos a latere atque a comitatu suo separet, quando multo et gravior et pejor sit moechi [PL3.792A] quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit, errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloacam et coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus et Dei templum detestabili colluvione violaverit, sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem moechatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Quibus tamen et ipsis poenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt et non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus (I Cor. XII, 20, 21).

[PL3.792B] XXVII. Nec sibi in hoc novi haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores, qui teneantur idololatriae crimine, secundum Apostolum dicentem: Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator aut immundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Et iterum: Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6). Nam cum corpora nostra membra sint Christi, et singuli simus templum Dei, quis quis adulterio templum Dei violat, Deum violat; et qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis et idolis servit. Neque enim mala facta de [PL3.792C] sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu et de immundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo servire compellunt. Ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et [PL3.793A] idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt, excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos et fraudatores, quibus illi communicant, idololatras esse. Nobis autem secundum fidem nostram et divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: Justitia justi super eum erit, et scelus scelerati super eum erit (Ezech. XVIII, 20). Et iterum: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus. Unusquique in peccato suo morietur (Deut. XXIV, 16). Quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus a fructu satisfactionis [PL3.793B] et spe pacis arcendum, cum sciamus juxta Scripturarum divinarum fidem, auctore et hortatore ipso Deo, et ad agendam poenitentiam peccatores redigi, et veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.

XXVIII. Atque o frustrandae fraternitatis irrisio! o miserorum lamentantium et amentium caduca deceptio! o haereticae institutionis inefficax et vana traditio! hortari ad satisfactionis poenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: »Plange et lacrymas funde, et diebus ac noctibus ingemisce, et pro abluendo et purgando delicto tuo largiter et frequenter operare, sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris; quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem, quam [PL3.793C] quaeris, accipies.« Quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis avertat? Operari tu [PL3.794A] putas rusticum posse, si dixeris: »Agrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste; sed nullam messem metes, nullam vindemiam premes, nullos oliveti tui fructus capies, nulla de arboribus poma decerpes.« Vel si ei cui dominium et usum navium suadens dicas: »Materiam de excellentibus sylvis mercare, frater; carinam praevalidis et electis roboribus intexe, clavo, funibus, velis, ut fabricetur atque armetur navis, operare: sed cum haec feceris, fructum de actibus ejus et cursibus non videbis.«

XXIX. Praecludere est atque abscindere iter doloris ac poenitendi viam, ut cum in Scripturis omnibus Dominus Deus revertentibus ad se et poenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus [PL3.794B] poenitentiae intercipitur, poenitentia ipsa tollatur. Quod si invenimus a poenitentia agenda neminem debere prohiberi, et deprecantibus atque exorantibus Domini misericordiam, secundum quod ille misericors et pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus, et poenitentiae fructus dolentibus non negandus. Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde poenituerint et rogaverint in Ecclesiam debent interius suscipi et in ipsa Domino reservari, qui ad Ecclesiam suam venturus de illis utique quos in ea intus invenerit judicabit. Apostatae vero et desertores, vel adversarii et hostes et Christi Ecclesiam dissipantes, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti, secundum Apostolum, [PL3.794C] possunt ad Ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec Ecclesiae tenuerunt unitatem.

XXX. Haec interim, frater charissime, pauca de [PL3.795A] multis quantum potui breviter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem, et te magis ac magis collegii et corporis nostri societati conjungerem. Si autem tibi veniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

EPISTOLA LIII. AD FORTUNATUM ET ALIOS COLLEGAS, DE IIS QUI PER TORMENTA SUPERANTUR

I. Cyprianus Fortunato, Ahymmo, Optato, Privatiano, Donatulo et Felici fratribus salutem. Scripsistis mihi, fratres charissimi, quod, cum in Capsensi civitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad vos Superius frater et collega noster Ninum, Clementianum, Florum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, et nomen Domini confessi violentiam magistratus et populi frementis impetum vicerant, postmodum cum apud [PL4.346C] proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum [PL4.347A] subactos esse, et de gradu gloriae, ad quam plena fidei virtute tendebant, diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc gravem lapsum non voluntate sed necessitate susceptum a poenitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicationem jam fas esset admittere.

II. Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constat stetisse in acie, nomen Domini confessos esse, violentiam magistratuum et populi furentis incursum immobilis fidei obstinatione vicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse; ut [PL4.347B] quod in novissimo infirmitate carnis subactum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur, et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et veniae locum claudere atque eos a paterna pietate et a nostra communicatione privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute et temere his pacem committi quos videmus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Nam, cum in concilio placuerit poenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos [PL4.347C] videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos et vulneratos per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre; maxime cum cupientibus mori non permitterentur occidi, sed tamdiu fessos tormenta Ianiarent quamdiu non fidem, quae invicta est, vincerent, sed carnem, quae infirma est, fatigarent.

III. Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegis de hoc ipso plenissime tractem et res [PL4.348A] tanta exigit majus et impensius de multorum collatione consilium, et nunc omnes fere inter Paschae prima solemnia apud se cum fratribus demorantur, quando solemnitati celebrandae apud suos satisfecerint et ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur vobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LIV. AD CORNELIUM, DE PACE LAPSIS DANDA

[PL4.348B]

Textus huius epistolae in hoc volumine Migne non exhibetur (ad tomum III remittitur, ubi etiam deest).

EPISTOLA LV. AD CORNELIUM, DE FORTUNATO ET FELICISSIMO, SIVE CONTRA HAERETICOS

I. Legi litteras tuas, frater charissime, quas per [PL3.797A] Satyrum fratrem nostrum acolythum misisti, et dilectionis fraternae, et ecclesiasticae disciplinae, et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti Felicissimum hostem Christi non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima et gravissima abstentum, et non tantum mea, sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, rejectum a te illic esse; et cum venisset stipatus caterva et factione desperatorum, vigore pleno, quo episcopos agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate et Christi Domini et judicis nostri severitate, depulsus est; ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stuprator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor [PL3.797B] ultra adhuc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praesentiae suae dedecore et impudica atque incesta contagione violaret.

II. Sed enim lecta alia epistola tua, frater, quam primis litteris subjunxisti, satis miratus sum: cum animadvertissem, te minis ac terroribus eorum, qui venerant, aliquantum esse commotum; cum te, secundum quod scripsisti, agressi essent, cum summa desperatione comminantes, quod si litteras quas attulerant, non accepisses, publice eas recitarent, [PL3.798A] et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent. Quod si ita res est, frater charissime, ut nequissimorum timeatur audacia, et quod mali jure atque aequitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus vigore et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra aut durare aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus. Nam et Gentiles et Judaei minantur, et haeretici atque omnes, quorum pectora et mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur: non tamen idcirco cedendum est, quia minantur; aut ideo adversarius inimicus major est Christo, quia tantum sibi vindicat et assumit in saeculo. Manere [PL3.798B] apud nos debet, frater charissime, fidei robur immobile; et stabilis atque inconcussa virtus contra omnes incursus atque impetus oblatrantium fluctuum, velut petrae objacentis fortitudine et mole, debet obsistere. Nec interest unde episcopo aut terror aut periculum veniat; qui terroribus et periculis vivit obnoxius, et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. Neque enim solas Gentilium vel Judaeorum minas cogitare et spectare debemus; cum videamus, ipsum Dominum nostrum a fratribus esse detentum (Marc. III, 21) et ab eo, quem inter [PL3.799A] Apostolos ipse delegerat, proditum (Matth. XXVI, 14); inter initia quoque mundi Abel justum nonnisi frater occiderit (Gen. IV, 8); et Jacob fugientem persecutus sit frater infestus (Gen. XXVII, 41); et Joseph venumdatus sit a fratribus (Gen. XXXVII, 23); in Evangelio etiam legamus esse praedictum, magis domesticos inimicos futuros (Matth. X, 30) et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint, ipsos invicem tradituros. Nihil interest quis tradat aut saeviat, cum Deus tradi permittit et coronari. Neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus: nec illis gloria est facere quod fecit Judas. Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et vana jactatio; illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem? Convicia [PL3.799B] eorum, quibus se et vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes et lapides et gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorescimus. Quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et verbis et delictis suis quotidie perimunt.

