Ambrosius Mediolanensis, saeculo IV

Expositio in Psalmum 118, Prologus et Sermones 1–3

PROLOGUS

971 1. Licet mystica quaeque velut tubae increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi hujus summa declarat gratia. Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet. Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quae lucent atque emicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, in processa libri constituit aetate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, claritati aliquid [PL15.1197B] perfecti splendoris decerperent. Quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis assuescunt discendi usum assumere; ita etiam nos hujusmodi elementis usum discamus vivendi.

[PL15.1198A] 972 2. Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subjecta omnia sunt) et purgationem legitimae sanctificationis Octava enim die solemnis purgatio vel ex Lege est (Levit. XII, 3 et 4); quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est: vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem illis pollutus diebus. Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Jesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vitae ablutionis gratiam praeferentes. Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut inconsummatum sacrificium sit: sed octava die qua [PL15.1198B] omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus. Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium, nisi octavum [PL15.1199A] ingrediatur diem; ut informatus agnitione sacramentorum coelestium 973 non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

3. Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. Denique in superiore psalmo passio Domini praemissa est; quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent. Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus. [PL15.1199B] Centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus: et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulae explicantur sententiae. Unde et per metra asseruntur esse descripti.

SERMO PRIMUS. Aleph

1. Prima littera Aleph dicitur, cujus interpretatio doctrina est. Sollicitus ergo auditor, plenos doctrinae versus esse qui sequuntur, debes praesumere.

2. (Vers. 1, 2.) Beati immaculati, inquit, in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur [PL15.1199C] testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum. Quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae! Non prius, qui scrutatur testimonia ejus, dixit (potuit enim convenire secundum litteram), sed prius: Beati immaculati in via. Ante enim vita quam doctrina quaerenda est. Vita enim bona et sine doctrina [PL15.1200A] habet gratiam: doctrina sine vita integritatem non habet. In malevolam etenim animam non cadet sapientia. Ideoque ait: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28); quia improbitate caecatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate, mysteria profunda invenire non potest. Primum ergo exercenda est vitae militia, corrigendi mores. Cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia; tunc ad studia percipiendae cognitionis veniamus suo ordine et via. Prima igitur sunt moralia, secundum mystica. In illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit: utrumque adstipuletur alteri. Ideoque ait Scriptura: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitae, illuminate [PL15.1200B] vobis lumen cognitionis (Ose. X, 12). Non prius illuminate, sed seminate: nec solum seminate prius ad justitiam; sed etiam vindemiate, inquit, ad fructum vitae: et sic illuminate lumen cognitionis, 974 ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptis fructibus approbetur. In primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in via ambulandum doceret prius, et tunc in Lege meditandum. Qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis via, et justitiae semita non recessit: meritoque in via ambulans beatus pronuntiatur; et die ac nocte meditationem Legis exercens habet gratiam beatitudinis.

3. Quam institutionem secutus Salomon, librum de Proverbiis scripsit, in quo moralem locum uberius expressit, naturalem in Ecclesiaste, mysticum in Canticis canticorum: quamquam si diligenter discutias, [PL15.1200C] et in Proverbiis mystica pleraque reperies, et in Canticis moralium suavitatem. Nam utique mysticum est: Sapientia aedificavit sibi domum et subdidit columnas septem, interfecit suas hostias, etc. (Prov. IX, 1). Hocque in Canticis lucet tam mysticum quam morale, in quo blanditiarum suavitas et affectus [PL15.1201A] amantis exprimitur: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. I, 1).

4. Constitue ergo virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quae multa probata opera dilecti probabilium testium assertione cognoverit, desideriis suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras; quae omnia fecisset, ut sponsum videret: aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quaerere primordia salutationis, non verborum vices; sed statim quod desiderasset exigere. Ita ergo et sancta Ecclesia quae in primordiis mundi desponsata in paradiso, praefigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, diu redemptionem [PL15.1201B] hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectasset adventum, impatiens morae in oscula ruit dicens: Osculetur me ab osculo oris sui. Et delectata osculis adjicit: Quoniam optima ubera tua super vinum.

5. Et ut moralius dicamus, intellige mihi carnem illam, quae madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quae criminum marcebat fetore, quae procedebat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus, atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens: eamdem tamen plurimis edoctam oraculis quod venturus esset, qui serpentis illecebris exclusis, sancti Spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum [PL15.1201C] veniret, inarsisse desiderio: sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret; et longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus dominici exspectatione 975 quateretur: non immurmurantem tamen, nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantem se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut veste pretiosa; sed iis quae castitatis et bonae conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum. Jam volebat adhaerere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi, quae erat ante meretricis. [PL15.1201D] Osculetur, inquit, me (osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat); et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, coelestibus cupiens inhaerere mandatis ait: Quoniam optima praecepta testamentorum tuorum super omnem appetentiam carnis, et saeculi voluptatem. Meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis praefert mandatis coelestibus. Ait: Unguentum exinanitum nomen tuum (Ibid., 2); hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus: nunc [PL15.1202A] spirat ubique suavitas pudicitiae, unguentum fidei, flos integritatis. Et a mortalibus venit ad mystica dicens: Introduxit me Rex in cubiculum suum, exsultemus et laetemur in te, diligamus ubera tua super vinum (Ibid., 3). Simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum.

6. In ipso quoque Evangelio pulcherrimus de moralibus locus est; ut unusquisque vas suum mundet dicente Domino: Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum (Matth. XXIII, 26). Nam nisi se unusquisque intus mundaverit, etiamsi foris speciosus videatur et justus, similis erit dealbatis sepulcris; ut foris quidem justus videatur, intus vero sit fetidus. Sic est doctrina sine vitae innocentia. Sed nec [PL15.1202B] ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non habet innocentiae. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Sed revertamur ad propositum psalmum.

7. Beati, inquit, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Primus versus moralis, secundus mysticus. Quis hoc dicit? Propheta utique, qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum quo descripta est Domini nostri Jesu Christi passio. Ubi ergo et divina sacramenta revelata sunt, et induit Dominicae resurrectionis laetitiam, et passionis degustavit gratiam; vidit justorum congregationes, populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem [PL15.1202C] sacramentorum, et exclamavit dicens: Beati immaculati in via, hoc est: ecce maledicta terra in Adam coepit habere beatitudinem; si tamen legem Domini non derelinquat: ecce immaculatus est homo, qui erat ante pollutus. Quam pretiosum est custodire praeceptum Domini! quam pretiosum etiam praecepti ipsius scire mysterium!

8. Sed quis est immaculatus? Non utique qui in quacumque via ambulat: sed qui in Christo ambulat. Ipse enim dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). In hac 976 via qui ambulat, errare non novit; si tamen ab hac via numquam recedat. Est et via Lex; et ideo dum immaculatus est, in lege Domini ambulet: nec ambulare in via hac desinat, ne immaculatus esse desistat. Non declinet in dexteram [PL15.1202D] aut laevam, aut titubet, non resistat, non exspectet; sed ambulet superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, ad destinatum sequatur, ad bravium festinet, contendat usque in finem; finis enim Legis est Christus. Multi volunt ambulare in via, sed non usque ad finem. Non ambulant Judaei usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant. Non ambulat Manichaeus in via, qui Legem refutat: sed ambulat vera fides quae et Legem suscipit, et plenitudinem Legis agnoscit.

9. Si quis ergo in via ambulat, scrutetur testimonia [PL15.1203A] Domini. Quae licet mystica sint, tamen etiam moralia in se habent; quoniam melius potest ambulare in via, qui scrutatur Domini testimonia. Nam ut quis intemperantissimus captus adulterinae cupiditatis aestu, et victus libidine, vel indulgens flagitiis, qui repugnare nolit appetentiae suae carnis, conversus huc atque illuc, si neminem forte videat, in facinus ruit: idem tamen quamvis inveniat paratam occasionem potiendi, explorat diligenter omnia, in diversum oculos suos, incuriosus justitiae, sollicitus famae, detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris, qui non erubescit errorem: ac si quem forte spectatorem cognoverit facinoris sui, verecundia sequestrat intemperantiam; et quamvis cum ancilla vel meretrice vulgari, ubi nullum sit deprehendendi [PL15.1203B] periculum, tentamenta moliatur libidinis, pudore tamen inceptum deserit: quanto magis si quis allevet mentis oculos, et consideret plena esse angelorum omnia, aera, terras, mare, ecclesias, quibus angeli praesunt (mittit enim Dominus angelos suos ad defensionem eorum qui haeredes futuri sunt promissorum coelestium), concepto potest renuntiare peccato! Unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus? Eadem natura est omnium, sed diversa disciplina. Circumcisio nihil est, et gentilitas nihil est: sed observatio mandatorum Dei, naturae ipsius auget gratiam. Merita commutat ille qui dicit: Tenebrae in circuitu, et parietes me operiunt: peccatorum meorum non erit memor Altissimus (Eccli. XXIII, 26).

