1. Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore Juda prophetatum esse quod hic scriptum est, Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter, quando Matthias in locum Judae ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adjunctus est (Act. I, 15-26), evidenter apparet. Sed si de illo uno homine omnia quae hic in malo dicta sunt intelligere conemur, expositionis ratio non omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Judaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur [PL37.1432] ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit; sicuti est, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19), et si qua hujusmodi: ita Judas personam quodammodo sustinet inimicorum Christi Judaeorum, qui et tunc oderant Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non inconvenienter intelligi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Juda dicuntur expressius; sicuti est quod commemoravi, Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Quod apparebit, adjuvante Domino, cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.

2. [vers. 2.] Incipit ergo ita Psalmus: Deus laudem meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Unde apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); quia non est homo verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti Filii Dei, qua hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate ejus latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo illud apertum est, quia operta virtus hujus fuit. Ideo autem dicit, Apertum est os dolosi, quia odium quod dolo tegebatur, erupit in vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.

3. [vers. 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa: tunc utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: Et qui laudabant me, adversus me jurabant (Psal. CI, 9). Deinde quia eruperunt clamantes, Crucifige, crucifige (Joan. IX, 6); secutus adjunxit, Et sermonibus odii circumdederunt me. Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo adversus me, quia hoc insidiando faciebant; postea sermonibus, non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: Gratuito potius malus atque crudelis erat (Salust., de Bello Catil.).

4. [vers. 4.] Pro eo, inquit, ut diligerent me, detrahebant mihi. Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima, bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum prius propinquum bonis, posterius [PL37.1433] propinquum malis. Haec in Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse Dominus, qui justificat impium (Rom. IV, 5), et pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Cujus vestigia secutus sanctus Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Ad quam rem praeceptum pertinet, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V, 44). Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17); et apostolus Petrus, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9): unde et in Psalmis legitur, Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Duorum postremorum illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a Domino, gratias non egerunt (Luc. XVII, 12, 18): illud vero ultimum quo nihil est pejus, ad hos pertinet, de quibus in isto psalmo legitur. Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi. Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere, quos vult ad majora provehere, quibus dicit: Si dilexeritis eos qui vos diligunt, id est, si reddideritis bona pro bonis; quam mercedem hababitis, id est, quid magnum facietis? nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V, 46)? Vult autem illos et hoc facere, et longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut Lex eis dederit ulciscendi modum, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Deut. XIX, 21): quae, si dici potest, injustorum justitia est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit; alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido vitiosa est, magisque ad judicem pertinet inter alios hoc decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec parvum aliquid putari debet, quia non ait, Pro eo ut diligerent me, interficiebant me; sed, detrahebant mihi: ideo quippe interfecerunt, quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod in principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc. XI, 15); et, Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis (Joan. X, 20)? et caetera talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis cos nocere qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui ejus mortalem [PL37.1434] carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.

5. Sed cum dixisset, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; quid ait? Ego autem orabam. Non quidem dixit quid orabat; sed quid melius intelligimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant; de qua cruce ille dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt: ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quanquam bene intelligatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum (Luc. XXII, 32), quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur vindicari: cum scriptum sit: Melior est patiens quam vir fortis (Prov. XVI, 32). Docent igitur nos divina eloquia dominico exemplo, cum audimus, Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam; ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis. Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato, sicut factum est, cum dormiret in navi (Matth. VIII, 24, 25), qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Id. VI, 12). Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat.

6. [vers. 5.] Sequitur autem: Et posuerunt adversum me mala pro bonis. Et quasi quaereremus, Quae mala? pro quibus bonis? Et odium, inquit, pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem exposuit quemadmodum supra dixerit, Pro eo ut me diligerent, quia dilectionem non utcumque, sed dilectioni ejus debebant; cum hic addidit, pro dilectione mea. Hanc dilectionem in Evangelio commemorat, ubi dicit: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas et noluisti (Matth. XXIII, 27).

7. Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et eo modo illa dicit, tanquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum dicantur futura certissima veritate, et per Dei justitiam super tales digne [PL37.1435] ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male optandi, quidam non intelligentes, putant odium odio, et malo animo malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et quam longe alio modo placeat judici recta voluntate peccata punienti. Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non reddit malum pro malo, quoniam justum reddit injusto: quod autem justum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione justitiae, quod est bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci, opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo reddat, sibi blandiantur injusti. Audiamus ergo deinde quid divinus sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intelligamus praedicta prophetantis; et Deum justa retribuentem, sublevata in ejus aeternam legem mente cernamus.

8. [vers. 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro his iniquitatibus suis, et quid eis divino judicio futurum esset praenuntians, Constitue, inquit, super eum peccatorem: tanquam intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis loquebatur superius. Cum igitur hic Judam traditorem secundum scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum (Act. I, 20); quid est, Constitue super eum peccatorem, nisi eum quem sequenti versu indicat, cum dicit, Et diabolus stet a dextris ejus? Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. Stet autem a dextris ejus, dictum est, quia opera diaboli praeposuit operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui saeculi hujus gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui haec sunt, rectissime dictum est, Dextera eorum dextera iniquitatis. Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cujus autem os loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur, Beatus populus cujus Dominus Deus ipsorum (Psal. CXLIII, 11, 15): huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus: sicut et alibi dicit, Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8). Diabolus ergo stetit a dextris ejus, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit possideri, ne ab [PL37.1436] illo possideretur, cujus opera ipse Christus solvit, a quo noluit possideri.

9. [vers. 7.] Cum judicatur, exeat condemnatus. Noluit enim talis esse cui diceretur, Intra in gaudium domini tui; sed talis de quo dicitur, Projicite illum in tenebras exteriores (Matth. XXV, 21, 30). Et oratio ejus fiat in peccatum. Quoniam non est justa oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Judas ita orare potuerit, ut oratio ejus fieret in peccatum, quaeri potest. Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo jam cogitaret: non enim jam poterat orare per Christum. Nam posteaquam illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret, indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset, Cum judicatur, exeat condemnatus; ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et oratio ejus, inquit, fiat in peccatum; quia non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.

10. [vers. 8.] Fiant dies ejus pauci. Dies ejus dixit, dies apostolatus ejus; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tanquam diceretur, Quid ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subjecit, Et episcopatum ejus accipiat alter. Tanquam dicens, Et ipse pro suo merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.

11. [vers. 9.] Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Utique mortuo ipso, et filii ejus orphani, et uxor ejus viduata est.

12. [vers. 10.] Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent. Nutantes dictum est, incerti quo eant, omni praesidio destituti. Ejiciantur de habitationibus suis. Exposuit quod supra dixerat, transferantur. Hoc autem totum quomodo uxori ejus filiisque contigerit, sequentes indicant versus.

13. [vers. 11, 12.] Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Non sit illi adjutor: ad tuendam ejus posteritatem dicit; ideo sequitur, Nec sit qui misereatur pupillis ejus.

14. [vers. 13.] Sed quia possent etiam pupilli sine adjutore et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus propagatione servare; sequitur, et dicit, Fiant nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus: id est, quod de illo generatum est, jam non generet, et cito transeat.

15. [vers. 14.] Sed quid est quod deinde subjungit? In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. [PL37.1437] An intelligendum est, ut reddantur ei peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est, Reddam peccata patrum in filios; et illud quod per prophetam dicitur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse, qui justitiam faciendo dissimiles fuerint (Ezech. XVIII, 4, 20). Illud autem quod dictum est, Reddam peccata patrum in filios, additum est, qui oderunt me (Exod. XX, 5), hoc est, sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si ergo Judas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit; rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris ejus non est in eo deletum.

16. [vers. 15.] Fiant contra Dominum semper: id est, patres ejus et mater ejus fiant contra Dominum semper, non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. Contra Dominum enim dixit, In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt, Fiant in conspectu Domini semper; alii vero, Fiant coram Domino semper: sicut alibi dictum est, Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo (Psal. LXXXIX, 8). Semper autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. Dispereat de terra memoria eorum: patrum scilicet et matris ejus. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Judas, et filii ejus qui erant tanquam memoria patrum et matris ejus, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.

17. Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Judae pertinere credendum est, quod post ejus mortem ad mendicitatem uxor ejus et filii pervenerunt, et translati sunt, ejecti de habitationibus suis, scrutante feneratore omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis omnes labores ejus, nemine adjuvante nec miserante pupillos ejus, et quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis post mortem cujusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus mortuoram. Verumtamen, quod breviter dici potest, [PL37.1438] si nulla illis esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui tormenta apud inferos patiebatur: Habeo ibi quinque fratres, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Sed quomodolibet intelligant qui hoc aliter intelligere conantur, et quia fatendum est non esse consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham quamvis longe agnoscebat (Luc. XVI, 28, 23), ideo eos etiam quae circa eorum charos aguntur vel laeta vel tristia scire necesse sit: hoc dico, paucos esse ejus animi homines, qui post mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt, negligant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit. Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum, et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum genus interire nolunt. Quapropter quod Juda tam infeliciter mortuo, ita uxor vidua et filii ejus orphani remanserunt, ut feneratore scrutante omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis labores ejus, de suis habitationibus ejicerentur, nec aliquem pupilli ejus miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent; si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt, formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando jam cum aliis undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini ascensionem (Act. V, 1 et 2). Neque enim metueret ne hoc Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae mittebantur, de loculis auferebat (Joan. XII, 6).

18. [vers. 6-15.] Sed jam videamus, si possumus, quantum Dominus adjuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum Judaeorum, cujus inimicitiae contra dominum pertinaci odio permanserunt: cujus populi diximus Judam in figura gessisse personam, sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Quemadmodum in Juda, sic in isto populo intelligendum est; qui repulso a se Christo factus est subditus diabolo, cujus persuasiones in omnibus pravis et terrenis cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. Cum judicatur, exeat condemnatus: quia in nequitia et in infidelitate persistens thezaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 5, 6). Et oratio ejus fiat in [PL37.1439] peccatum; quia non fit per mediatorem Dei et homiminum, hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), et sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). Fiant dies ejus pauci. Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea perseveravit regnum Judaeorum. Et episcopatum ejus accipiat alter. Ipsum Dominum Christum non incongruenter intelligi existimo episcopatum populi Judaerum, quia de tribu Juda factus est secundum carnem: et Apostolus ait, Dico enim Christum ministrum fuisse circumvisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum (Rom. XV, 8). Et ipse ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24); quia illis exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc dixerunt: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Id. II, 1, 2). Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum: unde illud mutare volentibus non frustra respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19-22). Hunc ergo episcopatum populi Judaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus Gentium. Fiant filii ejus orphani: de quibus dicitur, Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 12). Facti sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quanquam et Deum patrem bene intelliguntur amisisse: Qui enim Filium non habet, ait Veritas, nec Patrem habet (I Joan. II, 24). Et uxor ejus vidua. Uxor regni plebs intelligi potest, cui reges subditae dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent. Nutaverunt periculis, urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Judaeorum. Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? Ejiciantur de habitationibus suis. Ita factum est. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus: id est, populi ejus. Ubi nihil melius intelligitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Omnem autem substantiam ejus dictum est, omnem vitam ejus; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. Et diripiant alieni labores ejus: diabolus et angeli ejus; quia non thesaurizant in coelo qui non habent Christum. Non sit illi adjutor. Quis adjutor est ei cui Christus non est? Nec sit qui misereatur pupillis ejus. Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt, aut amisso Deo, cujus Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam, sed ad veram vitam, id est aeternam. Fiant nati ejus in interitum: utique in interitum sempiternum. In generatione una deleatur nomen ejus. Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent et tenerent, non delerentur. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini: ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in malitia etiam patrum [PL37.1440] ejus iniquitatem. Sic enim eis dicit, »Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt:« et paulo post ait, »Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. Et peccatum matris ejus non deleatur.« Peccatum Jerusalem, quae servit cum filiis suis, quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se (Id. XXIII, 31, 35, 37). Fiant contra Dominum semper, iniquitas et peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo in aeternum vindicante. Et dispereat de terra memoria eorum. Terra Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra periit memoria eorum, qui cum essent rami naturales, propter infidelitatem fracti sunt (Rom. XI, 20, 21).

19. [vers. 16, 17.] Pro eo quod non est recordatus, vel ille Judas, vel ipse populus, facere misericordiam. Sed melius de populo accipitur quod ait, non est recordatus: nam si Christum occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam super membra ejus, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit quia persecutus est hominem inopom et mendicum. Potest quidem accipi de Juda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Mendicum autem quomodo intelligam, nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere (Joan. IV, 7), et in cruce ait, Sitio (Id. XIX, 28)? Sed quod sequitur quomodo accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem Judas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset, Et persecutus est hominem inopem et mendicum, adjecit atque ait, Et compunctum corde mortificare; id est, ut mortificaret: nam quidam etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici, nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, compuncti sunt corde, qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus Petrus dicens inter caetera: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Sed quoniam iidem ipsi membra ejus facti sunt, cujus in ligno membra fixerunt, populus Judaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae, »Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis« (Matth. XXV, 45). »Et compunctum corde mortificare:« plane »compunctum corde,« sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem Stephani compuncti corde (Act. VII, 59); quia et ipse Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum divisit escas (Gen. XLIX, 27): et ipse compunctus corde, ut etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes [PL37.1441] mortificare compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut mortificaret, persequens, audivit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia faciebat compunctis corde (Act. IX, 1-24).

20. [vers. 18.] Deinde sequitur Psalmus: Et dilexit maledictionem, et veniet ei. Quanquam et Judas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et Judas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Judaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit, Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 27 et 28): et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. Et induit maledictionem sicut vestimentum: sive Judas, sive ille populus. Et intravit sicut aqua in interiora ejus. Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in ejus incidit judicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna (Matth. X, 28); corpus foris, animam intus. Et sicut oleum in ossibus ejus. Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tanquam impune committere.

21. [vers. 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur. Cum superius jam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia dixerat, Induit maledictionem sicut vestimentum, differt ab eo vestimentum quo non induitur, sed operitur? Induitur enim quisque tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu hominum de iniquitate gloriari? Et sicut zona, inquit, qua semper praecingitur. Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait, Et sicut zona qua semper praecingitur.

22. [vers. 20.] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Non dixit, merces eorum; sed, opus eorum: manifestum est enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est unus Judas, sed multi, de quibus dicitur, [PL37.1442] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Quanquam et pluralis numerus poni potuit pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo: Mertui sunt qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Sed qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et Prophetae praenuntiarunt? Et qui loquuntur, inquit, mala adversus animam meam: negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum dicat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

23. [vers. 21.] Et tu, Domine, Domine, fac mecum. Quidam subaudiendam putaverunt misericordiam, quidam vero et addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: Et tu, Domine, Domine, fac mecum, propter nomen tuum. Unde sensus altior non est praetermittendus, ita dixisse Filium Patri, Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intelligamus (sequitur enim, Quia suavis est misericordia tua), et ipsam quia non dixit, Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid hujusmodi; sed ait, Fac mecum; bene intelligimus et Patrem et Filium simul facere misericordiam in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Potest hoc etiam sic intelligi: Fac mecum, id est, adjuva me. Quod in quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae partibus nostris est, dicimus: Nobiscum facit. Pater quippe adjuvat Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma Dei, Filius adjutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre omnipotens est, ex quo et ipse adjutor est hominis. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21): nec alios Pater, alios Filius, aut aliter Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc est Pater, cui dicit in Psalmis, Suscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11): in quantum autem Deus est, etiam ipse se suscitavit; propter quod dicit, Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Quod etiam hic significavit, si quis diligenter intendat: scrutari enim jussit Scripturas, quae testimonium perhibent de illo (Id. V, 39), non in superficie pertransiri. Non enim tantummodo ait, Tu, Domine, Domine, fac mecum; sed ait, Et tu. Quid est, Et tu, nisi quia et ego? Quod autem non semel Domine, sed repetens ait, Domine, Domine; habet in hoc orantis affectum: sicuti est, Deus, Deus meus (Psal. XXI, 2). Quod vero, cum dixisset, Fac mecum, addidit, propter nomen tuum; gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic sequitur, Quia suavis est misericordia tua.

[PL37.1443] 24. [vers. 22.] Libera me, quia egenus ei pauper ego sum. Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Hoc ad illud refertur, quod ait propinquante passione, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38).

25. [vers. 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum. Hoc ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Excussus sum sicut locustae. Hoc jam in membris ejus, hoc est fidelibus ejus, convenientius intelligi existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, sicut locustae, quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent accipi etiam multae, sicut illud est, Dixit, et venit locusta (Psal. CIV, 34); sed esset obscurius. Excussi sunt ergo, id est, fugati a persecutoribus fideles ejus, quorum vel multitudinem significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in locum.

