Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Enarratio in Psalmum 118 (2/3)

SERMO XVII

1. [vers. 65.] Hi versus psalmi hujus, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt, Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; vel potius, secundum eloquium tuum. Sed quod ait graecus κρηστότητα aliquando suavitatem, aliquando bonitatem nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intelligere suavitatem, quam χρηστότητα Graeci vocant, ut in bonis spiritualibus deputetur: propter hoc enim eam et bonitatem nostri appellare voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo, Suavitatem fecisti cum servo tuo, nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim delectat bonum, magnum est Dei donum. Quando autem bonum opus quod lex imperat, fit timore poenae, non delectatione justitiae, cum Deus metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum (Joan. VIII, 35); quia consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Suavitatem itaque fecisti cum servo tuo, Domine, faciendo filium qui servus fuit: secundum eloquium tuum, hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini (Rom. IV, 16).

2. [vers. 66.] Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui jam dixerat, Suavitatem fecisti cum servo tuo; quomodo dicit, Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem, et eruditionem; vel sicut plures codices habent, disciplinam. Sed disciplinam, quam Graeci appellant παιδείαν, [PL37.1548] ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intelligenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur, παιδεία. Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit justitiae (Hebr. XII, 6, 11). Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo charitas Dei, et propter Deum charitas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, charitati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub ejus pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere, Suavitatem fecisti cum servo tuo; nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem charitatis, non aedificat, sed inflat (I Cor. VIII, 1). Cum ergo tanta fuerit charitas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.

3. Quod autem non ait, Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait, Doce me, docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere, Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest, Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere [PL37.1549] illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis (Luc. XXIV, 45, 46). Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam (Psal. CXLII, 10). Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem, Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6).

4. Quod vero cum dixisset, suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me; adjunxit atque ait, Quoniam mandatis tuis credidi: non immerito quaeri potest cur non dixerit, obedivi; sed, credidi. Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo, mandatis tuis credidi, nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec juberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod jubebat, adjuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando charitatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam: Quoniam mandatis tuis credidi. Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.

5. [vers. 67.] Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui; propterea verbum tuum, vel, sicut alii expressius habent, propterea eloquium tuum custodivi: utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis creatura humana tanquam in radice vitiata, quoniam veritati subjecta esse non voluit, subjecta est vanitati (Rom. VIII, 20). Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut dejecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.

6. [vers. 68.] Suavis es, Domine; vel, sicut plures habent, Suavis es tu, Domine: aliqui etiam, Suavis es tu, vel, Bonus es tu; sicut de hoc verbo superius tractavimus. Et in tua suavitate doce me justificationes tuas. Vere vult facere justificationes Dei, quando eas in ejus suavitate vult discere ab ipso cui dixit, Suavis es tu, Domine.

7. [vers. 69.] Denique sequitur, Multiplicata est super [PL37.1550] me iniquitas superborum: eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet charitas (Matth. XXIV, 12). Tanquam ille hoc dicit, qui in ejus suavitate justificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae jubet qui juvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.

8. [vers. 70.] Coagalatum est ut lac cor eorum. Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intelligi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur, Mons incaseatus, mons uber (Psal. LXVII, 16); et intelligitur gratia plenus: nam et illud quidam, coagulatus, interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: Ego vero, inquit, legem tuam meditatus sum. Quam legem? Utique justissimam et misericordissimam: unde illi dicitur. Et lege tua miserere mei. Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5), ut diligant obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis hujus, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.

9. [vers. 71.] Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Vicinum aliquid et superius jam dixerat, Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait, Propterea eloquium tuum custodivi; hic autem, Ut discam justificationes tuas: satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod non noverat peccatum (II Cor. V, 21). Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et justificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intelligendus est dixisse, Ut discam justificationes tuas; ea notitia qua fiunt.

10. [vers. 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est, In tua suavitate doce me justificationes tuas; sequens versus ostendit, ubi ait, Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: ut amplius diligat charitas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.

SERMO XVIII

1. [vers. 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est [PL37.1551] quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus (Gen. II, 7); non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo, Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit, Videbo coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4); nec minus aperte, Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); multoque apertius, Et aridam terram manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5). Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae; accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus (I Cor. I, 24): qui etiam intelligitur brachium Domini, ubi legitur, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus, Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11). Propterea quippe dixit, Unus atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intelligantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.

2. Nec defuerunt qui duo ista verba, fecerunt me, et finxerunt me, sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16); de corpore autem legitur, Et finxit Deus hominem pulverem de terra (Gen. II, 7): tanquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit, Qui finxit spiritum hominis in ipso (Zachar. XII, 1). Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intelligatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere, finxerunt me; sed, plasmaverunt me: magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere finxerunt, quod aliquando etiam de simulatione dici solet.

3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum [PL37.1552] hoc recte dici potuit, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illlis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Jeremiae, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5). Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei, Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae: et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait, Reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII, 2): de his autem qui hujus regenerationis consortes non erant, »Hoc« inquit, »dico et testificor in Domino, ut non jam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum« (Ephes. IV, 17, 18, 23). Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intelligere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur (Act. XV, 9). Quamvis enim, nisi aliquid intelligat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intelligat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intelligamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intelligimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 17); quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intelligit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intelligere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Proficit ergo noster intellectus ad intelligenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intelligat; et eadem ipsa ut magis magisque intelligantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tanquam naturalibus viribus, sed Deo adjuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo expers ejus est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intelligentia, alienati a via Dei. Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intelligenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui jam sic intelligit, et qui eloquia Dei se custodisse ante jam dixit.