[PL15.1203C] 10. Non reveritus esses angelorum praesentiam, si praesentes esse crederes? Non metueres non dicam facere, sed loqui, aut etiam cogitare quod pravum est, si tibi divina Scriptura suasisset, quia Deus cogitationum arbiter, secretorum testis est verax, sicut ipse ait: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi (Esai. XLIII, 10)? Hominem vereris praesentem, Dei Patris et Filii non vereris praesentiam? Sed non vis credere, ne possis cavere: non vis audire, cum legitur, quia Deus novit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas, et timere ne pecces. Audi ergo Scripturam divinam, ut convertaris a via prava et maligna. Noli sicut caecus oculis corporalibus, aut sicut surdus, qui eo quod non 977 potest videre aut [PL15.1203D] audire praesentes, solum esse se credit: et in plurimorum coetu, dum putat nullum esse praesentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum; non potest enim videntes videre qui non videt; similiter et tu mentis caecatus oculis noli aestimare quod sine teste delinquas; quia hominis praesentiam declinare potuisti. Plures sunt qui redarguant, quam quos cavere potuisti. Ipsum te fugere tui accusatorem non potes, quem convenit propria conscientia. [PL15.1204A] Et si negas aliis, tibi non negas. Et si homini inficiaris, Deo fateris. Et si volueris negare, tuae te cogitationes revincunt.

11. Elisaeo assistebant angeli, quos videbat; et ideo agmina hostium non timebat: sed timebat puer ejus, qui angelos non videbat. Aperuit oculos ejus ad vocem prophetae gratia Dei, vidit angelorum exercitus, et credidit esse praesentes, quos antea, quia non videbat, putabat absentes (IV Reg. VI, 16 et 17). Et tu lege prophetam ut videas, lege ut aperiat oculos tuos: nec te hostilis legio perterreat, et obsessum esse te credas, qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. Cum tibi propheta loquitur, quia Deus dixit: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24): cum tibi propheta [PL15.1204B] dicit, quia plures nobiscum sunt (IV Reg. VI, 16), quia in circuitu nostro angeli sunt: attolle oculos mentis, et videbis non solum angelos, sed etiam Deum, qui dicat tibi: Aperi mihi, soror mea, proxima mea (Cant. V, 2). Pulsat ad januam et quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit. Quod si fugias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia audire nolis; nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est, aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis: ita et tu primo averteris conniventi magis dissimulatione, quam refragatione praerupta? Nam cum ad Ecclesiam venis, et Christianum te asseris, sanus [PL15.1204C] videris, aperis oculos, quibus possis videre: sed dum audire dissimulas quae leguntur, claudis ne videas tibi, etsi aliis videre videris; injicis etiam quasdam perfidiae et intemperantiae manus oculis animae tuae, et caecitatem infers cordi tuo, quod est gravius, voluntariam; ut videns non videas, audiens non audias.

12. Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora..... ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32)? Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus: plena est terra [PL15.1204D] majestatis tuae. Plenus est enim mundus sanctarum virtutum; quia plenus est nequitiarum. Plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. Putas quod in lupanari Christus te non 978 videat, quem videt lupanar intrare? Putas quod in adulterio te non deprehendat, quem videt adulterium cogitantem? Num parietes refugit, qui spectat errores: et secretum criminis aversatur, qui scenam criminis intuetur? An putas tunc primum te intrare [PL15.1205A] meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? Intrasti jam, quando cogitationes tuas meretrix introivit. Intrasti jam, quando ad potiendam prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti. Pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti. Et si verum audire vis, quomodo te in lupanari non vidit Christus; quando te vidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? Denique ipse dicit Dominus Jesus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Unde tamen tam religiosus in opinione, qui tam probrosus in crimine?

13. Sed adquiesco tibi quod Jesus te nolit videre, nolit revincere, qui nolit accusare, nolint videre et [PL15.1205B] angeli. Sed videt diabolus, qui tecum introivit, immo qui te introduxit: vident ministri ejus, qui te circumdederunt, ne videres angelos Dei: vidit Belial, vidit legio, qui te impulerunt; ne quis revocaret, ne quis teneret. Noli putare quod colludium tibi praestet silentii, qui vult tecum supplicii habere consortium. Studet plures similes sui videre; et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. Ipse est incentor, ipse accusator, ipse in Judam introivit, ipse eum ad proditionem impulit, ipse misit ad laqueum. Quanti dicturi sunt in illo die adversus eum: Tu nos circumvenisti, tu impulisti (Gen. III, 13)! Exemplum quaeris? Accipe dicentem Evam praevaricationis suae auctorem fuisse serpentem. Sed illum implicavit, non se absolvit. Cui respondit Dominus: [PL15.1205C] Non praeceperam ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradisi (Ibid., 11)? Respondebit ergo Veritas et pluribus: Diabolum audistis suadentem noxia, me non potuistis audire vitalia mandantem.

14. (Vers. 3, 4, 5, 6.) Et ideo operemur justitias: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas! Tunc non confundar, cum perspiciam in omnia mandata tua. Non solum mandasti, inquit, custodiri mandata tua, sed etiam custodiri nimis. Quando hoc mandavit? In paradiso quidem mandavit Adae, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandaverat nimis custodire; et ideo lapsus est, ideo inflexus voce mulieris suae, ideo deceptus erat a serpente, [PL15.1205D] putans quod si in parte aliqua recederet a mandato, non penitus erraret: sed quia semel a semita mandatorum recessit, totam deseruit viam, et exspoliavit omnibus nudumque reliquit. Ideo Dominus, quia lapsus erat, qui in paradiso erat, postea [PL15.1206A] te per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Apostolos monuit, ut nimium custodias mandata Domini 979 Dei tui. Omne, inquit (Matth. XII, 36), verbum otiosum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. Noli dissimulare: ab aliquo mandato iota unum, aut unus apex non praeterit. Noli recedere de via. Si in via ambulans vix tutus es a latrone; quid facies si te extra viam vagantem invenerit? Dirigantur gressus tui; et ne infirmus sis ad dirigendum, precare ut dirigat Dominus vias tuas.

15. Hic optat: Utinam dirigantur viae meae! Alibi dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et exaudivit me..... et statuit pedes meos in petra, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 2 et 3). Roga ergo et tu, ut Dominus dirigat vestigia mentis tuae; quo possis Domini [PL15.1206B] custodire justificationes. Non confunderis, cum respexeris in omnia mandata ejus. Ante enim confusus es in Adam et Eva. Denique nudus factus es, operuisti te foliis; quia confundebaris: abscondisti te a conspectu Dei; quia erubescebas, ita ut tibi diceret Deus: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione latina homo dicitur, hoc est: Homo, ubi es? Et Adam respondit: Timens quia nudus eram, et tota mente confusus, ante conspectum tuum venire non ausus sum (Ibid., 10). Ergo ne confundamur, custodiamus mandata Domini, et custodiamus omnia. Nam si quis unum mandatum custodiat, et aliud praevaricetur, nihil ei prodest. Custodivit se aliquis a sanguine, non custodivit ab adulterio; utique in uno [PL15.1206C] convictus, punitur etiam legibus saecularibus: nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.

16. (Vers. 7, 8.) Confitebor tibi, Domine, in directione cordis (advertis quas vias dirigas) in eo cum didicero judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. Hoc loco mystica plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum coelestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiae et scientiae in Christo absconditi. Unde et Salomon ait: Attrahe nos post te: in odorem unguentorum tuorum nos curremus. Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Et fortasse illud quod ait supra: Osculetur me ab osculo oris sui (Ibid., I), significat Spiritus [PL15.1206D] sancti supervenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quando autem introduxerit eam Rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanguinis [PL15.1207A] effusio, sepulturae unguentum, resurrectionis mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, non jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta; nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitimae claves copulae consecuta sit. Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttae frater meus mihi, inter media ubera requiescet (Cant. I, 12). Quod si cubiculum quaerimus, ipse nos edoceat, qui ait: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6). Cubiculum Ecclesiae corpus est Christi. Introduxit eam Rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves; ut aperiret sibi thesauros scientiae sacramentorum, clausas antea fores panderet, cognosceret [PL15.1207B] 980 quiescentis gratiam, defuncti somnum, virtutem resurrectionis.

17. In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quae sunt illae justitiae? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo; sic enim decet nos adimplere omnem justitiam (Matth. III, 14 et 15). In illo cubiculo justificationes Domini didicit, cognovit consilium Dei, sicut scriptum est: Quia omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Joannis: pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. VII, 29 et 30). Quod illi spreverunt, nos eligamus, et sequamur consilium Dei, quo [PL15.1207C] nihil potest esse sublimius; hoc enim divinum, quo fit remissio peccatorum. Cum didicerit itaque justitias Domini, Deum timens non confundetur. Denique et Paulus ait: In nullo confundar (Philip. I, 20).