26. [vers. 24.] Genua mea infirmata sunt a jejunio. Legimus Dominum Christum quadraginta dierum habuisse jejunium (Matth. IV, 2): sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua ejus infirmarentur? An et hoc in membris ejus, hoc est sanctis ejus, aptius intelligitur? Et caro mea immutata est propter oleum: propter gratiam spiritualem. Unde et Christus appellatur a chrismate: chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius, sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset, Genua mea infirmata sunt a jejunio, ubi significatum esse arbitror eos qui in membris ejus fortes videbantur, tanquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta, in ejus passione defecisse usque ad negationem, quae apparuit in Petro; tanquam ad eos confirmandos, ne succumbendo penitus caderent, Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum, ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso Spiritu sancto unguerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem. Hoc enim dixerat, Non potest ille venire, nisi ego abiero (Joan. XVI, 7): et Evangelista dixit, Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Id. VII, 39). Nondum erat immutata caro ejus. Sive autem per aquam propter ablutionem vel irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem charitatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Jesus Christus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isai. LXI, 1.)

27. [vers. 25.] Et ego factus sum opprobrium illis: per mortem crucis. Christus enim nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Viderunt me, et moverunt capita sua. Quia viderunt [PL37.1444] pependisse, non viderunt resurrexisse; viderunt quando genua ejus sunt infirmata, non viderunt quando est caro immutata.

28. [vers. 26.] Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo, »Adjuva me,« et, »salvum me fac;« in quibus Saulo dixit, »Quid me persequeris« (Act. IX, 4)? Quod autem addidit, »secundum misericordiam tuam;« gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.

29. [vers. 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. De his dixit, sciant, pro quibus saevientibus et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in ejus illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt. Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est, Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intelligamus itaque manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Haec manus et erat, et fecit eam; quia, In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14): et erat sine tempore secundum divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).

30. [vers. 28.] Maledicent illi, et tu benedices. Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et quaerentium mendacium (Psal. IV, 3); Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. Qui insurgunt in me, confundantur. Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. Servus autem tuus laetabitur: sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.

31. [vers. 29.] Induantur qui detrahunt mihi pudorem: id est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploidem confusionem suam. Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt istum versum: Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam. Intelligitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram Deo et coram hominibus.

32. [vers. 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet: cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed nimis, graece ἄγαν dicitur; iste autem versus non habet ἄγαν, sed habet σφόδρα. Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro eo ponerent aliquando nimis, aliquando valde. Sed si nimis pro eo quod est valde intelligatur, potest et in laude poni; nam et ista confessio laudem significat. [PL37.1445] Ita enim sequitur: Et in medio multorum laudabo eum. Dicit etiam in alio psalmo, In medio Ecclesiae cantabo te (Psal. XXI, 23). Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia? Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant, ille laudat, quia membra sunt ejus; quomodo in medio multorum laudat, quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); ut quod ait, in medio multorum, hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem cor est tanquam hominis medium; nihil melius intelligitur dictum, quam in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17): et ideo ait, in ore meo, id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).

33. [vers. 31.] Quia astitit a dextris pauperis. De Juda dictum erat, Et diabolus stet a dextris ejus; qui suas divitias augere voluit Christo vendito: hic autem Dominus astitit a dextris pauperis, ut divitiae pauperis sint ipse Dominus. Astitit quippe a dextris pauperis, non ut ei multiplicaret annos vitae quandoque finiendae, neque ut ejus augeret pecuniam, aut eum faceret corporis viribus fortem, vel ad tempus incolumem; sed ut salvam faceret, inquit, a persequentibus animam meam. Salva fit autem a persequentibus anima, si non eis consentiatur ad malum; non eis autem consentitur, cum assistit Dominus a dextris pauperis, ne ipsa paupertate, id est infirmitate, succumbat. Hoc adjutorium praestitum est corpori Christi in sanctis martyribus omnibus.

IN PSALMUM CIX ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. Quantum Dominus donat, qui nos ministros constituit verbi et sacramenti sui servire vobis in adipe misericordiae suae, suscepimus psalmum istum, quem modo cantavimus, brevem numero verborum, magnum pondere sententiarum, adjuvante illo qui vos fecit intentos, ut et nos faciat idoneos, sicut possumus, considerare atque tractare. Vivat anima vestra, et vigilet in Deum. Tempus enim constituit Deus promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis. Promissionum tempus erat tempore Prophetarum usque ad Joannem Baptistam: ab illo autem et deinceps usque ad finem, tempus est implendi quae promissa sunt. Fidelis Deus qui se nostrum debitorem fecit; non aliquid a nobis accipiendo, sed tanta nobis promittendo. Parum erat promissio, etiam scripto se teneri voluit, veluti faciens nobiscum chrirographum promissorum suorum; ut cum ea quae [PL37.1446] promisit solvere inciperet, in scriptura promissorum consideraremus ordinem solvendorum. Tempus itaque prophetiae, praedictio erat, ut saepe jam diximus, promissionum. Promisit salutem aeternam, et beatam vitam cum Angelis sine fine, et haereditatem immarcescibilem, gloriam sempiternam, dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, ex resurrectione a mortuis nullum deinceps moriendi metum. Hoc est promissum ejus tanquam finale, quo decurrit nostra omnis intentio, quo cum venerimus, nihil amplius requiramus, nihil amplius exigamus. Sed ad illud quod erit in fine quo ordine veniatur, neque hoc tacuit promittendo et praenuntiando. Promisit enim hominibus divinitatem, mortalibus immortalitatem, peccatoribus justificationem, abjectis glorificationem. Quidquid promisit, indignis promisit, ut non quasi operibus merces promitteretur, sed gratia a nomine suo gratis daretur. Quia et hoc ipsum quod juste vivit, in quantum homo potest juste vivere, non meriti humani, sed beneficii est divini. Nemo enim juste vivit, nisi justificatus, id est, justus effectus: ab illo autem fit homo justus, qui nunquam potest esse injustus. Sicut enim lucerna non a seipsa accenditur, ita nec anima humana sibi praestat lucem; sed clamat ad Deum, Tu illuminabis lucernam meam, Domine (Psal. XVII, 29).

2. Cum ergo peccatoribus promissum sit regnum coelorum, non in peccato permanentibus, sed a peccato liberatis, et justitiae servientibus; quod ipsum ut possint, gratia, ut diximus, adjuvantur, et ab eo qui semper est justus, justificantur: incredibile videbatur tantam Deum curam gerere pro hominibus, hodieque qui de gratia divina desperant, atque a pessimis moribus nolunt se convertere ad Deum, ut ab illo justificentur, et per ejus indulgentiam deletis omnibus peccatis suis incipiant in illo vivere juste, qui nunquam vixit injuste, hanc habent perniciem cogitationis suae in seipsos, ut dicant Deum res humanas non curare, nec inde posse cogitare mundi hujus artificem atque rectorem, quemadmodum quisque mortalis in terra vivat. Ita nec computari se homo putat a Deo, qui factus est a Deo. Talem hominem si alloqui possimus: si admittat nos prius ad aures suas, deinde ad cor suum; si non repellat resistendo quaerentem se, et patiatur perditus inveniri se; possumus ei dicere: O homo, quomodo te Deus factum non computabit, qui ut fieres ante curavit? Cur te in ordine rerum conditarum numerari non putas? Noli credere seductori: capilli tui numerati sunt conditori (Matth. X, 30). Hoc denique et Dominus in Evangelio discipulis ait, ne mortem timerent, ne aliquid suum in morte periturum putarent. Illi in morte de anima sua pertimescebant, ille ipsis securitatem etiam de capillis dabat. Itane vero anima perit, cujus capillus non perit? Verumtamen, fratres, quia incredibile videbatur hominibus quod promittebat [PL37.1447] Deus, ex hac mortalitate, corruptione, abjectione, infirmitate, pulvere et cinere futuros homines aequales Angelis Dei; non solum Scripturam cum hominibus fecit, ut crederent; sed etiam fidei suae posuit mediatorem, non quemlibet principem, aut quemlibet angelum vel archangelum, sed unicum Filium: ut qua via nos perducturus esset ad illum finem quem promisit, per eum ipsum Filium suum et ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo si Filium suum faceret demonstratorem viae; eum ipsum viam fecit, ut per illum ires regentem te, ambulantem per se.

3. Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis ejus aequalitatem. Quam longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in summo, quam nos in imo desperati jacebamus? Sine exspectatione salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum, quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax fieret visionis ejus, quae latendo differebatur, non negando auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines, assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod minatus est, justis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum certe aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio jam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus quaereret a Judaeis, cujus filium dicerent esse Christum, et respondissent, David; ille continuo retulit respondentibus, et ait: »Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu,« inquit, »vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est« (Matth. XXII, 42-45)? Ab hoc versu psalmus iste incipit.

4. [vers. 1.] Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hanc ergo quaestionem Judaeis propositam [PL37.1448] a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Judaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Evangelista dicit librum se scribere generationis Jesu Christi, filii David. Recte ergo Judaei interrogati a Christo, cujus esse filium crederent Christum, responderunt, David. Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Judaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3): dicit etiam ad Timotheum, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum. Et de ipso evangelio quid dicit? In quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus (II Tim. II, 8, 9). Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat (Gen. XLIX, 27). Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio? Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Judaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tanquam contradictionis, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? et interposuit testimonium de hoc psalmo, Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est ejus? Judaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10): credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.

5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Jesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure jam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: Miserere nostri, fili David. Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: Miserere nostri, fili David. Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: Quid, inquit, vultis ut faciam vobis? Et illi, Domine, ut videamus. Tetigit et aperuit oculos corum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem (Matth. XX, 29-34). Aliquid ergo transitorium [PL37.1449] Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi hujus hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: Miserere nostri, fili David. Tanquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.

6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Judaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Judaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor interrogat. Dicerent miseri Judaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius? Respondeamus omnino quod Judaei, sed non remaneamus ubi Judaei. Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Jesu Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicant concordia ora christiana: David. Referat et Doctor, et revocet nobis: »Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.« Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata jacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis (Joan. I, 1, 3, 14): ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens (Philipp. II, 7); inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens, Quomodo filius ejus est? non te filium ejus negasti, sed [PL37.1450] modum quo id fieret inquisisti. Dicit eum, inquis, David Dominum; quomodo filius ejus est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Joseph et Maria de domo et patria David (Luc. I, 27, 32; et II, 4, 5). Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, vocabunt nomen ejus Emmanuel, Nobiscum Deus: ecce habes et Dominum David.

7. Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit. Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus charitate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere licet: David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum. Ipse ergo David de Christo quid dicit? Nam, Ipsi David Psalmus: et iste est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo difficultatis. Quid ergo dicit David? Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod est, scabellum pedum tuorum; hoc est, sub pedibus tuis: scabellum enim pedum sub pedibus est. Dixit, inquit, Dominus Domino meo. Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos, quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum fiducia magna dicit, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Novimus Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et in coelos ascensionem. Factum est jam; nec vidimus, sed credidimus: in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cujusquam regem fieri patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui. Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem transitus Christi, etiam illud ab [PL37.1451] Apostolo dicitur: Propter quod illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II, 9, 10). Donavit, inquit, ei nomen quod est super omne nomen: Christo secundum hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti, donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ubi erit David, ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit; Dominus ejus erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus audiatur: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

8. Sede, non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Non ergo esset justitia fidei, nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus. Quam enim multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo abscondisti, et remanserunt? Absit: Perfecisti autem sperantibus in te (Psal. XXX, 20). Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia exspectamus (Rom. VII, 24, 25). Quia ergo quae videtur non est spes; Abscondisti dulcedinem timentibus te. Quia quod non videmus, speramus, et per patientiam exspectamus; Perfecisti sperantibus in te. Denique, charissimi, intente accipite quod dicturus sum. Quoniam justitia nostra ex fide est, et fide mundantur corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim positum est; et, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Quia ergo haec est justitia fidei, credere quod non vides, et ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De quo peccato? de qua justitia? de quo judicio? Ipse sequitur et exponit; conjecturas hominum non admittit: De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Quanta alia peccata Judaeorum! Et tamen quasi hoc unum sit, ita dixit: De [PL37.1452] peccato quidem, quia non crediderunt in me. Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Quid est hoc, Si non venissem, peccatum non haberent? Ergo ad justos venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis, quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si non admitteretur, omnia relaxarentur. De peccato quidem, ait, quia non crediderunt in me: et alibi, Si non venissem, peccatum non haberent. Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum, inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo de peccato, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Id. XVI, 8-10). Haec est justitia, quia ad Patrem vadis, et jam non videbunt te: haec justitia enim ex fide est. Justus enim ex fide vivit; et tunc ex fide vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad justitiam pertinet ex fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut ipsam justitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non viderent, De justitia, inquit, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Haec, inquit, erit justitia vestra, ut credatis in eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in die resurrectionis postea videatis.

9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit Deus, Sede a dextris meis; et addidit, donec ponam inimicos tuos scabeilum pedum tuorum, hoc est, sub pedibus tuis. Non vides Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Cum hoc impletur in aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum pedum ejus? Quibus inania meditantibus dicitur, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus; et dixerunt, Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: non nobis dominentur, non nos sibi subjugent. Qui habitat in coelis, irridebit eos: inimicus eras; eris sub pedibus ejus, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici ejus sub pedibus ejus. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur, indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: numquid fremendo, numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum conveniendo, efficient ut non impleatur, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae? Implebitur omnino, et illis frementibus, [PL37.1453] et illis inania meditantibus, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non nescio quis inaniloquus, sed Dominus dixit ad me (Psal. II, 1-8). Sic et in hoc psalmo possumus dicere: Dixit, non quicumque, non illi qui fremunt et meditantur inania; sed Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non implebitur? Periit memoria eorum cum strepitu. Loquitur certe et alius psalmus, sed non alius spiritus: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet (Psal. IX, 7, 8). Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet, ipse dixit Domino meo, Sede a dextris meis. Sedet enim a dextris Patris, donec ponat omnes inimicos ejus scabellum pedum ejus.

10. [vers. 2.] Et quid sequitur? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Apparet, fratres, evidentissime apparet non de illo regno Christi Prophetam loqui, quo regnat semper apud Patrem, rerum Dominum quae per illum creatae sunt: quando enim non regnat in principio Verbum Deus apud Deum? Dicitur enim: »Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, in saecula saeculorum« (I Tim. I, 17). »Regi saeculorum honor et gloria, in saecula saeculorum:« cui »regi saeculorum? Invisibili, incorruptibili.« In eo enim quod et Christus est cum Patre invisibilis et incorruptibilis, quia Verbum ejus est, et Virtus ejus, et Sapientia ejus, et Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia; Rex est saeculorum: sed tamen illud dispensatorium et transitorium, quo nos per medietatem carnis suae vocavit in aeternitatem, regnum ejus incipit a Christianis; sed regni ejus non erit finis. Ponuntur ergo scabellum pedum ejus inimici ejus, sedentis ad dexteram Patris, ponuntur, ut dictum est; id agitur, id usque in finem omnino peragitur. Nemo dicat non posse impleri quod coeptum est. Quid finem coepti desperas? Omnipotens coepit, omnipotens se promisit impleturum esse quod coepit. Unde autem coepit? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Quae Sion, ipsa est Jerusalem. Audi ipsum Dominum: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. Hinc sedet ad dexteram Dei Patris, resurgendo ubi fuit. Deinde illo sedente ad dexteram Patris, quid agitur? ut ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus, quid agitur? Audi illum docentem et exponentem: »Et praedicabitur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem« (Luc. XXIV, 46, 47); quia, »Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam virtutis tuae,« hoc est regnum potentiae tuae; quia, »Reges eos in virga ferrea« (Psal. II, 9): »emittet Dominus ex Sion;« quia, »Incipientibus ab Jerusalem.«

