Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Dono Perseverantiae (2/2)

DE JULIANO ET EJUS SCRIPTIS

Julianus ergo Memore ac Juliana, utroque parente ab opinione pietatis claro, prognatus est. Memorem certe Marius Mercator in Commonitorio subnotationum in scripta Juliani, »sanctae ac beatae recordationis episcopum,« Julianam autem Memoris conjugem, »primariam feminam« vocat, »qua nihil,« ait, »honestius inter reverentissimas matronas invenias:« atque mox de Memore simul ac Juliana loquens, »qui sanctos,« inquit, »illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverint« (Infra, Append. parte 2). Illum ipsum Juliani patrem etiam nobilitate generis conspicuum fuisse, Hieronymus Vignierius in Praefatione ad imperfectum Opus Augustini, ex inedita quadam Fulgentii scriptione prodit. Inde vero non minus commendandus idem Memor, quod Augustino amicitia et litterarum officio conjunctus fuerit: de quo sanctus Doctor in libro primo contra Julianum, »Ego certe beatae memoriae Memoris patris tui non immemor, qui mecum non parvam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi charissimum fecerat« (Supra, contr. Julian., lib. 1, n. 12). Exstat etiam nunc scripta Memori epistola, inter Augustinianas ordine centesima prima. Memorem Ughellus Capuanis episcopis, haudquaquam tamen ulla idonea auctoritate fretus, adjungit, proximo post Vincentium loco, qui Vincentius ex Athanasii historia percelebris est, eum recensens.

Natus est Julianus in Apulia, teste Augustino (Infra, Operis imperf. lib. 6, cap. 18); forsitan Eculani, seu Eclani; si tamen urbs illa, jam inde a trecentis annis Campaniae inclusa finibus, hoc nomine locabatur adhuc in Apulia, quod olim inter Apuliae urbes numerata fuisset. Memor ejus pater, qua erat pietate, filium ad ecclesiam quam primum tulit, eique adhuc infanti Baptismi gratiam dari voluit (Supra contra Julian., lib. 1, n. 14; infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 2), »nesciens eidem gratiae quam esset futurus ingratus« (Supra, contra Julian., lib. 6, n. 17). Huic attribuit Gennadius ingenium acre, magnam sacrarum Scripturarum cognitionem, tamque multiplicem eruditionem litterarum graecarum et latinarum, ut Julianus, priusquam Pelagianae haeresis in eo deprehenderetur impietas, celebre sibi nomen inter Ecclesiae doctores compararit (Infra, Append. parte 2). Mercatori tamen haud injuria dicitur, »horrida loquacitate,« cum adversus Augustinum dissereret, »evagatus, disertum se magis ostentare et sciolum volens« (Ibid.). Ipsum etiam a Prospero putant designatum fuisse hoc versiculo, qui simul et ejus episcopatus locum, et scribendi characterem ac ingenium referre atque innuere videtur: Aut huic Campano gramine corda tument. Quem rursum Prosper in Chronico jactantissimum Pelagiani erroris assertorem appellat (Ibid). Sanctus quoque Augustinus ipsum merito jure nominat juvenem confidentissimum (Supra, contra Julianum, lib. 2, n. 30); atque eum lingua, quam mente magis valuisse asserit (Infra, Operis Imperf. lib. 3, cap. 52): a quo et dicitur, »in disputatione loquacissimus, in contentione calumniosissimus, in professione fallacissimus« (Ibid. lib. 4, cap. 50).