18. Et quia nullus potest perfectus esse sine favore Dei, neque tutus; ideo rogare debet, ne penitus eum derelinquat Deus. Nam supra rogavit David ne derelinqueretur dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus (Psal. XXXVII, 22); hic ait: Ne derelinquas me usquequaque, hoc est, multum. Supra forte quasi adhuc imperfectus, et in magnis perturbationibus positus ne derelinqueretur, timebat: hic autem jam fortior non timet derelinqui ut tentetur; sed rogat ne penitus derelinquatur. Plerumque enim derelinquit Deus quos vult probari: penitus autem [PL15.1207D] derelinquit quos deserit. Dereliquit penitus Judam: non dereliquit autem sanctum Job, in cujus patrimonium, in cujus corpus potestatem diabolo dedit (Job II, 6); in animam autem non dedit. Nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. Numquid non ideo derelictus est Job, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? Dereliquit igitur Judam, cui ait: Quod facis, fac celerius (Joan. XIII, [PL15.1208A] 27). Dereliquit enim penitus, quem sceleris sui permisit effectui. Alios autem apostolos cum vidisset esse turbatos, quia dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Ibid., 33); addidit: Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1). Et infra: Iterum venio, et accersio vos ad me ipsum; ut ubi sum ego, et vos sitis (Ibid., 3). Denique turbatus Petrus qui derelinqui timeret ait: Domine, quo vadis (Joan. XIII, 36)? Vidit Dominus turbari eum, et respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi: sequeris autem postea (Matth. XIV, 30 et 31). Sic et in mari cum titubaret, clamavit ad Christum; et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

19. Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur: vel dolere, quod aliquando derelinquatur; [PL15.1208B] siquidem ipse Filius se dicit derelictum, sicut habes: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? Et ille quidem numquam derelictus a Patre est, cum quo Pater semper est. Scriptum est enim: Ecce jam venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sed secundum corpus in quo est traditus passioni, vox ista processit; quoniam derelinqui nobis videmur, quando sumus in periculis constituti. 981 Unde et Paulus ait de Patre Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Dereliquisse videtur; quia non pepercit, qui tradidit morti: sed non penitus dereliquit, cui dicitur: Quia non derelinques animam [PL15.1208C] meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10).

SERMO SECUNDUS. Beth

1. (Vers. 9.) In quo corrigit juvenior viam suam? Superiorum octo versuum non absurda nobis cecidit disputatio; ideoque et sequentia persequi studium fuit. Et primum litterae secundae, hoc est Beth, interpretatio consideranda est, quae in latino conversa, confusio declaratur. Sed qui viam suam corrigit, non confundetur. Verum quia is qui corrigit ante in errore fuit (quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexit a vero?), utique in lapsu positus, et adolescentiae luxu, ac lascivae aetatis captus illecebris, [PL15.1208D] ubi ad juventutis provectus confinia sobria mente resipiscet: tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat, et plena probitatis assumat, diu secum volvit; et diversis fluctuans cogitationibus librat atque examinat, superiora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens, quemadmodum viam suam corrigat, offensionemque adolescentioris aetatis seria juventutis fronte praetexat. Unde ne diu dubitet [PL15.1209A] hujusmodi, et incerto haereat, dat Propheta consilium, quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata videantur. Sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diversarum cogitationum concursus auferat dicens: In quo corrigit juvenior viam suam? Hic enim deliberantis est finis, quo viam suam corrigat.

2. Et respondit: In custodiendo verba tua. Et bene ad Dominum conversus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc Domini inspiratione repererit; ut non praesumptionis humanae, sed dignationis divinae remedium crederetur. Mens enim nostra verborum coelestium conspersa seminibus, quae ante degenerabat in stirpibus, meliores [PL15.1209B] cultus edere, fructusque afferre incipit. Dirigamus igitur semitas nostras, nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. Viae enim Domini rectae; perversae autem viae errantium, de quibus dicitur: O qui reliquerunt semitas rectas (Prov. II, 13)! In ordinem seges laeta porrigitur, atque in versum quemdam vineta ponuntur: cervorum cursus directior, vulpeculae flexuosus. Ideo de Herode dicitur: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32); quia deflexerat a via recta, nec iter suum in juventute correxerat: dignus Hieremiae Threno, quo deflentur peccatores, qui jugum verbi in 982 juventute suscipere recusarunt. Ideo captivi ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui; quia vitae nescierunt semitas, et digna opera cadaverum busto non declinaverunt. Flens [PL15.1209C] ergo mortem perpetuam Judaeorum, dicit Hieremias: Bonum est viro cum tollit jugum in juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulitin se (Thren. III, 27 et 28).

3. Non solum tollere jugum verbi, sed in juventute debemus tollere. Si enim sero tollamus, incipimus poenitentiam superiorum magis habere, quam tenere gratiam. Praeveniamus ergo juventutis annos correctione congrua; ut magis dicamus singuli: Deus qui pascis me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15); quam recordationem habentes lapsum defleamus dicentes: Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XIV, 7). Hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis. Salutis medicina vulneri quaeritur: gratia sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro, cum tollit jugum in juventute (Thren. III, 27). Ei autem [PL15.1209D] qui post decursae juventutis annos jugum tulerit, non est statim perfectum bonum. Stimulant enim eum [PL15.1210A] peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi, et usus erroris instabilem facit. Luctandum est diu hujusmodi viro, ut abolefaciat in juventute facta inveterata atque diuturna. Huic in periculo res est, illi in bono.

4. Denique sedebit ille singulariter, quasi is qui facile non inveniat aequalem, singularibus donatus praemiis: et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundanae sollicitudinis, et voluptatis: et divinis vacabit oraculis, quae solent singulariter sedentibus revelari, sicut sancto David, qui ait: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me (Psal. IV, 10). Et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum praeesset populis; singulari tamen gratia praeminebat. Elias solus sedebat, cum ab angelo, vel [PL15.1210B] etiam corvis cibum deferentibus pasceretur (III Reg. XVII, 6, et XIX, 7). Solus non solum secretus a turbis, verum etiam segregatus a meritis plurimorum. Denique revelationes illi divinae gratiae refulgebant, cujus muneris fructum pro mercede adipiscebatur; quia a juventute sua jugum verbi suscipiendum putavit, nec trahenda longo diutius fune peccata.

5. Potest juvenior iste qui fecit bonum, tollendo in juventute jugum verbi, nondum perfectus, qui adhuc juvenior, segregans vero se a colloquiis aequalium, quae plerumque corrumpunt bonos mores, et contagia volens fugere peccantium; ita intelligi singulariter sedere et silere, ne rudis aetatis facilitate labatur: sed intendere seniorum praeceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis: laudandus [PL15.1210C] eo quia prius vult loquenda cognoscere, quam proferre quae sentiat; antequam loqui discat, timens ne multiloquio peccatum contrahat. Unde puto et Pythagoram illum philosophum imitatorem juvenis hujus 983 prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent; cum praesertim et David, superioris aetatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). Et quia forte aliquando aliquid locutus esset incautius; ideo postea a Deo poni ori suo custodiam postulavit. Esaiam quoque pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat? Qui cum audisset, clama (Esai. XL, 6); non prius clamaverit, quam audiret quid clamare deberet. [PL15.1210D] Respondit enim: Quid clamabo (Ibid.)? Unde dictum est ei: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus, [PL15.1211A] ut flos feni. Aruit fenum et flos ejus decidit: verbum autem Domini manet in aeternum (Ibid., 6 --- 8); et prophetica voce clamavit.

6. Uterque igitur juvenis praedicandus: ille tamen serus, hic cautus; ille se ipso contentus, et numquam sibi solus: iste pulchram aetati lubricae disciplinam adsciscens silentii; nec adhuc sibi abundans, sed aliis se timens credere: quaerens tamen a juventute congregare, quae in senectute et sibi et proximis suis prosint, ne dicatur ei: Quae in juventute non collegisti, quomodo invenies in senectute (Eccli. XXV, 5)? Ergo is si in concilio seniorum sederit, manum adhibebit ori suo; ut audiens sententias colligat, quod sibi ad maturiorem servet aetatem: quemadmodum Maria cum verba Christi audiret, conferebat [PL15.1211B] ea omnia in corde suo (Luc. II, 51): quemadmodum Joannes cum caput suum supra pectus Jesu Domini reclinaret (Joan. XIII, 25), hauriebat profunda secreta sapientiae.

