Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Enarratio in Psalmum 32 (3/4)

SERMO III, HABITUS PROXIMA DIE POST SUPERIOREM SERMONEM. De fine ejusdem Psalmi

1. Quod de Psalmo restat, unde duos jam sermones habuimus, aliquanto est amplius quam tertia pars, et videmus nobis hodie debitum esse complendum. Unde peto Charitatem Vestram, ut libenter habeatis [PL36.248] nos in verbis ejus planioribus non immorari, ut ea nos teneant, quorum est necessitas exponendi. Multa enim sunt animis fidelium sponte occurrentia, multa quae brevi admonitione opus habent: quaedam vero, et ea rariora, quibus insudandum est, ut possint intelligi. Ut ergo tempus sufficiat viribus et nostris et vestris, videte quam aperta sunt haec; et nobiscum potius agnoscite, et in his nobiscum Deum laudate: et si orat Psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim quae hic conscripta sunt, speculum nostrum sunt.

2. [vers. 16.] Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus inimicorum nostrorum. Sed intelligendi sunt inimici, pro quibus orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines, qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum, ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est, diabolus et angeli ejus: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi nolunt ut ascendamus unde illi dejecti sunt: ab his oremus erui animam nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur, utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi (Ephes. VI, 12). Cujus mundi? coeli et terrae? Absit. Hujus mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum? Amatores mundi. Denique addit, et exponit, Quod dico mundi, tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et fideles, sic eos alloquitur idem apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Adversus spiritualia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et ejus angelos dimicatis (Id. VI, 12): hostes vestros non videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me.

3. [vers. 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in tua misericordia. Superius dicebamus, si meminit hesternae disputationis Charitas Vestra, quicumque affuistis, quoniam illi maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet: quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem eorum [PL36.249] vix apparent boni, tanquam grana in area, de quibus tamen purgatis horrea replenda sunt Domini (Matth. III, 12; Luc. III, 17). Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes iisdem mysteriis celebrandis intersunt, Quando discernuntur qui gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super servum suum? Quid est ergo, Illustra faciem tuam super servum tuum? Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ibi dixit, Discerne causam meam; hoc dicit hic, Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse superbiat, et quasi se justificare videatur, adjungit, et ait, Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea justitia, non in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus, sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum judiciariam severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac in tua misericordia.

4. [vers. 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: magnam causam dixit, Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum? Nisi ergo proprio modo quodam diceret, Invocavi te, qui non possit communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris? Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis, ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum. Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares, nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis, et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus? Dominum non invocaverunt (Psal. XIII, [PL36.250] 5, et LII, 6). Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico, quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste, Non confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in superioribus Psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet, quid addidit, cum dixisset, Non confundar in aeternum, quoniam invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione utique illa in aeternum.

5. [vers. 19.] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Justus iste Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda, non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec, contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum ejus sequi vestigia ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia totus ipse justus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia ista? In hoc saeculo? Nunquam. Quotidie clamant contra Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et aquae stillam [PL36.251] sine causa desiderent. Non ergo nunc muta efficiuntur labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum oestimabamus insaniam (Sap. V, 1-5). Tunc efficientur labia eorum muta, qui loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod speramus, muta efficientur labia dolosa.

6. [vers. 20.] Proinde vide quid sequitur, quia muta efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona hujus saeculi videre norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos jubet tolerare, non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem hujus dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam? Quomodo ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam perveniant (bonum est enim quod justis et impiis non potest esse commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed initium sapientiae timor Domini (Prov. I, 7; Psal. CX, 10). Quam abscondisti timentibus te.

7. Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum. Non, Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo (Matth. X, 33). Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine objiciatur quia christianus es. Cui autem modo objicitur quia christianus est? Tam pauci non christiani remanserunt, [PL36.252] ut eis magis objiciatur quia christiani non sunt, quam ipsi audeant aliquibus objicere quia christiani sunt. Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere quomodo christianus, et vide si non tibi objiciatur et a christianis, sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus? vis sequi vestigia Domini tui? Objiciatur tibi, erubescis, et erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse ad justitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum suum Christus in fronte nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris, ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris; spera tibi perfici dulcedinem Dei.

8. [vers. 21.] Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in coelo tuo: non dixit, Abscondes eos in paradiso: non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae hujus, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii. Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes, inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane, sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam januam. Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis? Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia hujus temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia [PL36.253] adhuc in hac terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna, si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae; diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum.

9. [vers. 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas circumstantiae? In una Judaea populus Dei erat positus, quasi in medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus: et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam gentem Judaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam tuam in civitate Jerusalem; ibi passus est Christus, ibi resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed major laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam tuam. Nec unguentum tuum in illa Jerusalem, quasi in vase tenuisti; sed tanquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est nomen tuum (Cant. I, 2). Et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum (Act. I): impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt (Id. VIII). Et cum inde tanquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in civitate circumstantiae.

10. [vers. 23.] Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum Psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi, inquit, in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. In pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor suum pavidum et trepidum, et ait: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes, non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo, Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18); continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Quia confessus [PL36.254] sum, quia dixi, Projectus sum a facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo. Quod enim est, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus. Et quod est in illo, Misericordia tua, Domine, adjuvabat me; hoc est in isto, Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis, putat phantasma. Exclamat Dominus, Ego sum, noli timere. Confidit Petrus, et dicit, Si tu es, jube me venire ad te super aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes. Ait ille, Veni, Et verbum jubentis facta est potestas audientis. Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tanquam in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Jesus porrigens ei manum, levavit eum dicens, Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 26-32)? Dixi ergo in pavore meo, Projectus sum a facie oculorum tuorum: et tanquam jam perire incipientis in mari, exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis meae.

11. [vers. 24.] Jam ergo expertus quid nos hortatur? Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Tanquam diceret, Credite mihi, ego sum expertus; habui tribulationes; invocavi, et non sum deceptus; speravi in Deum, et non sum confusus: cogitationes meas illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, omnes sancti ejus: id est, vos diligite Dominum, qui non diligitis mundum, hoc est, omnes sancti ejus. Nam cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit amphitheatrum? Cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit mimum, qui adhuc diligit pantomimum, qui adhuc diligit vinolentiam, qui adhuc diligit pompas saeculi, et vanitates omnes, et insanias mendaces? Cui dico: Disce non diligere, ut discas diligere; avertere, ut convertaris; funde, ut implearis. Diligite Dominum, omnes sancti ejus.

12. Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur: veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse est enim ut Dominus veritatem requirens, [PL36.255] retribuat his qui abundanter faciunt superbiam. Jam dicturus es: Quando retribuet? Quando vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando humiliantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate hujus saeculi refulserant, humiliati non ceciderunt, quia Deum de corde non excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humiliatus videbatur Job perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat, perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est tristius, sine haerede (Job I); remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adjutricem (Id. II, 9): humiliatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Id. I, 21). Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem, intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de ejus ore, nisi thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales quando humiliantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis quid intus habeant. Ex vobis conjicitis, qui mundum diligitis, quia vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare; habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant, deserti pompa saeculari, inanes gratia spirituali, vere humiliantur. Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen, christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est (si tamen aurum sis, et non palea), ut sordibus careas, non in cinerem convertaris.

13. [vers. 25.] Diligite Dominum, omnes sancti ejus: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret! modo eos volebam videre humiliatos atque prostratos. Audite quid sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala hujus saeculi confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his [PL36.256] qui diligunt mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in Domino.

IN PSALMUM XXXI

ENARRATIO I. Ipsi David intelligentiae

1. [vers. 1.] Ipsi David intelligentiae, qua intelligitur non meritis operum, sed gratia Dei hominem liberari, confitentem peccata sua.

2. [vers. 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et quorum peccata in oblivionem ducta sunt. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus: nec in ore suo habet ostentationem justitiae, cum conscientia ejus peccatis plena est.

3. [vers. 3.] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: quoniam non protuli ore confessionem ad salutem (Rom. X, 10), omnis firmitas mea in infirmitate consenuit. A clamando me tota die: cum essem impius atque blasphemus, clamando contra Deum, quasi defendens et excusans peccata mea.