III. Sed non idcirco, frater charissime, relinquenda est ecclesiastica disciplina, aut sacerdotalis solvenda censura, quoniam conviciis infestamur, aut terroribus quatimur; quando occurrat et moneat Scriptura divina dicens: Ille vero qui praesumit et contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tamquam infernus animam suam (Habac. II, 5). Et iterum: Et verba viri peccatoris [PL3.799C] ne timueritis, quia gloria ejus in stercora [PL3.800A] erit et in vermes. Hodie extolletur, et cras non invenietur; quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio ejus peribit (I Machab. II, 62). Et iterum: Vidi impium exaltatum, et extolli super cedros Libani; et transivi, et ecce non fuit; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 37). Exaltatio et inflatio, et arrogans ac superba jactatio non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per Prophetam Dominus, et dicit: Tu autem dixisti in animo tuo: In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam; sedebo in monte alto, super montes altos in aquilonem ascendam super nubes, ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13 et 14). Et addidit dicens: Tu vero ad inferos descendes in fundamenta terrae, et qui [PL3.800B] videbunt te, mirabuntur super te (Ibid. 15). Unde parem talibus poenam Scriptura divina loco alio comminatur et dicit: Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum et superbum, et super omnem elatum et excelsum (Isa. II, 29). De ore itaque ac de verbis suis unusquisque statim proditur, et utrum Christum in corde suo, an vero Antichristum habeat, loquendo detegitur: secundum quod Dominus in Evangelio suo dicit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? de abundantia enim cordis os emittit. Bonus homo de bono thesauro emittit bona, et nequam homo de nequam thesauro emittit nequam (Matt. XII, 34). Unde et dives ille peccator, qui de Lazaro in sinu Abrahae posito, atque in refrigerio constituto, implorat auxilium, [PL3.800C] cum in tormentis cruciabundus flammae cremantis [PL3.801A] ardoribus aduratur (Luc. XVI, 23), inter omnes corporis partes magis os ejus et lingua poenas dat; quia plus scilicet lingua sua et ore peccaverat.

IV. Nam cum scriptum sit: Neque maledici regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 10), et iterum Dominus in Evangelio suo dicat: Qui dixerit fratri suo, Fatue; et qui dixerit: Raca, reus erit in gehennam ignis (Matth. III, 22), quomodo possunt censuram Domini ultoris evadere, qui talia ingerunt non solum fratribus, sed et sacerdotibus; quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisquis sacerdoti ejus et ad tempus hic judicanti non obtemperaret, statim necaretur? In Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: Et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicumque fuerit [PL3.801B] in diebus illis, morietur homo ille; et omnis populus cum audierit, timebit; et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12). Item ad Samuelem, cum a Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt (I Reg. VIII, 7). Et Dominus quoque in Evangelio: Qui audit vos, inquit, me audit et eum qui me misit: et qui rejicit vos, me rejicit, et eum qui me misit (Luc X, 16). Et cum leprosum emundasset; Vade, inquit, et demonstra te sacerdoti (Matth. VIII, 4). [PL3.802A] Et cum postea tempore passionis alapam accepisset a servo sacerdotis, cumque ei dixisset, Sic respondes pontifici? (Joann. XVIII, 22) adversus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit, nec quidquam de sacerdotis honore detraxit; sed innocentiam suam magis asserens et ostendens, Si male, inquit, locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? (Ibid. 23.) Item in Actis Apostolorum postmodum beatus apostolus Paulus, cum ei dictum esset, Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo? (Act. XXIII, 4) quamvis Domino jam crucifixo sacrilegi et impii et cruenti illi esse coepissent, nec jam quidquam de sacerdotali honore et auctoritate retinerent: tamen ipsum quamvis inane nomen et umbram quamdam sacerdotis cogitans Paulus: Nesciebam fratres (Ibid., 5), [PL3.802B] inquit, quia pontifex est, scriptum est enim, Principi plebis tuae non maledices (Exod. XXII, 28).

V. Cum haec tanta ac talia et multa alia exempla praecedant, quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de divina dignitatione firmatur; quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes, et contra Ecclesiam catholicam rebelles, nec praemonentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur? Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt [PL3.803A] schismata, quam dum sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur. Cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non episcopi sed Dei faceret; nemo discidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim novam conderet, nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio fieri sacerdotem: cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse venerunt, et neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate? (Matth. X, 29.) Cum [PL3.803B] ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat; existimat aliquis summa et magna, aut non sciente aut non permittente Deo, in Ecclesia Dei fieri, et sacerdotes, id est, dispensatores ejus, non de ejus sententia ordinari? Hoc est fidem non habere qua vivimus, hoc est Deo bonorem non dare, cujus nutu et arbitrio regi et gubernari omnia scimus et credimus. [PL3.804A] Plane episcopi non de voluntate Dei fiunt; sed qui extra Ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem Evangelii fiunt: sicut ipse Dominus in duodecim Prophetis ponit et dicit: Sibimetipsis regem constituerunt, et non per me (Ose. VIII, 4). Et iterum, Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabuntur (Ose. IX, 4). Et per Esaiam quoque Spiritus sanctus clamat et dicit: Vae vobis, filii desertores, haec dicit Dominus, Habuistis consilium non per me, et fecistis conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata super peccata (Isai. XXX, 1).

