Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Enarratio in Psalmum 32 (2/4)

ENARRATIO II. SERMO AD PLEBEM

1. Dominus Deus noster alloquens et consolans nos, profecto quos respicit ex justo judicio suo in sudore vultus nostri panem manducare (Gen. III, 19), ex nobis nobis loqui dignatur, ut ostendat quia non solum est conditor noster, sed et habitator. Voces istae Psalmi, quas audivimus, et ex parte cantavimus, si dicamus quod nostrae sint, verendum est quemadmodum verum dicamus: sunt enim voces magis Spiritus Dei quam nostrae. Rursum si dicamus nostras non esse, profecto mentimur. Non enim est gemitus nisi laborantium: aut omnis ista vox, quae hic sonuit, plena doloris et lacrymarum, potest esse ejus qui nunquam potest esse miser. Dominus ergo misericors, nos miseri: misericors loqui dignatus miseris, dignatur etiam uti in ipsis voce miserorum. Ita utrumque verum est, et nostram esse vocem, et nostram non esse; et Spiritus Dei esse vocem, et ipsius non esse. Spiritus Dei vox est, quia ista nisi illo inspirante non diceremus: ipsius autem non est, quia ille nec miser est, nec laborat. Istae autem voces miserorum et laborantium sunt. Rursus nostrae sunt, quia voces sunt indicantes miseriam nostram: item non sunt nostrae, quia ex dono ejus vel gemere meremur.

2. [vers. 1.] Psalmus David priusquam liniretur. Hoc habet titulus Psalmi: Psalmus David priusquam liniretur, hoc est, priusquam ungeretur. Unctus est enim ille ut rex (I Reg. XVI, 13). Et solus tunc ungebatur rex, et sacerdos: duae istae illo tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur [PL36.200] futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus ejus nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos, quia pro nobis interpellat (Rom. VIII, 34). Et quidem solus ille sacerdos talis extitit, ut ipse esset etiam sacrificium. Sacrificium obtulit Deo non aliud quam seipsum. Non enim inveniret praeter se mundissimam rationalem victimam, tanquam agnus immaculatus fuso sanguine suo redimens nos, concorporans nos sibi, faciens nos membra sua, ut in illo et nos Christus essemus. Ideo ad omnes Christianos pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet Christi corpus nos esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus caput et corpus est. Unctio ista perficiet nos spiritualiter in illa vita, quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis illam vitam; est vox quaedam desiderantis gratiam Dei, quae in nobis in fine perficietur: ideo dictum est, Priusquam liniretur. Ungimur enim modo in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam quod futuri sumus. Et illud nescio quid futurum ineffabile desiderare debemus, et in sacramento gemere, ut in ea re gaudeamus quae sacramento praemonstratur.

3. Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans, nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?

4. [vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Itaque ego quid timebo, aut quem timebo? ego quem trepidabo, aut quid trepidabo? Qui me persequuntur, ipsi infirmantur, ipsi cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei. Saeviant persequendo, nihil in me moritur nisi mortale. Erit in me aliquid, quo persecutor pervenire non possit, ubi habitat Deus meus. Manducent carnes meas: finitis carnibus spiritus ero, et spiritualis. Et quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus, ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti [PL36.201] manibus persequentium, non pereat in aeternum; sed quod demonstratum est in capite meo resurgente, hoc omnia membra sperent. Quem timeat anima mea, quam inhabitat Deus? Quem timeat caro mea, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem? Vultis nosse quia carnes illi manducant, qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est? Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Quanta autem fiducia debet esse in eo qui novit dicere: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Protegitur imperator scutatis, et non timet; protegitur a mortalibus mortalis, et securus est: protegitur mortalis ab immortali, et timebit et trepidabit?

5. [vers. 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam? potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator. Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritualia quae donat, non auferet, nisi tu dimiseris: carnalia vero et temporalia ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem, aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Job, quia nec ille qui videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest aliquid nisi permissus (Job I). Accepit potestatem in infima, et amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31). Permittitur autem aut ad poenam nostram, aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum.

6. [vers. 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo. In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit quoddam beneficium, tanquam diceret, Unam petitionem. Et quomodo solemus loquentes dicere, verbi gratia, Duas habes; non dicimus Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. [PL36.202] Haec est una: domus enim ea dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus, sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis: nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus, et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie tamen illa domus, hoc tabernaculum.

7. Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hac iste, si dicendum est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Nam dies vitae aeternae unus dies est sine occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum, Concupivi hanc, Unam petii, Hanc requiram. Et quasi diceremus ei, Et quid ibi facturus es? quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo: amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum (Rom. I, 24). Dedit ergo quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 8 et 9). Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae.

8. Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo undecumque migrare: interrogemus quasi [PL36.203] curiosius, et dicat iste, quid nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat, desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari. Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Modo ideo non contemplor, quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est. Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit (Joan. III, 13). Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit. Et non ideo desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio cujusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne, eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata. Totum ab animo rejicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi jam occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima: adjunxisti, quoties dixisti, Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est delectatio Domini; hanc contemplabimur. Jam videte, fratres, si nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona, nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est.

9. Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini. Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicujus potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis securus, ipso Domino Deo [PL36.204] meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam protegi templum ejus. Ut templum suum me protegat, ero templum ejus, et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus, pertinent illa duo unde Psalmus coepit, Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum suum, salutaris meus est.

10. [vers. 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit? Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor meum: Quid petis, aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes a Domino (Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. hoc Apostolus dixit), si dies malorum non agunt, unde vox Dominicae orationis, Libera nos a malo (Matth. VI, 13), si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Audeat ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit, secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur penetrale secretum (Hebr. IX, 3), interius [PL36.205] templi. Et quid est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi: ut tabernaculum ejus alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra absconditu est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).

11. [vers. 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est Christus (I Cor. X, 4). Audite quid sequitur: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in Christo exaltavit me. Quia in pulvere humiliasti te, in petra exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum. Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini, Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput meum exaltavit super inimicos meos. Jam caput nostrum Christus in coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus exaltati super illos; sed caput nostrum jam ibi est. Unde hoc dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Se dixit in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus habemus, unde et nos fide et spe et charitate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).

12. Circumivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: immolamus hostiam jubilationis, immolamus hostiam laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae verbis explicari non potest. Immolamus autem, ubi? In ipso tabernaculo ejus, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus? Abundantissimum et inenarrabile gaudium, nullis verbis, voce ineffabili. Haec est hostia jubilationis. Unde quaesita, unde inventa est? Circumeundo, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis. Circumeat animus tuus per universam creaturam: undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit. Quidquid te delectarit in arte, artificem commendat; magisque si circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit seminum numeros, diversitates germinum, multitudinem animalium. [PL36.206] Circumi adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas: undique tibi omnia resonant conditorem; et ipsae species creaturarum, voces sunt quaedam creatorem laudantium. Quis autem explicet universam creaturam? quis illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Et ista quidem visibilia. Quis digne laudet Angelos, Sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates? Quis digne laudet hoc ipsum quod in nobis viget, vegetans corpus, movens membra, sensus exserens, et memoria tam multa complectens, intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? At si in istis creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in creatore quid agit, nisi sola restet sermone deficiente jubilatio? Circumivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis.

13. Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem Psalmi magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo exaltatum intelligi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: id est, consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur; et in ipso tabernaculo ejus, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum.

14. [vers. 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur delectationem Domini, et protegemur templum ejus, in illa incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Modo quid? Quia jam dicta sunt gaudia illa, quae habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid? Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam petit.

15. [vers. 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum diceret, Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor nostrum cui dicit, Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam quaerunt oculi cordis. Sed [PL36.207] vis illam lucem, quae videtur oculis cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait Joannes, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).

16. [vers. 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc requiram, vultuum tuum, Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum oblectaret oculos ejus, nec amici morerentur, nec filii, nec conjux, nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus, Ecce facio te in his immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret, nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum; quandoquidem et de inimicis suis dixit, Ut edant carnes meas. Unde timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum. Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum. Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira. Non, inquit. Novit enim quid desiderat. Ira ejus non est nisi aversio vultus ejus. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo; quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis: sed non avertat faciem suam a te.

17. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce [PL36.208] enim in via sum; petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae, contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum; hanc petivi unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi: Nitere, ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es; prosequere viam, quaere pacem et sequere eam (Psal. XXXIII, 15); noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22, et XXIV, 13). Jam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules: noli de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades, aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adjutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim adjuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti.

18. [vers. 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia jubet, quia regit: mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit, ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tanquam Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), mater quae est? Est quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum. Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat omnia? Cognovimus aliam matrem, Jerusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia, cujus portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent jam quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu praestabas, et illis imputabam.

[PL36.209] 19. A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille jusserit, aut permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritualem; potestates autem istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere: profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant. Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle: hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem daberis: ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas, quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum, ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Junonem, bene pepererunt; aut omnes blasphemantes Junonem, male pepererunt? Hinc intelligat Charitas Vestra, inanes esse homines, qui istos volunt colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra: relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.

20. [vers. 11.] Jam ergo assumptus est a Domino, deserta illa civitate et rectore ejus diabolo, quia rector impiorum diabolus est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum, infidelium. Unde jam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V. 8). Ergo jam suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi primo diceret: Adjutor meus esto. Ergo si tu adjuvas, si tu suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam [PL36.210] in lingua portat (Prov. XXXI, 26). Et si offenderis aliquid in lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi: tu tantum viam noli deserere; dic illi, Susceptor meus esto, Et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8). Ergo, Legem mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta, propter inimicos meos.