4. [vers. 4.] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: quoniam continua afflictione flagellorum tuorum, Conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Miser factus sum cognoscendo miseriam meam, compunctus mala conscientia.

5. [vers. 5.] Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui: id est, injustitiam meam non occultavi. Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino. Dixi: Pronuntiabo, non adversum Deum, sicut in clamore impietatis quando tacui, sed adversum me injustitiam meam Domino. Et tu remisisti impietatem cordis mei: audiens vocem confessionis in corde, antequam voce proferretur.

6. [vers. 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: pro hac impietate cordis ad te orabit omnis sanctus. Non enim meritis suis sancti erunt, sed opportunitate temporis, hoc est in adventu ejus qui nos a peccatis redemit. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt: verumtamen nemo arbitretur, cum repente finis venerit, sicut in diebus Noe, remanere confessionis locum, per quam propinquetur ad Deum.

7. [vers. 7.] Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: tu mihi es refugium a pressura peccatorum, quae circumdedit cor meum. Exsultatio mea, redime me a circumdantibus me: in te mihi est gaudium, redime me ab ea tristitia, quam mihi peccata mea faciunt.

8. [vers. 8.] Responsio Dei: Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac qua gradieris. Intellectum dabo tibi post confessionem, ut non recedas a via qua ingredieris, ne tuae potestatis esse velis. Obfirmabo [PL36.257] super te oculos meos: ita super te faciam firmam dilectionem meam.

9. [vers. 9.] Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ideo seipsi regere volunt. Et vox Prophetae: In freno et camo maxillas eorum constringe. Ergo fac illis Deus, quod fit equo et mulo, ut poenis eos cogas ferre regimen tuum, qui non propinquant ad te.

10. [vers. 10.] Multa flagella peccatoris: multum flagellatur, qui non confitens Deo peccata sua, seipsum sibi rectorem esse vult. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit: qui autem sperat in Domino, et ei se subdit regendum, misericordia circumdabit eum.

11. [vers. 11.] Laetamini in Domino, et exsultate, justi: laetamini, et exsultate, justi, non in vobis, sed in Domino. Et gloriamini, omnes recti corde: et in eo gloriamini omnes, qui intellexistis rectum esse illi subdi, ut caeteris praeferamini.

ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM

1. Psalmus gratiae Dei et justificationis nostrae nullis praecedentibus meritis nostris, sed praeveniente nos misericordia Domini Dei nostri, commendatus maxime ore apostolico, sicut praecedens hunc psalmum lectio omnibus intimavit, a nostra tenuitate susceptus est cum Vestra Charitate tractandus. Unde primum infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei (Ephes. VI, 19), sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non sit, et vobis audire salutare sit. Anceps enim animus humanus, et fluctuans inter confessionem infirmitatis et audaciam praesumptionis, plerumque hinc atque inde contunditur, et ita impellitur ut ei in quamlibet partem cadere praecipitium sit. Si enim se infirmitati propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus, in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus quia Deus liberat, Deus ignoscit, ita in fine parata est ut nemo pereat fidelium iniquorum; id est, nemo pereat eorum qui sibi dicunt, Quidvis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner, quantumlibet peccem, liberat me Deus misericordia sua, quia credidi in eum. Qui ergo dicit neminem perire talium, cogitatione mala inclinatur in impunitatem peccatorum; et Deus ille justus, cui cantatur misericordia et judicium (Psal. C, 1), non sola misericordia, sed et judicium, invenit hominem male de se praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentem, et necesse est ut damnet. Talis itaque cogitatio praecipitat hominem: qua quisque territus, si se in audaciam quamdam praesumptionis erexerit, et de suis viribus justitiaque praesumpserit, et proposuerit animo implere [PL36.258] justitiam, et omnia quae praecipiuntur in Lege ita facere ut in nullo offendat, atque in potestate sua se habere vitam suam, ut omnino nusquam labatur, nusquam deficiat, nusquam titubet, nusquam caliget, sibique hoc tribuat, et potentatui voluntatis suae: etiam si forte impleverit omnia quae justa videntur coram oculis hominum, ita ut nihil inveniatur in vita ejus, quod possit reprehendi ab hominibus, ipsam praesumptionem jactationemque superbiae damnat Deus. Quid igitur fit, si se homo justificaverit, et de justitia sua praesumpserit? Cadit. Si considerans et cogitans infirmitatem suam et praesumens de misericordia Dei, neglexerit vitam suam mundare a peccatis suis, et se omni gurgite flagitiorum demerserit; et ipse cadit. Praesumptio de justitia, quasi dextera est: cogitatio impunitatis peccatorum, quasi sinistra est. Audiamus vocem Dei dicentem nobis: Ne declines in dexteram aut sinistram (Prov. IV, 27). Ne praesumas ad regnum de justitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Ab utroque te revocat praeceptum divinum; et ab illa altitudine, et ab ista profunditate. Illuc si ascenderis, praecipitaberis; hac si lapsus fueris, demergeris. Ne, inquit, declines in dexteram aut sinistram. Iterum dico quod breviter fixum omnes animo teneatis: Ne praesumas ad regnum de justitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Respondebis: Quid ergo faciam? Psalmus iste docet nos: quo perlecto atque tractato, arbitror adjuvante misericordia Domini, visuros nos viam vel ubi jam ambulemus, vel quam tenere debeamus. Unusquisque pro modulo suo audiat; et sicut sibi conscius fuerit, ita vel doleat corrigendus, vel gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut in via ambulet: si se in via invenerit, ambulet ut perveniat. Nemo sit superbus extra viam, nemo piger in via.

2. Hunc autem psalmum ad eam gratiam pertinere, qua christiani sumus, testatus est apostolus Paulus: unde ipsam lectionem vobis legi voluimus. Hoc dixit Apostolus, cum commendaret justitiam quae ex fide est, adversus eos qui gloriantur de justitia quae est ex operibus, hoc ait: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum (Rom. IV, 1, 2). Avertat ipse Deus a nobis talem gloriam, et illud potius audiamus: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Multi enim gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle fieri christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene vivere opus est, ait: quid mihi praecepturus est Christus? Ut bene vivam? Jam bene vivo: quid mihi necessarius est Christus? Nullum homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inveniatur aliquid in vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat christianum. Habet gloriam, sed non ad Deum. Non autem sic pater noster Abraham. Haec enim sententia [PL36.259] Scripturae ad hoc vult intentionem nostram dirigere. Quia enim fatemur, et ipsa est fides nostra de sancto Patriarcha, qui placuit Deo, ut dicamus eum et noverimus ad Deum habere gloriam, ait Apostolus: Certe notum est nobis et manifestum, quia Abraham ad Deum habet gloriam: at si ex operibus justificatus est Abraham, habet gloriam, sed non ad Deum: ad Deum autem habet gloriam; non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est Abraham, unde justificatus est? Sequitur, et dicit unde: Quid enim Scriptura dicit? id est, Unde dicit Scriptura justificatum Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3; Gen. XV, 6). Ergo ex fide justificatus est Abraham.

3. Jam qui audit, non ex operibus, sed ex fide; observet illam voraginem, de qua locutus sum: Vides ergo, quia ex fide, non ex operibus justificatus est Abraham; faciam ergo quidquid volo, quia etsi bona opera non habuero, et tantum credidero in Deum, deputatur mihi ad justitiam. Si dixit et decrevit, lapsus demersus est: si adhuc cogitat et fluctuat, periclitatur. Scriptura autem Dei verusque intellectus, non solum periclitantem a periculo liberat, sed et demersum a profundo elevat. Respondeo ergo tanquam contra Apostolum, et dico de ipso Abraham, quod invenimus etiam in Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines, qui male intellexerant istum apostolum. Jacobus enim in Epistola sua, contra eos qui nolebant bene operari de sola fide praesumentes, ipsius Abrahae opera commendavit, cujus Paulus fidem: et non sunt sibi adversi Apostoli. Dicit autem opus omnibus notum, Abraham filium suum immolandum Deo obtulit (Jacobi II, 21). Magnum opus, sed ex fide. Laudo superaedificationem operis, sed video fidei fundamentum: laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem. Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi prodesset qualecumque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem Abraham, ut cum ei Deus imperaret offerre sibi immolandum filium suum, diceret apud semetipsum, Non facio, et tamen credo quia me etiam contemnentem jussa sua liberat Deus; fides sine operibus mortua esset, et tanquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret.