Cum aetate jam adulta esset, ei pater uxorem dedit; testaturque pluribus locis Augustinus illum conjugali vinculo fuisse adstrictum (Supra, contra Julianum, lib. 3, nn. 28, 46, passim). Fatendum est certe, cum ejus familia necessitudinem Paulino episcopo Nolensi intercessisse longe arctissimam; quandoquidem hic se indignum minime putavit, nuptias illius pio epithalamio, quod inter ipsius opera hodieque legitur, celebrare. [PL45.1037] In hoc ille tum Julianum, quem puerum adhuc vocat, tum Jam uxorem ejus hortatur, dignam episcopali domo modestiam et in nuptiarum solemnitate, et in toto vitae curriculo conservent. quin etiam illis, uti virginitatem colant perpetuam, precatur. Poematis in libris quibusdam editis titulus est: »Epithalamium in Julianum episcopi Memoris filium, et Jam clarissimam feminam uxorem ejus.« Hinc Vignierius Juliani uxorem antiqua et consulari nobilitate splendidam fuisse contendit; atque ad eamdem Jam refert illud ex inedito quodam Fulgentii opere testimonium: »Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit.« Interfuit reapse nuptiis episcopus quidam nomine Aemilius: at eum Jae patrem, quod Vignierius primus asseruit, Paulinus non dicit exstitisse; atque hoc ipso quod non dicit, argumentum in contrariam partem suppeditat. Quin et saepius Julianum ejusque conjugem appellat »Memoris natos,« aut »Memoris domum:« unde haud inepte colligas, Aemilium, si quidem alterutrum cognatione attigerit, non nisi in remoto gradu attigisse. Observat Paulinus, Memorem functum esse officio suo erga Aemilium, dum illos eidem in manus tradidit, qui jugans capita amborum sub pace jugali manu sua obnupsit et oratione consecravit. Nos quidem fugit, idcircone hoc obsequium velit a Memore deferri oportuisse Aemilio, quod apud hunc nuptiae celebrarentur, an vero propter viri summam venerationem. Hunc enim Aemilium depingit tanquam Juliani et Jae atque ipsius Memoris patrem, ac virum cui propria virtus eximium cultum observantiamque pepererat. Inde est, quod eumdem illum Aemilium esse autument, qui cum aliis duobus ab Honorio et Occidentis episcopis ad Arcadium in Joannis Chrysostomi causa destinatus, confessoris titulum anno quadringentesimo sexto promeruit (Baronius, ad annos 405, 406); qui et a Metaphraste dicitur Beneventanus episcopus. Cur autem Paulinus in epithalamio ita cecinerit, Surge, Memor, venerare patrem, complectere fratrem: Uno utrumque tibi nomen in Aemilio est. Junior et senior Memor est; etc. Filius est, fraterque Memor: laetatur adesse Communem sibimet pignoribusque patrem; haud satis assequimur: nisi forte credendus sit Memor dignitate quidem senior et frater, quia episcopus: genere autem aut aetate filius ac junior, quia ab Aemilio genitus, vel eo saltem posterius natus. Nam quod scribit Joannes Garnerius, Aemilium tanquam Beneventanum antistitem Memoris fuisse metropolitanum (Super cap. 4 subnotationum Mercatoris in Jul.); contra Ughelli et Geographiae sacrae testimonio constat, metropoleos dignitatem tunc temporis penes Beneventum non fuisse. Nec etiam arbitramur defendi posse id quod idem, Aemilium jam vita functum poetica fictione, quae illi videtur admodum ingeniosa, induci asseverat (In Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano).

Jam vero cooptatum inter clericos Julianum, et ad Lectoris munus, priusquam conjugium iniret, adscitum esse, docet Paulinus istis in epithalamio versibus: Clericus uxorem Christo comente Cecoram Diligat, et pulchram lumine cordis amet: Auxilioque viri divino munere factam Lector coelesti discat ab historia.

Ab hoc Lectoris gradu ad altiorem promotus fuit, ac sive uxor naturae jam concessisset, sive uterque continentiam servarent, illum certum est officio diaconatus anno supra quadringentesimum octavo vel nono, quo patri ejus Augustinus scripsit, adolescentem adhuc functum fuisse. In illa centesima prima epistola sanctus Praesul singularem praebet sui in Julianum studii significationem; ejusque patrem rogat, ad se illum in aliquod tempus venire jubeat.

Denique idem Julianus in episcopalem ordinem evectus fuit. Nam licet Augustinus eum saepe saepius filium vocet, in eo tamen honorem agnoscit episcopatus, cum erumpit in illam exclamationem: »O frontem qualiumcumque episcoporum« (Supra, contra Julianum, lib. 4, n. 57)! Ac praeterea epistolam ad Thessalonicensem antistitem Juliani solius non esse, sed ipsi cum plurimis Pelagianis episcopis communem dicit (Supra, contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 1). Quin etiam ipse Julianus Turbantium episcopum, cui primum suum opus in Augustinum nuncupavit, fratrem nominat (Infra, Operis imperfect. lib. 1, cap. 1). Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum trigesimum nonum meminit episcopatus eidem Juliano, nec dubium quin propter haeresim, dudum erepti (Infra, Append. parte 2).