21. [vers. 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium. Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro Job, Terra tradita est in manus impii (Job IX, 24): caro tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico, Noli tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed, Noli me tradere in animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Jam quia testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est, si consensero voluntatibus eorum; jam non sibi mentita erit iniquitas, sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi.

22. [vers. 13.] Redit ad illam unam post ista pericula, post labores, post difficultates, inter manus persequentium et tribulantium aestuans, anhelans, laborans, et firmus et certus illo suscipiente, illo juvante, illo ducente, illo regente. Tamen post illum circuitum et jubilationem, exsultans gaudio, et gemens in laboribus, suspiravit ad extremum, et ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. O bona Domini dulcia, immortalia, incomparabilia, sempiterna, incommutabilia! Et quando vos videbo, bona Domini? Credo videre, sed non in terra morientium. Credo videre bona Domini in terra viventium. Eruet me Dominus a terra morientium, qui propter me dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus morientium; eruet me Dominus de terra morientium: Credo videre bona Domini in terra viventium. Suspirans dixit, laborans dixit, periclitans dixit inter magnam turbam tentationum: sed tamen sperans totum [PL36.211] de misericordia ejus, cui dixit: Legem mihi constitue, Domine.

23. [vers. 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos, consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros, vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est, non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit, Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis inter eos quibus dicitur, Vae nis qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16)! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur, et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno sumus, dicitur, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri, hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in Christo nec masculus nec femina est (Galat. III, 28). Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis. Aliud desidera, si majus, si melius, si suavius inveneris.

IN PSALMUM XXVII ENARRATIO. Ipsius David

1. [vers. 1, 2.] Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit (Matth. XI, 20).

2. Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod homo sum. Nequando sileas a me: et cro similis descendentibus in lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi hujus, ubi tanquam sileas, non cognoscitur Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad [PL36.212] te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum.

3. [vers. 3.] Ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo. Cum his qui mihi dicunt: Scimus quia a Deo venisti magister (Joan. III, 2). Mala autem in cordibus suis: mala autem loquuntur in cordibus suis.

4. [vers. 4.] Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc justum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.

5. [vers. 5.] Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum jam retributio fuit, ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum ejus: nec moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere machinas aliquid valeant.

6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.

7. [vers. 7.] Dominus adjutor meus et protector meus: Dominus adjuvans tanta patientem, et immortalitate protegens resurgentem. In ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea: id est, et resurrexit caro mea. Et ex voluntate mea confitebor illi: unde jam consumpto mortis metu, non timoris necessitate sub Lege, sed libera voluntate cum Lege confitebuntur illi, qui credunt in me; in quibus quia ego sum, ego confitebor.

8. [vers. 8.] Dominus fortitudo plebis suae: non illa plebs ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere (Rom. X, 3). Non enim per se fortem se putavit; quia Dominus fortitudo plebis suae, in hujus vitae difficultatibus cum diabolo dimicantis. Et protecter salutarium Christi sui est: ut eam salvam factam per Christum suum, post fortitudinem bellicam, immortalitate pacis ad ultimum protegat.

9. [vers. 9.] Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia omnia mea tua sunt (Joan. XVII, 10). Et rege illos, et extolle [PL36.213] illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita, et in aeternam hinc tolle illos.

IN PSALMUM XXVIII ENARRATIO. Psalmus ipsi David, consummationis tabernaculi

1. [vers. 1, 2.] Psalmus ipsi mediatori manu forti, perfectionis Ecclesiae in hoc saeculo, ubi adversus diabolum temporaliter militatur.

2. Propheta loquitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum: afferte Domino vosmetipsos, quos per Evangelium duces gregum Apostoli genuerunt. Afferte Domino gloriam et honorem: per opera vestra Dominus glorificetur et honoretur. Afferte Domino gloriam nomini ejus: gloriose per orbem innotescat. Adorate Dominum in aula sancta ejus: adorate Dominum in dilatato et sanctificato corde vestro; vos enim estis regium sanctum habitaculum ejus.

3 [vers. 3.] Vox Domini super aquas: vox Christi super populos. Deus majestatis intonuit: Deus majestatis de nube carnis terribiliter poenitentiam praedicavit. Dominus super aquas multas: ipse Dominus Jesus postea quam vocem emisit super populos, et perterruit eos, convertit in se, et habitavit in eis.

4. [vers. 4.] Vox Domini in virtute: vox Domini jam in ipsis, potentes faciens eos. Vox Domini in magnificentia: vox Domini magna faciens in eis.

5. [vers. 5.] Vox Domini conterens cedros: vox Domini contritione cordis humilians superbos. Conteret Dominus cedros Libani: conteret per poenitentiam Dominus elatos nitore terrenae nobilitatis, cum ad eos confundendos ignobilia hujus mundi elegerit (I Cor, I, 28), in quibus ostendat divinitatem suam.

6. [vers. 6.] Et comminuet eas tanquam vitulum Libani. Et amputata superba celsitudine illorum, deponet eos ad imitationem humilitatis suae, qui tanquam vitulus per ipsam hujus saeculi nobilitatem ad victimam ductus est: Astiterunt enim reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). Et dilectus sicut filius unicornium: nam et ipse dilectus atque unicus Patri exinanivit se nobilitate sua; et factus est homo, sicut filius Judaeorum ignorantium justitiam Dei (Rom. X, 3) et superbe jactantium tanquam singularem justitiam suam.

7. [vers. 7.] Vox Domini praecidentis flammam ignis. Vox Domini per ardorem concitatissimum persequentium se sine ulla sua laesione transeuntis, vel dividentis furentem iracundiam persecutorum suorum, ut alii dicerent, Numquid forte ipse est Christus; alii, Non, sed seducit populum (Joan. VII, 12): atque ita praecidentis insanum tumultum eorum, ut alios in charitatem suam trajiceret, alios in malitia eorum relinqueret.

8. [vers. 8.] Vox Domini commoventis solitudinem: vox Domini commoventis ad fidem Gentes quondam sine spe et sine Deo in hoc mundo (Ephes. II, 12); [PL36.214] ubi nullus propheta, nullus verbi Dei praedicator, veluti nullus homo habitaverat. Et commovebit Dominus desertum Cades: et tunc celebrari faciet Dominus sanctum verbum Scripturarum suarum, quod a Judaeis non intelligentibus deserebatur.

9. [vers. 9.] Vox Domini perficientis cervos: vox enim Domini primo perficit superatores et repulsores venenosarum linguarum. Et revelabit silvas: et tunc eis revelabit opacitates divinorum librorum et umbracula mysteriorum, ubi cum libertate pascantur. Et in templo ejus unusquisque dicit gloriam: et in Ecclesia ejus omnis in spem aeternam regeneratus laudat Deum pro suo quisque dono, quod a sancto Spiritu accepit.

10. [vers. 10.] Dominus diluvium inhabitat: Dominus ergo primum inhabitat diluvium hujus saeculi in sanctis suis, tanquam in arca, ita in Ecclesia custoditis. Et sedebit Dominus rex in aeternum: et deinde sedebit regnans in eis in aeternum.

11. [vers. 11.] Dominus virtutem populo suo dabit: quia Dominus virtutem populo suo contra hujus mundi procellas et turbines dimicanti dabit, quia pacem illis in hoc mundo non promisit. Dominus benedicet populum suum in pace: et idem Dominus benedicet populum suum, in seipso illi pacem praestans; quoniam, inquit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27).

IN PSALMUM XXIX

ENARRATIO I. In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David

1. [vers. 1.] In finem Psalmus laetitiae resurrectionis atque in immortalem statum mutationis atque innovationis corporis, non tantum Domini, sed etiam totius Ecclesiae. Nam in superiori psalmo tabernaculum consummatum est, ubi habitamus belli tempore: nunc autem domus dedicatur, quae in sempiterna pace permanebit.

2. [vers. 2.] Christus itaque totus loquitur: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: sublimitatem tuam laudabo, Domine, quoniam suscepisti me. Nec jucundasti inimicos meos super me: nec eos qui toties variis per orbem persecutionibus me opprimere conati sunt, jucundasti super me.

3. [vers. 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine Deus meus, clamavi ad te, et corpus mortalitate saucium et aegrum jam non gero.

4. [vers. 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam, salvum fecisti me a descendentibus in lacum: salvum fecisti me a conditione profundae caecitatis, atque infimi limi corruptibilis carnis.

5. [vers. 5.] Psallite Domino sancti ejus: exsulta: Propheta futura ista cernens, et dicit, Psallite Domino sancti ejus. Et confitemini memoriae sanctitatis ejus: et confitemini ei quod sanctitatis, qua vos sanctificavit. non est oblitus, cum totum hoc medium tempus desiderio vestro longum esset.

[PL36.215] 6. [vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus: quoniam vindicavit in vos primum peccatum, quod morte solvistis. Et vita in voluntate ejus: et vitam aeternam, ad quam redire nullis vestris viribus possetis, quia voluit dedit. Vespere demorabitur fletus: vespere coepit, ubi sapientiae lumen recessit a peccante homine, quando morte damnatus est; ab ipso vespere moras habebit fletus, quamdiu in laboribus et tentationibus populus Dei exspectat diem Domini. Et in matutinum exsultatio: usque in matutinum, quo exsultatio resurrectionis futura est, quae in matutina Domini resurrectione praefloruit.