4. Quid ergo? Debemus nulla opera praeponere fidei, id est ut ante fidem, quisquam dicatur bene operatus? Ea enim ipsa opera quae dicuntur ante fidem, quamvis videantur hominibus laudabilia, inania sunt. Ita mihi videntur esse, ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem: ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. Fac enim hominem optime gubernare navim, et perdidisse quo tendit; quid valet quia artemonem optime tenet, optime movet, dat proram fluctibus, cavet ne latera infligantur; [PL36.260] tantis est viribus, ut detorqueat navim quo velit, atque unde velit: et dicatur ei, Usquequo is; et dicat, Nescio: aut non dicat, Nescio; sed dicat, Ad illum portum eo, nec in portum, sed in saxa festinet? Nonne iste quanto sibi videtur in navi gubernanda agilior et efficacior, tanto periculosius eam sic gubernat, ut ad naufragium properando perducat? Talis est et qui optime currit praeter viam. Nonne ergo erat melius et tolerabilius, ut esset gubernator ille aliquanto invalidior, ut cum labore et aliqua difficultate gubernacula regeret, et tamen rectum debitumque cursum teneret; rursumque ille pigrius etiam et imbecillius, tamen in via ambularet, quam praeter viam fortiter curreret? Optimus ergo ille qui et viam tenet, et bene ibi ambulat: sequentis autem spei, qui etsi aliquantum claudicat, non omnino ut erret, aut remaneat, sed progreditur etsi paulatim. Fortasse enim sperandum est, eum quo tendit etiam tardius perventurum.

5. Ergo, fratres, ex fide justificatus est Abraham: sed si fidem opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Numquid enim fides tua sterilis erit? Si sterilis non es, sterilis non est ipsa. Aliquid mali credidisti, et igne malitiae tuae radicem tuae fidei concremasti. Tene ergo fidem operaturus. Sed dicis, Non hoc ait apostolus Paulus. Imo hoc ait Paulus apostolus: Fides, inquit, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6); et alio loco: Plenitudo ergo legis, charitas (Rom. XIII, 10); et alio loco: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Gal. V, 14). Vide si non vult te operari qui dicit: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum: dilectio proximi malum non operatur: Plenitudo autem legis, charitas (Rom. XIII, 9, 10). Numquid charitas permittit aliquid mali te facere ei quem diligis? Sed forte tantummodo mali nihil facis, non etiam aliquid boni. Ergone charitas permittit te non praestare quidquid potes ei quem diligis? Nonne illa est charitas quae orat etiam pro inimicis? Ergo deserit amicum, qui bene optat inimico? Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne autem multa cogites de opere fidei, adde illi spem et dilectionem, et noli cogitare quid opereris. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de quoquam homine etiam male operatur, nisi amor? Da mihi vacantem amorem et nihil operantem. Flagitia, adulteria, facinora, homicidia, luxurias omnes, nonne amor operatur? Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum: quales impetus habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Num vobis dicitur: Nihil ametis? Absit. Pigri, mortui, detestandi, miseri eritis, si nihil ametis. Amate, sed quid ametis videte. Amor Dei, amor proximi, charitas dicitur: amor mundi, amor hujus saeculi, cupiditas dicitur. Cupiditas refrenetur, charitas excitetur. [PL36.261] Ipsa enim charitas bene operantis dat ei spem bonae conscientiae. Spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. Et erunt tria haec, de quibus dicit Apostolus, Fides, Spes, Charitas (I Cor. XIII, 13). Et alio loco ipsa tria, sed pro spe bonam conscientiam posuit: Finis enim praecepti est, dixit. Quid est finis praecepti? Quo perficiuntur praecepta, non quo consumuntur. Aliter enim dicimus, Finitus est cibus; aliter dicimus, Finita est tunica quae texebatur: finitur cibus ut non sit; finitur tunica ut perfecta sit: et hic finis dicitur, et ibi. Non ergo hic finem praecepti dixit, quo quasi pereant praecepta; sed quo perficiantur, et consummentur, non consumantur. Finis ergo propter tria illa: Finis, inquit, praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Pro spe bonam conscientiam posuit. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. Quod credit fidei est, quod operatur charitatis est. Illo ergo loco a fide coepit Apostolus, Fides, Spes, Charitas: alio loco ab ipsa charitate coepit, Charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Modo nos a medio coepimus, ab ipsa conscientia et spe. Qui vult, inquam, habere bonam spem, habeat bonam conscientiam; ut autem habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. A medio imus ad initium et finem: credat, et operetur. Quod credit, fidei est: quod operatur, charitatis est.

6. Quomodo ergo dicit Apostolus justificari hominem, sine operibus ex fide (Rom. III, 28); cum alio loco dicat: Fides quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6)? Non ergo Jacobum apostolum Paulo, sed ipsum Paulum ipsi Paulo opponamus, et dicamus ei: Hac nos quodammodo permittis impune peccare, cum dicis, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus: et hac dicis, Fides quae per dilectionem operatur. Quomodo hac quasi securus fio, si operatus non fuero: hac autem nec spem, nec ipsam fidem videor habere bonam, nisi operatus fuero per dilectionem? Teipsum audio, Apostole. Certe fidem mihi hic sine operibus vis commendare: opus autem fidei dilectio est; quae dilectio vacare non potest, nisi et mali nihil operetur, et quidquid potest boni operetur. Quid enim facit dilectio? Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 37). Hanc ergo fidem sine operibus commendas; et alio loco dicis: Etsi fidem habeam, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Ergo si nihil prodest fides sine charitate, charitas autem ubi fuerit necesse est ut operetur, fides ipsa per dilectionem operatur. Quomodo ergo justificabitur homo per fidem sine operibus? Respondet ipse Apostolus: Propterea hoc tibi dixi, o homo, ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te [PL36.262] accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem. Noveris quia peccatorem te fides invenit, etsi te fides data fecit justum, impium invenit quem faceret justum. Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Si justificatur impius, ex impio fit justus: si ex impio justus fit, quae sunt opera impiorum? Jactet etiam impius opera sua, et dicat: Do pauperibus, nihil alicui aufero, non uxorem alienam concupisco, non quemquam occido, nulli fraudem facio, depositum apud me nullo teste repraesento; haec omnia dicat: quaero utrum pius sit, an impius. Et quomodo sum impius, inquit, ista faciens? Quomodo illi, de quibus dictum est: Et servierunt creaturae potiusquam Creatori, qui est benedictus in saecula (Id. I, 25). Quomodo es impius? Quid si de his omnibus bonis operibus, aut illud speras quod sperandum est, sed non ab illo a quo sperandum est; aut hoc speras, quod sperandum non est, etiam ab illo a quo aeterna vita speranda est? Pro bonis operibus sperasti terrenam quamdam felicitatem, impius es. Non est ista merces fidei. Cara res est fides, vili illam addixisti. Impius ergo es, et nulla sunt ista opera tua. Moveas licet in bonis operibus lacertos, et videaris navim optime gubernare, in saxa festinas. Quid si quod sperandum est speras, id est vitam aeternam, sed non a Domino Deo per Jesum Christum, per quem solum datur vita aeterna; sed putas te ad vitam aeternam posse pervenire per militiam coeli, per solem et lunam, per potestates aeris, et maris, et terrae, et siderum? Impius es. Crede in eum qui justificat impium, ut possint et bona opera tua esse opera bona. Nam nec bona illa appellaverim, quamdiu non de radice bona procedunt. Quid est hoc? Aut vitam temporalem ab aeterno Deo speras, aut vitam aeternam a daemonibus speras: in qualibet parte impius es. Corrige fidem, dirige fidem, dirige viam: et si habes bonos pedes, ambula jam securus, curre, viam tenes: quanto melius cucurreris, tanto facilius pervenies. Sed forte claudicas aliquantum. Saltem a via noli recedere; etsi tardius, perventurus es: noli remanere, noli retro converti, noli deviare.