Ordinaverat eum Innocentius I, uti Mercator in Commonitorio contra Pelagianos scribit (Ibid). Cui vero Ecclesiae praefectus fuerit, dissensio erat aliquando inter eruditos, cum in Gennadii libro de Scriptoribus ecclesiasticis »episcopus« diceretur »Capuanus;« in Prosperi autem Chronico, »Julianus Atellanensis;« in epistola Petri diaconi ad Africanos episcopos in Sardinia exsules, »Julianus Edanensis;« in Gelasii papae decreto de scripturis apocryphis, »Celanensis« legeretur: quo etiam posteriore titulo a Beda, Praefatione libri primi in Cantica canticorum, donatur. Tametsi voces illae, »Juliani Celanensis episcopi a Campania,« quibus Beda utitur, absolute possint ita exponi, ut Julianum ortu quidem Celanensem, episcopali autem sede Campanum fuisse significent: quemadmodum cum eum Prosper Atellanensem, Petrus diaconus Edanensem, Gelasius Celanensem nominat, appellationes istas de natali ejus loco, perinde atque de episcopali, liceret interpretari: atque ita quominus sedisse eum Capuae crederemus, nihil vetaret; nisi observatum esset apud Gennadium in probatioribus manuscriptis, velut in eo quem in Appendice sequimur, antiquissimo exemplari [PL45.1039] Corbeiensi, nullum de Juliani episcopatu verbum reperiri. Sic porro etiam Prosperi editiones recentiores, pro Atellanensi, Eclanensem ex melioris notae manuscriptis substituunt. Quam quidem correctionem nihil moratus Petrus Franciscus Chiffletius, primam Prosperi lectionem alia potiorem esse, ac vere Julianum Atellae, quae in urbibus Campaniae olim celebrabatur, et e cujus ruinis Aversa postmodum inter Neapolim Capuamque excitata est, sedem tenuisse voluit (Chiffletius, in Paulino illust. parte 2, cap. 29). At controversiam decidit Marius Mercator Juliani aequalis et aemulus, ejusque gentilis, dum verbis conceptis ipsum alias episcopum Eclanensem, alias exepiscopum oppidi Eclanensis vocat (Infra, Append. parte 2): quo cum Mercatore Petrum diaconum, Gelasium, ac Bedam, una mutata vel transposita littera conciliare, non ita magni negotii fuerit.

Isthaec autem civitas quondam clara, nunc ruinis suis sepulta, antiquis Eculanum sive Eclanum dicta est. Posita erat in Hirpinis in ulteriori principatu, a Benevento quindecim millibus distans, versus Euro-notum. Sunt qui putent eamdem postea Quintodecimum appellatam, necnon nostra hac memoria ejus rudera quaedam ac parietinas prope Mirabellam conspici. Episcopalis sedes Eclano Frequentum, italice Frigento, seu Fricento, translata fuit. Frequentum vero nonis maiis anni supra millesimum quadringentesimi sexagesimi quinti aut sexti Abellinensi episcopatui conjunctum est. Regionem hanc tradunt quondam Apuliae limitibus comprehensam fuisse, at vero Campaniae accessisse jam inde ab Adriani temporibus (Noris, Historiae Pelag. lib. 1, cap. 18).

Parentibus demortuis (quod quonam anno contigerit, invenire nuspiam fuit), Julianus duarum sororum curam cum suscepisset, eo munere nec sibi nec illis honorifice perfunctus est. »Novimus, novimus,« ait Mercator, »quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit, vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias« (Infra, Append. parte 2). Nempe fidei corruptionem continuo morum, ut solet, in Juliano secuta corruptio est.

Quo ille tempore virus Pelagianae haereseos sugere coeperit, minime compertum. Beda doctum eum a Pelagio »puerulum« adhuc, et ab ipso »quasi in caverna colubri regulum,« cum anno Christi quadringentesimo decimo quinto dialogos suos adversus Pelagianos Hieronymus edebat, nutritum esse scribit (Ibid.). Sed haec Bedae verba si presse atque ad apices exposueris, plane falsa reperies: siquidem multo ante annum Christi quadringentesimum decimum quintum Julianus pueritiae annos excesserat; neque verisimile est, eum, nisi forte idem ipse sit qui Annianus pseudodiaconus Celedensis ab Hieronymo vocatur, tunc temporis in Palaestina, ubi Pelagius hoc anno degebat, exstitisse. At potuit mutua aliqua inter eos cognitio Romae nasci ante annum quadringentesimum octavum, aut quadringentesimum decimum, quo anno exivit ex Urbe Pelagius. Atque idem ipse Julianus forte non immerito censebitur ex illis fuisse, de quibus anno Christi quadringentesimo decimo septimo, statim ab Innocentii papae obitu, Augustinus ad Paulinum scripsit; quique dicebant citius se defecturos a Pelagio, quam originale peccatum agnituros: quanquam ex civitate Nolensi esse hos Augustino nuntiatum esset (Epist. 186, n. 29). Dicit alio loco sanctus Doctor Julianum, si Romanae Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium audire voluisset, jam tunc periculosam juventutem suam Pelagianis laqueis expediturum fuisse (Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13). Eum, quoad memoratus pontifex vixit, catholicam sententiam retinuisse testatur Mercator: quae res eo commode potest referri, quod idem auctor eodem loco dicit, Julianum a communione Innocentii, ne damnatis quidem Pelagio et Coelestio recessisse, sed ipsi eorum damnatori usque ad ejus mortem communicasse (Infra, Append. parte 2). Sed eum tamen superstite adhuc Innocentio haeresim amplexum esse, liquido declarat Augustinus illis ipsis verbis: »Jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses« (Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13). Narrant ipsius quemdam paralogismum, quo Romae cum praecipuis factionis ducibus agens, a rudioribus conabatur extorquere, ut originis culpam merum commentum esse faterentur (Infra, Append. parte 2); quod, Joannis Garnerii judicio, in annum quadringentesimum decimum septimum quadrare potest (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano). Si definitiones illas, quas libro de Perfectione justitiae hominis refellit Augustinus, eidem nos, uti Garnerius censet, tribuere oporteat; dubium non erit quin jam inde ab anno quadringentesimo decimo quinto perfectus fuerit Pelagianus. Illud in confesso est, damnatis a Zosimo papa anno quadringentesimo decimo octavo Pelagianis, eumdem Julianum subscribere pontificiam sententiam noluisse, atque ob eam rem ab illo dignitate spoliatum fuisse, et ex Italia ejectum (Infra, Append. parte 2). Huic ipsi pontifici binas super quaestionibus de gratia epistolas dedisse eum reperimus (Infra, Operis imperf. lib. 1, cap. 18).