7. [vers. 7.] Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum: ego autem ille populus, qui ab initio loquebar, dixi in mea abundantia, jam nullam patiens egestatem: Non movebor in aeternum.

8. [vers. 8.] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: sed hanc abundantiam, Domine, non ex me mihi esse, sed in voluntate tua praestitisse te decori meo virtutem ex eo didici, Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus; quod avertisti aliquando a peccante faciem tuam, et factus sum conturbatus, recedente a me illuminatione notitiae tuae.

9. [vers. 9.] Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor: quod tempus conturbationis et miseriae meae recolens, et tanquam in eo constitutus, audio vocem primogeniti tui, capitis mei pro me morituri, et dicentis: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

10. [vers. 10.] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? quae utilitas in effusione sanguinis mei, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis? Si enim non statim resurrexero, corruptumque fuerit corpus meum, numquid confitebitur tibi pulvis, id est turba impiorum, quam mea resurrectione justificabo? Aut annuntiabit veritatem tuam? aut annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam?

11. [vers. 11.] Audivit Dominus, et misertus est mihi; Dominus factus est adjutor meus: nec dedit sanctum suum videre corruptionem (Psal. XV, 10).

12. [vers. 12.] Convertisti planctum meum in gaudium mihi: quem primogenitum a mortuis consecuta Ecclesia, nunc in dedicatione domus tuae dico, Convertisti planctum meum in gaudium mihi. Conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: conscidisti velamentum peccatorum meorum, tristitiam mortalitatis meae; et cinxisti me stola prima, immortali laetitia.

13. [vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: ut jam non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea, quia jam ex humilitate exaltasti me; et non compungar conscientia peccati, timore mortis, timore judicii. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi: et haec est gloria mea, Domine [PL36.216] Deus meus, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi ex me, sed omnia bona ex te, qui es Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28.)

ENARRATIO II. SERMO AD POPULUM

1. Hoc certe cantavimus: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Si noverimus de Scripturis sanctis qui sint inimici nostri, cognoscimus hujus cantici veritatem: si autem nos fallat carnis prudentia, ut non cognoscamus adversus quos nobis sit colluctatio, in ipso psalmi hujus exordio invenimus quaestionem, quam solvere non possumus. Cujus enim putamus vocem esse laudantis Deum et gratias agentis et exsultantis atque dicentis: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me? Primo ipsum Dominum consideremus, qui secundum id quod homo esse dignatus est, potuit sibi per praecedentem prophetiam non incongrue verba ista coaptare: ex quo enim homo, ex hoc et infirmus; ex quo infirmus, ex hoc et orans. Nam quod modo audivimus, cum Evangelium legeretur, quemadmodum etiam in desertum secesserit a discipulis suis, quo eum sunt consecuti, et invenerunt cum: secedens autem ibi orabat, et dictum est a discipulis qui eum invenerunt, Quaerunt te homines; at ille respondit: Eamus et in alia loca atque castella praedicare; ad hoc enim veni (Marci I, 35, 37, 38). Si divinitatem Domini nostri Jesu Christi consideres, quis orat? ad quem orat? quare orat? Orat Deus? orat ad aequalem? Causam autem orandi quam habet, semper beatus, semper omnipotens, semper incommutabilis, aeternus, et Patri coaeternus? Intuentes ergo quod per Joannem, quasi per quamdam nubem suam, ipse intonuit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: quod factum est in illo vita est, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5): huc usque dicentes, non invenimus orationem, nec causam orandi, nec locum orandi, nec affectum orandi. Sed quoniam paulo post dicit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14); habes majestatem ad quam ores, habes humanitatem quae pro te oret. Nam hoc dictum est ab Apostolo, etiam post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: Qui sedet, inquit, ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Quare interpellat pro nobis? Quia mediator esse dignatus est. Quid est mediatorem esse inter Deum et homines (I Tim. II, 5)? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et homines. Quid est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales. Inter illam Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, mediator factus est homo, non iniquus, sed tamen infirmus; ut ex eo quod non iniquus, jungeret te Deo; ex eo quod infirmus, propinquaret tibi: atque ita, ut inter hominem et [PL36.217] Deum mediator existeret, Verbum caro factum est, id est, Verbum homo factum est. Nomine enim carnis appellati sunt homines. Inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Omnis caro dictum est, omnes homines. Et Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (id est adversus homines), sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. VI, 12): de quibus in consequentibus, si Dominus adjuverit, loquemur. Pertinet enim ista distinctio ad expositionem Psalmi, quem in nomine Domini suscepimus enodare Sanctitati Vestrae. Tamen ad hoc dixi haec exempla, ut noveritis carnem appellatos esse homines; ut quod dictum est, Et Verbum caro factum est, intelligatis dictum, et Verbum homo factum est.

2. Neque sine causa hoc dixi. Noverit Sanctitas Vestra fuisse quamdam haeresim, vel adhuc fortassis haberi reliquias quorumdam qui dicti sunt Apollinaristae. Aliqui enim ipsorum dixerunt hominem, quem suscepit Sapientia Dei (et in quo expressit personam suam, non sicut in caeteris hominibus, sed sicut dictum est in psalmo, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8], id est amplius quam participes tuos: ne putetur sic unctus Christus quomodo caeteri homines, quomodo caeteri justi, quomodo Patriarchae, Prophetae, Apostoli, et Martyres, et quidquid magnum est in genere humano. Quando quidem nihil majus exstitit in genere humano quam Joannes Baptista; nec in natis mulierum exsurrexit [Matth. XI, 11]. Si quaeris excellentiam hominis, Joannes Baptista est. Cui autem Joannes se dicit non esse dignum corrigiam calceamenti solvere [Marci I, 7], quid erat ille nisi amplius quam caeteri homines? Etiam in ipso homine amplius quam caeteri homines. Nam secundum Deum, et secundum divinitatem, et seecundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, super omnem creaturam aequalis est Patri: sed agimus de homine. Forte putet quispiam vestrum, fratres, quia homo ille susceptus a Sapientia Dei, aequalis erat caeteris hominibus. Si in tuis membris multum distat inter caput et caetera membra: certe omnia membra faciunt corpus unum, multum tamen interest inter caput et caetera membra. Etenim in caeteris membris non sentis nisi tactu; tangendo sentis in caeteris membris: in capite autem et vides, et audis, et olfacis, et gustas, et tangis. Si tanta excellentia est capitis ad membra caetera, quanta excellentia est capitis universae Ecclesiae, id est illius hominis, quem voluit Deus mediatorem esse inter Deum et homines?), ergo illi haeretici dixerunt, hominem illum, quem suscepit Verbum, cum Verbum caro factum est, non habuisse mentem humanam, sed tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Homo enim videtis unde constat: ex anima et corpore. Sed ipsa anima humana habet aliquid quod non habent animae [PL36.218] pecorum. Nam et pecora animam habent, et animalia vocantur: non enim vocarentur animalia nisi ab anima; et videmus quia et ipsa vivunt. Sed quid habet amplius homo, unde factus est ad imaginem Dei? Quia intelligit et sapit, quia discernit bonum a malo: in hoc factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Habet ergo aliquid quod non habent pecora. Et quia contemnit in se quo melior est pecoribus; perimit in se vel deterit, et quodammodo obsolefacit imaginem Dei, ut dicatur talibus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Illi igitur haeretici dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non habuisse mentem humanam, et illud quod λογικὸν Graeci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent caetera animalia. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei, hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et haeresim fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturae: quantum autem ad excellentiam personae, aliud quam caeteri homines. Nam caeteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei, nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, Verbum caro factum est.

3. Non defuerunt etiam alii quidam ex ipso errore venientes, qui non solum mentem dicerent non habuisse illum hominem, mediatorem Christum inter Deum et homines, sed nec animam: sed tantum dixerunt, Verbum et caro erat, et anima ibi non erat humana, mens ibi non erat humana. Hoc dixerunt. Sed quid erat? Verbum et caro. Et istos respuit Ecclesia catholica, et expellit eos ab ovibus, et a simplici et vera fide: et confirmatum est, quemadmodum dixi, hominem illum mediatorem habuisse omnia hominis, praeter peccatum. Si enim multa gessit secundum corpus, ex quo intelligamus quia habuit corpus non in mendacio, sed in veritate: ut puta, quomodo intelligimus quia habuit corpus? Ambulavit, sedit, dormivit, comprehensus est, flagellatus est, colaphizatus est, crucifixus est, mortuus est. Tolle corpus, nihil horum fieri potuit. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus in Evangelio quia verum corpus habuit, sicut et ipse etiam post resurrectionem dixit: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): quomodo ex his rebus, ex his operibus credimus et intelligimus et novimus quia corpus habuit Dominus Jesus, sic et ex quibusdam aliis officiis naturalibus quia habuit animam. Esurire, sitire, animae sunt ista: tolle animam, corpus haec exanime non poterit. Sed si falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa quae de corpore creduntur: si autem ex eo verum corpus, quia vera officia corporis; ex eo vera anima, quia vera officia animae.