7. Quid ergo? Qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus peccatum: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Id. III, 23). Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Et ei qui operatur (id est, de operibus praesumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam fidei), merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 3, 4). Quid est hoc, nisi quod merces nostra gratia vocatur? Si gratia est, gratis datur. Quid est, gratis datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et [PL36.263] datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si quod debetur illis operibus, Deus redderet, utique damnaret: Stipendium enim peccati mors (Rom. VI, 23). Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? Regnum coelorum. Tu autem in malis operibus inventus es: si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam poenam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam; jam fides illa assumpta spe et dilectione incipit bene operari: sed nec tunc glorieris, et extollas te: memento a quo in via positus sis; memento quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia etsi languebas, et in via semivivus jacebas, levatus es in jumentum, et perductus in stabulum (Luc. X, 30). Ei autem, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si vis esse alienus a gratia, jacta merita tua. Ille autem videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei vero qui non operatur, quid? Ecce pone aliquem impium peccatorem, non operatur. Quid autem? Credit autem in eum qui justificat impium. Ex eo enim quia non operatur bene, impius est: etsi bona videatur facere, tamen, quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam; sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Rom. IV, 5, 6). Justitiam autem quam? Fidei, quam bona opera non praecesserunt, sed quam bona opera consequuntur.

8. Intendite ergo vos: alioquin male intelligendo projicitis vos in illam voraginem impune peccandi: et ego liber sum, sicut ipse Apostolus ab omnibus male intelligentibus liber fuit. Libenter enim male intellexerunt, ne bona opera sequerentur. Nolite esse de numero talium, fratres. Dicitur in quodam psalmo, de quodam homine tali, id est de tali genere, quasi de uno: Noluit, inquit, intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Non dictum est, Non potuit intelligere. Vos ergo oportet ut velitis intelligere, ut bene agatis. Intellectus enim vobis non deerit manifestus. Quis est manifestus intellectus? Nemo jactet bona opera sua ante fidem, nemo sit piger in bonis operibus accepta fide. Dat Deus ergo indulgentiam omnibus impiis, et eos justificat ex fide.

9. [vers. 1, 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Jam Psalmus incipit, et incipit intellectus. Intellectus ergo vel intelligentia ipsa est, ut noveris nec jactare te debere de meritis tuis, nec praesumere de impunitate peccati. Psalmi enim titulus ita est: Huic David intellectus. Intelligentiae vocatur psalmus iste. Prima [PL36.264] ergo intelligentia, ut te noveris peccatorem. Consequens intelligentia est, ut cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, ne hoc viribus tuis, sed gratiae Dei deputaveris. Ita non erit dolus in corde tuo, hoc est in ore interiore tuo; nec aliud in labiis habebis, aliud in cogitatione. Non eris de illis Pharisaeis, de quibus dictum est: Similes estis monumentis dealbatis; a foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis dolo et iniquitate (Matth. XXIII, 27). Qui ergo cum sit iniquus justum se praetendit, nonne dolosus est? Non ille Nathanael est, de quo Dominus dicit: Ecce vere Israelita in quo dolus non est? Unde autem in illo Nathanaele dolus non erat? Cum esses, inquit, sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 47, 48). Sub arbore fici erat, sub conditione carnis erat. Si sub conditione carnis erat, quia impietate propaginis tenebatur; sub illa arbore fici erat, in qua gemitur in alio psalmo: Ecce enim in iniquitate conceptus sum (Psal. L, 7). Sed vidit eum ille qui venit cum gratia. Quid est, Vidit eum? Misertus est ejus. Ergo hominem sine dolo sic commendat, ut gratiam suam in illo commendet. Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidi te, quid magnum est, nisi intelligas aliquo modo dictum? Quid magnum est videre hominem sub arbore fici? Si non vidisset sub ista ficu genus humanum Christus, aut aresceremus omnino, aut, quomodo Pharisaei, in quibus dolus erat, id est, justificabant se verbis, factis autem mali erant, folia sola invenirentur in nobis, non fructus. Nam talem arborem fici quando vidit Christus, maledixit, et aruit. Video, inquit, sola folia, id est sola verba, absque fructu: Arescat (Matth. XXI, 19), inquit, ut nec folia habeat. Utquid et verba tollit? Arbor arida enim nec folia potest habere. Sic ergo erant Judaei, Pharisaei arbor illa erant: verba habebant, facta non habebant: ex sententia Domini ariditatem meruerunt. Videat ergo nos Christus sub arbore fici: videat in carne nostra etiam fructum boni operis, ne ejus maledictione arescamus. Et quia totum gratiae ejus imputatur, non meritis nostris, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: non in quibus non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Cooperta sunt peccata, tecta sunt, abolita sunt. Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si noluit animadvertere, noluit punire; si noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nec sic intelligatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata, nisi punire peccata? Ut noveris quia hoc est Dei videre peccata, quod punire peccata, quid ei dicitur? Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Peccata ergo tua non videat, ut te videat. Quomodo te videat? Quomodo Nathanaelem, Cum esses sub arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae Dei.

10. Nec est in ore ejus dolus. At vero qui nolunt [PL36.265] confiteri peccata, laborant sine causa in defensione peccatorum suorum. Et quanto laborant in defensione peccatorum suorum jactantes merita sua, non videntes iniquitates suas, tanto plus robur eorum et fortitudo deficit. Ille enim fortis est, qui non in se, sed in Deo fortis est. Propter illud, Ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Gratia mea, dixit; non, Virtus tua. Sufficit, inquit, tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Unde alio loco ipse ait: Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 8-10). Ergo qui vult fortis esse, velut praesumens de se, et jactans merita sua, qualiacumque illa sint, erit similis Pharisaeo illi, qui quod a Deo se dicebat accepisse, superbe tamen jactabat: Gratias, inquit, tibi. Attendite, fratres mei, quale genus superbiae commendet Deus: vere quale potest subintrare justo homini, quale potest subrepere etiam bonae spei viro. Gratias tibi, dicebat. Ergo cum dicebat, Gratias tibi, fatebatur ab illo se accepisse quod habebat. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo, Gratias tibi ago, dixit; Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et Publicanus iste. Unde ergo superbus? Non quia de bonis suis Deo gratias agebat, sed quia super alterum se de ipsis bonis extollebat.

11. Attendite, fratres: nam unde coeperit dicere similitudinem ipsam Dominus, evangelista praemisit. Cum enim Christus dixisset, Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? et ne existerent quidam haeretici, qui attendentes et putantes quasi lapsum totum mundum, omnes enim haeretici in paucis et in parte sunt, jactarent se, quod in ipsis remansit quod de toto mundo perierit; ibi statim ubi ait Dominus, Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? subjecit Evangelista et ait: Dixit autem et ad quosdam, qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Quidam Pharisaeus et Publicanus venerunt in templum orare, et caetera quae nostis. Pharisaeus ergo ille dicebat, Gratias tibi ago. Sed unde superbus? Quia spernebat caeteros. Unde probas? In ipsis verbis. Quomodo? Pharisaeus, inquit, ille contempsit de longe stantem, cui Deus confitenti propinquabat. Publicanus, inquit, de longinquo stabat: sed Deus ad illum de longinquo non stabat? Quare Deus ab illo de longinquo non stabat? Quia alio loco dicitur: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Videte si Publicanus iste obtriverat cor, et ibi videbitis quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque volebat ad coelum oculos suos levare, sed percutiebat pectus suum. Tunsio pectoris, obtritio cordis. Quid dicebat tundens pectus? Deus propitius esto mihi peccatori. Et quid sententiae Dominus? Amen dico vobis, descendit justificatus de templo Publicanus ille, magis quam ille Pharisaeus. Quare? Hoc est judicium Dei. Non sum sicut Publicanus iste, non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri: jejuno bis in sabbato, decimas do [PL36.266] omnium quae possideo. Ille non audet ad coelum levare oculos suos, attendit conscientiam suam, longe stat, et justificatus est magis quam ille Pharisaeus. Quare? Rogo te, Domine, expone nobis hanc justitiam tuam, expone nobis aequitatem juris tui. Exponit Deus regulam legis suae. Vultis audire quare? Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 8-14).