4. Quod autem interpretati sunt nostri, Da mihi [PL37.1553] intellectum; brevius dixit graecus, συνέτισόν με: quia uno verbo complexus est, Da mihi intellectum, quod est συνέτισον, quod latine uno verbo dici non potest: tanquam si non posset latine dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum est, Da mihi intellectum; aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici potest, intelligentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere; nam dixit Danieli, Veni intellectum dare tibi (Dan. X, 14): et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est, συνετίσαι σε; tanquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo jusserat ut faceret? Ita vero: nam Christus intelligitur hoc jussisse angelo ut faceret, eo loco ubi ait Propheta, »Et factum est, cum viderem ego Daniel visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit, Fac intelligere illum visionem« (Id. VIII, 15 et 16): et ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est συνέτισον. Deus itaque per seipsum, quia lux est (Joan. I, 4, 9), illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur, intelligant. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per hanc intelligat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram fecit in domo, aut ipse illi jussit ut faceret, aut adjuvit ipse facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet: Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit, qua posset capere lumen ejus; et angelum talem fecit, qui operari posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adjuvaretur humana; et eamdem sic adjuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi hujus versibus, sermonem istum isto fine claudamus.

SERMO XIX

1. [vers. 73.] Dominus Jesus in hoc psalmo per Prophetam, tanquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis ejus, hoc est populi ejus, abscondita est in Deo (Coloss. III, 3), et [PL37.1554] ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus, Reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII, 2).

2. [vers. 74.] Qui timent te, inquit, videbunt me, et jucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes (Gen. XII, 3; et XXVI, 4). Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cujus est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tanquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et jucundantur? An populus ipse se videt, et jucundatur, et sic dictum est, Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius expresserunt, supersperavi: tanquam diceret, Qui timent te, videbunt Ecclesiam tuam, et jucundabuntur, quia in verba tua supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et jucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et jucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit; videbunt autem et jucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1); jucunditas autem quam voluit hic intelligi, tunc erit quando justi fulgebunt in regno Patris sui sicut sol (Matth. XIII, 43)? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur, »Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!« Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed »videbunt,« et »jucundabuntur:« quia et illic sequitur, »Perfecisti autem sperantibus in te« (Psal. XXX, 20, 21); et hic, »quia in verba tua speravi,« vel, »supersperavi:« ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intelligamus, quod potens est Deus facere supra quam petimus et intelligimus (Ephes. III, 20); ut quia supra quam petimus et intelligimus sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.

3. [vers. 75, 76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit ejus secura jucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit, Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12); considerans hujus mortalitatis miseriam, in qua jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1), ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum (Galat. V, 17), etiam regenerati gemere sub ejus gravitate cogantur: [PL37.1555] hoc ergo considerans, »Cognovi,« inquit, »Domine, quia justitia judicia tua, et veritate humitiasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo.« Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, judicante illo cujus judicia justitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cujus beneficium gratia est. Ideo ait, secundum eloquium tuum servo tuo: id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et charitas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est, Fiat misericordia tua, ut consoletur me.

4. [vers. 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur, Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intelligitur nisi aeterna et beata, tanquam sola dicenda sit vita, in cujus comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17). Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur, Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae (Joan. V, 29): neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic, Veniant, inquit, mihi miserationes tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit, Quia lex tua meditatio mea est; et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est, Veniant super me miserationes tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut charitas non frigescat hujus meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae (Matth. XXIV, 12).

5. [vers. 78.] Denique sequitur, et dicit, Confundantur superbi, quoniam injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. Ecce quod ait, meditatio legis Dei, vel potius meditatio lex Dei.

6. [vers. 79.] Convertantur, inquit, ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua. In nonnullis codicibus [PL37.1556] invenimus et graecis et latinis, Convertantur mihi; quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur, ad me. Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens: Particeps ego sum omnium timentium te. Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in ejus praesentia per miracula paulo ante monstrata.

7. [vers. 80.] Fiat, inquit, cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et jam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in justificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit, Ut non confundar; tale aliquid et in primis hujus psalmi versibus invenitur, ubi dixit, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua. Quod ibi, quia dixit, Utinam, uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo, Fiat cor meum immaculatum: ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi, Tunc non confundar; hoc ait hic, Ut non confundar. Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Jesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum (Tit. III, 5), ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adjutorium, per quod concupiscimus adversus carnem (Galat. V, 17), ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum, in qua dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ita donata nobis regeneratione, adjuta conflictione, fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad justificationes Dei pertinet, quando inter ejus alia praecepta praecipitur, Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38).

SERMO XX

1. [vers. 81.] Adjuvante Domino, istam magni hujus psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintelligitur in quid proficiatur vel [PL37.1557] deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus, Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem (II Tim. II, 16): ait et de quibusdam, Proficient in pejus (Id. III, 13). Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est, Desiderat et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Sic et hic non ait, Defecit a salutari tuo; sed, Defecit in salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 9), ab origine generis humani usque ad hujus saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit, Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini (Luc. II, 29, 30, 26). Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait, Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17): ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur, Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per prophetam (Aggaei II, 8). Propter quod dicit Apostolus: »Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus« (II Tim. IV, 8). Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis ejus; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis ejus adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent ejus manifestationem ad vivos et mortuos judicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox convenienter intelligatur, Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur (Rom. VIII, 25). Etiam hic graecus illud verbum habet, quod quidam nostri interpretes [PL37.1558] supersperavi transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.

2. [vers. 82.] Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes, Quando consolaberis me? Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait, in eloquium tuum. Quomodo autem tales oculi dicunt, Quando consolaberis me? nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait, Quando consolaberis me? tanquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud, Et tu, Domine, quousque (Psal. VI, 4)? Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata jucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21).

3. [vers. 83.] Ardentibus autem spiritualibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur, Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. Nimirum enim per utrem carnem mortis hujus, per pruinam vero coeleste beneficium vult intelligi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut justificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus, Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Ideo cum dixisset, Quoniam factus sum tanquam uter in pruina; subjecit, Justificationes tuas non sum oblitus: hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria charitatis.

4. [vers. 84.] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur (Apoc. VI, 10, 11). De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia jam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adjunxit etiam de judicio, profecto demonstrans usque ad judicium, in quo de persecutoribus ejus est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7); cur non credamus isto loco psalmi hujus esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?

5. [vers. 85.] Quod autem sequitur, Narraverunt mihi [PL37.1559] iniqui delectationes; sed non sicut lex tua, Domine: eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci ἀδολεσχίας vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui, delectationes, aliqui, fabulationes eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Judaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intelligi voluit, a quibus sibi narratas dicit ἀδολεσχίας, id est exercitationes delectabiles verbis: Sed non, inquit, sicut lex tua, Domine; quia me in ea veritas, non verba delectant.