[PL37.1454] 11. Cum ergo emiserit ex Sion virgam virtutis ejus, quid fiet? Et dominare in medio inimicorum tuorum. Prius dominare in medio inimicorum tuorum: inter frementes gentes. Numquid enim postea cum acceperint honorem suum sancti, et suam damnationem impii, in medio inimicorum suorum dominabitur? Et quid mirum si tunc dominabitur, secum in aeternum regnantibus justis, et aeternis poenis ardentibus impiis? quid mirum si tunc? Modo in medio inimicorum tuorum, nunc in isto transitu saeculorum, in ista propagatione et successione mortalitatis humanae, nunc dum torrens temporum praeterlabitur, ad hoc directa est virga virtutis tuae ex Sion, ut domineris in medio inimicorum tuorum. Dominare, dominare in medio Paganorum, Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare, dominare, fili David, Domine David, dominare in medio Paganorum, Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare in medio inimicorum tuorum. Hunc versum non recte intelligimus, si non fieri jam videmus. Sede ergo a dextris Dei, occultare ut credaris, donec impleantur tempora gentium. Sic enim scriptum est: Quem oportebat coelum recipere, donec impleantur tempora gentium (Act. III, 21). Ut enim resurgeres, mortuus es; ut ascenderes, resurrexisti; ut sederes ad dexteram Patris, ascendisti: ergo ut ad dexteram Patris sederes, mortuus es. De morte enim resurrectio, de resurrectione ascensio, de ascensione ad dexteram sessio: hoc totum ergo coepit a morte. Excellentia claritatis hujus, principium habet humilitatis. Te itaque sedente ad dexteram Patris, implentur tempora gentium, ponuntur inimici omnes scabellum pedum tuorum, et ad hoc ut perveniatur, prius dominaberis in medio inimicorum tuorum: ad hoc enim virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Ut autem morereris, et per mortem tuam deleretur chirographum peccatorum (Coloss. II, 14), et praedicaretur poenitentia et remissio delictorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, caecitas Judaeorum fecit. Aliis illuminandis, aliorum caecitas militavit: »Caecitas« enim »ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret« (Rom. XI, 25). »Caecitas ex parte Israel facta« occidit te; occisus resurrexisti, sanguine tuo peccata Gentium diluisti, ad dexteram Patris sedens undique patientes et ad te confugientes collegisti. »Facta est« ergo »caecitas ex parte Israel, facta est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret,« et omnes inimici tui essent scabellum pedum tuorum. Sed hoc nunc, postea quid?

12. [vers. 3.] Tecum principium in die virtutis tuae. Quis iste dies est virtutis ejus? Quando cum illo principium, vel quod principium, vel quomodo cum illo principium; quandoquidem et ipse principium? Adjuvet Dominus, ut nec mihi dicere perturbetur, nec vobis audire. Video enim quod jam factum est, et vobiscum video oculis fidei: oculis quoque carnis [PL37.1455] video quod jam fit, rursusque oculis fidei vobiscum spero quod futurum est. Quid ergo factum est? quid fit? quid futurum est? Christus passus est, mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, ut novimus, quadragesimo die, sedet ad dexteram Patris: hoc jam factum est, hoc non vidimus, sed credimus. Quid nunc fit? Dominatur in medio inimicorum suorum, emissa virga virtutis ejus ex Sion; fit hoc, id agitur. Formam servi et praesentem tunc viderunt servi, et absentem nunc credunt servi. Hoc credimus de forma servi, quod possumus capere, dum adhuc sumus servi. Hoc est enim illud lac parvulorum, quod temperavit, panem trajiciens per carnem. Nam panis ille Angelorum, in principio erat Verbum: ut tamen panem Angelorum manducaret homo (Psal. LXXVII, 25), Creator Angelorum factus est homo. Ita nobis Verbum incarnatum factum est receptibile: quod recipere non valeremus, si Filius aequalis Deo non se exinaniret formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). Ut ergo utcumque capere possemus eum qui non posset capi a mortalibus, mortalis factus est immortalis; ut peracta sua morte faceret immortales, et aliquid daret inspiciendum, aliquid credendum, aliquid post videndum. Inspiciendam dedit formam servi praesentibus, non solum oculis videndam, sed etiam manibus pertractandam. Cum eadem forma ascendit in coelum, credere nobis jussit quod illis videre concessit. Sed et nos habemus quod videamus: illi enim viderunt virgam emissam ex Sion, nos videmus dominari in medio inimicorum suorum. Hoc totum, fratres, pertinet ad dispensationem formae servilis, quae tolerabiliter capitur a servis, et amatur a futuris liberis. Veritas enim incommutabilis quod est Verbum Dei, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, in se manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Hanc ut videamus, magna et perfecta cordis munditia necessaria est, quae fit per fidem. Demonstrata enim forma servi, dilata est ad demonstrandam formam Dei. Idem quippe in forma servi loquens servis ait: »Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi« (Joan. XIV, 21). Videntibus se promisit demonstraturum se. Quid videbant? quid promittebat? Videbant formam servi, promittebat formam Dei. Ostendam, inquit, meipsum illi. Ipsa est claritas ad quam perducitur regnum quod modo transitu saeculi hujus colligitur: ducitur enim ad quamdam visionem ineffabilem, quam non merebuntur impii. Caeterum forma servi cum hic esset, visa est ab impiis: viderunt eam qui crediderunt, viderunt et qui occiderunt. Ne aliquid magnum putes videri formam illam, viderunt amici, viderunt inimici; et quidam videntes interfecerunt, quidam non videntes crediderunt. Hanc ergo formam servi, quam hic jam in humilitate viderunt et pii et impii, videbunt [PL37.1456] et in judicio et pii et impii. Cum enim Dominus ante oculos discipulorum suorum ferretur in coelum, sonuit vox angelica intuentibus eum: »Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum« (Act. I, 11). Sic ergo, sic, in eadem forma: quia de impiis dictum est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10). Videbunt judicaturum, quem irriserunt judicatum. Ipsa itaque forma servi in judicio conspicua erit et justis et injustis, et piis et impiis, et fidelibus et infidelibus. Quid ergo impii non videbunt? Nam de quibus dictum est, Videbunt in quem pupugerunt; de ipsis rursum dictum est, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10). Quid est hoc, fratres? Discernamus, discutiamus. Excitatur impius, ut aliquid videat; tollitur impius, ut aliquid non videat. Jam quid sit visurus, ostendimus; formam illam de qua dictum est, Sic veniet. Quid ergo non est visurus? Et ostendam meipsum illi. Quid est, meipsum? Non formam servi. Quid est, meipsum? Formam Dei, in qua non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo (Philipp. II, 6 et 7). Quid est, »meipsum? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est« (I Joan. III, 2). Haec claritas Dei est ineffabilis lux, fons lucis sine commutabilitate, veritas sine defectu, sapientia in seipsa manens, innovans omnia: haec substantia Dei est. Itaque tolletur impius, ut non videat hunc honorem Domini. Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est, tempore; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi videtur dictum; quod sine praejudicio dicam, si quis intelligere aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur dictum, Tecum principium in die virtutis tuae. Denique hoc, quantum puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est virtus ejus, qua subjecit gentes jugo suo, qua stravit populos, non ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus ejus; quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25): quia ergo dicta est et hic virtus ejus, quam commendavit dicendo, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum: quanta enim virtus ejus dominans in medio inimicorum suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi dicentium, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? cum crescat gloria ejus per populos, cum ejus nomini subjiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis frendat et tabescat (Psal. CXI, 10): quia ergo est et haec virtus ejus, volens Propheta commendare aliter virtutem ejus, sicuti est Virtus Dei et Sapientia [PL37.1457] Dei Christus in lumine perpetuo incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere, Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Quid est, Tecum principium? Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius diceretur, Tu es principium, quam Tecum principium. Respondit enim interrogantibus, Tu quis es, et ait, Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25): cum sit principium et Pater, de quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus: sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius non duo, sed unum principium. Tecum principium. Tunc videberis quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium. Nonne enim tu dixisti: Ecce itis quisque ad sua, et me solum relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est (Id. XVI, 32)? Et hic ergo tecum principium. Dixisti enim et alibi, Pater autem in me manens facit opera sua (Id. XIV, 10). Tecum principium; nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus jam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es (I Joan. III, 2): etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat. Tunc ergo videbitur quod nunc creditur: tunc tecum principium videntibus sanctis, videntibus justis; sublatis de medio impiis, ne videant honorem Domini.

14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus objurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Sed qui me vidit, non qui formam servi in me vidit. Qui ergo me vidit, qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me (Psal. XXX, 20), vidit et Patrem. Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quasi ei Philippus tacitus responderet, Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem; quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-11)? Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit, Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae: non virtutis infirmitatis tuae, quia ibi virtus. Virtutis tuae: habent nunc homines in fide, in spe, in charitate, in [PL37.1458] bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). Tecum ergo principium: videberis cum Patre, in Patre, ut Pater tecum principium in die virtutis tuae, illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus: etenim in die virtutis tuae tecum principium.