12. Intendat ergo Charitas Vestra. Diximus non ausum fuisse oculos ad coelum levare Publicanum. Quare coelum non attendebat? Quia se attendebat. Se attendebat, ut primo sibi displiceret, et sic Deo placeret. Tu autem jactas te, erecta cervice es. Ait Dominus superbo, Non vis ad te attendere? ego attendo. Vis autem ut non attendam? tu attende. Ideo Publicanus non audebat oculos ad coelum levare; quia seipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat: ipse sibi judex erat, ut ille intercederet; ipse puniebat, ut ille liberaret; ipse accusabat, ut ille defenderet. Adeo defendit cum, quia dixit pro ipso sententiam. Descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Attendit se, inquit, et nolui ego attendere: audivi dicentem, Averte oculos tuos a peccatis meis. Quis est enim qui illud dixit, nisi qui etiam illud dixit, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco (Psal. L, 5, 11)? Itaque, fratres mei, erat et Pharisaeus ille peccator. Non enim quia dicebat, Non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri; neque quia jejunabat bis in sabbato; neque quia decimas dabat, non erat peccator. Quod si sine ullis peccatis esset, ipsa superbia grande crimen erat: et tamen ecce illa omnia dicebat. Quis tandem sine peccato? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Habebat ergo ille peccata; sed perversus, et nesciens quo venisset, erat tanquam in statione medici curandus, et sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus tegat vulnera; noli tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Medicus tegat, et curet; emplastro enim tegit. Sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine vulnerati celatur vulnus. Cui celas? Qui novit omnia.

13. [vers. 3, 6.] Itaque hic, fratres, videte quid dixit: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quid est hoc? Quasi contrarium videtur, Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea a clamando. Si a clamando, quomodo tacuit? Tacuit quiddam, non tacuit quiddam: tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit praesumptionem. Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur; taceret merita sua, clamaret peccata sua: nunc autem perverse tacuit peccata sua, clamavit merita sua. Et quid illi contigit? Inveteraverunt ossa ejus. Intendite quia si clamaret peccata sua, et taceret merita sua, innovarentur ossa ejus, id est virtutes ejus: esset robustus [PL36.267] in Domino, quia inveniretur in se infirmus. Modo autem quia in se voluit esse firmus, factus est infirmus, et inveteraverunt ossa ejus. Remansit in vetustate, qui noluit confitendo amare novitatem. Qui enim fiunt novi, nostis, fratres: quia, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Noluit iste sibi dimitti iniquitates, exaggeravit, defendit illas, jactavit merita sua. Ergo quoniam tacuit a confessione, inveteraverunt ossa ejus. A clamando me tota die. Quid est, A clamando me tota die? Perseverando in defensione peccatorum suorum. Et tamen videte qualis sit, quia agnoscit se. Erit enim modo intelligentia: nihil praeter se respiciet, et displicebit sibi, quia agnoscit se. Modo audietis, ut sanemini.

14. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Quid est, gravata est super me manus tua? Magna res, fratres. Respicite illam sententiam rectam inter duos, Pharisaeum et Publicanum. Quid dictum est de Pharisaeo? Quoniam humiliatur. Quid dictum est de Publicano? Quoniam exaltatur. Quare ille humiliatur? Quia exaltavit se. Quare iste exaltatur? Quia humiliavit se. Ergo ut exaltantem se humiliet Deus, gravat super illum manum. Noluit humiliari confessione iniquitatis suae, humiliatus est pondere manus Dei. Quando ille perferret manum gravem humiliantis? Quam levis fuit manus sublevantis! Et in illo fortis, et in illo fortis: fortis ad illum premendum, fortis ad illum sublevandum.

15. Ergo, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Ex ipsa aggravatione manus tuae, ex ipsa humiliatione conversus sum in aerumna mea, factus sum miser, confixa est mihi spina, compuncta est conscientia mea. Quid factum est cum configeretur spina? Datus est ei sensus doloris, invenit infirmitatem suam. Et ille qui tacuerat confessionem peccati sui, ut clamando in defensione peccati sui inveterasceret virtus ejus, id est, ossa ejus converterentur in vetustatem, modo quid fecit confixa spina? Peccatum meum cognovi. Ergo jam cognoscit. Si ille cognoscit, ille ignoscit. Audite quid sequitur: videte si non ipse dicit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non operui. Hoc jam dudum dicebam: Noli operire tu, et operit Deus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Qui tegunt peccata, nudantur: iste autem nudavit, ut cooperiretur. Iniquitatem meam non operui. Quid est, non operui? Jam dudum tacueram: modo quid? Dixi. Quiddam contrarium illi taciturnitati. Dixi. Quid dixisti? Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei. Dixi. Quid dixisti? Non jam pronuntiat, promittit se pronuntiaturum; et ille jam dimittit. Attendite, fratres; magna res: dixit, Pronuntiabo: non dixit, Pronuntiavi, [PL36.268] et tu dimisisti; dixit, Pronuntiabo et tu dimisisti: quia eo ipso quod dixit, Pronuntiabo, ostendit quia nondum ore pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere Pronuntiabo, pronuntiare est: ideo et tu dimisisti impietatem cordis mei. Confessio ergo mea ad os nondum venerat; dixeram enim, Pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea in ore nondum erat, sed auris Dei jam in corde erat. Tu dimisisti impietatem cordis mei; quia dixi, Pronuntiabo.

16. Sed non suffecerat: non dixit, Pronuntiabo injustitiam meam Domino: non sine causa dixit, Pronuntiabo adversum me: et hoc interest. Multi enim pronuntiant iniquitatem suam, sed adversus ipsum Dominum Deum: quando inveniuntur in peccatis dicunt, Deus hoc voluit. Si enim homo dicat, Non feci; aut, Hoc factum quod arguis non est peccatum: non pronuntiat nec adversum se, nec adversus Deum. Si dicat, Prorsus feci, et peccatum est, sed Deus hoc voluit, quid ego feci? Hoc est pronuntiare adversus Deum. Forte dicatis, Nemo hoc dicit: quis est qui dicat, Deus hoc voluit? Multi et hoc dicunt: sed et qui hoc non dicunt, quid aliud dicunt, qui dicunt, Fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt? Ita jam per circuitum ad Deum volunt pervenire. Per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum, et dicunt, Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stellae meae fecerunt. Quid sunt stellae? Certe istae quas in coelo conspicimus. Et quis eas fecit? Deus. Quis eas ordinavit? Deus. Ergo vides quod voluisti dicere, Deus fecit ut peccarem. Ita ille injustus, tu justus: quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas excusationes in peccatis: memento illius psalmi: Ne declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. At enim magni viri sunt, qui defenduat peccata sua; magni sunt et qui numerant sidera, et qui computant stellas et tempora, et dicunt quis quando vel peccet vel bene vivat, et quando Mars faciat homicidam, et Venus adulteram: magni, docti viri, et electi videntur in hoc saeculo. Sed quid ait in psalmo? Ne declines cor meum in verba mala, cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis corum (Psal. CXL, 4). Dicant illi electos et doctos numeratores siderum, dicant illi sapientes eos qui quasi digerunt in digitis fata humana, et describunt de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Deus: si peccavi, ego peccavi: ut non solum pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed adversum me, non adversus eum. Ego dixi, Domine, miserere mei: clamat aeger ad medicum, Ego dixi. Quare, Ego dixi? Sufficeret, dixi: Ego cum emphasi dictum est; Ego, ego, non fatum, non fortuna, non diabolus; quia nec ipse coegit, sed ego persuadenti consensi: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Sic [PL36.269] et hic statuit, et proposuit, Dixi: Pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

17. [vers. 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Quo tempore? Pro hac. Pro cua hac? Pro impietate. Pro qua? Pro ipsa venia peccatorum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Inde orabit ad te omnis sanctus, quia dimisisti peccata. Nam si non dimitteres peccata, non esset sanctus qui ad te oraret, Pro hac orabit ad te omnis sanctus, int tempore opportuno: quando manifestabitur Novum Testamentum, quando manifestabitur gratia Christi, quod est tempus opportunum. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, id est ex femina; indiscrete enim vocabant hoc Antiqui, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Gal. IV, 4, 5). Unde redimeret? A diabolo, a perditione, a peccatis suis, ab eo cui se vendiderant. Ut eos qui sub Lege erant redimeret. Sub Lege enim erant, quia premebat eos Lex. Conditio eos premebat, convincendo de reatu, non salvando. Et quidem mala prohibebat: sed quia illi vires non habebant per seipsos justificandi se, clamandum erat ad illum, quomodo clamabat qui captivus ducebatur sub lege peccati: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 23, 24)? Erant omnes homines sub Lege, non in Lege: jam illa deprimente, illa de reatu convincente. Demonstravit enim peccatum Lex: illa fixit spinam, illa fecit cor compungi; ipsa admonuit ut reum se quisque cognosceret, et pro venia clamaret ad Deum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Ergo dicebam de tempore opportuno: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Item dicit Apostolus: Tempore acceptabili et placito exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et quia hoc de omnibus Christianis praedictum erat a Propheta, subjecit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.

18. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Ad eum: ad quem? Ad Deum. Solet enim personam mutare: quomodo est, Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9). Non dixit, Domini est salus, et super populum ejus benedictio ejus: aut, Domine, tua est salus, et super populum tuum benedictio tua: sed cum inciperet, Domini est salus, non ad illum, sed de illo dicens; ibi conversus est ad illum, et ait, Et super populum tuum benedictio tua. Sic et hic cum audis primo ad te, deinde ad eum, ne putes alium esse; Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Quid est, in diluvio aquarum multarum? Qui natant in diluvio aquarum multarum, non appropinquant ad Deum. Quid est diluvium aquarum multarum? Multiplicitas variarum doctrinarum. Intendite, fratres. Multae aquae sunt variae [PL36.270] doctrinae. Doctrina Dei una est, non sunt multae aquae, sed una aqua, sive sacramenti baptismi, sive doctrinae salutaris. De ipsa doctrina qua irrigamur per Spiritum sanctum, dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). Ad istos fontes non accedunt impii, sed credentes in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5), jam justificati accedunt. Aliae aquae multae, multae doctrinae inquinant animas hominum, quod paulo ante dicebam. Alia doctrina est, Fatum mihi fecit. Alia doctrina, Casus mihi fecit, fortuna fecit. Si casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur: et ipsa doctrina est. Alius dixit, Est gens contraria tenebrarum, quae rebellavit adversus Deum, ipsa facit peccare homines. In hoc diluvio aquarum multarum ad Deum non appropinquabunt. Quae est illa aqua, illa vera quae manat de intimo fonte purae venae veritatis? Quae illa aqua est, fratres, nisi quae docet confiteri Domino? Quae est illa aqua, nisi quae docet, Bonum est confiteri Domino (Psal. XCI, 2)? Quae est illa aqua, nisi quae docet hanc vocem, Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino: et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Haec aqua confessionis peccatorum, haec aqua humiliationis cordis, haec aqua vitae salutaris, abjicientis se, nihil de se praesumentis, nihil suae potentiae superbe tribuentis. Haec aqua in nullis alienigenarum libris est, non in epicureis, non in stoicis, non in manichaeis, non in platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum et disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis hujus aliunde manat: a Christo venit. Haec via ab illo est, qui cum esset altus, humilis venit. Quid enim aliud docuit humiliando se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8)? Quid aliud docuit solvendo quod non debebat, ut nos a debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus qui peccatum non fecit, crucifixus qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV, 6). In hac ergo humilitate propinquatur ad Deum, quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). In diluvio autem aquarum multarum extollentium se adversus Deum, et docentium superbas impietates, ad Deum non appropinquabunt.

19. [vers. 7.] Tu autem quid, qui etiam justificatus es, inter medias illas aquas es? Undique, fratres mei, etiam cum confitemur peccata, perstrepunt circa nos aquae illae diluvii. Non sumus in ipso diluvio, sed circumdamur ab ipso diluvio. Premunt nos, sed non opprimunt, urgent nos, sed non demergunt. Quid ergo tu facies, quia in medio diluvio es, ambulans in hoc saeculo? Num enim non audit tales doctores, non audit tales superbos, aut non ex verbis eorum quotidianas patitur in corde suo persecutiones? Quid ergo dicat iste jam justificatus et praesumens de Deo, qui [PL36.271] circumdatur diluvio isto? Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me. Refugiant illi, vel ad deos suos, vel ad daemones suos, vel ad vires suas, vel ad defensionem peccatorum suorum: mihi in isto diluvio non est refugium nisi tu, a pressura quae circumdedit me.

20. Exsultatio mea, redime me. Si jam exsultas, quid vis redimi? Exsultatio mea, redime me. Audio vocem gaudii, Exsultatio mea: audio gemitum, Redime me. Gaudes, et gemis. Ita, inquit, et gaudeo, et gemo: gaudeo in spe, gemo adhuc in re. Exsultatio mea, redime me. Spe gaudentes, ait Apostolus. Ergo recte, Exsultatio mea, redime me. Unde redime me? Sequitur, In tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Exsultatio mea, redime me. Jam justificatus erat et Apostolus: et quid ait? Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde redime me? Quia ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Ecce ergo unde redime me; quia adhuc exspectamus in nobis ingemiscentes redemptionem corporis nostri. Unde ergo exsultatio mea? Ibi sequitur idem apostolus, et dicit, Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 23-25). Si speras, gaudes; si per patientiam exspectas, adhuc gemis: non enim opus est patientia, ubi nihil mali perpeteris. Tolerantia quae dicitur, patientia quae dicitur, sustinentia quae dicitur, longanimitas quae dicitur, non est nisi in malis. Ubi premeris, ibi angustia est. Ergo si per patientiam exspectamus, adhuc dicimus, Redime me a pressura quae circumdedit me: quia vero spe salvi facti sumus, simul utrumque dicimus, Exsultatio mea, redime me.

21. [vers. 8.] Respondetur: Intellectum dabo tibi. Ipse est psalmus intelligentiae. Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac, qua gradieris. Quid est, statuam te in via hac, qua gradieris? Non ut haereas ibi, sed ut ab ea non aberres. Dabo intellectum, ut cognoscas te semper, et semper gaudeas in spe ad Deum; donec ad illam patriam pervenias, ubi jam non spes, sed res erit. Obfirmabo super te oculos meos: non a te auferam oculos meos, quia et tu non auferes a me oculos tuos. Jam justificatus, jam post remissionem peccatorum leva oculos tuos ad Deum. Putruerat enim cor tuum cum esset in terra. Non gratis audis, Sursum cor, ne putreat. Ergo et tu leva jam oculos tuos semper in Deum, ut firmet super te oculos suos. Sed quid times ne cum habes oculos ad Deum, offendas, ne non respicias ante te, et forte incurras in laqueum? Noli timere: ibi enim sunt oculi ipsius, quos obfirmat super te; Nolite, inquit, solliciti esse (Matth. VI, 31); et apostolus Petrus: Omnem sollicitudinem vestram super illum mittite, quia illi cura est de vobis (I Petr. V, 7). Ergo obfirmabo super te oculos meos. Tu ergo oculos tuos in illum erige, et non timebis, ut dixi, ne [PL36.272] in laqueum incurras. Audi alium psalmum: Oculi mei semper ad Dominum. Et quasi diceretur illi: Quid agis de pedibus tuis, cum non ante te attendis? Quoniam ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Obfirmabo super te oculos meos.

22. [vers. 9.] Promisit huic et intellectum et protectionem suam: convertit se ad superbos defendentes peccata sua, et ostendit nobis quid sit intellectus, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equus et mulus erecta cervice sunt. Non sunt equus et mulus, sicut ille bos qui agnovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3). Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim patiuntur tales? In freno et camo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te. Equus et mulus vis esse, vis non habere sessorem? Constringetur os tuum et maxillae tuae in freno et camo: ipsum os tuum constringetur, quo jactas merita tua, et faces peccata tua. Maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te humiliando se.