VI. Caeterum (dico enim provocatus, dico dolens, dico compulsus,) quando episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi universi suffragio in pace [PL3.804B] deligitur, quando Dei auxilio in persecutione protegitur, collegis omnibus fideliter junctus, plebi suae in episcopatu quadriennio jam probatus, in quiete serviens disciplinae, in tempestate proscriptus applicito et adjunto episcopatus sui nomine, toties ad leonem petitus in circo, in amphitheatro Dominicae dignationis testimonio honoratus: his ipsis etiam diebus, quibus [PL3.805A] has ad te litteras feci, ob sacrificia quae edicto proposito celebrare populus jubebatur, clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo: cum talis, frater charissime, a quibusdam desperatis et perditis et extra Ecclesiam constitutis impugnari videtur, apparet quis impugnet. Non scilicet Christus, qui sacerdotes aut constituit aut protegit, sed ille, qui Christi adversarius, et Ecclesiae ejus inimicus, ad hoc Ecclesiae praepositum sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato, atrocius atque violentius circa Ecclesiae naufragia grassetur.

VII. Nec quemquam fidelem et Evangelii memorem, atque Apostoli praemonentis mandata retinentem, movere debet, frater charissime, si quidam in extremis temporibus superbi et contumaces et sacerdotum Dei [PL3.806A] hostes aut de Ecclesia recedunt, aut contra Ecclesiam faciunt; quando tales nunc futuros et Dominus et Apostoli ejus ante praedixerint. Nec praepositum servum deseri a quibusdam miretur aliquis; quando ipsum Dominum magnalia et mirabilia summa facientem, et virtutes Dei Patris factorum suorum testimonio comprobantem, discipuli sui reliquerint. Et tamen ille non increpuit recedentes, aut graviter comminatus est; sed magis conversus ad Apostolos suos dixit: Nunquid et vos vultis ire (Joan. VI, 68)? servans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus, et in arbitrio proprio constitutus, sibimet ipse vel mortem appetit, vel salutem. Petrus tamen, super quem aedificata ab eodem Domino fuerat Ecclesia, unus pro omnibus loquens, et Ecclesiae voce respondens [PL3.807A] ait: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes; et nos credimus, et cognovimus quoniam tu es Filius Dei vivi (Joan. VI, 69): significans scilicet et ostendens eos, qui a Christo recesserint, culpa sua perire; Ecclesiam tamen quae in Christum credat, et quae semel id quod cognoverit teneat, numquam ab eo omnino discedere; et eos esse Ecclesiam, qui in domo Dei permanent: plantationem vero plantatam a Deo Patre non esse (Matth. XV, 13), quos videmus non frumenti stabilitate solidari, sed tamquam paleas dissipantis inimici spiritu ventilari, de quibus et Joannes in Epistola sua dicit: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum (I Joan. II, 19). Item Paulus monet nos, cum mali de Ecclesia pereunt, non [PL3.807B] moveri, nec recedentibus perfidis fidem minui: Quid enim, inquit, si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).

VIII. Quod ad nos attinet, conscientiae nostrae convenit, frater charissime, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Si autem quis ultro et crimine suo perierit, et poenitentiam agere atque ad Ecclesiam redire noluerit, nos in die judicii inculpatos futuros, qui consulimus sanitati, illos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec movere nos debent convicia perditorum, [PL3.808A] quominus a via recta et a certa regula non recedamus, quando et Apostolus instruat, dicens: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Interest utrum quis homines promereri, an Deum cupiat. Si hominibus placetur, Dominus offenditur: si vero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et convicia et maledicta debemus humana contemnere.