Hieronymus Vignierius primis temporibus haereseos Juliani assignat id quod habet Gennadius, illum per famem atque egestatem publicam pauperibus dilargitum esse suas facultates, et hacce charitatis specie quam plurimos ad suam haeresim, maxime ex genere eorum qui pietati addictiores videbantur, adjunxisse (Infra, Append. parte 2). Qua de re id nobis unum observare licet, in postremo suo opere affirmare Augustinum, illum a miseris quos deceperat, otiosum ali (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51); nec posse ipsum scribendis ac dictandis libris vacare, si nolint homines ei victum subministrare sumptusque congruentes (Ibid., lib. 3, capp. 1, 44): quod quidem eum tunc nullo proventu suo vel fructibus vixisse, satis designat; non tamen inde quisquam colligat, Augustino exploratum fuisse, illum impendisse omnia, quo penuriam alienam levaret.

Anno, ut quidem videtur, quadringentesimo decimo nono, is una cum aliis ejusdem sectae episcopis ad Rufum Thessalonicensem antistitem scripsit; necnon Romam ad amicos, ut in errore illos confirmaret, litteras [PL45.1041] misit: sub quod etiam tempus priorem Augustini librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor voluminibus refellere conatus est.

Cum postea solum vertere esset coactus, maria et terras cum erroris sui sociis et collegis peragravit; Orientem, id est, Asiam minorem lustravit; et tandem in Cilicia apud Theodorum Mopsuestenum quem Pelagianae haeresis aeque parentem ac Nestorianae faciunt, quiete nonnulla potitus est. Illic alios octo libros in Augustinum condidit. Sed neque dubitaverimus quin ipsi Theodoro, ut adversus originalis peccati assertores quinque suos libros emitteret, auctor fuerit. Verumtamen e Cilicia vixdum excesserat, cum ei Theodorus ille in provinciali synodo anathematis notam inussit (Infra, Append. parte 2). Italiam anno quadringentesimo vigesimo primo quo Alypius episcopus sex Augustini libros adversus eumdem illuc detulit, jam reliquerat: quandoquidem, cum octo suos in sanctum Doctorem edidit, omnino de isthoc illius opere nihil audierat (Infra, Operis imperf. lib. 4, cap. 38).

Ejus mentionem ex quo migravit e Cilicia in annum usque quadringentesimum vigesimum octavum nusquam reperimus. At ponitur Julianus veluti dux ac primipilus eorum episcoporum, qui ob negatum originale peccatum officio abdicati, Nestorii praesidium circiter ipsum annum quadringentesimum vigesimum octavum implorarunt. Hinc Mercator, Praefatione ad Nestorii adversus Pelagianam haeresim sermones: »Contra Pelagii,« ait, »seu Coelestii pravam et impiam definitionem quamvis recte sentiret et doceret« Nestorius; »Julianum tamen exepiscopum Eclanensem, cum participibus suis, cujus haeresis signiferum et antesignanum, olim ab apostolica sententia exauctoratum atque depositum, in amicitiam interim censuit suscipiendum, spem ei absolutionis promittens: ipsum quoque Coelestium litteris suis, quarum exempla subdidimus, consolatus est. Quod utrum malitia an vecordia fecerit, non facile nosci potest: ut contra quorum distortas sententias, praeter propriam impietatem quae illum ad damnationem usque perduxit, rectissime sentiebat et docebat, eos et amicos haberet, et spe vanae promissionis fovendos et lactandos putaret; quique cum patrono memorato in Ephesiensi concilio a ducentis septuaginta et quatuor episcopis iterum iterumque damnati sunt.« Caeterum iidem haeretici per Nestorium consequi nequaquam valuere, ut ne Constantinopoli praecepto imperatoris Theodosii, unde Julianus etiam prius Coelestio ejectus est, pellerentur. Idem Julianus non solum in utraque Nestorii ad Coelestinum epistola Pelagianis aliis episcopis de Occidente ejectis praemittitur, sed similiter post Pelagium et Coelestium primus nominatur inter insignes illos Pelagianos, quorum damnatio anno quadringentesimo trigesimo primo in Ephesina synodo lecta est et confirmata (Infra, Append. parte 2).