7. En tibi juvenem qui viam suam in juventute correxit. Piscator erat cum fratre suo; vidit Dominum Jesum, cum plicaret retia sua, et audivit dicentem: Venite.... faciam vos piscatores hominum.... et relictis retibus suis, et patre, secutus est eum (Matth. IV, 19 et 20). Viam saeculi coeperat currere: sed auditis Christi imperiis, deseruit vitam mundi, secutus est Christum: probavit quia in eo corrigit juvenior viam suam, si Christi verba custodiat, dicens ad eum: Diligamus ubera tua super vinum (Cant. I, 1). Sic tamen bibens, ut non absorberetur vino: sed gratia [PL15.1211C] ejus laetitiam cordis hauriret, non corporis ebrietate titubaret. Denique bibens hoc vinum, aperuit oculos suos, et vidit viam rectam, reliquit tortuosas vias dicens: Aequitas dilexit te (Ibid., 3); hoc est, non flexuosa itinera te sequuntur, sed solus ad te potest justitiae trames pervenire. Qui enim diligit justitiam, non se avertit a Christo. Quomodo enim arbitrum justitiae, remuneratoremque meritorum innocens metuat conscientia?

8. In hoc ergo juvene viam suam corrigente spectato magna mysteria, quae in Canticis Canticorum sanctus Salomon repletus Domini spiritu resultavit. Constitue Dominum Jesum recumbentem in convivio, reclinantem se Joannem supra pectus ejus, mirantes alios quod servus se supra Dominum [PL15.1211D] reclinaret, quod caro illa 984 peccatrix supra templum Verbi recumberet, quod anima illa carnis vinculis innexa, aulam divinae plenitudinis scrutaretur. Haec ergo mirantibus aliis respondit anima Joannis: [PL15.1212A] Fusca sum, et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4); fusca per culpam, decora per gratiam. Dicit et caro: Fusca sum, et decora; fusca pulvere saeculari, quem certando collegi: decora oleo spiritali, quo mundi hujus pulverem squalloremque detersi. Fusca per vitium: sed decora jam per lavacrum, quod abluit omne delictum. Fusca sum, quia peccavi: decora, quia jam me diligit Christus: quam relegaverat in Eva, recepit ex Virgine, suscepit ex Maria.

9. Dicit etiam Synagoga, cujus mysteria hoc loco plerisque videntur exprimi: quae cum se rejici jam videret propter totius plebis impietatem, solabatur se tamen; quia ipsum Christum de populo suo, et Petrum et Joannem et Jacobum, Christo adhaerentes videbat, qui habebat eloquia sibi credita; et ideo dicebat: [PL15.1212B] Fusca sum et decora, filiae Hierusalem; fusca per incredulitatem, decora per Legem: fusca per lapsum; decora, quia dilexit me sol, et prior facta sum congregatio Dei. Nolite refugere me, quia fusca sum; ideo fusca sum, quia sol me reliquit justitiae, qui ante me illuminare consueverat; amisi colorem vultus mei; obtusa facta est acies oculorum meorum, quibus ante solem videbam: in tenebris ambulo, quia diem Christi nescio. Nolite tamen despicere me; quoniam qui reliquit, potest rursum aspicere, misereri iterum. Solet congregare dispersos, desertos requirere, colligere destitutos. Omnes tribus Israel convenite, aspicite me decoram ante dilectam: Nolite aspicere me, quoniam offuscata sum (Ibid., 5); hoc est, non solum aspiciatis, quia [PL15.1212C] offuscata sum. Non est intuitus me sol, et ideo offuscata sum. Sed lucet sol super justos et injustos: super justos per gratiam, super injustos per misericordiam; illis mercedem meritorum tribuens, istis peccata dimittens. Et gentibus non lucebat ante, nunc lucet: nunc illis oritur, qui oriebatur mihi; qui illis remisit, remittet et mihi. Nolite arbitrari quoniam offuscata sum, quod penitus reliquerit me sol, et jam non intueatur, non requirat aegram. Dissimulavit a me; quia non servavi mandata ejus: reconciliabitur, cum viderit meorum poenitentiam delictorum. Non vidit me sol, quia non recepi advenientem; non aperui fenestras, ut lumen vitae intraret. Cum aperuero, illuminabit oculos meos, qui venit ut totum mundum illuminaret, et videant etiam [PL15.1212D] non videntes.

10. Filii matris meae pugnaverunt adversus me, posuerunt me custodem in vineis. Vineam meam non custodivi. Putant aliqui hoc de illis dici, qui Synagogem [PL15.1213A] ad Legis praecepta constringunt; ut Legem custodiat, vineam suam tueatur, quam custodire non potuit. Denique custodiebat ut faceret uvas, fecit autem spinas. Quae sit igitur 985 vinea, venit David testificari nobis dicens: Vineam ex Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX, 9). Possunt et apostoli esse filii matris ejus, qui vere impugnaverunt Synagogam dicentes: Ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46); et nationibus verbum Dei seminare coeperunt. Possunt et prophetae intelligi, qui monendo denuntiandoque, ut vineam suam custodiret Synagoga, nihil profecerunt. Fecit enim spinas improbitatis, quae virtutis uberes fructus deferre debuerat. Et ideo confitetur, quia populum suum custodire non potuit; meritoque sero quaerit [PL15.1213B] tenere, quem cum teneret, amisit: multo dissimilior ejus quae dicit: Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam eum (Cant. III, 4).

11. Denique illa invitat in hortum suum Sponsum: haec ubi pascat requirens, dicit ad ipsum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6). Cur quem dilexit anima mea dicis, et non quem diligit? Cur dimisisti, quem tenebas? Dilexisti patrum fide, amisisti incredulitate: tenebas charitatis vinculis, amisisti longo fune perfidiae. Ideo nescis ubi pascat, ubi maneat; nam si scires, non quaereres. Dicis enim: Ubi pascis? ubi manes in meridie (Ibid.)? Meridiem nosti esse Ecclesiam, quae teneat Christum: et tu eum in noctibus quaeris? Dic, inquit, mihi, Christe: responde vel propter id quia ante carus fuisti atque [PL15.1213C] dilectus mihi: etsi ego tantae praerogativam charitatis amisi; tu tamen quasi pius responde mihi: Ubi pascis? ubi manes? Reliquisti me, abiisti ad gentes: recessisti longe a me; et illis propior factus es, a quibus longe eras; sed factus es prope, quia crediderunt sanguini tuo: a me recessisti; quia ego crucem tuam non suscepi, ut mundi redemptionem, sed ut noxii damnationem. Qui autem receperunt te, Domine, sicut salutis auctorem, in meridie sunt. Illis luces, illis refulges, illis calet gratia tua, sicut meridies. Mihi matutinus eras, cum adhuc crederem: sed non credebam plene, quia non sum inventa in meridie; sicut Joseph cum fratribus suis qui coenabant [PL15.1214A] meridie. Illis meridies factus es, qui pascuntur in divitiis tuis, et in te sperant. Ideo ut dixit David; Deduces eorum justitiam tamquam lumen, et judicium eorum tamquam meridiem (Psal. XXXVI, 6).

12. Quaeris ergo tamquam aliena, quae proxima eras: tamquam pauper, quae dives fuisti. Vis sequi, quae praecedebas: atque utinam vel sequaris, quos praecedere debuisti! Mercenaria esse desideras, quae ante mercenarios colligebas. Mercenariae utique vox ista dicentis est: Ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Quae proselytos ex gentibus ante suscipiebas, 986 nunc ipsa in nationibus vis pro proselytis suscipi, et tamquam advena congregari.

13. Respondit Jesus: Nisi noscas te decoram inter [PL15.1214B] mulieres (Ibid. 7). Quid est se noscere, nisi ut sciat se unusquisque hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, rationis capacem, qui terram suam excolere tamquam bonus agricola debeat aratro quodam, et falce sapientiae, ut vel dura findantur; vel luxuriantia recidantur: qui inferiorem sui portionem animi imperio debeat gubernare? Unde etiam in Lege scriptum est: Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo (Deut. XV, 9). Tibi, inquit, attende, non utique dicit pecuniae tuae, non possessionibus tuis, non viribus corporis: sed animo tuo ac menti tuae; unde omnia consilia, facta, cogitationesque manant. Tibi ergo attende ibi, ubi potiorem esse te nosti. Nosce te ipsum, quod Apollini Pythio assignant gentiles viri, quasi ipse auctor fuerit hujus [PL15.1214C] sententiae; cum de nostro usurpatum ad sua transferant, et longe anterior Moyses fuerit, qui scripsit librum Deuteronomii, quam philosophi qui ista finxerunt.