6. [vers. 86.] Denique adjungit: Omnia mandata tua veritas: injuste persecuti sunt me, adjuva me. Et pendet totus de superioribus sensus: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me delectavit, quia omnia mandata tua veritas; non sicut illorum abundat sermonibus vanitas. Ac per hoc injuste persecuti sunt me, quia non in me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo adjuva me, ut certem pro veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et hoc veritas est.

7. [vers. 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adjunxit, Paulo minus consummaverunt me in terra: multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est, Adjuva me; Ego autem, inquit, non dereliqui mandata tua.

8. [vers. 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem, Secundum misericordiam, inquit, tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui: quae graecus habet, Martyria. Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est, Secundum misericordiam tuam vivifica me. Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.

SERMO XXI

1. [vers. 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tanquam taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat, Iniqui persecuti sunt me, et, Paulo minus consummaverunt me in terra; inflammatus desiderio coelestis Jerusalem; in superna suspexit, et dixit, In aeternum, Domine, verbum tuum permanet [PL37.1560] in coelo: hoc est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione militiam.

2. [vers. 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi hujus prolixitas terminetur. In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait, In generationem et generationem veritas tua: sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis ejus, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intelligi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam; Fundasti, inquit, terram et permanet: eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis (Rom. III, 21). Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra (Galat. IV, 24, 26); cui, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5)? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam, homo factus est in ea. Hoc itaque fundamento, Domine, fundasti terram, et permanet: quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi (Psal. CIII, 5); in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cujus tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 35).

3. [vers. 91.] Ordinatione tua permanet dies. Ista quippe omnia dies: et iste est dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24); et sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Quoniam omnia serviunt tibi. Omnia scilicet de quibus loquebatur; omnia quae pertinent ad hunc diem, serviunt tibi. Impii quippe de quibus dicitur, Nocti similavi matrem vestram (Osee IV, 5, sec. LXX), non serviunt tibi.

4. [vers. 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subjecit, Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit [PL37.1561] in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali.

5. [vers. 93.] In aeternum, inquit, non obliviscar justificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem non potest?

6. [vers. 94.] Subjicit deinde ac dicit: Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi. Non transeunter intelligendum est quod dictum est, Tuus sum ego. Quid enim non est ejus? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse ejus in terra; cum clamet alius psalmus, Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes qui habitant in eo (Psal. XXIII, 1)? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret, Tuus sum ego, salvum me fac; nisi intelligi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tanquam dicens, Meus esse volui, et perditum me feci: Tuus sum, inquit, salvum me fac, quia justificationes tuas exquisivi; non voluntates meas, quibus fui meus, sed justificationes tuas, ut essem jam tuus.

7. [vers. 95.] Me, inquit, exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi. Quid est, exspectaverunt, ut perderent? an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, me exspectaverunt, nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit: Testimonia tua intellexi. Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat, Martyria tua intellexi. Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem.

8. [vers. 96.] Denique secutus adjunxit: Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde. Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima (Psal. LXXII, 17). Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intelligenda, usque ad mortem pro veritate certare (Eccli. IV, 33), et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cujus consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte hujus vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit, Latum mandatum tuum valde; non intelligo nisi charitatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si charitas in confitente non esset? Audiamus Apostolum: Etsi tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam, charitatem autem non [PL37.1562] habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est, Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII, 37). Latum est ergo mandatum charitatis, mandatum illud geminum, quo jubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae (Matth. XXII, 37-40)?

SERMO XXII

1. [vers. 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intelligendam esse charitatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset, Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur qipd Deus jubet diligi, et ipsa jussio non diligatur? Ipsa est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, totam diem, ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intelligitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis jussionibus contracdicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens (Galat. V, 17), ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio ejus sit. Dicit autem Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei (Rom. III, 27). Haec est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum (Luc. XI, 10, 13), per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris (Rom. V, 5). Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14): qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11); expulso servo, qui non manet in domo in aeternum (Joan. VIII, 35); id est Israel secundum carnem, cui dictum est, »Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi« (Luc. XIII, 28-30). »Gentes« autem, sicut ait Vas electionis, »quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis« (Rom. IX, 30-32). Ita facti sunt inimici hujus qui hic in prophetia loquitur.

[PL37.1563] 2. [vers. 98.] Ac deinde conjungit: Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2 et 3). Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens justitiam suam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 9): non quia lex quam legunt inimici ejus, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), ut justificentur gratis per gratiam ipsius (Id. III, 24): non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam justitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui esuriens et sitiens eam (Matth. V, 6), petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat (Id. VII, 7), ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum? Inimici quippe ejus illi, velut ex Agar, in servitutem generati (Galat. IV, 24), ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt in aeternum, quam qui in saeculum, tanquam finito isto saeculo nullum jam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40): eritque praemium custoditi mandati hujus ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).

3. [vers. 99.] Sed quid est hoc quod sequitur, Super omnes docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intelligendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapienta, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus (III Reg. III, 12): sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur, Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab ejus corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tanquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est, Erunt duo in carne una (Ephes. V, 31, 32); agnosco eum plane qui super [PL37.1564] omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus (Luc. II, 42-47). Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat, Super omnes docentes me intellexi. Omnes enim utique homines vult intelligi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius, Sicut docuit me Pater, haec loquor (Joan. VIII, 28). Quod difficillime ex persona Verbi intelligitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit (Philipp. II, 7), facilius intelligitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines majoris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo super omnes docentes se intelligebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat, »Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus: ego autem habeo testimonium majus Joanne« (Joan. V, 33-36). Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.