4. Quid ergo? Quoniam Dominus factus est infirmus [PL36.219] propter te, o homo qui audis; non tibi compares Deum Etenim creatura es, ille creator tuus. Nec illum hominem tibi conferas, quia propter te homo Deus tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi praeferas, tanquam mediatorem, Deum autem supra omnem creaturam: et sic intelligas, quia qui homo factus est propter te, non incongrue orat pro te. Si ergo non incongrue orat pro te, non incongrue potuit et ista verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Sed ista verba, si non intelligamus inimicos, falsa erunt, ipsum Dominum Jesum Christum cogitantes. Quomodo enim verum est, si Christus Dominus loquitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me? Ex persona hominis, ex persona infirmitatis, ex persona carnis, quomodo verum est: quandoquidem jucundati sunt inimici ejus super eum, quando illum crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et colaphizaverunt, dicentes, Prophetiza nobis, Christe (Matth. XXVI, 66, etc)? Ista jucunditas eorum quasi cogit nos putare falsum esse quod dictum est, Nec jucundasti inimicos meos super me. Deinde cum in cruce penderet, et transibant vel stabant, et attendebant, et caput movebant, et dicebant, Ecce Filius Dei, alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce, et credimus in eum (Id. XXVII, 42); dicentes ista nonne jucundabantur super eum? Ubi est ergo ista vox, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me?

5. Fortasse non est ista vox Domini nostri Jesu Christi, sed ipsius hominis, sed universae Ecclesiae populi christiani: quia omnis homo in Christo unus homo est, et unitas Christianorum unus homo. Fortasse ipse homo, id est, unitas Christianorum ipsa dicit: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Quomodo et hoc verum est de illis? Non sunt comprehensi Apostoli, non sunt caesi, non sunt flagellati, non sunt occisi, non sunt crucifixi, non sunt incensi vivi, non ad bestias pugnaverunt, quorum memorias celebramus? Quando autem ista illis faciebant homines, nonne jucundabantur super eos? Quomodo ergo potest et populus christianus dicere: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me?

6. [vers. 1.] Intelligemus hoc, si videamus primo titulum Psalmi. Habet enim: In finem Psalmus Cantici dedicationis domus ipsi David. In hoc titulo est omnis spes, et universum sacramentum dissolvendae hujus quaestionis. Dedicabitur domus aliquando, quae modo fabricatur. Modo enim fabricatur domus, id est Ecclesia, postea dedicabitur. In dedicatione apparebit gloria populi christiani, quae modo latet. Saeviant modo inimici, humilient, faciant non quidquid volunt, sed quidquid desuper permittuntur. Non enim quidquid passi ab inimicis fuerimus, inimicis deputandum est, et non Domino Deo nostro. Quando quidem in ipso suo exemplo mediator demonstravit, [PL36.220] quando nobis desuper permittit homines nocere, non voluntatem nocendi desuper dari, sed potestatem. Unusquisque enim malus apud se habet voluntatem nocendi: ut autem possit nocere, non habet in potestate. Ut velit, jam reus est: ut possit, occulta dispensatione providentiae Dei in alium permittitur ad poenam, in alium permittitur ad probationem, in alium permittitur ad coronam. Ad poenam, quomodo permissi sunt ἀλλόφυλοι, id est alienigenae, capere populum Israel, quia peccaverunt in Deum (Judic. X, 7, et XIII, 1, etc.). Ad probationem autem permissus est diabolus in Job (Job I, 12): probatus est Job, confusus est diabolus. Ad coronam vero permissi sunt persecutores in martyres: occisi sunt martyres, quasi vicisse se arbitrati sunt persecutores; illi in manifesto falso triumpharunt, illi in occulto vere coronati sunt. Ergo in quem permittitur, occultae dispensationis est providentiae Dei: ut autem velit nocere, ipsius hominis est; non enim continuo quem vult occidit.

7. Itaque ipse Dominus judex vivorum et mortuorum, stans ante hominem judicem, praebens nobis humilitatis et patientiae documentum, non victus, sed militi pugnandi exemplum demonstrans, minanti judici, tumenti superbia, et dicenti, Nescis quia potestatem habeo dimittendi et occidendi te? abstulit typhum inflantis, et tanquam reddens exsufflationem qua detumesceret, Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 10, 11). Et Job (nempe diabolus occidit filios ipsius, diabolus tulit omnem substantiam ipsius), et ille quid? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Non triumphet inimicus, quia ipse fecit: Novi ego, inquit, a quo sit permissus; diabolo tribuatur nocendi voluntas, Domino meo probandi potestas. In ipso vulnere corporis accedit uxor relicta, sicut Eva, adjutrix diaboli, non consolatrix mariti; tentat, et dicit inter multas increpationes: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Id. II, 9). Et ille Adam in stercore cautior, quam Adam in paradiso; nam Adam in paradiso consensit mulieri, ut de paradiso emitteretur; Adam in stercore respuit mulierem, ut ad paradisum admitteretur. Quid ergo ille Adam in stercore, parturiens immortalitatem intrinsecus, vermibus fluescens extrinsecus, quid ait mulieri? Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Ibid., 10)? Iterum et ille manum Domini dixit in se, quod eum diabolus percusserat: quia non attendebat quis percuteret, sed quis permitteret. Namque et ipse diabolus eamdam potestatem, quam sibi volebat dari, manum Domini appellavit: nam objiciens crimen justo viro, cui Dominus perhibebat testimonium, ait Deo: Numquid gratis Job colit Dominum? nonne tu vallasti eum ac domum ejus, universamque substantiam ejus per circuitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra: tanta bona illi dedisti, propterea te colit; sed [PL36.221] mitte manum tuam, et tange omnia quae sunt ejus, nisi in faciem tuam benedixerit tibi (Job. I, 9-11). Quid est, mitte manum tuam, cum ipse vellet mittere? Sed quia ipse non posset mittere manum suam, ipsam potestatem quam accepit a Deo, manum Dei appellavit.

8. Quid ergo, fratres, quia tanta inimici in Christianos fecerunt; et exsultaverunt, et jucundati sunt super eos? Sed quando apparebit quia non sunt jucundati? Quando illi confundentur, illi exsultabunt in adventu Domini Dei nostri, cum venerit ferens in manu retributiones, damnationem impiis, regnum justis; societatem cum diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. Quando ergo hoc ostenderit, quando stabunt justi in magna constantia (de Scripturis dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt enim omnia illa tanquam umbra; et quid dicent de justis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est [Sap. V, 1, etc.]?), tunc erit dedicatio domus, quae modo in tribulationibus fabricatur; tunc recte dicet populus ille: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Vera ergo erit vox ista in populo Dei, qui populus modo angustatur, modo tribulatur, tantis tentationibus, tantis scandalis, tantis insecutionibus, tanta pressura. Haec tormenta animi non sentit in Ecclesia qui non proficit, putat enim quia pax est: sed incipiat proficere, et tunc videbit in qua pressura sit; quia cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania (Matth. XIII, 26): et qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18). Proficiat, et videbit ubi sit: existat fructus, et apparebunt zizania. Vox veridica est per Apostolum, deleri non potest ab initio usque ad finem: Sed et omnes qui volunt, inquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Maligni autem homines et seductores proficiunt in pejus, ipsi errantes et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 12, 13). Et unde sunt verba illa psalmi, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14)? Parum erat semel, Sustine Dominum, nisi repeteret: ne forte sustineret biduo, triduo, quatriduo, et maneret pressura et tribulatio; ideo addidit, viriliter age; addidit, et confortetur cor tuum. Et quia ab initio usque in finem sic erit, quod habet sententia in capite, hoc habet in fine, et sustine Dominum. Transeunt ista quae te premunt, et veniet quem sustines, et exterget sudorem: siccabit lacrymam, ultra non flebis. Modo autem gemamus in tribulationibus, sicut dicit Job, Nonne tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)?

9. Tamen, fratres, antequam veniat dies dedicationis domus, videamus quia jam dedicatum est caput nostrum: jam facta est dedicatio domus in capite, tanquam dedicatio fundamenti. Caput sursum est, fundamentum deorsum: ne forte propterea male dixerimus fundamentum esse Christum; culmen est potius, [PL36.222] ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Sed puto nos non errasse. Apostolus enim dixit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus: si quis autem superaedificaverit supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Qui bene vivunt, qui Deum honorant et laudant, qui patientes sunt in tribulationibus, qui desiderant patriam, ipsi aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos: qui autem amant adhuc saecularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectibus carnis, domibus suis, conjugibus, possessionibus, et tamen christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil praeponant Christo, quomodo in aedificando nihil praeponitur fundamento; aedificant quidem ipsi ligna, fenum, stipulam: sed quid secutus est? Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit: ignis tribulationis et tentationis. Iste ignis multos martyres hic probavit, omne autem genus humanum probat in fine. Inventi sunt martyres qui haberent ista saecularia. Quam multi divites et senatores passi sunt! Aedificabant tamen quidam eorum ligna, fenum, stipulam in affectibus carnalium et saecularium curarum: sed tamen quia Christum fundamentum habebant super quod aedificabant, arsit fenum, et ipsi remanserunt in fundamento. Sic dicit Apostolus: Si cujus opus manserit, mercedem accipiet: et nihil perdet; quia quod amavit, hoc inveniet. Quid ergo illis fecit ignis tribulationis? Probavit eos. Si cujus opus permanserit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11-15). Sed aliud est igne non laedi, aliud per ignem salvari. Et unde? Propter fundamentum. Non recedat ergo de corde fundamentum. Noli super fenum ponere fundamentum, hoc est, noli anteponere fenum fundamento, ut fenum habeat primum locum in corde tuo, et secundum Christus: sed si jam non potest nisi esse ibi fenum, vel primum locum ibi habeat Christus, et fenum secundum.