23. [vers. 10.] Multa flagella peccatoris. Non est mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal esse cupiebat, domatur freno et flagello: atque utinam perdometur! Verendum est enim ne nimium resistendo, indomitum relinqui mereatur, et ire in suam vagam licentiam, ut dicatur de illo: Prodiet tanquam ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7): sicut de illis, quibus modo sunt impunita peccata. Ergo cum flagellatur, corrigatur, dometur; quia et iste sic se dixit edomitum. Equum et mulum se dixerat, quoniam tacuit: sed unde domitus est? Flagellis. Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configeretur spina. Sive flagella dicas, sive stimulos dicas, domat Deus jumentum cui insidet: quia jumento expedit ut insideatur. Non enim defatigatus Deus ambulando pedibus, insidet jumento. Aut vero non plenum mysterii est, quod asellus adductus est Domino (Matth. XXI, 7)? Populus mitis et mansuetus portans bene Dominum, asellus est, et tendit in Jerusalem. Diriget enim mites in judicio, sicut dicit alius psalmus, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Quos mansuetos? Non erigentes cervicem adversus domitorem suum, patientes flagella et frenum; postea sic domiti, ut sine flagello ambulent, et sine freno et camo viam teneant. Si carueris isto sessore, tu cades, non ille. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericodia circumdabit. Quomodo est refugium a pressura? Quem primo circumdat pressura, postea circumdat misericordia: quoniam misericordiam dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8); legem in flagellis, misericordiam in consolationibus. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

24. [vers. 11.] Ergo quid concluditur? Laetamini in Domino, et exsultate justi. O qui laetamini in vobis! o impii, o superbi, qui laetamini in vobis: jam credentes in eum qui justificat impium, deputetur fides vestra ad justitiam (Rom. IV, 5). Laetamini in Domino, [PL36.273] et exsultate justi. Et exsultate, subaudi, in Domino. Quare? Quia jam justi. Unde justi? Non meritis vestris, sed gratia illius. Unde justi? Quia justificati.

25. Et gloriamini omnes recti corde. Quid est, recti corde? Non resistentes Deo. Intendat Charitas Vestra, et intelligite rectum cor. Breviter dico, sed tamen maxime commendandum: Deo autem gratias, quod in fine est, inhaereat sensibus vestris. Inter rectum cor, et pravum cor hoc interest: quisquis homo quidquid patitur praeter voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humiliationes, non tribuit nisi voluntati Dei justae, non illi dans insipientiam, quod quasi nesciat quid agat, quia talem flagellat, et talibus parcit; ipse est rectus corde: perversi autem corde sunt, et pravi et distorti, qui omnia quae patiuntur mala, inique se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cujus voluntatem patiuntur; aut quia non ei audent dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit, non potest facere iniquum, iniquum autem est ut ego patiar, et ille non patiatur; concedo enim ut sim peccator, certe sunt pejores qui laetantur, et ego tribulor: quia ergo hoc iniquum est, ut etiam pejores me laetentur, et ego tribuler, qui aut justus, aut minus peccator quam illi sum, et certum est apud me hoc esse injustum, et certum est apud me quia Deus non facit injustum; Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo pravi corde, id est distorti corde, tres habent sententias. Aut, Non est Deus: dixit enim stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Et fuit dictum de diluvio illo: non defuit talis doctrina philosophorum, non defuerunt qui dicerent non esse Deum, qui gubernat omnia et condidit omnia; sed esse multos deos vacantes sibi praeter mundum, non curantes ista. Ergo aut, Non est Deus: hoc dicit impius, cui displicet quidquid illi accidit praeter voluntatem, et alteri non accidit cui se praeponit: aut, Injustus Deus est, cui ista placent, et qui haec facit: aut, Non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas, aut negare Deum, aut dicere injustum, aut auferre illi gubernationem rerum. Quare hoc? Quia distortus est corde. Rectus est Deus, et ideo distortum cor illi non acquiescit. Quod in alio psalmo est, Quam bonus Deus Israel, rectis corde! Et quia talem habebat ipse aliquando sententiam, Quomodo scivit Deus, aut si est scientia Altissimo? ideo ibi subjecit: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXII, 1, 11, 2). Quomodo distortum lignum, etsi ponas in pavimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adjungitur, semper agitatur et nutat; non quia inaequale est ubi posuisti, sed quia distortum est quod posuisti: ita et cor tuum quamdiu pravum est et distortum, non potest colliniari rectitudini Dei, et non potest in illo collocari ut haereat illi, et fiat Qui [PL36.274] adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Ideo recti corde gloriamini dixit. Quomodo recti corde gloriantur? Audite gloriationem ipsorum: Non solum autem, dicit Apostolus, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam non est magnum gloriari in gaudiis, gloriari in laetitiis: rectus corde etiam in tribulatione gloriatur. Et audi quomodo gloriatur in tribulatione; quia non frustra quisquam, non supervacue: vide rectum cor, Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5).

26. Sic est ergo rectum cor, fratres. Cuicumque aliquid accidit, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Ecce rectum cor: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quis abstulit? quid abstulit? cui abstulit? quando abstulit? Sit nomen Domini benedictum. Et non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo Charitas Vestra, ne forte dicatis: Haec mihi diabolus fecit. Prorsus ad Deum tuum refer flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille permittat qui desuper habet potestatem, aut ad poenam, aut ad disciplinam: ad poenam impii, ad disciplinam filii. Flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). Nec te sine flagello speres futurum, nisi forte cogitas exhaeredari. Flagellat omnem filium quem recipit. Itane omnem? Ubi te volebas abscondere? Omnem: et nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Quid? ad omnem? Vis audire quam omnem? Etiam Unicus sine peccato, non tamen sine flagello. Unde ipse Unicus portans infirmitatem tuam, et praefigurans in se personam tuam, tanquam caput gestans personam etiam corporis sui, cum appropinquaret passioni, ex homine quem gerebat contristatus est, ut te laetificaret; contristatus est, ut te consolaretur. Potuit enim utique sine tristitia esse Dominus, iturus ad passionem. Si potuit miles, non potuit imperator? Quomodo potuit miles? Attende Paulum exsultantem, propinquantem passioni: Ego autem jam, inquit, immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi Dominus reddet in illa die justus judex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 6-8). Videte quemadmodum exsultat, venturus ad passionem. Ergo gaudet coronandus: contristatur coronaturus. Quid igitur portabat? Infirmitatem quorumdam, qui veniente tribulatione vel morte contristantur. Sed vide quomodo eos ducit in directionem cordis. Ecce tu volebas vivere, non volebas tibi aliquid accidere; sed Deus aliud voluit: duae voluntates sunt; sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa: stet regula, ut quod pravum est, ad regulam corrigatur. Videte quomodo hoc docet [PL36.275] Dominus Jesus Christus: Tristis est anima mea usque ad mortem: et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 38, 39). Hoc ergo fac, gaudens in his quae tibi accidunt: et si venerit dies ille ultimus, gaude. Aut si subrepit humanae cujusdam voluntatis fragilitas, cito dirigatur in Deum; ut sis in eis quibus dicitur, Gloriamini omnes recti corde.

IN PSALMUM XXXII

ENARRATIO I

1. [vers. 1.] Exsultate justi in Domino: exsultate justi, non in vobis, non enim hoc tutum est; sed in Domino. Rectos decet laudatio: ipsi laudant Dominum, qui se subdunt Domino; aliter enim distorti et pravi sunt.

2. [vers. 2.] Confitemini Domino in cithara: confitemini Domino, exhibentes ei corpora vestra hostiam vivam (Rom. XII, 1). In psalterio decachordo psallite ei: serviant membra vestra dilectioni Dei et proximi, in quibus tria et septem praecepta servantur.

3. [vers. 3.] Cantate ei canticum novum: cantate ei canticum gratiae fidei. Bene cantate ei in jubilatione: bene cantate ei in laetitia.

4. [vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera ejus in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus.

5. [vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium: diligit enim misericordiam, quam nunc praerogat; et judicium, quo id quod praerogaverit exigit. Misericordia Domini plena est terra: per orbem peccata dimittuntur hominibus in misericordia Domini.