14. Unde et Salomon oraculum divinum secutus scripsit in Canticis Canticorum: Nisi scias te decoram inter mulieres (Cant. I, 7); hoc est, nisi cognoscas te mortalem, rationalem, et tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut justificeris; nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis, et jam nullum conversionis remedium est: praeveniris dum non cogitas. Accende facem tuam, priusquam Sponsi tibi claudatur janua, qui exspectare [PL15.1215A] diu non solet negligentes. Nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora (Cant. I, 4): fusca sum, quia peccavi: sed decora; quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo: nihil tibi proderit patrum gratia; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Et alibi in Evangelio legisti (Luc. XIII, 11 --- 13), quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam solvit Dominus die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit. Et si dicas: Abrahae sum filia, quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur: sed te nobilitas generis non juvabit, nisi fides servaverit. Non te decipiat data patribus repromissio. Non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam [PL15.1215B] generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat justi generis electio.

15. Quod si scias te, et agnoscas quia peccato obnoxia es; exeundum in calcaneis gregum est tibi. Exi ergo nuda pede, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7). Qui sine peccato est, agnos 987 pascit, oves pascit. Quae autem peccato obnoxia est, pascit haedos qui a sinistris sunt; non enim potest esse in dextera pastoris boni. Sequatur magis dicentem Petro: Veni retro me, satana (Marc. VIII, 33). Sequendo Petrus in dextera meruit collocari; ideoque ei dicitur: Pasce agniculos meos (Joan. XXI, 16). Sed quo exeat, audi: Ad tabernacula, inquit, pastorum; hoc est, ad gentes, ad dispersionem. Ideoque dixit: Percutiam pastorem, et dispergentur [PL15.1215C] oves gregis (Zach. XIII, 7); ut repleatur totus orbis terrarum grege Christi, significans tunc fore salvam Synagogam, cum se huic dispersioni et ipsa sociaverit, quae replevit hunc mundum; tabernacula enim pastorum, regna sunt terrae. Ideoque propheta David nationes annuntians credituras ait: Regna terrae, cantate Deo (Psal. LXVII, 33). Ergo sciat se juvenior, ut corrigat viam suam.

16. Sed dicis: Quis potest cognoscere viam juvenior, ut corrigat; cum Propheta dicat: Tria sunt impossibilia mihi intelligere, et quartum quod non agnosco: vestigia aquiiae volantis, viam serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18 et 19). Si Salomon fatetur quod non agnoscat vias viri in juventute; quomodo potest juvenior [PL15.1215D] cognoscere? Cui respondebitur quod illae viae viri in juventute non cognoscantur, quae sunt secus vias serpentis in petra, et secus semitas navis fluctuantis, et vestigia volantis aquilae, quae ungues asperos habet, praedam includit, et supra nubes volat, in aere errat, in mari piscem interficit; et tamen non est impossibile hoc quartum, sicut illa tria; [PL15.1216A] cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius, et vult ut sciat se unusquisque, sciat se populus Dei.

17. Sed esto non cognoscantur errantium viae, sicut dicit Dominus: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27): hic autem juvenior qui potest corrigere viam suam, fortasse juvenior sit aetate, non moribus; et habeat in primo flore juventutis suae senilem intellectum, de quo ait: Canities autem est intellectus hominibus (Sap. IV, 8), quibus maturitas consilii, gravitasque suppetit. Unde et Hieremiae dicitur: Noli dicere quia juvenis sum (Jer. I, 7). Et utique erat aetate juvenis; sed prohibet eum juvenem se dicere, qui esset maturioris prudentiae. Daniel cum puer esset, accepit spiritum quo dignus senectutis primitiis haberetur; ut redargueret senes [PL15.1216B] ipse non senior longaevitate, sed gratia; erat enim in illo aetas senectutis vita immaculata (Dan. XIII, 45). Cui bene competit Davidicum illud dicere: Super seniores intellexi (Infra vers. 100). Ideoque tamquam de veterani consilii, et senilis scientiae viro divinum pronuntiavit oraculum: Quis prudentior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)?

18. Nunc illud advertamus, si possibile est ut corrigat juvenior viam suam, an non? Si non est; ergo mentitur Propheta: sed quia non mentitur, possibile est. Ita tamen possibile, ut quod impossibile videatur, fiat possibile; si custodiat junior verba Dei: si autem non custodiat, impossibile. Unde illud Evangelicum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum 988 coelorum [PL15.1216C] (Matth. XIX, 24). Quod hoc quoque libro impossibile esse dixit, sic tamen intelligimus impossibile esse, quia divites non custodiunt mandata Dei: si autem custodiant, fit possibile quod impossibile videbatur. Hic est camelus qui intrat per augustam viam; quae illum ante capere non poterat concupiscentem, jam capit custodientem mandata divina. Custodientem autem verba Dei, quia custodivit ea, Moyses quasi seniorem elegit (Exod. VII, 1); et nunc quibus hoc Spiritu Dei committitur officii, ut eligant seniores viros, eligunt sine dubio inter seniores juvenem corrigentem viam suam, in custodiendo verba Dei. Et si senioris aetatis virum elegerint, non quasi longaevum utique elegerunt, sed quasi custodientem verba Dei: quod si reperitur in juniore, utique et [PL15.1216D] ipse est eligendus. Liquet igitur ex his quod non senectutis longaevitas eligatur, sed custodia verborum Dei. Denique ipse Moyses Jesum Nave et Caleb juvenes prae caeteris approbabat, quorum consilium in terrae electione magis, quam multorum seniorum, et ipse secutus est, et Deus praetulit (Num. XIV, 6 et 7).

19. Unde et illud de Jacob quod supra diximus: [PL15.1217A] Deus qui pascit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15); manifestat nobis de eo dictum, qui tulerit jugum verbi in juventute sua (Thren. III, 27 et 28), et recedens ab Esau et similibus ejus, sedit singulariter, in se tempus exspectans, quo possit cum disciplina proferre sermonem; et propterea spiritali est donatus alimento, adhuc aevi integer, sed veteranus consilio. Neque enim dignum est ut credamus quod tantus patriarcha de corporali cibo dixerit: Deus qui pascit me a juventute mea; quia nec corporalem panem desiderabat, cum diceret: Si Dominus Deus mecum est, ut det..... mihi panem manducare, et vestem indui..... omnium quae das mihi, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 20 --- 22). Nam si patres nostri spiritalem escam manducaverunt, et spiritalem potum biberunt; quanto magis [PL15.1217B] sanctus Jacob cibo pastus est spiritali!

20. Ille quoque intellectus hoc loco suppetit, nec alienus a vero est; quia juvenior ille ex congregatione gentium populus, qui antequam in Christo crederet, tortuoso errabat anfractu; in eo corrigit viam suam quia Dei verba custodivit, quae noluit custodire populus Judaeorum; et ideo ille viam salutis invenire non potuit. Consideremus et sequentem versum.

21. (Vers. 10.) In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Si Deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum vellet, repulsus sit. Et primum quemadmodum bonus Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? Sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, [PL15.1217C] 28); et ideo quasi vulpem repellit. Et alibi: Quia omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Cui addit, nisi ei qui toto corde exquirit eum; ut quod deest naturae, id Dei operatione acquirat et gratia? Sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens Deum, sapientiam 989 postulavit: et quia non opes sibi regias, sed divinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam: repletus est Domini Spiritu, ut cognosceret mandata omnia (III Reg. 11 et 12). Qui autem non habet, ut in corde suo exquirat Dominum, et facit quidem opus Dei, sed negligenter facit, maledicto subjectus est, sicut legimus: Quia maledictus omnis qui opus Dei facit negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Merito ergo repellitur, quia maledicto [PL15.1217D] dignus est, quia polluit magis et impedit opus quod negligenter putaverit exsequendum.

22. Consideremus ergo utrum bonitas sit repelli ab opere negligentem: an vero retineri. Et imaginem rei hujus ex aliis sumamus artibus. Curat medicus aegrotum, sed negligenter: et desidia medici virus alta vulneris serpit. Quanto igitur melius removeri hujusmodi medicum qui tempus terit, cum profectum nullum sentiat vulneratus; ut curandi officium ad eum medicum transferatur, qui maturius possit aegroto sua diligentia subvenire! Nonne clementior est qui repellit nihil proficientem, quam qui retinet [PL15.1218A] ad discrimen aegroti? Constitue aliquem praepositum aedificantibus, vel etiam texentibus, qui debeat summam operis explicare; utrum is tibi probabilior videtur, si in id diligenter insistat, ac si quem forte incuriosum adverterit de iis qui operantur in domo aliqua construenda, repellat eum, melius credens non aedificare, quam hiantibus rimis aedificata dissolvi; atque aliquem in ejus substituat locum, qui cum diligentia aedificet? Similiter etiam textrini praepositum repulsorem negligentium, ut substituat diligentes, ne longa textrinum corrumpat incuria; non magis probabis, quam illum qui desides in sua negligentia perseverare patiatur?