10. Ergo fundamentum est Christus. Quomodo dixi, dedicatum est caput nostrum, ipsum caput est fundamentum. Sed fundamentum deorsum solet esse, caput autem sursum. Intelligat Sanctitas Vestra quid dicam, fortassis explicabo in nomine Christi. Pondera gemina sunt. Pondus enim est impetus quidam cujusque rei, velut conantis ad locum suum: hoc est pondus. Fers lapidem manu, pateris pondus; premit manum tuam, quia locum suum quaerit. Et vis videre quid quaerat? Subtrahe manum, venit ad terram, quiescit in terra: pervenit quo tendebat, invenit locum suum. Pondus ergo illud motus erat quasi spontaneus, sine anima, sine sensu. Sunt alia quae sursum versus petunt locum. Namque si aquam mittas super oleum, pondere suo in ima tendit. Locum enim suum quaerit, ordinari quaerit: quia praeter ordinem est aqua super oleum. Donec ergo veniat ad ordinem suum, inquietus motus est, donec teneat locum suum. Contra, oleum funde sub aqua, verbi gratia, quemadmodum si vas olei cadat in aquam, in abyssum, in mare, [PL36.223] et frangatur, non se patitur oleum subter. Quomodo aqua super oleum missa, pondere ad ima locum suum quaerit: sic oleum subter aquam fusum, pondere ad summa locum suum quaerit. Si ergo ita est, fratres, quo tendit ignis et aqua? Ignis sursum fertur, locum suum quaerit; et aqua locum suum quaerit pondere suo. Lapis ima petit, et lignum, et columnae, et terra, unde aedificantur istae domus: de illo ergo sunt genere rerum, quae pondere suo deorsum feruntur. Manifestum est ergo ideo deorsum accipere fundamentum, quia pondere suo deorsum versus feruntur; et nisi sit quod sustineat, totum cadit, quia totum ad terram vergit. Rebus ergo ad ima tendentibus in imo ponitur fundamentum: Ecclesia vero Dei in imo posita tendit in coelum. Fundamentum ergo nostrum ibi positum est, Dominus noster Jesus Christus sedens ad dexteram Patris. Si ergo intellexit Sanctitas Vestra, quia jam dedicatum est fundamentum nostrum, audiamus breviter Psalmum, et decurramus.

11. [vers. 2.] Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Quos inimicos? Judaeos? In dedicatione fundamenti ipsam dedicationem intelligamus domus futurae. Quod enim dicitur modo ex persona fundamenti, tunc dicetur ex persona universae domus. Quos ergo inimicos? Judaeos, an potius diabolum et angelos ejus, qui confusi discesserunt, postquam Dominus resurrexit? Praepositus mortis doluit victam mortem. Et non jucundasti inimicos meos super me: quia teneri apud inferos non potui.

12. [vers. 3.] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: oravit in monte Dominus ante passionem (Matth. XXVI, 39); sanavit eum. Quem sanavit, qui nunquam aegrotavit, Verbum Deum, Verbum divinitatem? Non, sed mortem carnis portabat, vulnus tuum portabat, sanaturus te de vulnere tuo. Sanata est autem caro. Quando? Cum resurrexit. Audi Apostolum, vide veram sanitatem: Absorpta est, ait, mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 54)? Ergo exaltatio illa nostrae tunc erit vocis, Christi modo est exaltatio.

13. [vers. 4.] Domine, reduxisti ab inferis animam meam. Non opus est ut exponatur. Salvum fecisti me a descendentibus in lacum. Qui sunt qui descendunt in lacum? Omnes peccatores mergentes in profundum: lacus est enim profunditas saeculi. Quae est ista profunditas saeculi? Abundantia luxuriae et nequitiae: qui ergo libidinibus sese immergunt et terrenis desideriis, descendunt in lacum. Tales Christum persecuti sunt. Sed quid dicit? Salvum fecisti me a descendentibus in lacum.

14. [vers. 5.] Psallite Domino, sancti ejus: quia resurrexit caput vestrum, hoc sperate membra caetera, quod videtis in capite; hoc sperate membra, quod credidistis in capite. Proverbium est antiquum et verum: Ubi caput, et caetera membra. Christus in coelum ascendit, quo nos secuturi sumus: non remansit apud inferos, resurrexit, jam non moritur; cum resurrexerimus et nos, jam non moriemur. Has ergo [PL36.224] promissiones habentes, Psallite Domino, sancti ejus: et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quid est, confitemini memoriae? Obliti enim eratis eum, sed ipse vos non est oblitus.

15. [vers. 6.] Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Ira in indignatione peccatori: Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17). Tetigerunt, mortui sunt, dimissi de paradiso, quia ira in indignatione ejus: sed non sine spe, quia vita in voluntate ejus. Quid est, in voluntate ejus? Non in viribus nostris, non in meritis nostris: sed quia voluit, salvos nos fecit; non quia digni eramus. Quo est enim peccator dignus, nisi supplicio? Vitam dedit. Et si impiis vitam donavit, quid servat fidelibus?

16. Vespere demorabitur fletus. Nolite timere, quia dixerat nobis, Psallite; et hic gemitus est: in psallendo exsultatio, in orando gemitus. Geme de praesentibus, psalle de futuris: ora de re, psalle de spe. Vespere demorabitur fletus. Quid est, Vespere demorabitur fletus? Vespera fit quando sol occidit. Occidit sol ab homine, id est lux illa justitiae, praesentia Dei. Ideo quando expulsus est Adam, quid dictum est in Genesi? Cum deambularet Deus in paradiso; ad vesperam deambulabat Deus: jam ille peccator texerat se intra lignum, nolebat videre faciem Dei (Id. III, 8), ad quam gaudere consueverat: occiderat illi sol justitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis. Vespere demorabitur fletus. Diu eris in fletu, o genus humanum: nasceris enim de Adam, et sic est factum; et nos ex Adam sumus, et quotquot crearunt filios, et creaturi sunt, ex Adam sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere demorabitur fletus: et in matutinum exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus. Nam ideo et Dominus Jesus Christus in matutino resurrexit de sepulcro (Matth. XXVIII, 1), ut quod dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro vespera fuit, qua sepultus est; et matutinum, quo resurrexit, tertio die: sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertio die. Quomodo tertio die? Si saeculum cogites, unus dies est ante Legem, secundus sub Lege, tertius sub Gratia. Quod triduo illo ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Quando? In matutino sperandum est, laetandum est; sed perferendum est modo, et gemendum.

17. [vers. 7.] Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. In qua abundantia dixit homo: Non movebor in aeternum? Intelligimus, fratres, personam humilis hominis. Quis hic habet abundantiam? Nemo. Abundantia hominis quae est? Aerumna, calamitas. Sed divites habent abundantiam? Plus egent quanto plus habent: desideriis vastantur, cupiditatibus dissipantur, timoribus cruciantur, tristitia contabescunt: quae illis abundantia? Abundantia erat, quando constitutus est homo in paradiso, quando nihil deerat illi, quando Deo fruebatur: sed dixit, Non movebor in aeternum. Quomodo dixit, Non movebor in aeternum? Quando libenter audivit, Gustate, et eritis tanquam [PL36.225] dii: cum Deus diceret, Qua die ederitis, morte moriemini; et diabolus, Non morte moriemini (Gen. III, 4 et 5). Credens ergo illi talia suadenti dixit: Non movebor in aeternum.

18. [vers. 8, 9.] Sed quia verum dixerat Dominus, quod ablaturus esset superbo quod dederat humili quando eum creavit; sequitur, et dicit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: id est, quia non ex me bonus eram et fortis, sed ex te eram et pulcher et fortis; decori meo virtutem praestiteras, ex voluntate tua, qua me feceras. Et ut ostenderes mihi, quia ex voluntate tua hoc eram, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Avertit ergo faciem ab illo quem emisit foras de paradiso (Ibid. 23). Jam hic positus, clamet, et dicat: Ad te Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. In paradiso non clamabas, sed laudabas; non gemebas, sed fruebaris: foris positus geme, et clama. Propinquat tribulanti, qui deseruit superbientem. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

19. [vers. 10.] Jam ex persona Domini hoc sequitur, ipsius fundamenti nostri: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid ergo orat? Ut resurgat. Si enim descendero, inquit, in corruptionem, si sic fuerit corrupta caro mea, quomodo caeterorum hominum ut in fine resurgat, utquid fudi sanguinem? Si enim non modo resurgam, nemini annuntiabo, neminem lucrabor: ut autem alicui annuntiem mirabilia tua, laudes tuas, vitam aeternam, exsurgat caro mea, non eat in corruptionem. Nam si ierit quomodo caeterorum hominum, quae utilitas in sanguine meo? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Confessio gemina est, aut peccati, aut landis. Quando nobis male est, in tribulationibus confiteamur peccata nostra; quando nobis bene est, in exsultatione justitiae confiteamur laudem Deo: sine confessione tamen non simus.

20. [vers. 11]. Audivit Dominus, et misertus est mei. Quomodo? Attendite ad dedicationem domus. Audivit, et misertus est. Dominus factus est adjutor meus.