IX. Quod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo, a paucis et inveteratis haereticis constituto, non statim scripsi, frater charissime, non ea res erat, quae in notitiam tuam deberet per nos festinato statim quasi magna aut metuenda perferri; maxime quando et Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris jam pridem de Ecclesia profugis, et [PL3.808B] sententia coepiscoporum nostrorum, multorum et gravissimorum virorum nuper abstentis; qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt: item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in iisdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab iis istic abstentus, sed et abs te illic nuper de Ecclesia pulsus est. Cum haec in notitia tua esse confiderem, et pro certo haerere memoriae et disciplinae tuae scirem: necessarium non putavi, celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas. Neque enim ad catholicae Ecclesiae majestatem pariter ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haereticorum et schismaticorum [PL3.809A] moliatur audacia. Nam et pars Novatiani Maximum presbyterum, nuper ad nos a Novatiano legatum missum, atque a nostra communicatione rejectum, nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. Nec tamen de hoc tibi scripseram; quando haec omnia contemnantur a nobis, et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum, qui integri et sani in Ecclesia catholica fratribus praesunt. Quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, et scires, tu et collegae nostri, quibus scribere, et litteras mutuo a quibus vos accipere oporteret: si quis autem praeter hos, quos epistola nostra (Non exstat) complexi sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio vel libello [PL3.809B] esse maculatum, vel unum de haereticis, perversum scilicet et profanum. Nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici, per Felicianum acolythum, quem cum Perseo collega nostro miseras, inter caetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant, etiam de Fortunato isto tibi scripsi. Sed dum istic Felicianus frater noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis epistolis a nobis detinetur, Felicissimo [PL3.810A] ad vos properante, praeventus est. Ita enim SEMPER SCELERA festinant, quasi contra innocentiam festinatione praevaleant.

X. Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Privatum veterem haereticum, in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et gravia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et vestram conscientiam non latet. Fabiani et Donati litteris severissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus Idibus Maiis quae proximae fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit. Venerat etiam cum illo et Felix quidam, quem ipse extra [PL3.810B] Ecclesiam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat. Sed et Jovinus et Maximus comites cum Privato haeretico adfuerunt, ob nefanda sacrificia et crimina in se probata, sententia novem collegarum nostrorum condemnati, et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. Cum his autem quatuor junctus est et Repostus Suturnicensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit, sed et maximam [PL3.811A] partem plebis suae sacrilega persuasione dejecit. Hi quinque cum paucis vel sacrificatis, vel male sibi consciis, Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt; ut criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector, quales illi qui reguntur.

XI. Hinc jam et caetera mendacia, frater charissime, potes noscere, quae illic homines desperati et perditi ventilaverunt: ut cum de sacrificatis vel de haereticis amplius, quam quinque pseudoepiscopi, non fuerint qui Carthaginem venerint, et Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint; illi tamen, quasi filii diaboli et mendacio pleni, ausi sint, ut scribis, jactitare viginti quinque episcopos adfuisse: quod mendacium et istic prius apud fratres nostros jactitabant, dicentes viginti quinque episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi episcopum facerent; [PL3.811B] quo in mendacio suo postea quam, quinque solis convenientibus naufragis et a nobis abstentis, detecti sunt, atque confusi; Romam cum mendaciorum suorum merce navigaverunt, quasi veritas post eos navigare non posset, quae mendaces linguas rei certae probatione convinceret. Atque haec est, frater, vera dementia, non cogitare, nec scire quod mendacia non diu fallant, noctem tam diu esse quam diu illucescat dies, clarificato autem die, et sole oborto, luci tenebras et caliginem cedere, et quae grassabantur per noctem latrocinia cessare. Denique si nomina ab eis quaereres, non haberent vel quos falso nominarent: tanta apud eos etiam malorum penuria [PL3.811C] est, ut ad illos nec de sacrificatis nec de haereticis viginti quinque colligi possint. Et tamen ad decipiendas aures simplicium et absentium, mendacio numerus inflatur: quasi, et si verus esset hic numerus, aut ab [PL3.812A] haereticis Ecclesia, aut ab injustis justitia vincatur.

XII. Nec me oportet, frater charissime, paria nunc cum illis facere, et ea quae commiserunt, atque huc usque committunt, meo sermone decurrere; cum considerandum sit nobis, quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui: et ne videar provocatus maledicta potius, quam crimina et peccata congerere. Taceo itaque de fraudibus Ecclesiae factis; conjurationes et adulteria, et varia delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum; quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora ferverent, et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapsorum atque ora fumarent, communicare [PL3.812B] cum lapsis et poenitentiae agendae intercedere non destiterunt. Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 20). Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit, negabo illum (Matth. X, 33). Et alio loco indignatio et ira divina non tacet, dicens: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia: super haec non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6): Et intercedunt ne rogetur Deus, qui indignari se ipse testatur. Intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus; qui negantem se negare profitetur.