4. [vers. 100.] Illi autem doctores non absurde intelliguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit, Super seniores intellexi. Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas ejus veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate majores, hoc est, junior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intelligebat. Solent enim junior et senior ad invicem dici minor et major, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quanquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei, Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Ecce objecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus: Quare, inquit, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra ejus super seniores illos intelligerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis: Audite, et intelligite. Tanquam diceret: Super seniores illos et vos intelligite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa, Super seniores intellexi [PL37.1565] nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Hoc seniores illi non intelligebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis hujus super seniores intelligentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istum. Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem (Matth. XV, 1-18)? Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intelligitis? Sed plane jam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere, Super seniores intellexi. Nam etiam corpori congruit quod secutus adjunxit, Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua, non mandata hominum: mandata tua, non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intelligunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. 1, 7). Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intelligantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est, Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis?

5. [vers. 101.] Jam vero quod adjungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori: Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus (Eccli. XVIII, 30), ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus (Galat. V, 17), ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.

6. [vers. 102.] A judiciis, inquit, tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi. Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim, A judiciis tuis non declinavi; nisi quod alio loco dicit, A judiciis autem tuis timui? Perseveranter eis credidi, quia tu legem posuisti mihi. Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tanquam digito tuo; ut eam non tanquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.

7. [vers. 103.] Et ideo vide quid sequitur: Quam dulcia faucibus meis verba tua! vel, quod de graeco est expressius, eloquia tua: super mel et favum ori meo. Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13); ut bonum [PL37.1566] vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritualis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent; favum, sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tanquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.

8. [vers. 104.] Sed quid est quod ait, A mandatis tuis intellexi? Aliud enim est, Mandata tua intellexi; aliud est, A mandatis tuis intellexi. Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intelligentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est, Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. 1, 33): ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Id. III, 22). Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset, Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita; ideo addidit, semper, quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritualium itaque membrorum Christi vox ista est, A mandatis tuis intellexi. Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae, Propterea, inquit, odio habui omnem viam iniquitatis. Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor justitiae: qui tanto major est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis ejus intelligit.

SERMO XXIII

1. [vers. 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas Deus donat, nunc istos versus psalmi hujus aggredimur, quorum primus est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod est, lucerna; hoc repetitum est, lumen: quod, pedibus meis; hoc, semitis meis. Quid est ergo, verbum tuum? Numquidnam illud quod in principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt omnia? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Joannes, de quo dicit Verbum Deus, Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V. 35). Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi, de quo dictum est, Deus erat Verbum, non erat ille lumen; sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem hominem [PL37.1567] (Joan. I, 1-9). Nisi autem et lucerna lumen esset, non diceret Apostolis, Vos estis lumen mundi. Quo audito ne id se putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco dixit, Ego sum lumen mundi (Id. VIII, 12): ait illis de illis, Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 14-16); ut scirent se tanquam lucernas de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur, sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo audit, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Propter quam participationem, in quamtum homo est et ipse Mediator, lucerna in Apocalypsi nuncupatur (Apoc. XXI, 23). Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est; Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nisi de uno Mediatore Dei et hominum (I Tim. II, 5). Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus, qui dicitur et lucerna, sicut Joannes, sicut Apostoli, nec ullus eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit (ait enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis), nisi verbum intelligamus quod factum est ad Prophetas, vel quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum Christi, de quo scriptum est, Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 17). Nam et verbum propheticum lucernae comparans apostolus Petrus: Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco (II Petr. I, 19). Quod itaque hic ait, Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis, verbum est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.

2. [vers. 106, 107.] Juravi, inquit, et statui custodire judicia justitiae tuae: tanquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset, Juravi; adjunxit, et statui. Hoc enim appellavit juramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis judiciis justitiae Dei, ut sit omnino pro juratione quod statuit.

3. Fide autem custodiuntur judicia justitiae Dei; cum sub Deo justo judice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi, Humiliatus sum, inquit, usque valde. Non enim ait, Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi sit necesse: sed ait, Humiliatus sum usque valde; maximam scilicet passus persecutionem, [PL37.1568] pro eo quod juravit et statuit custodire judicia justitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit, Domine, vivifica me secundum verbum tuum: hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait: Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia, id est martyria oris tui. Ubi intelligitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19); et de quo dictum est, Quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6): non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et judicia justitiae Dei.

4. [vers. 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelliguntur oris voluntaria, sacrificia laudis, confessione charitatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LII, 8). Sed quid est quod adjungit, Et judicia tua doce me? Nonne ipse in versibus superioribus dixerat, A judiciis tuis non declinavi? Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit, Et judicia tua doce me? An sicut illud est, Suavitatem fecisti cum servo tuo; et postea dicit, Suavitatem doce me? Quod ita exposuimus, ut intelligeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.

5. [vers. 109.] Anima mea in manibus tuis semper. Nonnulli codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis; et hoc quidem planum est. Justorum enim animae in manu Dei sunt (Sap. III, 1); in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Id. VII, 16). Et legis, inquit, tuae non sum oblitus: tanquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adjuvetur ejus memoria, ubi ejus est anima. Anima vero mea in manibus meis, quomodo intelligatur, ignoro. Justi quippe ista verba sunt, non injusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri junior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri, Da mihi substantiam meam quae me contingit: sed ideo mortuus erat, ideo perierat (Luc. XV, 12, 24). An forte ita dictum est, Anima mea in manibus meis, tanquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur: Ad te levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Dixerat enim et hic superius, Vivifica me.

6. [vers. 110.] Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi. Unde hoc, nisi quia ejus anima in manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?

7. [vers. 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum. Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est, Haereditavi interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum [PL37.1569] qui accepit; ut sic esset haereditavi, quomodo, Ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur, Haereditate possedi; sive dicacatur, Haereditate acquisivi: non haeriditatem, sed haereditate. Si autem quaeritur, quid acquisierit haereditate; Testimonia, inquit, tua. Quid volens intelligi, nisi, ut testis Dei fieret, ejusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque ejus martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cujus haeres est, esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc in aeternum; quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur, Quoniam exsultatio cordis mei sunt: etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.

8. [vers. 112.] Deinde subjecit: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem. Qui dicit, Inclinavi cor meum; ipse jam dixerat, Inclina cor meum in testimonia tua; ut intelligamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus justificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est justificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas justificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.

SERMO XXIV

1. [vers. 113.] Psalmi hujus locus de quo in voluntate Dei disputaturi sumus, sic incipit: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Non ait, Iniquos odio habui, et justos dilexi; aut, Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset, Iniquos odio habui, exposuit quare, addendo, et legem tuam dilexi, ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.