15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est, nominata est virtus ejus, cum emittitur virga virtutis ejus ex Sion, ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? In splendore sanctorum. In splendore, inquit, sanctorum. De ipsa virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); cum ipsae cogitationes invicem non videntur, non hoc est, In splendore sanctorum. Sed quid est, In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Hoc erit, In splendore sanctorum; quia tunc justi fulgebunt in regno Patris sui, sicut sol. Audite enim quid sit hoc, In splendore sanctorum. Veniet, inquit, messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 39-43). In quo regno? Videte si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est, Tecum principium. In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram positis hoc dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Deinde damnatis impiis, segregatis justis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat, Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Id. XXV, 34, 46). Quod dixerat regnum, hoc dixit vitam aeternam, quo non ibunt impii. Videte si quaedam visio est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); quia tecum principium in die virtutis tuae. Ergo, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore sanctorum.

16. Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? Ex utero ante luciferum genui te Quid hic, Si Deus Filium habet, numquid et uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est tamen, Qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Id. I, 18). Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est, Ex utero? Ex secreto, ex occulto; de meipso, de substantia mea; hoc est, Ex utero: quia, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Accipiamus ergo Patrem dicentem ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est ergo ante luciferum? Lucifer pro sideribus positus est, tanquam a parte totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera. Sed illa sidera quomodo facta sunt? Ut sint in signis, et in temporibus, [PL37.1459] et in diebus, et in annis (Gen. I, 14). Si ergo et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando. Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia, et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non potuit: et dixit jam Dominum suum, quia, Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Et ipse loquitur, ipsius quasi sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit dicere, Ex utero ante luciferum genui te: ex utero virginali, ex utero ante luciferum genui te. Si enim illa virgo ducens propaginem de carne David, ex illo utero natus Christus, tanquam ex utero genitus a David. Ex utero, quo masculus non accessit: ex utero prorsus, proprie ex utero, quia solus ex solo utero. Ergo, Ex utero, inquit ille, qui eum Dominum suum dixerat, Ex utero ante luciferum genui te. Et hoc ipsum ante luciferum signate dictum, et proprie dictum, et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super gregem suum (Luc. II, 7 et 8). Ex utero ante luciferum genui te. O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius meus, nisi quia Ex utero ante luciferum genui te?

17. [vers. 4.] Et ad quid natus es? Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex utero, de virgine intelligimus; ante luciferum, noctu, sicut Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerret a nobis acceptam. Juravit ergo Dominus. Quid est, Juravit Dominus? Ergo Dominus jurat, qui prohibet hominem a jurando (Matth. V, 34)? An forte ideo magis hominem prohibet a jurando, ne in perjurium prolabatur, et ideo Deus magis jurat, quia non potest esse perjurus? Homo enim qui per consuetudinem jurandi potest lingua in perjurium prolabi, bene prohibetur jurare: tanto enim longius erit a perjurio, quanto erit longe a jurando. Qui enim jurat homo, falsum et verum jurare potest: qui autem non jurat. Cur ergo non juret Dominus, quando Domini juramentum promissionis est firmamentum? Juret omnino. Quid ergo tu facis, cum juras? Testaris Deum: [PL37.1460] hoc est jurare, Deum testari; et ideo molestum, ne ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu jurando testaris Deum, cur ergo non et Deus jurando testetur seipsum? Vivo ego, dicit Dominus, juratio Dei est. Sic juravit de semine Abrahae: »Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes« (Gen. XXII, 16-18). Et semen Abrahae quod est Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae, erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio ergo secundum ordinem Melchisedec, juravit dominus, et non poenitebit eum. Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur, in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est, praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala poenituerit. Juravit ergo Dominus; juravit, firmavit: non eum poenitebit, non mutabit. Quid? Tu es sacerdos in aeternum. Ideo in aeternum, quia non poenitebit eum. Sed sacerdos, secundum quid? Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris sacramenta? Absit. Jam illa sublata sunt, everso jam templo, remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec Judaei habent. Vident perisse jam sacerdotium secundum ordinem Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Fidelibus loquor. Si quid non intelligunt catechumeni, auferant pigritiam, festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere; Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.

18. [vers. 5.] Dominus a dextris tuis. Dominus dixerat, Sede a dextris meis; nunc Dominus a dextris ejus, quasi mutaverint sedes. An forte sic potius, Juravit Dominus, et non paenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum, ad Christum dictum est? Tu es sacerdos in aeternum, juravit Dominus. Quis Dominus? Qui dixit Domino meo, Sede a dextris meis, ipse juravit. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; et ad ipsum Dominum qui juravit, sermo directus est, Dominus a dextris tuis. O Domine, qui jurasti et dixisti, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; ipse sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis; ipse, inquam, sacerdos in aeternum, de quo jurasti, Dominus est a dextris tuis: quia eidem Domino meo dixisti, Sede a dextris meis, quoadusque [PL37.1461] ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Iste ergo Dominus qui est a dextris tuis, de quo jurasti, et cui jurasti dicens, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, Conquassavit in die irae suae reges. Ipse utique Christus Dominus a dextris tuis, cui jurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34), tanquam sacerdos intrans in interiora vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens peccatum, et ideo facile mundans a peccatis (Hebr. IX, 12, 14, 24)? Ille ergo a dextris tuis conquassavit in die irae suae reges. Quos reges, quaeris? Excidit tibi, Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2)? Hos reges conquassavit gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen christianum de terra, et non potuerunt; quia qui offenderit in lapidem illum, conquassabitur (Matth. XXI, 44). Offenderunt ergo in lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt: Quis est Christus? Nescio quis Judaeus, nescio quis Galilaeus, sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter et humiliter jacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis, cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit judicium manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur, Pro occultis filii: nonus psalmus, si bene memini, inscribitur, Pro occultis filii; et ibi ostenditur judicium occultum irae occultae. Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et quo valet quod conquassantur? Audi et de judicio futuro: Quia qui offenderit in lapidem illum, ait, conquassabitur; super quem vero ceciderit lapis ille, conteret eum (Luc. XX, 18). Cum ergo offenditur in eum, quasi humilis jacet; tunc conquassat: cum autem conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis, conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum, distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi, occultae poenae et judicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non conquassat jacens. Jacens dico, tanquam contemptibilis apparens. Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Sed tamen quamvis de coelo, non diceret, Quid me persequeris? quem nemo tangebat, nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis quasi jaceret. Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae reges.

19. [vers 6.] Judicabit in gentibus. Sed nunc, Pro occultis; erit enim et judicium manifestum: Judicabit in gentibus. Modo enim fit, Periit memoria eorum cum strepitu. In ipso psalmo est, Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet; paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate. Ibi dictum est, Increpasti [PL37.1462] gentes, et periit impius; nomen eorum aelesti in aeternum (Psal. IX, 6-9): hoc occulte agitur. In die ergo irae suae conquassavit reges. Judicabit in gentibus. Quomodo? Audi quod sequitur: Replebit ruinas. Modo sic judicat in gentibus, ut repleat ruinas: nam quando in fine judicaverit, damnabit ruinas. Replebit ruinas: quas ruinas? Quisquis a nomine ejus timuerit, cadet: cum ceciderit, evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. Judicabit in gentibus, replebit ruinas. Quisquis contumax es in Christum, casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum dejicias, humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine, tunc dejicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in alio loco Scriptura, Destrue eos, et non aedificabis eos (Psal. XXVII, 5). Procul dubio non diceret de quibusdam, Destrue eos, et non aedificabis eos; nisi quosdam ita destrueret, ut aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita judicat, ut repleat ruinas. Conquassabit capita super terram multa. Hic, super terram, in hac vita, conquassabit capita multa. De superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in judicium aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo, sed replendo aedificabit.

20. [vers. 7.] De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput. Videamus et in via bibentem de torrente. Primo quis est torrens? Profluxio mortalitatis humanae. Sicut enim torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est, cursum finit; sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines; vivunt, moriuntur; et, aliis morientibus, alii nascuntur, rursusque, illis morientibus, alii oriuntur: succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non currit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quomodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare, nec apparet; nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit; morte rursum in occultum pergit; medium hoc sonat, et transit. De hoc torrente bibit ille; non est dedignatus bibere de hoc torrente. Bibere enim de hoc torrente, illi erat nasci et mori. Hoc habet torrens iste, nativitatem et mortem: suscepit hanc Christus; natus est, mortuus est: ita de torrente in via bibit. Exsultavit enim sicut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). De torrente ergo in via bibit; quia in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1). Quia ergo de torrente in via bibit; propterea exaltavit caput: id est, quia humiliatus est, »et factus est subditus usque ad mortem, mortem autem crucis; propterea eum Deus exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 8-11).