XIII. Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus, nec auditi sumus, concilio frequenter [PL3.812C] acto, non consensione tantum nostra, sed et comminatione decrevimus, ut poenitentiam fratres agerent, ut poenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret: et illi contra Deum sacrilegi, contra [PL3.813A] sacerdotes Dei impio furore temerarii, de Ecclesia recedentes, et contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, elaborant ut opus suum diaboli malitia consummet, nec vulneratos divina clementia in Ecclesia sua curet; miserorum poenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat; ne Christum Dominum suum, qui Christianus esse vel erubuit ante, vel timuit, postmodum [PL3.814A] quaerat; ne ad Ecclesiam qui de Ecclesia recesserat, redeat. Datur opera, ne satisfactionibus et lamentationibus justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur. Pax vera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris noverca intercedente praecluditur, ne de pectore atque ore lapsorum fletus et gemitus audiatur. Compelluntur adhuc insuper lapsi, ut linguis, atque ore quo in capitolio ante deliquerant, [PL3.815A] sacerdotibus convicium faciant; confessores, et virgines, et justos quoque fidei laude praecipuos atque in Ecclesia gloriosos, contumeliis et maledicis vocibus prosequantur. A quibus quidem non tam nostrorum modestia et humilitas et pudor caeditur, quam illorum ipsorum spes et vita laceratur. Neque enim qui audit, sed qui facit convicium, miser est; nec qui a fratre vapulat, sed qui fratrem caedit, in lege peccator est; et cum nocentes innocentibus injuriam faciunt, illi patiuntur injuriam, qui facere se credunt. Denique hinc illis percussa mens, et hebes animus, et sensus alienus est. Ira est Dei non intelligere delicta, ne sequatur poenitentia, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis (Esai. XXIX, 10); ne revertantur [PL3.815B] scilicet, et curentur, et deprecationibus ac satisfactionibus justis post peccata sanentur. Paulus apostolus in epistola sua ponit et dicit: Dilectum veritatis non habuerunt, ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio; ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati: sed sibi placent in injustitia (II Thess., II, 10). Primus felicitatis gradus est, non delinquere: secundus, delicta cognocere. Illic currit innocentia integra [PL3.816A] et illibata quae servet, hic succedit medela quae sanet: quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, ut amissa sit gratia quae de Baptismi sanctificatione percipitur, et non subsit poenitentia per quam culpa curatur. An putas, frater, levia esse adversus Deum facinora, parva et modica delicta, quod per illos non rogatur majestas indignantis Dei? quod non timetur ira et ignis et dies Domini? quod, imminente Antichristo, exarmatur fides militantis populi, dum tollitur vigor et timor Christi? Viderint laici hoc quomodo curent; sacerdotibus labor major incumbit in asserenda et procuranda Dei majestate, ne quid videamur in hac parte negligere, quando admoneat Dominus et dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, o sacerdotes: si non audieritis, et si non posueritis [PL3.816B] in corde vestro, ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus; immittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionem vestram (Malac. II, 1). Honor ergo datur Deo, quando sic Dei majestas et censura contemnitur, ut cum se ille indignari et irasci sacrificantibus dicat, et cum poenas aeternas et supplicia perpetua comminetur, proponatur a sacrilegis atque dicatur; ne ira cogitetur Dei, ne timeatur judicium Domini, ne pulsetur ad Ecclesiam Christi: [PL3.817A] sed sublata poenitentia, nec ulla exomologesi criminis facta, despectis episcopis atque calcatis, pax a non veris presbyteris verbis fallacibus praedicetur; et ne lapsi surgant, aut foris positi ad Ecclesiam redeant, communicatio a non communicantibus offeratur?

XIV. Quibus etiam satis non fuit ab Evangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis et poenitentiae sustulisse, fraudibus involutos, vel adulteriis commaculatos, vel sacrificiorum funesta contagione pollutos, [PL3.818A] ne Deum rogarent, ne in Ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni et sensu et fructu poenitentiae removisse; foris sibi extra Ecclesiam et contra Ecclesiam constituisse conventiculum perditae factionis, quo male sibi consciorum et Deum rogare ac satisfacere nolentium caterva conflueret: post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto, navigare audent, et ad Petri Cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas [PL3.821A] sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides. Apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. Quae autem causa veniendi et pseudoepiscopum contra episcopum factum nuntiandi? Aut enim placet illis quod fecerunt, et in suo scelere perseverant: aut si displicet et recedunt, sciunt quo revertantur. Nam cum statutum sit ab omnibus nobis, et aequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum: et singulis pastoribus portio gregis sit adscripta, quam regat unusquisque et gubernet, rationem sui actus Domino redditurus; oportet utique eos, quibus praesumus, non circumcursare, [PL3.822A] nec episcoporum concordiam cohaerentem sua subdola et fallaci temeritate collidere; sed agere illic causam suam, ubi et accusatores habere et testes sui criminis possint: nisi si, paucis desperatis et perditis minor videtur esse auctoritas episcoporum in Africa constitutorum, qui de illis jam judicaverunt, et eorum conscientiam multis delictorum laqueis vinctam judicii sui nuper gravitate damnarunt. Jam causa eorum cognita est: jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi, cum Dominus doceat et dicat: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37).