23. Transi nunc ad eos qui mandata aedificant, et legem intexunt, et animam uniuscujusque receperunt [PL15.1218B] sanandam. Nonne si quis eorum aedificet domum Dei cum justitia, texat indumentum cum diligentia, sanet animam cum gratia, opus bonum facit? si vero incuriosus ac remissus aliquis, fabri, textoris, medici spiritalis locum occupet, ut sacerdos summus, ut presbyter, ut minister altaris sacri; nonne commodius est non subire unumquemque id muneris, quod implere non queat, quam subeuntem, neque ipsum strenue suscepto fungi munere, et eripere locum alteri, qui naviter eum possit tueri? Quid! quod etiam ipsi consulitur, qui remissior cum sit, repellitur, ne plus offensionis contrabat.

24. Quid sit autem repelli consideremus; lectum est enim: Sicut vulnerati dormientes, projecti in monumentis, quorum non meministi amplius; et quidem ipsi de manu [PL15.1218C] tua repulsi sunt (Psal. LXXXVII, 5). Advertamus igitur quos vulneratos et projectos in monumentis repellit, quorum non meminerit amplius. Isti sunt qui a mandatis Dei repelluntur. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Et quia a mandatis Dei repelluntur, repelluntur utique de manu Dei. Et bene prospexit, ne quis de manu Dei videatur eripi; quia nemo potest quemquam rapere de manu Dei. Qui ergo privatur muneris suscepti officio vel gratia, non rapitur, sed rejicitur; ut dixit Dominus Jesus ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos..... 990 et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Abstulit illis sanctificationem, altare thymiamatis, et orationis sacrarium, propitiatorium [PL15.1218D] altare sacrificiorum, sacerdotum et levitarum ministeria; et tamen cum haec sublata essent omnia, quae secundum Legis mandata habebant, ait Apostolus: Numquid repulit Deus haereditatem suam..... Non, inquit, repulit.... sed conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 1, 2 et 32).

25. Sunt ergo qui ad tempus a mandatis propter misericordiam repelluntur; sicut et illis consulitur qui vomuntur. Nam quemadmodum manens in corpore quod vomendum est, plus acescit: ita qui debet excludi, si retineatur, nec se corrigat, totum corpus exulcerat. Meritoque Angelo Laodiceae dicit [PL15.1219A] testis fidelis et verus: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus; utinam frigidus esses, vel calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15 et 16). Aperte negligentiam graviori damnat judicio, quam imprudentiam. Frigidus est enim qui fidem nescit: calidus qui Spiritus sancti fervore succensus est. Qui ergo calorem fidei non habet, tolerabilius illi fuerat fidem non accepisse, quam neglexisse. Est enim tepidus pejor frigido, ut Judaeus qui sibi videtur fidem habere quam non habet. Quanto tolerabiliorem causam gentilis habet, qui potest dicere: Non cognovi Legem, non audivi prophetas, ideo non credidi, quam ille qui legit omnia, ex quibus venturum Jesum crederet, et non credidit! Neuter quidem excusatur, nec ille qui legit, nec [PL15.1219B] ille qui legere noluit: sed plus delinquit, qui negavit quod legerat, quam qui opera non fecit, quae facienda non cognovit. Quanta autem fidei et justitiae gratia est, ut in ore Dei sit, qui fidem tenet, et opera exercet justitiae: et quantum amittit, quem evomuerit ex ore suo Dominus Jesus, et ex suis visceribus ejecerit! quam pius tamen, qui et justos in ore suo tenet, et injustos non ante evomit, quam denuntiet evomendos! ut vel hujusmodi admonitione conversi dignum aliquid efficiant, quo non vomantur. Nunc tertium versiculum cousideremns.

26. (Vers. 11.) In corde meo, inquit, abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Propterea ergo mysterium regis bonum est abscondere; peccat enim Deo, qui commissa sibi secreta mysteria putaverit indignis [PL15.1219C] esse vulganda. Periculum itaque est non solum falsa dicere, sed etiam vera, si quis ea insinuet quibus non oportet. Quod vitium quadripartitum est, vel adulationis, vel avaritiae, vel jactantiae, vel loquacitatis incautae; quia dum adulari vult aliquis ei cui loquitur, effundit mysterium. Nonnulli etiam studio lucri mercedem proditionis sequuntur; ut tegenda silentio vendant loquendo. Alii, ut plura nosse videantur, et scientiam suam jactitent, aperiunt quod celare deberent. Plerique dum sine judicio loquuntur, verbum emittunt, quod revocare non possunt. Ideo vir laudatur serius, et non otiose. Erat homo abscondens sermones suos, ut apostolus Paulus, qui novit quid loquatur singulis, et quando quid loqui debeat. Unde et Corinthiis dicit: Lac vobis potum dedi, [PL15.1219D] non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2). Ideo hos in transitu videt: manet autem apud Ephesios; quod 991 ostium sibi magnum apertum esset, notum facere gentibus mysterium Christi (I Cor. XVI, 8 et 9). Ideo et Salomon tempus tacendi, et tempus esse loquendi docet (Eccles. III, 7).

27. Prae caeteris autem Dominus Jesus in Evangelio declarat suo, dicens, Simile esse regnum coelorum thesauro abscondito in agro (Matth. XIII, 44). Utique non aurum, non argentum, non pecunia comparari [PL15.1220A] potest regno coelorum: sed eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, quibus ipsum regnum acquiritur. Hunc ergo thesaurum sapientiae et cognitionis absconditum in agro, in quo plantata sunt verba Scripturarum coelestium; cum invenerit homo, abscondit illum in corde suo, nec divulgat eum: sciens quia si divulgaverit Babyloniis thesaurum Dei, magnam offensam contrahet; ut dicatur ei sermone prophetico: De semine tuo accipient, et facient spadones in domo regis (Esai. XXXIX, 7). Per quae significatur quia is qui prodiderit divina mysteria, posteritatem animae suae, seminariumque meritorum habere non possit.

28. Cave ergo ne divitias tuas perfidis prodas: et si amicitiam simulent, non illis aperias interiora [PL15.1220B] domus tuae; non reseres thesauros regios, quos Babylonii scire non debent; ne veniant et capiant posteros tuos, et seminarium virtutis abscindant. Hoc est quod etiam in Evangelio dicit Dominus: Nolite mittere margaritas vestras porcis (Matth. VII, 6). Ideo bene facit qui abscondit eloquia Domini in corde suo, sicut abscondebat propheta David, sicut Maria, quae conservabat omnia verba Domini Jesu in corde suo (Luc. II, 51). Etenim si bonum est viro sermones suos abscondere, quanto magis sermonem Dei cordis nostri gremio debemus operire, debemus abscondere!

29. (Vers. 12.) Quarto versu dicit: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. Non enim quicumque dixerit, Domine, Domine, ipse intrabit in regnum coelorum: sed qui voluntatem Dei fecerit. Ideo iste qui correxerit [PL15.1220C] viam suam a juventute sua, custodierit verba Dei in toto corde, quaesierit Dominum Deum suum, nec repulsus sit a mandatis Dei, et dignus habitus cui committerentur arcana sapientiae, absconderit ea in corde suo, ne peccaret Deo; quasi habens eloquia Dei, gratias agit, dicens: Benedictus es, Domine; et desiderat ipsum doctorem habere, cupiens cognoscere secreta Legis, et quemadmodum interpretationem habeat: Si emeris puerum Hebraeum, et servierit tibi annis sex (Exod. XXI, 2), et reliqua, quibus praemissum est has justitias discere, quas proponit in conspectu filiorum Israel: haec a Domino quaerit discere, quae homines docere non poterant; nisi Deus ante docuisset. Quae posteaquam a Christo didicerunt apostoli, Ecclesia dicit: Introduxit me Rex in cubiculum [PL15.1220D] suum (Cant. I, 3); hoc est, in illud secretum suum in quo sunt thesauri scientiae et cognitionis suae. Ideoque tibi dicitur: Cum oras, intra in cubiculum tuum (Matt. VI, 6), quod significat mentis animique secretum. In hoc cubiculum justitiarum Sponsa se poposcit induci; cum post odorem unguenti excurrerit, quod semper fluit, et numquam deficit.

30. (Vers. 13.). Ideo quasi edoctus Propheta justitias quinto versu dicit: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Et quomodo alibi dicit: Judicia 992 tua sicut abyssus multa (Psalm. XXXV, 7)? Quomodo [PL15.1221A] Apostolus ait: O altitudo sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33 et 34)? Si inscrutabilia sunt judicia, quomodo ergo judicia? quomodo omnia pronuntiavi, ait Propheta, judicia oris tui? Sed fortasse non eadem sunt judicia Dei, quae judicia oris ejus. Si alia sunt, bene dicitur: Cogitationibus tuis quis similis erit (Psal. XXXIX, 6)? Et ideo inscrutabilia sunt judicia ejus; quia ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Si autem nullus nisi Christus hoc dicit, qui potest dicere: Ego et Pater unum sumus (Joann. X, 30).