2. [vers. 114.] Deinde sequitur, Adjutor meus et susceptor meus es tu: Adjutor, ad bona facienda; susceptor, ad mala evadenda. Quod autem adjungit, In verbum tuum supersperavi, tanquam filius promissionis loquitur.

3. [vers. 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se [PL37.1570] abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adjuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus, Dic, homo, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos (Luc. XII, 14)? Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens jurgare Christianos (I Cor. VI, 1-6). Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus, Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est, Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est, Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei! Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et judiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra judicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi, Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

4. [vers. 116.] Deinde posteaquem velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat »Adjutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi;« precemque continuans, »Suscipe me,« inquit, »secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea.« Qui jam dixerat, Susceptor meus, poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, et vivam, tanquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 10, 23-25). Sed spes non confundit, si charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem, Ne confundas me ab exspectatione mea.

5. [vers. 117.] Et tanquam ei responsum fuerit in silentio, Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari justificationes meas: sentiens [PL37.1571] istam meditationem plerumque animae languoribus impediri, Adjuva me, inquit, et salvus ero; et meditabor in justificationibus tuis semper.

6. [vers 118.] Sprevish omnes; vel, quod de graeco diligentius videtur expressum, Ad nihilum deduxisti omnes discendentes a justificationibus tuis; quia injusta cogitatio eorum. Ideo ergo clamavit: Adjuva me et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper; quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a justificationibus suis. Quare autem discedunt? Quia injusta est, inquit, cogitatio eorum. Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: Cogitatio sancta servabit te (Prov. II, 11): et alibi legitur: In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9): et Apostolus: Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus (Rom. II, 15). Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est: Confundantur iniqui facientes vane (Psal. XXIV, 4); id est, inaniter, tanquam redacti ad nihilum.

7. [vers. 119.] Sequitur in Psalmo: Praevaricantes deputavi, vel putavi, vel existimavi omnes peccatores terrae. Multis enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est ἐλογισάμην: sed profunda est illa sententia, et si adjuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est: Propterea dilexi testimonia tua semper, multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: Lex iram operatur, hujusque dicti rationem reddens: Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Id. II, 12). Quid sibi ergo vult: Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae? Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne hujus prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intelligi.

SERMO XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus

1. [vers. 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire possumus, quomodo intelligendum sit quod in isto psalmo magno dictum est: Praevaricatores, vel potius, praevaricantes; graecus enim παραβαίνοντας ait, non παραβάτας: quaerimus ergo quomodo intelligendum sit, Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae; propter quod ait Apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret. Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur: Non enim per legem, inquit, promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio. [PL37.1572] Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum (Rom. IV, 13-16). Cur hoc Apostolus ait, nisi ut ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre, verum et augere peccatum? Unde et illud est: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi secutus adjunxit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. V, 20). Non itaque praevaricantes deputat omnes peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui transgrediuntur legem. Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio. Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege; Ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Porro, si nemo sine lege peccaret, non idem ipse apostolus diceret, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intelligi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum illum quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id est, qui sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio: secundum istum autem nullus est sine praevaricatione peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus ergo secundum istum sine lege peccavit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio. An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse, sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse? At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo isto eadem procul dubio Veritas dixit, Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae? Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum, praevaricatio non sit ubi lex non est.

2. Sed nimirum cum diceret Apostolus, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba ejus ostendunt. Disputabat enim de Judaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Judaei: unde illis ait, Si autem tu Judaeus [PL37.1573] cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo. Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit, et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait, Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 8-17). Hos utique Judaeos, illos autem Graecos volens intelligi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit, Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Judaeos et Graecos, de quibus dixerat, Non enim est distinctio? Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit, Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Id. III, 22, 23, 24, 9). Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de qua Judaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, id est ipsi Judaei, per legem judicabuntur. Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10).

3. Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, judicari tantummodo, non perire: tanquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est, Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed hoc merito fundamenti bene intelligitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat, Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus: et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat (I Cor. III, 10-15); non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est, Per legem judicabuntur, nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Judaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit [PL37.1574] non perire Judaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo judicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur. (Matth. XV, 24); et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die judicii, qui utique sine lege perierunt, quam civitati Judaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem (Id. XI, 23, 24)?

4. Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo Israel dedit, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse, Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae, nisi intelligamus aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes caeterarum gentium peccatores? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit apostolus, Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex (Rom. II, 14)? Secundum hoc ergo quod dicit, Legem non habentes; sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait, Ipsi sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri injuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive instaurata, sive aucta, sive firmata est.

5. Jamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae (Id. V, 14), ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est (Gen. III, 6): ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei. Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis major in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, justitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 20-23). Proinde etiam iste subjunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tanquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; Propterea dilexi testimonia tua, [PL37.1575] quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me justitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae justitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat; ad vivificantem Spiritum (II Cor. III, 6) confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum charitas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est semper, ut sic intelligatur, Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia justitiae Dei, qua justificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.

6. [vers. 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic euim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, καθήλωσον. Hoc alii confige dicere voluerunt, nec addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est confige, non sonant clavi; καθήλωσον autem sine clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intelligi, nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14)? Et iterum: Christo, inquit, confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Id. II, 19, 20). Quod quid est aliud, nisi, Non est in me justitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed justitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est (Philipp. III, 9), non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, »qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur« (I Cor. I, 30, 31). Item dicit, »Qui autem sunt Jesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis« (Galat. V, 24). Cum hic dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur, Confige clavis a timore tuo carnes meas; ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

7. Sed quid sibi vult, quod cum dixisset, Confige clavis a timore tuo carnes meas; addidit, a judiciis enim tuis timui? Quid est, Confige a timore tuo; timui enim? Si jam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes ejus, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a judiciis [PL37.1576] tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae hujus eruendus. Confige, inquit, clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui: hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), carnalia mea desideria comprimantur; a judiciis enim tuis timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare justitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas foras mittit (I Joan. IV, 18); quae non timore poenae, sed delectatione justitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur ejus bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem judicat secuturam, quando amore justitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui: hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a judiciis tuis timui.