XV. Si eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, [PL3.823A] numerus cum presbyteris et diaconis computetur, plures tunc adfuerunt judicio et cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti. Scire enim debes, frater charisrime, eum, postea quam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum. Namque ii, quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur, et dabantur verba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur; postea quam viderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos et deceptos se esse didicerunt, et remeant quotidie, atque ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, a quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus et sollicite examinantibus, qui recipi et admitti ad Ecclesiam debeant. Quibusdam enim ita aut crimina [PL3.823B] sua obsistunt, aut fratres obstinate et firmiter renituntur, ut recipi omnino non possint cum scandalo et periculo plurimorum. Neque enim sic putamina quaedam colligenda sunt, ut quae integra et sana sunt vulnerentur: nec utilis aut consultus est pastor, qui ita morbidas et contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis afflictatione contaminet. O si posses, frater charissime, istic interesse nobiscum, cum pravi isti et perversi de schismate revertuntur! videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut, animi dolore sopito, recipiendis malis curandisque consentiant. Namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur, quoties inemendabiles et [PL3.823C] protervi, et vel adulteriis vel sacrificiis contaminati, et post haec adhuc insuper et superbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. [PL3.824A] Vix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti: et justior factus est fraternitatis dolor ex eo, quod unus atque alius, obnitente plebe et contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pejores exstiterunt quam prius fuerant, nec fidem poenitentiae servare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant.

XVI. De istis vero quid dicam, qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo navigaverunt, legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras afferentes, quam est et ipse, cujus litteras ferunt, falsus; quam est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis vita, quam turpis: ut et si in Ecclesia essent, ejici tales de Ecclesia debuissent? Denique quia conscientiam suam norunt, [PL3.824B] nec audent venire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris per provinciam circumveniendis fratribus et spoliandis pererrant: et omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad vos navigant. Neque enim illis potest frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbissima et gravissima crimina, quae eis a fratribus ingerantur. Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant. Denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam cluditur, nec episcopus alicui denegatur; patientia et facilitas et humanitas nostra venientibus praesto est. Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones notros [PL3.824C] intra Christi castra et Dei Patris domicilia concludi: Remitto omnia, multa dissimulo, studio et voto colligendae fraternitatis, etiam quae in Deum commissa sunt [PL3.825A] non pleno judicio religionis examino, delictis plus quam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector prompta et plena dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.

XVII. Si qui autem sunt, qui putant se ad Ecclesiam non precibus, sed minis regredi posse; aut existimant aditum se sibi non lamentationibus et satisfactionibus, sed terroribus facere: pro certo habeant, contra tales clusam stare Ecclesiam Domini, nec castra Christi invicta et fortia, et Domino tuente munita, minis cedere. Sacerdos Dei Evangelium tenens, et Christi praecepta custodiens, occidi potest, non potest vinci. Suggerit et subministrat nobis exempla virtutis ac fidei Zacharias antistes Dei, qui cum terreri [PL3.825B] minis et lapidatione non posset, in templo Dei occisus est; clamans et identidem dicens, quod nos quoque contra haereticos clamamus et dicimus: Haec dicit Dominus, dereliquistis vias Domini, et Dominus derelinquet vos (II Paral. XXIV, 21). Neque enim, quia pauci temerarii et improbi, coelestes et salutares vias Domini derelinquunt, et sancta non agentes a sancto Spiritu deseruntur; ideo et nos divinae traditionis immemores esse debemus, ut majora esse furentium scelera, quam sacerdotum judicia censeamus; aut plus existimemus ad impugnandum posse humana conamina, [PL3.826A] quam quod ad protegendum praevalet divina tutela.