31. Distinguamus tamen, nec vereamur ne impugnet se velut contrariis Scriptura venerabilis. Consideremus enim quia non dixit: Judicia oris ejus [PL15.1221B] sicut abyssus multa: sed Judicia tua dixit; nec Apostolus posuit: Inscrutabilia judicia oris ejus; sed: Inscrutabilia judicia ejus. Possumus enim judicia Dei aestimare, quae occulta nobis non patefecerit; judicia autem oris ejus, quae annuntiaverit, et per os prophetarum locutus est. Os enim Dei propheta intelligitur, cui dicitur: Clama; et ille ait: Quid clamabo? Et inspiratum est ut diceret: Omnis caro fenum (Esai. XL, 6). Quod utique locutus, oris Dei functus officio est; quia locutus est judicium Dei. Ergo prophetica oracula jam non sicut abyssus, sed etiam ipsa sunt abyssus; quia nemo potuit in coelo, vel in terra, aperire librum, nisi Christus. Veniamus nunc ad sextum versum.

32. (Vers. 14.) In via, inquit, testimoniorum tuorum [PL15.1221C] delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Alii in auro, alii in argento, alii in vestibus; alii in possessionibus, vinetis, oleis, segetibus; alii in operibus picturae, marmorum; in diversis denique singuli delectationes habent: spiritalis in via testimoniorum coelestium delectatur, tamquam omne possidens patrimonium, in omnibus dives; sicut Apostolus dicit: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei nostri, quae data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in ipso, in omni verbo, et in omni scientia (I Cor. I, 4 et 5). In tantum doctrina Apostoli Corinthii profecerunt, ut qui ante non poterant nisi sicut parvuli lac solum bibere, postea in omnibus divitiis abundarent cognitionis et verbi. Delectabatur ergo David in omnibus divitiis cognitionis, scientiae, sapientiae, [PL15.1221D] et in omni actu bonorum operum. Et si quis nunc intentus divinis, triplicem illam sapientiae hauriat disciplinam, θεωρητικὴν, πρακτικὴν, λογικὴν; bonus studio percipiendae cognitionis, pulchrior erit exsequendae rationalis moralisque doctrinae gratiam tenens. Qui prophetica aenigmata Dei spiritu revelante cognoverit, Evangelii altitudinem in operibus comprehenderit et consiliis, apostolici sermonis moralitatem adverterit; is tamquam in omnibus dives, uberem capiet voluptatem.

33. Et quia suavis est corporalis voluptas, ideo non quasi pro gratiae qualitate cum spiritalibus comparatur; sed quasi ad testimonium suavitatis arcessitur. Siquidem et Apostolus docet invisibilia et sempiterna [PL15.1222A] Dei a nobis per ea intellecta esse, quae facta sunt (Rom. I, 20). In Canticis quoque habemus 993 scriptum: Equae meae in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea. In quo dum velocium equorum cursui similitudo Ecclesiae comparari videtur, aestimatur dives ejus gratia. Non igitur unam equam divitis regis accipias: sed absolute pro equitatu, ut saepe diximus, qualis ovis illius est pro grege ovium. Pharao igitur ut potentissimus rex, et praedives habebat equos potentes, ut Scriptura dicit currus Pharaonis; quasi potentissimum genus ad bellorum usum, et subsidium praeliandi. Denique his curribus Pharao fugientes Hebraeos facile comprehendit. Sicut ergo equi juncti concorditer trahunt currum, et patienter suscipiunt jugum, et portant congrua cum gratia, et jugi illius [PL15.1222B] susceptione mansuescunt: sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus se ante jactabat; ubi vero suscepit jugum dicentis: tollite jugum meum.... quia leve est: et onus meum, quia suave est (Mat. XI, 29 et 30); et coepit Sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse sublimis, et toto circumferri orbe, tamquam currus equis velocibus supra mundum rapta, ascendit ad Sponsum.

34. Denique et in posterioribus Canticorum partibus dicit: Posui te currus Aminadab (Cant. VI, 12). Multos currus habet in se Ecclesia, quos omnes spiritalibus habenis Dominus regit: et una anima multas cogitationes habet, quas Domini habena restringit et revocat; nequando in praeruptum noster hic currus feratur. Aminadab autem interpretatione significatur [PL15.1222C] pater beneplaciti, cujus filius legitur in Numeris Naason princeps populi (Num. II, 3), qui sit intelligendus interpretatione serpentinus; et agnoscis istud, si repetas, quia sicut serpens pependit in ligno qui te redemit.

35. Ergo anima currus est Dei, ut ira ejus, et libido, et timor, et omnes saeculares concupiscentiae refrenentur. Ecclesia quoque currus est Dei, quae regenda est gubernaculis Christi; ne diversorum populorum motus eam dissensionesque perturbent. Illo quoque Naason bene intelligitur Christus; quia virga Aaron conversa in serpentem illos serpentes Aegyptios devoravit (Exod. VII, 12). Has ergo divitias habeamus, his delectemur, ut currant nobis equi rationabiles, et commoremur in praeceptis eorum.

[PL15.1222D] 36. (Vers. 15.) Et ideo ait: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Qui enim exercetur in verbis apostolorum, Jesu Domini mandata cognoscit, et considerat vias ejus, quibus finis est Christus, qui ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6).

37. (Vers. 16.) Et in tuis justitiis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Admonet hic locus memores Scripturarum nos esse debere, et justitias ejus non solum sermone, sed etiam operis imitatione meditari. Non enim qui disputant Legem, et non faciunt quae Legis sunt; sed qui factores Legis sunt, justificantur.

SERMO TERTIUS. Gimel

1. Tertia littera secundum Hebraeos est Gimel, quae Latine retributio dicitur. Denique in primo statim versu hoc ostenditur.

994 2. (Vers. 17.) Retribue, inquit, servo tuo. Quomodo supra ipse David: Non secundum peccata nostra reddas nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis (Psal. CII, 10); et hic poscit retributionem? Illa videtur vox peccatoris esse, haec bene sibi conscii, qui praemia boni operis exposcat. Unde possumus etiam hoc intelligere, quod de ejus persona psalmus iste formetur, qui natus ex Virgine pro totius mundi redemptione ad dexteram Patris sedere [PL15.1223B] praesumat, sicut ipse ait: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64).

3. Non est tamen alienum, nec arrogans, si etiam David remunerationem a Domino Deo suo pro egregiis laboribus postulet. Praerogativa est fidei atque justitiae, de Domini favore mercedem usurpare. Denique reprehenditur Petrus (Matth. XIV, 31), quia super fluctus ambulans, humano magis dubitavit affectu, quam apostolica auctoritate praesumpsit. In Evangelio quoque docemur habere fidem (Luc. XVII, 6), et non haesitare de iis quae supra hominem sunt, gerendis. Merito ergo David in superioribus, quasi adhuc imperfectus, secundum peccata sibi reddi refugit, atque declinat: in hoc autem psalmo qui est posterior [PL15.1223C] (Psal. CII, 10), quasi fundatus virtutis processu, retribui sibi secundum fidei operisque certamina deprecatur. Siquidem etiam Paulus, qui ante dixerat: Non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9), postea ait: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et eis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8). Et Apostolus ibi pollicetur, hic autem verecundius adhuc precatur: quod utique non insolentis arrogantiae, sed innocentis est conscientiae ab ipso cui servieris, petere mercedem; quoniam desperare segnitiei est materia: sperare autem, incentivum laboris est.

4. Pete igitur confidenter, si merita suffragantur; ut talia petendo studiosius elabores, quod ea petitione [PL15.1223D] sis dignior. Quis athleta si desperet coronam, descendat in stadium: aut si eam postulet victor, offendat? Probatio spem facit, spes confidentiam. Justi ergo talis oratio est: delectatur Dominus tali precatione; ut pro puritate conscientiae utaris auctoritate.

5. Tamen quominus videatur petitio arrogans, [PL15.1224A] bene addidit: Servo tuo (I Cor. VII, 22); in quo et humilitatis est gratia, et praemium servitutis. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini, tam pretioso emptus sanguine. Magnum tibi est vocari puerum meum, quasi ad servum dicitur. Si quis ergo est servus, et bene servit Domino, et nihil facit quasi servus peccati: sed qui dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci; bene is dicit: Retribue servo tuo.