Haud multo post, sub pontificatu Sixti III, et anno, si Prosperi Chronico debeatur fides, quadringentesimo trigesimo nono, Ecclesiae variis artibus imponere, atque in ejus communionem falsa specie emendationis irrepere est molitus, ut episcopalem dignitatem, qua se tamdiu exutum dolebat, reciperet. Sed Romanus pontifex, Leonis diaconi (illius haud dubie qui eidem in apostolica Sede successit) hortatu roboratus, vigilantia sua istius fraudes retexit, eis fortiter occurrit, nefariis ejus consiliis aditus omnes interclusit, rejectaque fallaci bestia universos catholicae communionis exhilaravit (Ibid.). Affirmat Hieronymus Vignierius, sibi argumenta esse, quibus persuadeatur Julianum ex Italia rursus fugere a Sixto papa coactum, in Lerinensem insulam venisse, ubi cum per aliquot menses moraretur, a Fausto, Regiorum postea episcopo, exceptus, eidem haeresis suae virus propinavit: Quod, ait Vignierius, suo loco dicemus, si Deus vires et annos suffecerit, idque caeteris probationibus tam ex Fulgentio, quam ex aliis, pluraque id generis quae multos latent, asseremus (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum). Ad haec Vignierii verba Joannes Garnerius; Intelligit autem, inquit, vir eruditus nomine Fulgentii, libros quos sanctus ille episcopus adversus Faustum scripsit, quosque apud se habuit in manuscripto codice idem Vignierius, cum viveret (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano).

Sixto vita functo illum rediisse in Italiam, unde iterum a Leone papa pulsus fuerit, hinc licet conjicere, quod ejusdem temporis auctor in libro de Promissionibus et Praedictionibus Dei, parte quarta, capite sexto, Pelagianos et maxime Julianum a beato pontifice contritos fuisse prodat. Addit Vignierius hunc ipsum infelicem haereticum, post longas hac illac errationes, ob quas eum Fulgentius, ut dicit, alterum Cain, hoc est profugum et omni loco extorrem, appellat, ultimi demum perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse, ubi suae sectae homines docebat litteras, factus ex episcopo ludimagister. Hanc illi occupationem, quasi omnium maxime congruentem et ejus in hasce disciplinas studio, et vanae gloriae quam ex earum cognitione captabat, ante multos annos destinaverat Augustinus (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51).

Huc adjicit Vignierius, postquam is ibidem vivere desiisset, Pelagianos tumulo ejus hoc elogium scripsisse: Heic in pace quiescit Julianus episcopus catholicus. Quod epitaphium cum nono saeculo etiam tum legeretur, quidam Semipelagianorum dogmatum fautores illius memoriam restituere conati sunt. At demonstrarunt eruditi antistites Catholicorum nomen nunquam non usurpasse Pelagianos; ac proinde nihil prohibere hujusmodi titulum, quominus ille in haeresi sua mortuus habeatur. Obiit, ut scribit Gennadius, imperante Valentiniano III, Constantii filio, et sic ante annum Christi quadringentesimum quinquagesimum quintum (Infra, Append. parte 2). Attamen usque ad aetatem Fulgentii (juxta Petrum Franciscum Chiffletium, anno quadringentesimo sexagesimo septimo nati, et anno quingentesimo septimo in episcopum consecrati [Chiffletius, Not. in Fulgentii Vitam, pag. 355]) vitam produxisse contendit Vignierius.

Gelasio Sedem apostolicam tenente, Joannes Alexandrinus patriarcha, ut a Photio notatur (Infra, Append. [PL45.1043] parte 2), anathema Coelestio ac Juliano pronuntiavit: idemque fecit in sua ad Fulgentium et alios ex Africa episcopos exsules epistola Petrus diaconus.

Quod ad Juliani scripta spectat, quanquam eum dicat Gennadius, priusquam impietatem Pelagii in se aperiret, clarum in doctoribus Ecclesiae fuisse (Infra, Append. parte 2); attamen quod per id temporis in lucem ediderit, nihil hactenus repertum est. Sed ex quo hanc haeresim palam profiteri coepit, alios scriptis suis in ejus laqueos inducere nunquam destitit. Ea de causa Zosimo papae duas epistolas anno quadringentesimo decimo octavo direxit. Deinde cum Augustinus librum de Nuptiis et Concupiscentia primum ad Valerium comitem scripsisset, idem Julianus quatuor libros, quibus illum unicum refutaret, ad Turbantium episcopum edidit. Porro, cum excerpta ex hoc Juliani opere tradita essent Valerio, hic Augustino perferenda illa curavit, quibus sanctus Doctor statim respondit edito altero ejusdem tituli, quo superior, id est, de Nuptiis et Concupiscentia libro secundo: et eodem tempore composuit quatuor suos libros ad Bonifacium, ut duas Epistolas Pelagianorum, quas idem ipse, ut videtur, Julianus continuo post emissam primam ad opus de Nuptiis et Concupiscentia responsionem scripserat, retunderet: tandemque accepta illa prima Juliani responsione quae libris quatuor constabat, eam ingenti opere, quod in sex libros partitus est, revicit. Interea vero cum secundus liber de Nuptiis et Concupiscentia incidisset in manus Juliani, hic libros octo adversus unum istum in aciem, ut sic dicamus, eduxit, quos Augustinus ultimo suo opere, de quo mox dicturi sumus, profligavit. Vignierius Fulgentii ex inedito quodam opere profert hanc in rem verba illa: Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit. Seniorem Augustinum, ut clarior fieret, juvenili calore aggressus, sed repressus, tantam sibi conciliavit per orbem terrarum invidiam, quantam sibi apud omnes statuerat facere claritatem; et quod in occasionem gloriolae arripuerat, subsannante Domino versum est in opprobrium (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum).