21. [vers. 12]. Audi jam ipsam resurrectionem: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia. Quis est saccus? Mortalitas. Saccus de capris conficitur et de hoedis, et caprae et hoedi inter peccatores ponuntur (Matth. XXV, 32). Dominus de numero nostro saccum solum accepit, non assumpsit meritum sacci. Meritum sacci, peccatum est: saccus ille, mortalitas est. Assumpsit propter te mortalitatem, qui meritum mortis non habebat. Meritum enim mortis ille habet qui peccat: ille autem qui non peccavit, non habuit meritum sacci. Alio loco ipsius est vox dicentis: Ego autem [PL36.226] cum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV, 13). Quid est hoc, induebam me cilicio? Hoc opponebam persequentibus, quod habeo de cilicio. Ut hominem illum putarent, abscondit se ab oculis persequentium; quia indigni erant persecutores qui viderent indutum cilicio. Ergo, conscidisti saccum meum, et cinxisti me laetitia.

22. [vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quod in capite est, hoc in corpore. Quid est, non compungar? Jam non moriar. Compunctus est enim cum in cruce penderet, lancea percussus est (Joan. XIX, 34). Caput ergo nostrum dicit, Non compungar, jam non moriar. Nos autem quid dicimus propter dedicationem domus? Non nos compungat conscientia stimulis peccatorum. Dimittentur enim omnia, et tunc liberi erimus. Ut cantet tibi, inquit, gloria mea, non humilitas. Si nostra, et Christi: quia corpus Christi nos. Quare? Quia quamvis Christus sedeat in coelo, dicturus est quibusdam: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Et ibi est, et hic: ibi in se, hic in nobis. Quid ergo ait? Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Gemit tibi humilitas mea, cantabit tibi gloria mea. Jam in fine: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Quid est, in aeternum confitebor tibi? In aeternum laudabo te, quia diximus esse confessionem et in laudibus, non tantum in peccatis. Confitere ergo modo quod tu fecisti in Deum, et confiteberis quid tibi fecerit Deus. Quid fecisti? Peccata. Quid Deus? Confitenti iniquitatem tuam dimittit tibi peccata tua, ut ei postea laudes ipsius confitens in aeternum, non compungaris peccato.

IN PSALMUM XXX

ENARRATIO I. In finem, Psalmus ipsi David ecstasis

1. [vers. 1.] In finem Psalmus ipsi David, mediatori manu forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo, excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope finem, et in fine.

2. [vers. 2.] In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in te Domine speravi, nunquam confundar, dum tanquam homini simili caeteris insultabitur. In justitia tua erue me, et exime me: et in tua justitia erue me de fovea mortis, et exime me de numero eorum.

3. [vers. 3.] Inclina ad me aurem tuam: humilem me exaudi, proximus mihi. Accelera ut eximas me: ne differas in finem saeculi, sicut omnium credentium [PL36.227] mihi, segregationem meam a peccatoribus. Esto mihi in Deum protectorem: protector Deus mihi esto. Et in domum refugii, ut salvum me facias: et tanquam domus, quo refugiens salvus fiam.

4. [vers. 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu: quia fortitudo mea ad tolerandos persecutores meos, et refugium meum ad relinquendos tu mihi es. Et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: et ut per me innotescas omnibus gentibus, per omnia sequar voluntatem tuam, et paulatim mihi aggregatis sanctis adimplebis corpus meum, et perfectam staturam meam.

5. [vers. 5] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: edoces me de insidiis istis, quas occultaverunt mihi. Quoniam tu es protector meus.

6. [vers. 6.] In manus tuas commendo spiritum meum: potestati tuae commendo spiritum meum, cito recepturus. Redemisti me, Domine Deus veritatis. Dicat et populus redemptus passione Domini sui, et laetus clarificatione capitis sui: Redemisti me, Domine Deus veritatis.

7. [vers. 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue: odisti observantes falsam beatitudinem saeculi. Ego autem in Domino speravi.

8. [vers. 8] Exsultabo, et jucundabor in tua misericordia: quae me non fallit. Quia respexisti humilitatem meam: qua me vanitati in spe subjecisti. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam: salvam fecisti de necessitatibus timoris animam meam, ut tibi charitate libera serviat.

9. [vers. 9] Nec conclusisti me in manus inimici: nec conclusisti me, ut non haberem aditum respirandi in libertatem, et darer in sempiternam potestatem diaboli, cupiditate hujus vitae illaqueantis, et morte terrentis. Statuisti in loco spatioso pedes meos: resurrectione cognita Domini mei et mea promissa mihi, spatiatur permanens in latitudinem libertatis ab angustiis timoris educta charitas mea.

10. [vers. 10.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte jam terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es, et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid mihi promiserit Deus meus.

11. [vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus: tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor meus: egeo sanitate hujus corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata est fiducia mea. Et [PL36.228] ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea conturbata est.

12. [vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum, cujus confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui jam propinquabant cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi. Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intelligebant interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt a me.

13. [vers. 13.] Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: et obliti sunt me, tanquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum tanquam vas perditum: visus sum mihi periisse usibus Domini, vivens in hoc saeculo, et neminem lucrifaciens, cum omnes timerent aggregari mihi.

14. [vers. 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum accolentium in circuitu: quoniam audivi vituperantes me multos in peregrinatione hujus terrae juxta me, sequentes circuitum temporum, et mecum in patriam aeternam redire recusantes. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ut consentiret eis anima mea, quae morte posset de potestate illorum facile exire, excogitaverunt consilium, quo nec mori me sinerent.

15. [vers. 15.] Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus: non enim mutatus es, ut non salvum facias qui emendas.

16. [vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: in potestate tua sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est apud te justus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni (Joan. XIX, 24). Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17. [vers. 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum: notum fac hominibus qui non putant me ad te pertinere, super me esse intendentem faciem tuam, meque tibi servire. Salvum me fac in tua misericordia.

18. [vers. 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: Domine, non erubescam insultantibus mihi, ex eo quod te invocavi. Erubescant impii, et deducantur in infernum: erubescant potius qui lapides invocant, et umbris socientur.

19. [vers. 19.] Muta efficiantur labia dolosa: nota faciens populis sacramenta in me tua, fac obstupescere labia fingentium de me falsa. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu: quae loquuntur adversus Christum iniquitatem, superbientes, et contemnentes tanquam hominem crucifixum.

[PL36.229] 20. [vers. 20, 21.] Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate negligentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non enim latet filios hominum, jam non secundum Adam, sed secundum filium hominis viventes, Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A conturbatione hominum: ut jam nullam humanam conturbationem patiantur.

21. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum: sed hic interim dum eis maledicae linguae obstrepunt dicentes, Quis hoc novit, aut quis inde venit? proteges eos in tabernaculo fidei earum rerum, quas Dominus pro nobis temporaliter gessit et pertulit.

22. [vers. 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae: benedictus Dominus, quoniam post emendationem acerrimarum persecutionum, omnibus mirabilem fecit misericordiam suam per orbem terrarum, in circuitu societatis humanae.

23. [vers. 23.] Ego dixi in ecstasi mea: unde ille populus iterum loquens, ait: Ego dixi in pavore meo, cum horribiliter gentes in me saevirent. Projectus sum a facie oculorum tuorum: non enim si me respiceres, pati me ista sineres. Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum clamarem ad te: ideo modum ponens emendationi, et ostendens me pertinere ad curam tuam, exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum eam ex tribulatione nimis intenderem.

24. [vers. 24.] Diligite Dominum omnes sancti ejus: hortatur iterum Propheta ista cernens, et dicit: Diligite Dominum, omnes sancti ejus: quoniam veritatem requiret Dominus. Quando si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam: et retribuet his qui nec victi convertuntur, quia multum superbiunt.

25. [vers. 25.] Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: bonum sine defectione operantes, ut tempore proprio metatis. Omnes qui speratis in Domino: id est, qui eum recte timetis vel colitis, sperate in Domino.

ENARRATIO II

SERMO I, HABITUS PAULO POST NATALEM APOSTOLORUM DIEM, ex n. 3. De principio Psalmi

1. [vers. 1.] Psalmi hujus quem modo cantavimus, quantum possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus et mentibus vestris. Titulus ejus est: In finem, Psalmus ipsi David ecstasis. [PL36.230] In finem quid sit, novimus, si Christum novimus; dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom X, 4) Finis non consumens, sed perficiens: duobus enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in Christum.

2. Psalmus David ecstasis. Verbum ectasis graecum, latine, quantum datur intelligi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In excessu vero mentis duo intelliguntur; aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi, Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, charitas enim Christi compellit nos (II Cor. V, 13). Hoc est, si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tanquam contemptis vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo passu sequeremini, nisi rursus compellente nos charitate Christi (qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens [Philipp. II, 6]), nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo ait, Sive mente excessimus Deo: ille enim videt quod nos videmus in mentis excessu, ille solus revelat secreta sua. Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2) Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat titulus psalmi hujus, magna profecto et alta quaedam sperare debemus dicturum eum qui condidit Psalmum, id est Prophetam, imo vero per Prophetam Spiritum sanctum.

3. Si vero haec ecstasis pavor intelligendus est, neque huic significationi verbi deerit hujus psalmi contextus; videtur enim de passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cujus pavor est, utrum Christi, quia dixit, In finem, et intelligimus finem Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene intelligere in Christo propinquante passione, qui propter eam venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus assumere [PL36.231] nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem; venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem esse animam suam usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), et utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui jam ascendit in coelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra (Ephes. V, 23). Hoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? quando eum jam in coelo sedentem nullus homo tangebat, quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo injuria percellebat? Non ait, Quid sanctos meos, quid servos meos? sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet, clamat lingua, Calcas me; non enim ait, Calcas pedem meum, sed se dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intelligitur ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem, inquit, dixit significans qua morte moreretur (Joan. XXI, 18)? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit nolens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est), quid mirum si est aliquis pavor in passione etiam justorum, etiam sanctorum? Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te. Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio.

4. Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere, Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi Christo videantur non posse [PL36.232] congruere, illi excellentiae capitis nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum: nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere, quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur, quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de conjugio loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 5, 6). Sed forte hoc dicat de quocumque conjugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32)? Fit ergo tanquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam unitatem personae hujus miram et excellentem, commendat etiam Isaias propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Se dixit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, sic et Christus (I Cor. XII, 12). Loquens de membris Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo simul omnes nos cum capite nostro Christo, sine capite nostro nihil valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum, sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Domine, si sine te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil sine ipso.

5. [vers. 2.] Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore, sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit, confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Ergo erubescere illos dicit jam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo si hanc non habuerit, [PL36.233] aeternam habebit. Quae est aeterna confusio? Quando fiet illud quod dictum est, Et traducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Et fiet traducentibus ex adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tanquam hoedis ab ovibus separatis; et audient, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41). Contemnebant tunc quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant, aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit. Hanc timens iste qui pavet, vel cujus ad Deum est mentis excessus, hoc rogat, In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.

6. Et in tua justitia erue me, et exime me: nam si attendas ad justitiam meam, damnas me. In tua justitia erue me. Est enim justitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei justitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere justitiam. Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui justificat impium (quid est, qui justificat impium? qui ex impio facit justum) deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Judaei vero quia suis viribus se putabant implere posse justitiam, offenderunt in lapidem offensionis (Rom. IX, 32) et petram scandali, et gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est quod dixit, Zelum Dei habent Judaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 2, 3). Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant Dei justitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis justi fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum, sed invenit merita suppliciorum. Si agat tanquam veraciter ex regula Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Id. III, 23). Quid est, egent gloria Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes, indiges liberatore. Quid est quod te jactas? Quid est quod de Lege et justitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te, adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adjutorium in pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem adjutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem, quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille tibi praemium dare potest si viceris, adjuvare te periclitantem non potest. Non sic exspectat Deus. [PL36.234] Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in aeternum, quia in eo spero qui non confundit. In tua justitia erue me, et exime me: quia non invenisti in me justitiam meam, erue me in tua; hoc est, illud me eruat quod me justificat, quod ex impio pium facit, quod ex iniquo justum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In justitia tua erue me, et exime me.

7. [vers. 3.] Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato capite digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6), quando ei adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Non enim quasi corporalibus locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens super nos. Quae major misericordia, quam ut Unicum suum daret nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem tuam.

8. Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit, Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intelligas punctum esse. Non est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Jam hanc celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii. Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero, sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo, intra in interiora: interius habere nihil potes, quo [PL36.235] fugias a conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit: Accelera ut eximas me, et in tua justitia erue me, ut dimittas peccata mea, et aedifices in me justitiam tuam: tu mihi eris domus refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Quocumque iero, ibi te invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es, adjutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero, quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas, ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret, si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est (Luc. X, 30), id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit? Merito, cum Judaei conviciantes dicerent, Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48)? unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non habeo: non dixit, Non sum Samaritanus: sic intelligi volens nostrum se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille jam potest ambulare, potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum refugii?

9. [vers. 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae idoneus infans non est, per carnem trajicit, et lac infundit (hoc enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per carnem trajicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi loquitur, Et enutries me.

10. [vers. 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Jam passio significatur, Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Nec sola illa passio est, qua passus est Dominus noster Jesus Christus: muscipulam suam diabolus tetendit usque in finem. Et vae illi, qui in illam muscipulam cadit: cadit autem omnis qui non sperat in Deum; qui non dicit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: et in tua justitia erue me, et exime me. [PL36.236] Extenta est et parata muscipula inimici. Posuit in muscipula errorem et terrorem: errorem quo illiciat, terrorem quo frangat, et rapiat. Tu claude januam cupiditatis contra errorem; tu claude januam timoris contra terrorem, et educeris de muscipula. Hujusmodi pugnae exemplum ipse tibi Imperator tuus, qui propter te etiam tentari dignatus est, in se demonstravit. Et primo tentatus est illecebris; quia tentata est in illo janua cupiditatis, quando cum tentavit diabolus dicens: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Adora me, et dabo tibi regna ista. Mitte te deorsum, quia scriptum est: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV, 4, 9, 6). Omnis haec illecebra cupiditatem tentat. At ubi clausam januam invenit cupiditatis in eo qui tentabatur pro nobis, convertit se ad tentandam januam timoris, et praeparavit illi passionem. Denique hoc dicit Evangelista: Et consummata tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus (Luc. IV, 13). Quid est, ad tempus? Tanquam rediturus et tentaturus januam timoris, quia clausam invenit januam cupiditatis. Totum ergo corpus Christi tentatur usque in finem. Fratres mei, quando jussum est nescio quid contra Christianos mali, simul impingebatur hoc corpus, totum impingebatur: unde dictum erat in psalmo: Tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13). At ubi finita sunt illa quae totum corpus impingebant ut caderet, coepit tentatio esse per partes. Tentatur corpus Christi, una Ecclesia non patitur persecutionem, alia patitur. Non patitur furorem imperatoris, sed patitur furorem mali populi. Quantae vastationes a plebibus? Quanta mala ingesta sunt Ecclesiae a malis christianis, ab eis qui capti in illo retiaculo, tam multiplicati sunt, ut premerent naves (Luc. V, 7) in piscatione illa Domini ante passionem? Non ergo desunt pressurae tentationis. Nemo sibi dicat: Non est tempus tentationis. Qui sibi hoc dicit, pacem sibi promittit: qui sibi pacem promittit, securus invaditur. Totum ergo corpus Christi dicat: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: quia eductum est et caput nostrum de muscipula, quam absconderunt illi, quibus modo dicebatur in Evangelio, quia dicturi erant: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et in se sententiam dixerunt interrogati: Quid faciet ille paterfamilias colonis malis? Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quid, et illud non legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quod est enim, reprobaverunt aedificantes; hoc ait, Ejecerunt extra vineam, et occiderunt (Matth. XXI, 38-42). Ergo erutus est et ille. Caput nostrum sursum est, liberum est. Haereamus illi per dilectionem, ut melius postea conglutinemur ei per immortalitatem; et dicamus omnes: [PL36.237] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi; quoniam tu es protector meus.

11. [vers. 6.] Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce: In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba ejus in Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit, In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46): et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Non sine causa voluit verba hujus psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19): ut te admoneret in se hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Ibid., 2)? Et tamen vocem corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis.

12. [vers. 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc, nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni: aruit fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 68). Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.

13. [vers. 8.] Exsultabo, et jucundabor in tua misericordia: non in mea justitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici. Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram? Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas, nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda mortalitas? quid facis ut videas [PL36.238] hodie cor fratris tui? Non habes quid facias. Alia major necessitas, nec tuum vides quale erit cras. Quid jam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 1-4). Volumus pervenire ad regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas, Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus? Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum, et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas? Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit? An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23); et impletur in te quod modo diximus, Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et jucundabor in tua misericordia; quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta est humilitas tua? Nisi prius humiliareris, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humiliatus est qui dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Non sunt humiliati, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3)?

14. [vers. 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini tui, non compossessoris tui, non ejus cum quo militasti et eum laesisti, aut forte in tua civitate injuriam ei fecisti; isti enim tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum, diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab ejus manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis iniquitatibus, in ejus manus concluduntur, ut cum illo in fine damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere. Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut concludamur in manus ejus?

15. Statuisti in spatioso pedes meos. Certe angusta via est (Matth. VII, 14): laboranti angusta est, amant, [PL36.239] lata est. Eadem quae angusta est, lata fit. In spatioso, dicit, posuisti pedes meos, ne angustati pedes mei irent in se, et incurrendo in se dejicerent me. Ergo quid ait, Posuisti in spatioso pedes meos? Plane fecisti mihi facilem justitiam, quae mihi erat aliquando difficilis: hoc est, Posuisti in spatioso pedes meos.

16. [vers. 10, 11.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Sufficiat Charitati Vestrae, adjuvante Domino fortassis implebimus debitum, ut et Psalmo peracto proficiscamur.

SERMO II. De medio ejusdem Psalmi

1. Ad reliqua Psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis. Commendaveram Charitati Vestrae, cum primas partes hujus psalmi exponerem, quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius expressa est ipsius dicentis: Respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos: gratulatio est liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo, Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus angustia, id est, alii sentiunt facilitatem justitiae, alii laborant in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Aliquae Ecclesiae, verbi gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi dissensio. Charitas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat charitatem, charitas pervenit ad [PL36.240] claritatem. Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus.

2. Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante gaudere videbatur, justitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et inde facto spatio pedibus suis in latitudine charitatis. Unde ergo et ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12)? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tanquam missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6); qui etiam navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima piscatione (Luc. V, 6) ante passionem Domini. Ex his igitur multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare Deum, qui respondebant, Amen Deo? Permaneat, duret, non deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; ne praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes nostri, continuo subjecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13).

3. Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris? Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia, quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu Christi, quod gemit tanquam granum inter paleas? Vix enim apparent isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana, quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna massa purgabitur. In his ergo [PL36.241] non apparentibus et gementibus irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Dicit et alibi quando quidem videt multos mala facientes, Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Dicit et alio loco, Vidi insensatos, et tabescebam (Ibid., 158).

4. Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis. Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur, hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Invenis autem aliquando fratrem odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit festucam in oculo fratris sui (Matth. VII, 3). Sed festuca ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo ait, Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si exstinguitur, jam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est. Hinc ait Joannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 11). Antequam ergo eatur in tenebras, conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in odium, et oculus exstinguatur. Iste ergo dicit: Turbatus est prae ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus, interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut nec corripi possit.

5. [vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8). Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei, non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis jam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere autem in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est [PL36.242] manducat? In corpus suum trajicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum trajicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cujus personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus: quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum conversura; et ait Petro, Macta, et manduca (Act. X, 13). O Ecclesia, (hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]), macta, et manduca: prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere homines, quare non clamet: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut dicat Deo, Gemitus meus non est absconditus a te (Psal. XXXVII, 10): in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et hoc est dicere, Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero fortes intelliguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum.

6. [vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae? Pagani, Judaei? Omnibus pejus vivunt mali christiani. Vis videre quam omnibus pejus vivant mali christiani? De talibus dicit propheta Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus (Ezech. XV, 2). Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt; ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite si comparetur lignum silvaticum, intelligitur esse melius; quia de illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia, Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Pejus, inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam accesserunt. Latine [PL36.243] aperte cur non dicamus, vel quando psalmum exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum dicit, Melius erat illis non cognoscere viam justitiae; nonne judicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum (II Petr. II, 20-22). Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui mihi jam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui jam appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus.

7. [item vers. 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni. Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus, plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne pejor sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere. Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XIX, 10; Rom. XI, 3, 4). Ergo, fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis.

8. [vers. 13.] Qui videbant me, foras fugerunt a me. [PL36.244] Ignoscendum esset si foras fugissent a me qui non videbant me: etiam qui videbant me, foras fugerunt a me. Sed si qui me non videbant, foras fugerunt a me (nec dicendum est, foras fugerunt; quia intus non fuerunt: si intus enim fuissent, vidissent me, id est, cognovissent corpus Christi, cognovissent membra Christi, cognovissent unitatem Christi): illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia multi qui viderunt me, foras fugerunt a me, id est, qui cognoverunt quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses et schismata contra Ecclesiam fecerunt. Hodie hominem invenis, verbi gratia, natum in parte Donati, nescit quid sit Ecclesia, ubi natus est tenet: non illi evellis consuetudinem quam suxit cum lacte nutricis. Illum, illum da qui volvitur quotidie in Scripturis, qui legit, qui praedicat: itane tandem non ibi videt, Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8)? non ibi videt, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 28)? Si vides ibi totius orbis unitatem, quid foras fugis, ut non solum ipse patiaris, verum et aliis facias caecitatem? Qui videbant me, id est, qui noverant quid sit Ecclesia, qui eam in Scripturis intuebantur, foras fugerunt a me. Putatis enim, fratres mei, quia illi omnes qui fecerunt haereses per loca et partes, non noverant in Scripturis Dei, quia Ecclesia non est praedicta, nisi toto terrarum orbe diffusa? Vere dico Charitati Vestrae: Certe omnes christiani sumus, vel christiani omnes dicimur, et omnes Christi signo signamur: obscurius dixerunt Prophetae de Christo, quam de Ecclesia; puto propterea quia videbant in Spiritu, contra Ecclesiam homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud unde majores lites futurae erant, planius praedictum et apertius prophetatum est, ut ad judicium illis valeat qui viderunt, et foras fugerunt.

9. Exempli gratia unum commemorabo. Abraham pater noster fuit, non propter propaginem carnis, sed propter imitationem fidei: justus et placens Deo, per fidem suscepit filium sibi promissum Isaac de Sara sterili uxore sua in senectute sua (Gen. XXI, 2): jussus est immolare Deo eumdem filium, nec dubitavit, nec disceptavit, nec de jussu Dei disputavit, nec malum putavit quod jubere optimus potuit; duxit filium suum ad immolandum, imposuit ei ligna sacrificii, pervenit ad locum, erexit dexteram ut percuteret, eo prohibente deposuit, quo jubente levaverat (Id. XXII, 3); qui obtemperaverat ut feriret, obtemperavit ut parceret; ubique obediens, nusquam timidus: ut tamen impleretur sacrificium, et sine sanguine non discederetur, inventus est aries haerens in vepre cornibus, ipse immolatus est, peractum est sacrificium. Quaere quid sit: figura est Christi involuta sacramentis. Denique ut videatur discutitur, ut videatur pertractatur, ut quod involutum est evolvatur. Isaac [PL36.245] tanquam filius unicus dilectus figuram habens Filii Dei, portans ligna sibi, quomodo Christus crucem portavit (Joan. XIX, 17). Ille postremo ipse aries Christum significavit. Quid est enim haerere cornibus, nisi quodam modo crucifigi? Figura est ista de Christo. Continuo praedicanda erat Ecclesia, praenuntiato capite praenuntiandum erat et corpus: coepit Spiritus Dei, coepit Deus ad Abraham praedicare velle Ecclesiam, et tulit figuram. Christum figurate praedicabat, Ecclesiam aperte praedicavit; ait enim ad Abraham: Quoniam obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae (Gen. XXII, 16). Et pene ubique Christus aliquo involucro sacramenti praedicatus est a Prophetis, Ecclesia aperte: ut viderent illam et qui futuri erant contra illam, et impleretur in eis ista nequitia quam praedixit Psalmus, Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19): hoc apostolus Joannes de illis dixit.

10. [vers. 13.] Oblitus sum, tanquam mortuus a corde. Oblitus sum, in oblivionem veni, obliti sunt me illi qui viderunt me: obliti sunt me, et sic me obliti sunt, tanquam mortuus fuerim a corde ipsorum. Oblitus sum, tanquam mortuus a corde: factus sum tanquam vas perditum. Quid est hoc, factus sum tanquam vas perditum? Laborabat iste, et nulli proderat: vidit se vas esse, et nulli prodesse, et se tanquam vas perditum dicit.

11. [vers. 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum in accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit, aut qui reprehendit Christianos, Ecce quae faciunt non boni christiani? Sed, Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant? Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem; temporalibus dediti tanquam rotae constricti, de quibus alibi dicitur, Pone principes eorum ut rotam (Psal. LXXXII, 14); et alibi, In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt, et non intrant, parum est quia non intrant; et ejicere hinc volunt vituperando. Si ejecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam, id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in mansione.

12. [vers. 15.] Ego autem, inter haec opprobria, inter haec scandala, inter haec mala, inter istas seductiones, foris iniquitates, et perversitates intus, cum attenderem homines justos et quaererem, et deessent quos imitarer, quid feci? quod consilium [PL36.246] inveni? Ego autem, in te speravi, Domine. Nihil salubrius, nihil securius. Volebas imitari nescio quem, invenisti illum non bonum: tolle imitationem hanc. Alium quaesisti, nescio quid displicuit: tertium quaesisti, et ipse non placuit: numquid quia et ille et ille displicuit, et tu peribis? Tolle ab homine spem, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Si attendis adhuc hominem, et cum quaeris imitari, et ex illo pendere, adhuc lacte vis nutriri; et fies mammothreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Etenim lacte uti, tanquam per carnem velle sibi cibum trajici, hoc idem est per hominem vivere. Idoneus esto ad mensam, inde cape unde ille cepit, aut fortasse non cepit. Forte utiliter et in malum incidisti, quem bonum putasti, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem invitareris. Faciunt enim hoc nutrices mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant, et ad mensam inhient. Ergo dicat; Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus. Tu es Deus meus: recedat Donatus, recedat Caecilianus; nec ille, nec iste Deus meus est. Non ad hominis nomen ambulo, Christi nomen teneo. Ipsum Paulum audi dicentem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Perirem si essem de parte Pauli; quomodo non pereo si fuero de parte Donati? Prorsus recedant humana nomina, humana crimina, humana figmenta. In te, Domine, speravi: dixi, Tu es Deus meus. Non homo quisquam, sed tu es Deus meus. Unus deficit, unus proficit: Deus meus non deficit, neque proficit; nec habet quo proficiat perfectus, nec habet unde deficiat aeternus. Dixi Domino: Deus meus es tu.

13. [vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: non in manibus hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes? Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Judas tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est, Abiit in locum suum: coepit quaeri quis in locum ejus ordinaretur, electi sunt duo judicio humano, et electus de duobus unus judicio divino: de duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit sors super Matthiam (Act. I, 26). Quid igitur est, In manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo, gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa Domini desuper texta (Joan. XIX, 23), quae significat charitatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors super eam missa est: ad quos pervenit, [PL36.247] eos significavit qui videntur ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem, ait apostolus Paulus, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis (vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est. Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei; in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14): non enim ille personas accipit, sed occulta illius justitia tibi sors est.

14. Attendat itaque Charitas Vestra, videte hoc ipsum quemadmodum firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi desideravit hoc, et implevit superbia cor ejus, et diabolica impietas et celsitudo dejicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia comparari. Non est tibi sors neque pars in fide hac (Act. VIII, 13-21); id est, non pertines ad istam gratiam, quam gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur. Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi sors neque pars in fide hac. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait, In manibus tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae. Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines? Usque ad omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal. II, 8). Non mihi ergo promittat homo nescio quam particulam: Deus meus, In manibus tuis sortes meae. Jam sufficiat Charitati Vestrae: quod restat, in nomine Domini crastina die ipso adjuvante reddemus.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 200-247 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22