SERMO XXVI

1. [vers. 121.] Istos magni psalmi hujus versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci judicium et justitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse judicium et justitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire judicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu judicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur, Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate (Joan. VII, 24): tamen hoc loco ita positum est judicium, tanquam si rectum non fuerit, non debeat judicium nominari; alioquin non sufficeret dicere, Feci judicium, sed diceretur, Feci rectum judicium. Hoc genere locutus est Dominus Jesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII, 23). Et hic enim judicium sic positum est, tanquam non sit judicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret judicium; fecit autem iniquitatem (Isai. V, 7). Non ait, Exspectavi ut faceret judicium justum, fecit autem iniquum: sed tanquam ideo jam judicium sit, quia justum est; nec sit judicium, quod injustum est. Justitia vero non solet [PL37.1577] dici bona justitia, vel mala justitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve judicium; sed eo ipso jam bona est, quia justitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum judicium, et malum judicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus judex, et malus judex: sic autem non dicitur bona justitia, vel mala justitia, sicut non dicitur, bonus justus, et malus justus, quia continuo bonus quisque, si justus. Justitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Judicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, hujus virtutis est operatio. Qui enim habet justitiam, recte judicat: imo secundum istam locutionem, qui habet justitiam, judicat; quia nec judicat, si non recte judicat. Et justitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus ejus significatum est. Quis enim facit in homine justitiam, nisi qui justificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit justum? Unde ait Apostolus: Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24). Facit ergo justitiam, id est, opus justitiae, qui habet in se justitiam, id est opus gratiae.

2. Feci, inquit, judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me: id est, Feci judicium justum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent, Ne tradas me persequentibus me: quod enim graece dictum est, τοῖς ἀντιδικοῦσι, quidam interpretati sunt, nocentibus; quidam, persequentibus; quidam, calumniantibus. Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse adversantibus; cum sine controversia quod graece ἀντίδικος, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13)? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus, Ne forte tentaverit vos qui tentat (I Thess. III, 5). Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua, Non movebor in aeternum, avertit faciem suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8), sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit judicium opusque justitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur, Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13); de illo etiam dicitur, Ab ipso est enim patientia mea (Psal. LXI, 6).

3. [vers. 122, 123.] Denique sequitur: Excipe servum tuum in bonum; non calumnienter mihi superbi. Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt, Non calumnientur me, graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus [PL37.1578] usitatam. An forte habet vim cum dicitur, Non calumnientur me, quam haberet si diceretur, Non me capiant calumniando?

4. Multae autem possunt intelligi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Judaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est justo, dicens, Numquid gratis colit Job Dominum (Job I, 9)? Quorum omnium calumniae superborum tanquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac jubente exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno (Num. XXI, 9; Joan. III, 14), ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait, Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). In hujus igitur eloquium justitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.

5. [vers. 124.] Propter quod sequitur, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: non utique secundum justitiam meam. Et justificationes, inquit, tuas doce me: illas procul dubio, quibus Deus facit justos, non ipsi se.

6. [vers. 125.] Servus tuus ego sum. Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus. Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intelligentior, tanto magis magisque sciuntur.

7. [vers. 126.] Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam, Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intelligi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat, Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adjungens, ubi [PL37.1579] dixit, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Isai. XLIX, 8; II Cor. VI, 2). Sed quid est quod tanquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subjunxit, Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia ejus legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)? Quid est enim, Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, ejus integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non jam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno jam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia (Id. V, 20).

8. [vers. 127.] Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion. Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Ibid. 5). Propter quod et ipse Dominus dicit, Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17); et idem apostolus, Plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). Ideo, super aurum et topazion. Hoc enim et in alio psalmo legitur: Super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 11). Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tanquam velo interposito, non intelligentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant (Exod. XXXIV, 33-35; II Cor. III, 13-16), propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.

9. [vers. 128.] Propterea, inquit, ad omnia mandata tua corrigebar. Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Jam illud quod adjungit, consequens erat: Omnem, inquit, viam iniquam odio habui. Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.

SERMO XXVII

1. [vers. 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adjuvante Domino, disputaturi sumus: Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea. Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibila opera ejus, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis ejus; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tanquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta: Consideravi opera tua, et expavi (Habac. III, 1)? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset, Mirabilia testimonia tua: secutus adjunxit, propter hoc scrutata est ea anima mea; quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.

2. Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22)? Sed si nobis respondeat, et dicat, Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae jubetis ut cogitem, mirabilia sunt ejus testimonia; eum quippe et Dominum, quia jubet, et bonum et magnum, quia talia jubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis ejus esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege justitia. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla justitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc hujus anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset, Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper. Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus hujus anima quae scrutata est, quid invenerit.

3. [vers. 130.] Manifestatio, inquit, verborum tuorum illuminat, et intelligere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, [PL37.1581] noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3). Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia »non justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis« (Rom. III, 19-21). Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli hujus; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur (Rom. V, 5)?

4. [vers. 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: Os meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam. Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et justum et bonum (Id. VII, 12). Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum (Luc. XI, 10, 13)? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14): non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus.

5. [vers. 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis: Respice, inquit, in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum: id est, secundum judicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Joannes apostolus ait, Nos diligimus, inquit, Deum: et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adjunxit, Quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19).

6. [vers. 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non [PL37.1582] dominetur mei omnis iniquitas. Ubi quid aliud dicit quam, Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei charitas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 40). Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit jubendo, impleri faciat adjuvando?

7.[vers. 134.] Sed quid est quod dicit, Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua? Si vera illi homines crimina objiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud judicem hominem: ubi autem Deus judex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui objicitur, sed objicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est, Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua: Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas objiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua.

8. [vers. 135.] Faciem tuam, inquit, illumina super servum tuum: id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam. Et doce me justificationes tuas. Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur, Doce me ut faciam voluntatem tuam (Psal. CXLII, 10). Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit.