Praeterea libris istius haeretici annumerat Beda Commentarium quoddam in Cantica, cui tractatus praemittebatur, ideo inscriptus de Amore, quia amoris sacri ac profani in eo discrimen aperire destinaverat. Sed eum, dum illud argumenti tractare se velle simulabat, firmandae suae haeresi laborasse asseverat Beda: qui et varios locos tum ex hoc tractatu, tum ex reliquo Commentario refert et refellit; simulque monet, haec nonnisi magna adhibita cautione legenda esse, aut potius omnino non legenda. Meminit praeterea cujusdam Commentationis, qua ille de Bono constantiae disputabat (Infra, Append. parte 2). Nam epistolam ad Demetriadem, quam eidem ille adjudicat, ipsius esse Pelagii in confesso est.

Julianum quoque tradit Marius Mercator (In subnot. cap. 6), pluribus id libris defendisse, quod Pelagius dogmatizabat, hominem, si vellet, sine peccato esse posse. Qua tamen de re Julianus in suis libris, qui quidem exstent, rarius loquitur. Et hinc auguratur Joannes Garnerius alios illum forsitan edidisse: quo etiam argumento adducitur ut definitiones illas, quas in libro de Perfectione justitiae hominis confutat Augustinus, eidem adscribendas putet. Verumtamen Pelagianum hocce placitum eo solo nititur fundamento, quod ille haereticus naturam etiamnum aeque validam atque sanam esse in omnibus hominibus, atque in Adam fuit, contendebat: in quo propugnando perpetuus est Julianus.

Huic insuper Garnerius (In Mercat. dissert. 5, et in append. ad dissert. 6, cap. 4) tribuit latinam, quam Jacobus Sirmondus ex antiquis codicibus eruit, interpretationem libelli fidei, a Rufino Palestinae provinciae presbytero graece scripti. Alium itidem fidei libellum (Infra, Append. parte 2) latine compositum, et ad apostolicam Sedem directum nomine episcoporum aliquot heterodoxorum, qui Pelagii ac Coelestii damnationem subscribere detrectantes provocant ad plenariam synodum, eidem auctori Juliano, haud levibus impulsus rationibus, assignat. Ejus denique stilum non minus referunt homiliae Joannis Chrysostomi quaedam e graeco in latinum interprete Anniano translatae. Enimvero non solum pronum fuit amanuensibus in auctoris nomine labi, ut corrupta per eos syllaba prima prodiret ex Juliano Annianus: sed etiam Juliani ingenium in praemissis ad easdem homilias epistolis nuncupatoriis, sententias et proprias ipsius dictiones inesse observamus (Infra, Append. parte 2, de Anniano pseudodiacono Celedensi). Ad haec, sicut Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano dicebat, Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret (Ibid.): sic Augustinus in subsequenti opere aliquoties objectat Juliano, pasci ipsum a deceptis miseris, ut libris pro Pelagiana haeresi scribendis vacet (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51, et lib. 3, capp. 1, 44).

DE SUBSEQUENTE OPERE

Jam ante notavimus, emissis a Juliano pro responsione ad primum librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor libris, quaedam ex horum primo excerpta sanctum Doctorem secundo suo de Nuptiis et Concupiscentia refutasse, ac postea simul quatuor eosdem libros dissipasse pleniori opere sex librorum contra Julianum. Alypius secundum illum de Nuptiis et Concupiscentia librum, circiter annum Christi quadringentesimum vigesimum primum, secum in Italiam detulit (Ibid. lib. 1, cap. 7). Hunc secundum librum statim adortus est Julianus altera responsione, cum sex libros, quibus prima sua responsio dissipata fuerat ab Augustino, nondum vidisset, neque quidquam de iis vel auditione accepisset: quandoquidem utrum a sancto Doctore prima ista responsio lecta esset, adhuc ignorabat (Ibid. lib. 4, cap. 38). Neque vero mirum esse debet, hoc ita habere; namque erat Julianus in Cilicia, quo tempore alteram suam responsionem in Augustinum molitus est. [PL45.1045] Quanquam Mercator id sibi videtur persuasisse, in hac responsione dissimulanter agere Julianum, ut memoratos sex Augustini libros ignorare se fingat (Infra, Append. parte 2).