IN PSALMUM CX ENARRATIO

SERMO

1. Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus (Ephes. V, 19, 20): et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo, Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5); hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae hujus significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae hujus aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes (II Cor. V, 2); a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus jejunarunt (Exod. XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8; Matth. IV, 2). Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit [Matth. XVII, 3]), ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tanquam psalterium decem chordarum, per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cujusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in [PL37.1464] amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.

2. [vers. 6.] Confitebor tibi, inquit, Domine, in toto corde meo. Non semper confessio peccatorum est, sed et laus Dei devotione confessionis expromitur. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Haec confessio quemdam significat, non solum ab omni malo liberatum, sed etiam a malignis omnibus separatum. Et ideo videamus ubi confiteatur Domino in toto corde. In consilio, inquit, rectorum, et congregatione: credo, qui sedebunt super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Nullus enim jam inter eos iniquus, nullius Judae furta tolerantur, nullus Simon magus baptizatur, Spiritum volens emere, dum cogitat vendere (Act. VIII, 13, 18, 19); nullus Alexander aerarius multa mala ostendit (II Tim. IV, 14), nullus ovina pelle tectus falsa fraternitate subrepit: inter quales nunc necesse est Ecclesia gemat, et quales tunc oportet, cum omnes justi congregabuntur, excludat. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus: per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius sit iniquitas impunita; quando flagellat etiam omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed si justus vix salvatur, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? Eligat sibi homo quodlibet: non sic constituta sunt opera Domini, ut creatura in arbitrio libero constituta, Creatoris superet voluntatem, etiamsi contra ejus faciat voluntatem. Non vult Deus ut pecces; nam prohibet: tamen si peccaveris, ne putes hominem fecisse quod voluit, et Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccanti parcere, ut revertatur et vivat; ita vult postremo in peccato perseverantem punire, ut justitiae potentiam contumax non evadat. Ita quidquid elegeris, Omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. Magna enim opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.

3. [vers. 3.] Confessio et magnificentia opus ejus. Quid magnificentius quam justificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, justificari mereatur. »Descendit« enim »de templo justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus;« quia »neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.« Haec est magnificentia Domini, justificatio peccatoris: quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Id. VII, 42-48). Haec magnificentia Domini; quoniam ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia (Rom. V, 20). Sed fortasse ex operibus. Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 9, 10). Justitiam enim homo non operatur nisi justificatus: credens autem in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5), a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo [PL37.1465] illa confessio? Nondum quidem opus est justitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quid enim habes quod non accepisti (Id. IV, 7)? Non ergo sola magnificentia qua justificatur impius, sed et »confessio et magnificentia opus ejus. Quid ergo dicimus?« quia »cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Justitia« enim »ejus manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo« de hoc saeculo, »quis es qui respondeas Deo« (Rom. IX, 14, 18, 20)?

4. [vers. 4, 5.] Memoriam fecit mirabilium suorum: hunc humilians, et hunc exaltans. Memoriam fecit mirabilium suorum: reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint ejus miracula quotidiana majora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium (Matth. XXI, 19, 20); sed memoriam fecit mirabilium suorum. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.

5. Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, misericors et miserator Dominus escam daret timentibus se? escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit (Joan. VI, 27, 51), quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator justificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? Memor enim erit in saeculum testamenti sui. Nec totum dedit qui pignus dedit.

6. [vers. 6-9.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo. Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: Quisnam poterit salvus fieri? Quia facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum (Matth. XIX, 24-26). Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium. Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo (I Tim. VI, 17), cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis ejus confessione contemnerent; et tanquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.

7. Opera manuum ejus veritas et judicium. Teneatur veritas ab iis qui judicantur hic. Judicantur hic martyres, et ad judicium perducuntur, quo non solum eos [PL37.1466] a quibus judicati sunt, sed etiam angelos dijudicent, (I Cor. VI, 3), adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus judicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius (Rom. VIII, 35). Fidelia enim omnia mandata ejus: non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et justitia. Hoc est verum et justum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia, Redemptionem misit populo suo. Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis hujus? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.

8. Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Jerusalem, quae servit cum filiis suis: sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 25, 26) aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: Mandavit quippe in aeternum Testamentum suum. Sed quod, nisi Novum? Cujus haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10), perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. Sanctum enim et terribile nomen ejus.

9. [vers. 10.] Pro deliciis autem omnibus hujus saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed, Initium sapientiae, timor Domini. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. Initium ergo sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus. Quis negat? Sed intelligere et non facere, periculosum est. Bonus ergo facientibus. Nec extollat mentem in superbiam. Cujus enim timor est initium sapientiae, Laus ejus manet in saeculum saeculi: et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae (Psal. XXVI, 4). Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum (Psal. LXXXIII, 5): quoniam laus eius manet in saeculum saeculi.

IN PSALMUM CXI ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. Credo quod attendistis, fratres, hujus titulum psalmi, memoriaeque mandastis. Conversio, inquit, Aggaei et Zachariae. Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam, quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura, maximeque Matthaeus evangelista testatur (Matth. I, 17): eversi autem templi renovatio secundum sancti Jeremiae prophetiam, ex illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur (Jerem. XXV, 12; et XXIX, 10): qui cum complerentur, sub Dario rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum est, pertinere videtur (I Esdr. I, V; Agg. I; Zachar. I). Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque inde in gratiam spiritualis intellectus extenditur, habitat cogitatione in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cujus caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis angularis, de quo beatus Petrus dicit: »Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et vos ergo tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas acceptas Deo per Jesum Christum: quia continet Scriptura, Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur« (I Petr. II, 4-6). Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus, spiritualiter intelligat templi renovationem ex ruina vetere quae in Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49), quo possimus post omnes saeculi hujus aetates tanquam post septuaginta annos, qui mystico perfectionis numero praesignantur, et tanquam post captivitatem longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna immortalitate solidari. Spiritualem quippe Jerusalem, non magis Judaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit Apostolus, »Jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in [PL37.1468] templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini in spiritu« (Ephes. II, 19-22). Hoc est templum Dei, ad quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui rursus idem apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Quisquis igitur se ad opus hujus coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis, tanquam lapidem vivum ab hujus mundi ruinosa labe convertit; intelligit titulum Psalmi, intelligit conversionem Aggaei et Zachariae. Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae. Erit enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cujus initium est timor Domini (Prov. I, 7): inde ergo incipiat, quem coaedificat ista conversio.

2. [vers. 1.] Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer judicat, quantum iste proficiat in mandatis ejus: quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Job dicit (Job VII, 1). Et iterum scriptum est: »Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem« (Sap. IX, 15). Qui autem dijudicat nos, Dominus est: nec ante tempus judicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 4 et 5). Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis ejus: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec jam desperare debet, quoniam in mandatis ejus volet nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

3. [vers. 2, 3.] Inde, Potens in terra erit semen ejus. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. VI, 9): et iterum, Hoc autem, inquit, qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum (Luc. XIX, 8), sed et vidua duobus minutis (Marc. XII, 42), et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, Generatio rectorum benedicetur, id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura (Psal. LXXII, 1-14). At iste vir qui timet Dominum, [PL37.1469] et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, Gloria et divitiae in domo ejus. Domus enim ejus, cor ejus est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Hujus enim justitia manet in saeculum saeculi: ipsa ejus gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit (Luc. XVI, 19-24).

4. [vers. 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo suo, praeponentes ejus voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc autem lucem in Domino (Ephes. V, 8). Misericors et miserator et justus Dominus Deus. Delectat quod misericors et miserator, sed terret fortasse quod justus Dominus Deus. Nulla desperatione formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis ejus voles nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim justus est Dominus Deus, ut judicium illi sine misericordia faciat, qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13): Suavis autem vir qui miseretur et commodat; non eum emovet Deus ex ore suo, tanquam insuavem. Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). In eo quod dimittis, ut dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi, commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; sic in isto versu arbitror esse distincta, Suavis vir qui miseretur et commodat. Ne pigri ad haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed attende quod scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Divitias quaerit qui non vult dare pauperibus; attende quod scriptum est: Habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Non ergo eris inglorius ignoscendo; quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille superior, Gloria et divitiae in domo ejus.