9. [vers. 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae, Exitus aquarum, inquit, descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam: id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur, Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt ergo exitus aquarum, id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit, Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur, Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut, Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait, descenderunt, humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt [PL37.1583] enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei justitiam, constituere volebant suam (Rom. X, 3): in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut justitiam Dei potius impetrarent poenitendo. Sunt codices qui non habent descenderunt, sed transierunt, tanquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intelligamus exitus aquarum: id est, plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adjuvat voluntatem?

SERMO XXVIII

1. [vers. 137, 138.] Dixerat superius qui cantat hunc psalmum, Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non custodierunt legem tuam: ubi se multum flevisse testatus est praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum flere debuerit et suum graviter dolere peccatum, Justus es, inquit, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Haec utique justitia Dei rectumque judicium et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum justum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis; quoniam si cor ejus impoenitens damnaretur, justissime utique damnaretur. Sane justitiam dicit testimonia Dei: justum quippe se probat mandando justitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus testimoniis talibus innotescat.

2. [vers. 139.] Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me. Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est, Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum etiam in Evangelio novimus (Psal. LXVIII, 10; Joan. II, 17). Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam quid aliud dicit Apostolus, Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei? Nam dicendo, Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit, Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret? »Aptavi enim vos,« inquit, »uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo« (II Cor. XI, 2, 3). Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen [PL37.1584] zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et hujus intelligendus est zelus: causam namque subjungit et dicit, Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum ejus obliti.

3. [vers. 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua flamma dilectionis arderet: Ignitum, inquit, eloquium tuum valde, et servus tuus dilexit illud. Merito zelabat in suis inimicis cor impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.

4. [vers. 141.] Junior ego sum, inquit, et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus: non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus justificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate majoribus qui obliti sunt. Nam quid est, Junior ego non sum oblitus, nisi, Illi majores obliti sunt? Νεώτερος est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est, In quo corrigit junior viam suam? Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intelligitur in comparatione majoris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur; quando non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Major serviet minori (Gen. XXV, 22, 23; Rom. IX, 12, 13). Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est major: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I, 28); et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi (Matth. XX, 16).

5. [vers. 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam justitiam constituere voluerunt, ignorantes justitiam Dei (Rom. X, 3): iste autem junior non est oblitus, qui non suam voluit habere justitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit, Justitia tua justitia in aeternum, et lex tua veritas. Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet justitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: Justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20, 21).

6. [vers. 143.] Propter hanc passus est persecutionem junior a majore, ut diceret junior quod sequitur: Tribulatio et necessitas invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Saeviant, persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis etiam qui saeviunt diligantur.

7. [vers. 144.] Justitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste junior; quem si non haberet; non super seniores [PL37.1585] intelligeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit justitiam, quae manet in aeternum. Quae justitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.

SERMO XXIX

1. [vers. 145] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine. Cui autem rei suus clamor proficiat, adjunxit: Justificationes tuas exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut justificationes ejus exquirat. Proinde quod ut faciamus jubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Jesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis. Rursus autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?), Quaerent me mali, et non invenient. Non ergo malis, sed bonis dictum est, Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Matth. VII, 7, 11). Quomodo igitur malis dicitur, Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur, Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et justificationes Dei. Quapropter restat ut intelligamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28, 29). Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per [PL37.1586] mores quos jubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis ejus inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum jubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): Clamavi, inquit, in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram: utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19).

2. [vers. 146.] Clamavi; salvum me fac: vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini, Clamavi te; salvum me fac. Quid est, Clamavi te, nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset, salvum me fac, quid adjunxit? Et custodiam testimonia tua: ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.

3. [vers. 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed, immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna. Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio jam vocatur. Quanquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant, Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intelligi: et quod ait locutor egregius, Unde haec tam clara repente Tempestas? (Virg. Aen. IX, 19, 20.) non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum est ἐν ἀωρίαι, non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt, intempesta nocte, plures, immaturitate, non duobus verbis, sed uno, cujus vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit, in immaturitate; ἀωρία quippe immaturitas est, ἐν ἀωρίαι, in immaturitate: tanquam si vellet etiam ille qui dixit, [PL37.1587] intempesta nocte, praepositione dicere geminata, in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum intempesta, an vero in intempesta nocte, id est, in nocte intempesta clamasse se diceret. Graecus tamen in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur, in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.

4. Praeveni, inquit, in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi. Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Quanquam si velimus intelligere immaturum tempus noctis hujus, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne (Galat. IV, 4); nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes (Gen. XII, 3; et XXII, 18).

5. [vers. 148.] Ipsa et quod sequitur dicit, Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua. Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2); nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?

6. [vers. 149.] Vocem meam, inquit, exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum judicium tuum vivifica me. Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea justis secundum judicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine judicio, de quo dicit Apostolus, Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32); et ejus coapostolus, Tempus est, inquit, ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio (I Petr. IV, 17). Et ultimum tempus judicii non erit sine misericordia, quia coronat te, ait psalmus, in miseratione et misericordia [PL37.1588] (Psal. CII, 4). Judicium autem sine misericordia sed sinitris qui non fecerunt misericordiam (Jacobi II, 13).

7. [vers. 150.] Appropinquaverunt, inquit, persequentes me iniquitate; vel, sicut nonnulli codices habent, inique. Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est, Ne discedas, inquit, a me, quoniam tribulatio proxima est (Psal. XXI, 12); cum ea dicantur quae non imminente, sed jam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur: A lege autem tua longe facti sunt. Quanto magis propinquaverunt persequendis justis, tanto magis longe facti sunt a justitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?

8. [vers. 151.] Denique sequitur: Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata confessio. Ita regina Esther (Esther. XIV, 6, 7), ita sanctus Daniel (Dan. IX, 4, 15), ita tres viri in camino (Id. III, 24-31), ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit, Omnes viae tuae veritas; cum in alio psalmo legatur, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in judicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.

9. [vers. 152]. Ab initio cognovi, inquit, de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Quod graecus ait, καταρχὰς, aliqui nostri ab initio, aliqui initio, aliqui in initiis interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut ab initio vel initio dicatur, quod καταρχὰς graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus, Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo, Ad initio cognovi, vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus, Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea? Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis [PL37.1589] filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33); ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intelligitur dictum, fundasti ea, quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cujus primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse (Gen. IV, 8) in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est, Erunt duo in carne una (Id. II, 24): quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens, Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32).