Hac ergo posteriori responsione Julianus octo libros uni Augustini libro, quem nec totum insectabatur (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 127, et lib. 3 cap. 143), opposuit, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis qui rebus inhaerentes superflua verba contemnunt (Ibid., lib. 3, cap. 20). Sex primos ex istis octo libris in Augustiniana refutatione reperies: in quibus Catholicos vix unquam aliter nominat, quam Traducianos ac Manichaeos; maxime vero sanctum Antistitem his ubique vexat conviciis, quem illic quoque tractatorem Poenum (Ibid., lib. 1, cap. 7), hominem omnium amentissimum (Ibid., lib. 2, cap. 28) et bardissimum (Ibid., lib. 3, cap. 145) vocitat; sicut et Alypium vernulam peccatorum ejus (Ibid., lib. 1, cap. 7). Sed haereticorum contumeliae fidei defensoribus laudi vertuntur. Dicavit hanc alteram responsionem suam Floro cuidam, inter Pelagianae factionis episcopos celebri, et cujus etiam narratur insignis impostura, ob quam sub Leonis pontificatu ex Italia pulsus fuit (Prosper, de Promiss. et Praed. parte 4, cap. 6).

Quanquam videatur haec secunda Juliani responsio anno, ut ante dicebamus, quadringentesimo vigesimo primo, vel non multo post composita; nondum tamen in manus venerat Augustini, neque cum librum de Correptione et Gratia scripsit (Confer. lib. de Correptione et Gratia, cap. 11, cum lib. 4 Operis imperf. cap. 84), neque cum Retractationum secundum absolvit, quo nimirum in libro, capite sexagesimo septimo, testatur haud scire an in posterum aliam ullam commentationem esset aggressurus: quin etiam tertium jam Retractationum librum moliebatur, cum illam necdum viderat. Verum Alypius sub id temporis tertio Romam profectus, eam sua diligentia transcriptam ei deferendam curavit (Epist. 224). Primum quidem nonnisi quinque priores libros, ne opportunitatem amitteret, ad illum misit; pollicens alios tres, ubi primum exscripti forent, secuturos; rogansque interim ne refutationem aggredi procrastinaretur. Tunc vero temporis Augustinus revocandis ad examen epistolis ac sermonibus suis operam dabat, eamque censuram ducebat gravioris necessitatis, quam ut omittenda videretur. Ad haec, ineptiae tam absurdae in hac nova Juliani responsione occurrebant, ut pigeret puderetque sanctum Doctorem ad eas respondere. Verumtamen ne imperitioribus, a quibus forte lecta esset Juliani responsio, non autem illius deprehensa infirmitas, deesse videretur, confutationem hanc suscipere coactus fuit. Porro eum in modum Juliano respondet, ut primo haeretici illius verba exhibeat, tum ad ea responsionem suam, servato eodem numero seu distinctione librorum: ita singuli sex hujus operis libri singulos sex libros Juliani, ex octo videlicet ad Florum scriptis primos, cum Augustini ad loca singula responsis ob oculos ponunt.

Huic operi ad extremum usque vitae spiritum incubuit Augustinus, cui etiam a Vandalis intra Hipponis moenia circumseptus institisse dicitur a Prospero, in Chronico, ad annum quadringentesimum trigesimum. Augustinus, ait, episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianae gratiae perseverans. Sed idem opus morte occupatus imperfectum relinquere coactus est, quemadmodum Indicis sui capite quarto tradit Possidius in haec verba: Contra secundam Juliani responsionem imperfectum Opus. Vignierius tamen perfectum id nuncupat, seque teste asserit vocem imperfectum in variis Possidii manuscriptis non inveniri. Hanc autem nos in omnibus, quotquot inspeximus, exemplaribus reperimus. Addit ille, ut opinionem suam tueatur, sexto libro post Juliani verba clausulam apponi, Explicit liber Juliani. Atqui eamdem libro primo appositam a librariis, ibique in Marianensi manuscripto codice nobis visam, suo loco admonemus. Quam huc praeterea conjecturam suam injicit Vignierius, Augustinum fortasse libro suo sexto septimum etiam et octavum Juliani compendio retulisse, superfluum est in ea immorari; cum sextus iste liber nec sit caeteris longior, nec aliquid prae se ferat, quod operis absoluti argumentum esse valeat. Itaque ubi dicit Mercator, Augustinum octo posteriores Juliani libros singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis evertisse (Infra, Append. parte 2); haud aliud indicat, quam illius postremum opus libros octo continens ea ratione esse ab Augustino eversum, ut singulae responsiones singulis capitulis librorum qui refutantur, subjectae sint. Quo nimirum loco ad ipsa praefationis Augustinianae verba Mercator alludit. Utut est, cum antea duo tantum priores libri haberentur, a Claudio Menardo, Andium propraetore, ex Gallicano codice manuscripto publicati, non injuria contendit Vignierius, postquam reliquos ipse quatuor libros ex Claraevallensi exemplari supplevit, esse jam perfectum hoc opus, quia revera ultra eos sex libros in hoc opere non perrexit Augustinus.