5. Qui haec itaque facit, Disponet sermones suos in judicio. Facta ipsa sermones sunt quibus in judicio defendetur; quod ei non erit sine misericordia, quia [PL37.1470] et ipse fecit misericordiam. Quoniam in aeternum non commovebitur: qui ad dexteram segregatus audiet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera misericordiae commemorantur. Audiet ergo, Venite, benedicti Patris mei; quia generatio rectorum benedicetur. Sic, In memoria aeterna erit justus: et ab auditu malo non timebit; quod dici audiet iis qui a sinistris erunt, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41).

6. Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Jesu Christi; labores patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: Paratum est cor ejus sperare in Domino. Neque ullis tentationibus frangitur: Confirmatum est cor ejus, non commovebitur, donec videat super inimicos suos. Inimici ejus hic videre bona voluerunt, et cum eis invisibilia promitterentur, dicebant: Quis ostendet nobis bona (Psal. IV, 6). Confirmetur ergo cor nostrum, nec commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).

7. Sed magnum est, confirmatum habere cor et non commoveri, cum illi gaudent qui amant quod vident, et insultant ei qui quod non videt sperat: et non commovebitur donec videat et ipse, non deorsum quod inimici ejus, sed sursum super inimicos suos, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9). Quanti valet hoc quod non videtur, et emitur tanti quantum quisque habere potuerit! Propter hoc et ille sparsit, dedit pauperibus: non videbat, et emebat; sed ille thesaurum servabat in coelo, qui esurire et sitire in pauperibus dignabatur in terra. Non mirum est igitur si Justitia ejus manet in saeculum saeculi: custode illo qui condidit saecula. Cornu ejus exaltabitur in gloria: cujus humilitas a superbis contemnebatur.

8. [vers. 10.] Peccator videbit, et irascetur: sera illa scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam irascetur cui magis quam sibi, cum dicet: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? videns cornu ejus exaltari in gloria, qui sparsit et dedit pauperibus. Dentibus suis frendet, et tabescet: quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit, et virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc poenitebit, cum desiderium peccatorum peribit: nullo succedente solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tanquam umbra (Sap. V, 8, 9), cum feno arescente flos decidet. Verbum autem Domini quod manet in aeternum (Isai. XL, 8), sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum miserorum perditioni superridebit.

IN PSALMUM CXII ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. [vers. 1-3.] Nostis, fratres, et saepissime audistis in Evangelio Dominum dicere, »Sinite pueros venire ad me; talium est enim regnum coelorum;« et iterum, »Si quis non receperit regnum Dei, sicut puer, non intrabit in illud« (Matth. XIX, 14; XVIII, 3; et Marc. X, 14, 15): et multis aliis locis Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis accusat. Quapropter, charissimi, cum cantari auditis in Psalmis, Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem non pertinere, quia jam corporis pueritiam supergressi, vel juvenili decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis dicit Apostolus, Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Qua malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per angustam portam: puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo, nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem et suavi jugo Domini resistentem dejicite, frangite, comminuite atque consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium perficitur laus (Psal. VIII, 3); illa oppressa atque deleta, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Non cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22): voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari, cito ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et ubique praedicari. Semper ergo praedicetur: »Sit nomen Domini benedictum, ex hoc et usque in saeculum.« Ubique praedicetur: »A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.

2. Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen Domini, et dicat mihi: Ecce usque in saeculum, accipio usque in aeternum; cur autem ex hoc, et non ante hoc et ante omnia saecula sit nomen Domini benedictum? Respondebo parvulo, qui [PL37.1472] non contumaciter quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri, vobis dicitur, Laudate nomen Domini: sit nomen Domini benedictum; sit a vobis nomen Domini benedictum, ex hoc utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim laudare, sed sine fine laudate. Ex hoc ergo et usque in saeculum, sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum, quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per Isaiam, Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum (Isai. XLVI, 4). Ille semper laudandus est qui est. Laudate, pueri, ex hoc, laudate, senes, et usque in saeculum. Quia senectus vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt: sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc et usque in saeculum. Quacumque autem in parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur, Laudate nomen Domini: hoc est enim, A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.

3. [vers. 4.] Excelsus super omnes gentes Dominus. Gentes homines sunt: quid mirum si super homines excelsus est Dominus? Illi super se excelsos quos colunt, oculis vident in coelo fulgere, solem et lunam et stellas, qui creaturae serviunt, deserentes Creatorem Sed non solum excelsus super omnes gentes Dominus; verum etiam super coelos gloria ejus. Coeli supra se suspiciunt eum; et humiles eum secum habent, constituti carne infra coelum, qui pro illo non colunt coelum.

4. [vers. 5, 6.] Quis enim sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? Quisquam putaret quod in altis coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed humilia respicit in coelo et in terra. In quibus ergo altis habitat, unde humilia respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur; »Haec dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen ejus, Dominus altissimus in sanctis requiem habens.« Exposuit quid dixerit, in excelsis habitans; hoc enim plenius elocutus, in sanctis, inquit, requiem habens. Sed qui sunt sancti, nisi humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adjungit: Et pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate cordis sunt (Id. LVII, 15). In quibus sanctis requiem habet, [PL37.1473] his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in quibus habitat, humilia respicit. Sed humilia, inquit, respicit in coelo et in terra.

5. Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intelligam secundum Apostolum dicentem: »In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo« (II Cor. X, 3 et 4). Unde ergo potentia, nisi quia spiritualia? Cum itaque Apostolus et in carne ambulet, et spiritualiter militet, non mirum si humilitas ejus et in coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit, »Nostra enim conversatio in coelis est« (Philipp. III, 20): ipse item dicit, »optimum« sibi »esse dissolvi et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium,« inquit, »propter vos« (Id. I, 23, 24). Proinde quisquis intelligit et conversationem Apostoli in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intelligat Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae sursum sunt sapiunt, qui spe resurrexerunt cum Christo (Coloss. III, 1); et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra; credo quod in coelo jam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.

6. Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi jam humiles dici, qui nondum suavi jugo Domini pia colla junxerunt quandoquidem humilia isto loco, ut sancta intelligamus, per totum textum Psalmi divinae admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Charitas vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt super duodecim thronos, et cum Domino judicabunt (Matth. XIX, 28); terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona iniquitatis in hujus vitae mortalitate fecerunt (Luc. XVI, 9). Eis quippe dicit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Quod etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus, magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et illos. Humilia [PL37.1474] enim respicit in coelo et in terra; quia meminerunt utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis, »Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino« (Ephes. V, 8); et iterum, »Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur«: sed etiam seipsum adjungit consequenter, dicens, »Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis.« Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo: »Fuimus enim«, inquit, »et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri« (Id. II, 3 10). Et iterum: »Fuimus enim et nos«, inquit, »stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis« (Tit. III, 3-5). Ecce humilia quae respiciuntur in coelo. Spirituales enim sunt, et omnia judicant; sed tamen humiles, ne dejecti judicentur. Quid de seipso singulariter? nonne talia sunt quae commemorat? »Qui non sum«, inquit, »idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei« (I Cor. XV, 9): »sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13).

7. [vers. 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in Psalmo Spiritus, »Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra:« volens docere nos quare in coelo humilia, cum jam spirituales magni et judiciariis sedibus digni, tali significentur eloquio; subjecit statim, »Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.« Non itaque dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini. Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et angelos quoque judicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore, qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista jam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens (II Cor. V, 2)? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et subditur angelo satanae, stimulo carnis suae (Id. XII, 7)? Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei (I Cor. II, 10): itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.

8. Quid ergo, fratres, si jam audivimus humilia quae in coelo sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus; nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit [PL37.1475] Dominus? Pauciores enim sunt illi amici judicaturi cum Domino, plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim tota frumenti massa in comparatione sejunctae paleae paucos habere videatur; per se tamen considerata, copiosa est. Multi enim filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1): multi filii ejus quae per gratiam in senectute concepit, quam ejus quae ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam, videte: quasi omnino non matris, nec ejus quae peperit aliquem. Et tamen quid ei dicitur? »Dicent«, inquit, »in auribus tuis filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem mihi ubi erant« (Isai. XLIX, 20 et 21)? Ex ea ergo parte ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi sui; sed etiam, Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem: qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris, misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque amaritudine impia segregatam.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1432-1475 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22