SERMO XXX

1. [vers. 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi hujus incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus: Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus. Hoc loco nullam Dei legem convenientius intelligimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14). Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.

2. [vers. 154.] Judica, inquit, judicium meum, et redime me. Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait, Vide humilitatem meam; hoc est, Judica judicium meum: et quod ait, et eripe me; hoc est, et redime me. Quod vero supra dictum est, quia legem tuam non sum oblitus; huic congruit quod infra est, propter eloquium tuum vivifica me. Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait, Vivifica me; quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.

3. [vers. 155.] Longe est, inquit, a peccatoribus salus; quia justificationes tuas non exquisierunt. Quis enim te discernit, o tu qui dixisti, Longe est a peccatoribus salus? quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei justificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Nonne tu es qui paulo ante dicebas, Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram? Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia justificationes Dei non exquisierunt.

4. [vers. 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim [PL37.1590] ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cujus membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subjecit: Miserationes tuae multae, Domine. Etiam hoc ergo quod exquirimus justificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas. Secundum judicium tuum vivifica me. Novi enim quia et judicium tuum sine tua miseratione non erit super me.

5. [vers. 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi. Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso, Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi? Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 2, 3). Ecce quare ab ejus testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.

6. [vers. 158.] Vidi, inquit, insensatos, et tabescebam: vel, sicut alii codices habent, Vidi non servantes pactum; et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adjunxit: Quia eloquia tua non custodierunt. Ea quippe in tribulationibus negaverunt.

7. [vers. 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit, Vide quoniam mandata tua dilexi. Non ait, Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Hanc iste commendans ait, Vide quoniam mandata tua dilexi. Deinde postulavit praemium: Domine, in tua misericordia vivifica me. Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet justitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?

8. [vers. 160.] Principium, inquit, verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia judicia justitiae tuae. A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita justo, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum judicia justitiae Dei.

SERMO XXXI

1. [vers. 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam ejus verba dicentis, Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Judaeis ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21)? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit (Id. XVII, 23-26)? Nonne praecursor ejus, militibus regni hujus quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait, Cingulum solvite, arma projicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare; sed ait, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14)? Nonne unus militum ejus et dilectissimus comes ejus, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Et paulo post ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 1, 7 et 8). Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia (I Tim. II, 1, 2)? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subjecit, attende: Et a verbis tuis formidavit cor meum. Habuerunt quidem et illi verba minacia, Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo, membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28). Ab his verbis tuis formidavit cor meum; et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum.

2. [vers. 162.] Denique sequitur: Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio, Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Id. XII, 29). Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum ejus sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat.

3. [vers. 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis jam dixerit, Exultavi super eloquia tua, quod utique [PL37.1592] non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit: Injustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Nempe a verbis ejus illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit charitatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica conjux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et conjux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est (Matth. VI, 9), et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus (Psal. XLIV, 3). A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6)? At qui haec judicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo judicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio.

4. [vers. 164.] Ita plane facit iste, qui dicit, Septies in die laudavi te, super judicia justitiae tuae. Septies in die quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adjectus est quietis (Gen. II, 2); et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est, Septies cadet justus, et resurget: id est, non perit justus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit justus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum dejicitur, positum est, septies cadit; et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est, resurget. Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur, Impii autem infirmabuntur in malis (Prov. XXIV, 16). Hoc est itaque justo septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super judicia justitiae ipsius; quia cum tempus esset ut judicium inciperet a domo Domini (I Petr. IV, 17), in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est.

5. [vers. 165.] Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intelligitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intelligit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intelligere, et aliquid magnum latere ibi judicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cujusque professionis attendat, ut fides ejus ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit.

6. [vers. 166.] Exspectabam, inquit, salutare tuum; [PL37.1593] Domine, et mandata tua dilexi. Quid enim justis profuisset antiquis Dei dilexisse mandata, nisi cos Christus qui est Dei salutare, liberasset; cujus etiam spiritu impertito mandata Dei diligere potuerunt? Si ergo exspectabant salutare Dei, qui mandata ejus dilexerunt; quanto magis necessarius erat Jesus, hoc est salutare Dei, salvis faciendis eis qui mandata ejus non dilexerunt? Potest ista etiam sanctis istorum temporum, ex quo gratia revelata Evangelium praedicatur, congruere prophetia: exspectant enim Christum qui mandata Dei diligunt, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum illo in gloria (Coloss. III, 4).

7. [vers. 167, 168.] Custodivit, inquit, anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde: vel, sicut nonnulli codices habent, dilexit, ut subaudiatur, anima mea. Custodiuntur testimonia Dei, dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine charitate nihil prodest (I Cor. XIII, 3), ideo addidit, Et dilexi ea valde. Supra autem dixerat, Mandata tua dilexi; deinde sequenti versu, Testimonia tua, et custodivi, et dilexi: postea, Et mandata tua, et testimonia tua custodivi; ait enim, Custodivi mandata tua et testimonia tua. Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur.

8. Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset, Deo tribuit unde fecit, adjungendo atque dicendo: Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Ideo, inquit, custodivi madata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Tanquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Propitio quippe et adjuvante conspectu, voluit intelligi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias justorum (Psal. I, 6), et sicut ait Moysi, Scio te prae omnibus (Exod. XXXIII, 17). Nam si hoc cum non adjuvaret gradientem, quod ejus viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia ejus, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 11 et 12): quia nisi in conspectu Domini esset, via justa non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: et cur hoc dixerit aperiens, Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona [PL37.1594] voluntate (Philipp. II, 12, 13). Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae justorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis, Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt, inquit, quae a sinistris: ut intelligeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est justorum, noverit Dominus, continuo subjecit: Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27). Ecce quare ait etiam iste, Custodivi mandata tua et testimonia tua. Et velut quaereremus hoc unde potuerit: Quia omnes, inquit, viae meae in conspectu tuo, Domine.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1548-1594 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22