6. [vers. 6.] Verbo Domini coeli firmati sunt: non enim a seipsis, sed Verbo Domini justi firmati sunt. Et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum: et sancto ejus Spiritu omnis fides eorum.

7. [vers. 7.] Congregans sicut in utrem aquas maris: congregat populos saeculi in confessionem mortificati peccati, ne per superbiam libere defluant. Ponens in thesauris abyssos: et in eis occulta sua servat ad divitias.

8. [vers. 8.] Timeat Dominum omnis terra: timeat omnis peccator, ut peccare desinat. Ab ipso autem commoveantur: nec terroribus hominum vel cujusquam creaturae, sed ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem.

9. [vers. 9.] Quoniam ipse dixit, et facta sunt: non enim ea quae timeant, alius aliquis fecit; sed ipse dixit, et facta sunt. Ipse mandavit, et creata sunt: ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt.

10. [vers. 10.] Dominus dissipat consilia gentium: non ejus regnum, sed sua quaerentium regna. Reprobat [PL36.276] autem cogitationes populorum: beatitudinem terrenam concupiscentium. Et reprobat consilia principum: talibus populis dominari quaerentium.

11. [vers. 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum: consilium vero Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum. Cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum: cogitationes sapientiae ejus non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi.

12. [vers. 12.] Beata gens cujus est Dominus Deus eorum: una gens beata est, pertinens ad coelestem civitatem, quae sibi Dominum nonnisi Deum suum elegit. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi: neque haec a seipsa, sed Dei munere electa est, ut possidendo eam, incultam et miseram esse non sinat.

13. [vers. 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: de anima justa misericorditer vidit Dominus omnes qui in novam vitam renasci volunt.

14. [vers. 14.] De praeparato habitaculo suo: de habitaculo susceptionis humanae, quod praeparavit sibi. Rexpexit super omnes qui inhabitant terram: misericorditer vidit omnes qui inhabitant carnem, ut praesit illis in regendo eos.

15. [vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritualiter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus (I Cor. XII, 17); sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intelligit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum.

16. [vers. 16.] Non salvus fiet rex in multitudine virtutis: non salvus fiet qui carnem suam regit, si in sua virtute multum praesumpserit. Nec gigas salvus erit in multitudine virtutis suae: nec quisquis militat contra consuetudinem concupiscentiae suae, vel contra diabolum et angelos ejus, salvus erit, si se suae fortitudini multum commiserit.

17. [vers. 17.] Mendax equus ad salutem: fallitur, quisquis putat vel per homines inter homines acceptam se salutem adipisci, vel impetu animositatis suae defendi a pernicie. In abundantia autem virtutis suae non erit salvus.

18. [vers. 18.] Ecce oculi Domini super metuentes eum: quia si salutem quaeris, ecce dilectio Domini super timentes eum. Sperantes super misericordiam ejus: et sperantes non in virtute sua, sed in misericordia ejus.

19. [vers. 19.] Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame: ut det eis alimentum verbi et sempiternae veritatis, quod amiserant dum praesumunt in viribus suis, et ideo nec ipsas vires habent fame justitiae.

20. [vers. 20.] Anima nostra patiens erit Domino: ut autem postea saginetur escis incorruptibilibus, interim dum hic est, anima nostra patiens erit Domino. [PL36.277] Quoniam adjutor et protector noster est: adjutor noster est, dum conamur ad eum; et protector, dum resistimus adversario.

21. [vers. 21.] Quia in ipso laetabitur cor nostrum: non enim in nobis, ubi magna sine illo inopia est; sed in ipso laetabitur cor nostrum. Et in nomine sancto ejus speravimus: et ideo speravimus venturos nos ad Deum, quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum.

22. [vers. 22.] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te: fiat misericordia tua, Domine, super nos; spes enim non confundit, quia speravimus in te.

ENARRATIO II

SERMO I. De prima parte Psalmi

1. [vers. 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem, Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semem David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate justi in Domino. Injusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio injustorum. Exsultare autem justi in Domino: quia permanente Domino, permanebit justorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera ejus. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.

2. Propterea cum dixisset, Exsultate justi in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, [PL36.278] in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tanquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater (Matth. XXVI, 39). Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Id. XXV, 35); quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subjungensque voluntati ejus, ac dicens, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disjunctus es a Deo, qui jam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.

3. Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si justum est, non est male; justum est autem, quoniam ab illo fit qui injuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus ejus in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui jam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti jam recti, (quid est recti? Ut nihil illis displiceat quod fecerit Deus.) possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos.

[PL36.279] 4. Ergo justi recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego justus, aut quando ego justus? Nolite vos abjicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen, digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni justitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de justitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere, Justus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere, Justus sum; sic nemo audet dicere, Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Justus ex fide vivit (Rom. I, 17)? Fides tua, justitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adjuvat ut vincas, et certantem exspectat, et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo, Exsultate justi in Domino: hoc dixerim, Exsultate fideles in Domino, quia justus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter Psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra docebamus.

5. [vers. 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum, ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae jubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei jubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Meminerunt qui pridem affuerunt, [PL36.280] quando quid intersit inter psalterium et citharam, sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara lignum illud concavum tanquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superjacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Jubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque, ut semper sit laus ejus in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8)? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere [PL36.281] Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tanquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21).

6. Jam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit, convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non judaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34): et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cujus cogita unitatem, veritatem et voluptatem. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus charitas Dei, in septem aliis charitas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non maecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui (Exod. XX, 1-17; Deut. V, 6-21): quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas [PL36.282] justitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo justitiae. Poena te deterreat. Habet justitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata justitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt, Bene, Optime. Quid viderunt? Justitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex justus, est aliquid in ejus corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13): ut per charitatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare justitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare justitiam.

7. Et ipsa justitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Hujus nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore judicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero judicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula justitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, [PL36.283] ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores injustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde, Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.

8. [vers. 3.] Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem: nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et pertinentes jam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum hovum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater. Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur, Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas, ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat: Deo bene cantare, sic judicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In jubilatione cane: hoc est enim bene canere Deo, in jubilatione cantare. Quid est in jubilatione canere? Intelligere, verbis explicare non posse quod canitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt in sonum jubilationis. Jubilum sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista jubilatio, nisi ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut jubiles; ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum? Bene cantate ei in jubilatione.

9. [vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera ejus in fide. Tua sint opera in fide. quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17), et fides per dilectionem operatur (Gal. V, 6): tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, [PL36.284] inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest (II Tim. II, 12, 13). Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 34-36). Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo, Domine, redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide.

10. [vers. 5.] Diligit misericordiam et judicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et judicium. Misericordiae tempus modo est, judicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adjuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est judicium: erit et tunc poenitentia, sed jam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae, Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 3, 8, 9). Modo dicamus, Transeunt omnia tanquam umbra. Modo fructuose dicamus, Transeunt: ne tunc dicamus infructuose, Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et judicii.

11. Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet judicium; et qui judicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit judicium, nec in judicio misericordiam. Miseretur [PL36.285] enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est injustis? Numquid et judicium amisit, aut non debuit judicare inter conversos et non conversos? An vobis justum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et judicium in ipsa misericordia. Rursus in illo judicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur (Matth. V, 7). Ergo in illo judicio erit et misericordia, sed non sine judicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia justa erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi judicium, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset judicium, non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetitur vobis (Matth. VII, 2).

12. Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et judicium; exhibe et tu misericordiam et judicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et judicium (Id. XXIII, 23). Ergo pertinent ad te misericordia et judicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, judicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: jam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum justificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male judicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti judicium? Et quomodo, inquis, si tenerem judicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in judicio (Exod. XXIII, 3). Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in judicio accipiat, et dicat [PL36.286] Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et judicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cujus iniquitati lavisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem justum favere vidit iniquitati suae. A te recessit injuste adjutus, Deo remansit juste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem injustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Judicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est judicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse justitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui objurgasse te juste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat judicante te? Quamvis ergo, fratres, Psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum relicimur ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 248-286 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22