Agatho pontifex Romanus ex libro hujus operis quinto varios in epistola ad Imperatores adducit locos, qui apud sextam synodum, act. 10, ad latinum ejusdem operis codicem in Constantinopolitana bibliotheca tunc asservatum exacti atque examinati sunt (Vide Noris, append. ad Historiam Pelag. pag. 174). Citatur idem opus a Maximo Aquileiensi in Lateranensi synodo, anno sexcentesimo quadragesimo nono celebrata. Ex iisdem libris testimonia protulerat Prosper in libro Sententiarum, et Beda super Paulum, non modo ille vulgatus, quem Florum esse constat; sed verus etiam et hactenus ineditus, quem in membranis habemus. Lupus quoque Ferrariensis et Servatus Lupus eos libros laudant in suis opusculis.

Librorum autem argumenta haec sunt. In primo, refellitur Juliani liber ad Florum primus. Calumniae quas ille ibi Augustino fideique catholicae peccatum originale confitenti, ex triplici praesertim capite instruebat, [PL45.1047] revincuntur. Propugnantur tentata ab eodem loca ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia et ex libro primo contra Duas Epistolas Pelagianorum. Scripturarum etiam pro gratia quaedam, quas secundum Pelagianum dogma exponebat, auctoritates vindicantur.

In secundo, excutitur liber Juliani secundus, de his agens verbis Apostoli ad Romanos, capite quinto, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, etc., ostenditurque Julianum, repudiato catholico sensu (secundum quem Augustinus, libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite vigesimo septimo, ea verba de Adae peccato generatione in omnes ipsius posteros transmisso exposuit), frustra laborare ut secundum Pelagianam haeresim de exemplo peccati, non in omnes posteros, sed in peccantes tantummodo imitatione transeuntis intelligantnr.

In tertio, monstratur Julianum Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo quarto, et libri Regum quarti capite decimo quarto, et Ezechielis capite decimo octavo, perverse abuti, ut suadere conetur, peccata parentum filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum contendere, ut ab eo sese explicet loco Epistolae ad Hebraeos, capite undecimo, per quem evertenda foret responsio, qua in superiore suo libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo, ad Romanos, capite quinto, dictum esse, unum, per quem transivit peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritatur: quique insuper cum illius dictis haereticam quamdam Manichaei epistolam comparans, non alia quam quae apud Manichaeum leguntur, argumentorum vice objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichaeo naturam humanam malam pronuntiari calumniatur.

In quarto, pergit Augustinus refellere adversarium suo quarto libro disputantem in ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quae a capite quarto ad undecimum comprehenduntur. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit ex Joannis Epistola prima, capite secundo, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est.... quae non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen poenam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, hic vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpae nasci obnoxios, non per propriae voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locum vero a se ex Sapientiae libro, capite duodecimo, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostrae originis vitium demonstretur.

In quinto, confirmat Augustinus et ab adversarii calumniis vindicat ea quae in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duodecimo et aliquot sequentibus scripsit, in primis videlicet, quod eam commotionem pudendam membrorum non haberet natura sana, quam habet natura vitiata; ac per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi capitibus 14, 20 et 26 conquestus est, Julianum apostolicis duobus testimoniis, I Cor. XV et Rom. I, sententiaque evangelica Matth. VII, 17, seu XII, 33, perperam abusum esse. Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum quanquam bonum, de nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit malos.

In sexto, ostendit Julianum libro suo sexto frustra pugnare contra id quod in secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, Adae scilicet peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut facta sit non solum peccatrix, sed etiam gignens deinceps peccatores. Liberi arbitrii vires, quibus integris poterat homo, et recte agere cum vellet, et non peccare si nollet, peccando eum perdidisse docet. Illam autem improbat definitionem libertatis, quae passim objectari ab adversario solet, puta, »Possibilitas peccandi et non peccandi,« etc. Dolores parientium, spinas, labores, sudores, caeterasque mortalium aerumnas probat poenas esse peccati: sed ipsam in primis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret non moreretur. Extrema parte libri, expositionem in illud Apostoli I Cor. XV, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum ferme librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichaeam haeresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa haeresi, sed etiam haeresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.

EX EPISTOLA CCXXIV AD QUODVULTDEUM

Respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam, ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea, et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos [PL45.1049] triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare coeperunt; quorum nunc quarto respondere coepi. Quando vero id explicavero, quintoque respondero si tres non supervenerint, dispono, si Deus voluerit, et quae poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1037-1049 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22