XVIII. An ad hoc, frater charissime, deponenda est catholicae Ecclesiae dignitas, et plebis intus positae fidelis atque incorrupta majestas, et sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut judicare velle se dicant de Ecclesiae praeposito extra Ecclesiam constituti, de Christiano haeretici, de sano saucii, de integro vulnerati, de stante lapsi, de judice rei, de sacerdote sacrilegi? Quid superest, quam ut Ecclesia Capitolio cedat et recedentibus sacerdotibus, ac Domini altare removentibus, in cleri nostri sacrum venerandumque consessum simulachra atque idola cum aris suis transeant, et Novatiano declamandi adversum nos atque increpandi largior et plenior materia praestetur; si ii qui sacrificaverunt, et [PL3.826B] Christum publice negaverunt, non tantum rogari, et sine acta poenitentia admitti, sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari?

XIX. Si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur? Aut si comminantur, sciant quia a sacerdotibus Dei non timentur. Neque enim et Antichristus cum venire coeperit, introibit in Ecclesiam, quia minatur; aut armis ejus et violentiae ceditur, quia resistentes perempturum se esse profitetur. Armant nos haeretici, dum nos putant sua comminatione terreri: nec in pace nos dejiciunt, [PL3.827A] sed magis erigunt et accendunt, dum ipsam pacem persecutione pejorem fratribus faciunt. Et optamus quidem, ne quod loquuntur furore, impleant crimine; nec qui verbis perfidis et crudelibus peccant, factis quoque delinquant. Oramus ac deprecamur Deum, quem provocare illi et exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut, furore deposito, ad sanitatem mentis redeant, ut pectora operta delictorum tenebris poenitentiae lumen agnoscant; et magis petant fundi pro se preces atque orationes antistitis, quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis. Si autem in suo furore permanserint, atque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseveraverint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic jacens et abjectus, sic imbecillitate [PL3.827B] humanae mediocritatis invalidus, qui non contra hostes et impugnatores Dei divinitus erigatur, cujus non humilitas et infirmitas vigore et robore Domini protegentis animetur. Nostra nihil interest, aut a quo, aut quando perimamur, mortis et sanguinis praemium de Domino recepturi. Illorum flenda et lamentanda conditio est, quos sic diabolus excaecat, ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum conentur imitari.

[PL3.828A] XX. Et quamquam sciam, frater charissime, pro mutua dilectione quam debemus, et exhibemus invicem nobis, florentissimo illic clero tecum praesidenti, et sanctissimae atque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto, ut quod alias sponte atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut hac epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis et pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur, et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractionis sordibus repurgetur.

XXI. Declinent autem de caetero fortiter, et evitent dilectissimi fratres nostri verba et colloquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus [PL3.828B] dicit: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (II Tim., II, 17; I Cor., XV, 33). Et iterum: Haereticum hominem post unam correptionem evita, sciens quia perversus est hujusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tim., III, 10 et 11). Et per Salomonem loquitur Spiritus sanctus: Perversus, inquit, in ore suo portat perditionem, et in labiis suis ignem condit (Prov., XVI, 27). Item denuo monet dicens: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam [PL3.829A] nequam (Eccl., XXVIII, 28). Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum justus autem non intendit labiis mendacibus (Prov., XVII, 4). Quod quamquam sciam illic fraternitatem nostram, vestra scilicet providentia munitam, sed et sua vigilantia satis cautam, nec capi haereticorum venenis posse, nec decipi, tantumque apud illos praevalere magisteria et praecepta divina, quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti vel sollicitudo nostra, vel charitas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam sunt illi de Ecclesia profugi; quia scriptum est: Si autem et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17): et beatus Apostolus [PL3.829B] non monet tantum, sed et jubet a talibus recedatur. Praecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Nulla societas fidei et perfidiae potest esse. Qui cum Christo non est, qui adversarius Christi est, qui unitati et paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. Si cum precibus et satisfactionibus veniunt, audiantur: si maledicta et minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 3, coll. 709A-829B; t. 4, coll. 340B-348B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

Epistolae XLI, XLII, XLIII, XLV, XLVI, XLVII, XLVIII, XLIX, LII, LV, LVII, LVIII, LIX, LXVII, LXXII, LXXIII, LXXIV, LXXV, LXXVI, quibus hoc volumine Migne solum argumentum praebet, ex tomo III (PL 3) suppletae sunt.

Epistolae LIV, LXVIII, LXX textum neque in hoc volumine neque in tomo III habent.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22