6. Gloriosa servitus, qua pro nobis servivit et Christus. Beata servitus, qua et tu servis: sed ita, si nihil possit adversarius de tuo sibi servitio vindicare. Amat ergo Christus boni libertatem servuli. Denique in Canticis dicit: Quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, cervix tua sicut redimicula [PL15.1224B] (Cant. I, 9)! Vultus liberior est, ubi est castitatis conscientia: et portare Christi jugum suave est, si ornamenta putes cervicis tuae esse, non onera. Attolle ergo oculos semper ad Dominum 995 Deum tuum, et quaere Deum ut invenias. Erige cervicem; redimicula, non vincula geris. Multa quoque animalia redimiculis gaudent, et phalerari sibi magis, quam vinculari videntur. Genae sicut turturis praeferant insignia verecundiae: redimicula cervicis libertatis attollant fiduciam. Leve est enim jugum Christi; et ideo cervix eo non premitur, sed levatur.

7. Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti: quoadusque Rex est in declinatione sua (Ibid., 10). Ex iis enim qui ex Lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam [PL15.1224C] Domini Jesu: sed haereditas ejus diffusa per populos, quo frequentius examinata, hoc amplius est probata. Crebrae enim persecutiones Ecclesiae justorum nobis titulos, et martyrii victorias ediderunt. Itaque sicut aurum bonum, ita Ecclesia cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor ejus augetur; donec Christus veniat in regnum suum, et reclinet caput suum in Ecclesiae fide. Qui cum venisset ad oves perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem jam redolet fides; ideoque dicit Ecclesia: Nardus mea didit odorem suum (Ibid., 11). Et dicit cum praesumptione exspectans retributionem.

8. Fragrat unguentum gratiae, ex quo Virgo generavit, et Dominus Jesus sacramentum Incarnationis [PL15.1224D] assumpsit. Colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi, inter media ubera mea requiescit (Ibid., 12). Corpus enim suscipiens dominus Jesus charitatis se vinculis illigavit: et non solum se membris nostris et passionibus naturalibos, sed etiam cruci vinxit; ideoque sicut botryo in Ecclesiae fide, et morali requiescit gratia. Nardus Cypri, [PL15.1225A] consobrinus meus in vineis Engaddi (Cant. I, 13). Engaddi, si locum quaerimus, regionis cujusdam quae in Judaea est, locus sic dicitur, in quo opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi tentatio latine significatur. In illis ergo vineis lignum est, quod si quis compungat, unguentum emittit: hic fructus est ligni. Si non incidatur lignum, non ita fragrat et redolet; cum autem compunctum fuerit artificis manu, tunc lacrymam distillat: sicut et Christus in illo tentationis ligno crucifixus illacrymabat populum, ut peccata nostra dilueret, et de visceribus misericordiae suae fundebat unguentum, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc., XXIII, 34). Tunc ergo in ligno compunctus est lancea, et exivit de eo sanguis et aqua omni unguento suavior, [PL15.1225B] accepta Deo hostia, per totum mundum odorem sanctificationis effundens: et quasi balsamum ex arbore, sic virtus exibat e corpore. Unde ait: Sentio virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46). Inde opobalsamum expressio dicitur; eo quod compunctione ligni balsamum per cavernam punctionis erumpit. Compunctus igitur Jesus odorem remissionis peccatorum, 996 et redemptionis effudit (Luc., XXIII, 11). Nam et constrictus erat Verbum, cum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur. Potens erat, et despiciendum se praebuit; ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei. Terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat: et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat verbum: [PL15.1225C] exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus inflictum erat, et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur.

9. Respondit et Christus. Ecce es bona proxima mea, ecce es bona (Cant. I, 14). Quoniam cognoverat Ecclesia mysterium, et pro totius mundi redemptione crucifixum Dominum Jesum praedicabat, meretur audire: Ecce es bona; quae me bonum dicis, et ipsa bona es, quae vidisti gloriae meae decorem, et ipsa bona es et decora. Quid est autem Christum dicere: Bona es, vel decora es; nisi illud Evangelicum: Constans esto, filia, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 22)?

[PL15.1225D] 10. (Vers. 17.) Ergo cui Christus peccata donavit, recte dicit: Retribue servo tuo, ut vivam, et custodiam verba tua. Non habet in retributione quod desperet; quia Dominus Jesus venit mundum salvare, non perdere. Ideoque immemor est injuriae, memor gratiae; [PL15.1226A] sicut in prophetico libro testificatur ipse dicens: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur. Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25 et 26). Quicumque ergo dicit iniquitates suas Deo, justificatur: et quicumque justificatur, retributionem non timet, sed exposcit: qui retributionem non timet, vivet.

11. Sed quare dixit: Vivam, et non dixit: Vivo? Quia haec vita non est loco praemii, quae in loco mortis est. Dolet Propheta in pulverem mortis se esse deductum (Psal. XXI, 16): Apostolus cupit ex hoc mortis corpore liberari (Rom., VII, 24); et putamus quod de hac vita sibi blandiatur Propheta? Omnia hic plena mortis sunt. Intrat mors per fenestram, intrat [PL15.1226B] per ostium; nisi Dominus ostio tuo ponat custodiam. Denique ex multiloquio peccatum nascitur. Lege mandata Legis, et invenies scriptum: Quia vivens si mortuum contigerit, inquinatur (Num. XIX, 11). Quantos tangimus mortuos? Inter quantos mortuos versamur? Ideo tibi Auctor vitae dicit: Relinque mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ideo tibi alibi dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Quomodo tibi diceretur: Surge a mortuis, nisi inter mortuos viveres? Ponamus te mundum esse ab operibus mortuis, et peccati colluvione; quomodo mundus es, qui in corpore mortis es, qui inter sepulcra vivis mortuorum? Oportebat Petrum 997 loqui mortuis; ut procederent de sepulcris suis.

[PL15.1226C] 12. Indigemus ergo purgatione, quia tetigimus mortuos (Num. XIX, 1). Lex nos mundari jubet: quis tantus, ut supra Legem sit? Ipsum Nazaraeum sanctum Dei, si is tetigerit mortuum, immundum pronuntiat (Num. VI, 9). Ideoque radit caput suum, et deponit capillum quasi non sanctum; et iterum orat ut exaudiatur, qui ante propter mortui attactum exorare non potuit: irrationabiles duxit dies; quia irrationabili appropinquaverat. Deponit igitur mortua et superflua capitis sui, ut Christo reconcilietur. Ergo si Nazaraeus purificatur, et nos purificari oportet.

13. Omnes contigimus mortuum. Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis audebit dicere mundum se a peccatis? Sit aliquis fortasse qui in sermone non deliquerit, licet rarus iste, de quo [PL15.1226D] Deus dicat, sicut de sancto Job: Ille non peccavit labiis suis (Job. XXII, 10); tamen non semper habere potuit mundas cordis sui cogitationes, injicit se diabolus in cor hominis. Pone parata semper et pervigili custodia quisquam cor suum sepserit, tamen in medio [PL15.1227A] peccatorum versatur, necesse habet etiam ipse purificari. Unde Esaias, cum dixisset: O miser ego! quoniam immunda labia habeo, et in medio populi versor immunda labia habentis (Esai., VI, 5 et 7); statim descendit unum de Seraphim, et contigit labia ejus carbone, ut immunda ejus labia mundaret.

14. Non unum est baptisma: unum est quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, quo necesse est baptizari catechumenos. Est et aliud baptisma, de quo dicit Dominus Jesus: Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis (Luc., XII, 10). Et utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant (Matth., III, 13): sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur. Est etiam baptismum in paradisi [PL15.1227B] vestibulo, quod antea non erat: sed posteaquam peccator exclusus est, coepit esse romphaea ignea, quam posuit Deus (Gen., III, 24), quae antea non erat, quando peccatum non erat. Culpa coepit, et baptismum coepit: quo purificentur, qui in paradisum redire cupiebant, ut regressi dicerent: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12). Hic per aquam, illic per ignem. Per aquam, ut abluantur peccata: per ignem, ut exurantur. Sed quod est gravius, et hic sustinemus ignem, et illic.

15. Quis est qui in hoc igne baptizat! Non presbyter, non episcopus, non Joannes, qui ait: Ego vos baptizo in poenitentiam (Matth. III, 11); non Angelus, non Archangelus, non Dominationes, non Potestates: sed ille, de quo Joannes ait: Qui venit [PL15.1227C] post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Habet ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Ibid., II et 12). Non de hoc baptismate, quod fit per sacerdotes Ecclesiae, dictum ipse Dominus testificatur (Matth., XIII, 49 et 50). Siquidem post consummationem saeculi missis angelis qui segregent bonos et malos, hoc futurum est baptisma: quando per caminum 998 ignis iniquitas exuretur; ut in regno Dei fulgeant justi sicut sol ipse in regno patris sui. Et si aliquis sanctus ut Petrus sit, ut Joannes, baptizatur hoc igni. Veniet ergo Baptista magnus (sic enim eum nomino, quomodo nominavit Gabriel [PL15.1227D] dicens (Luc. I, 15): Hic erit magnus), videbit multos ante paradisi stantes vestibulum, movebit romphaeam versatilem, dicet iis qui a dextris sunt, non habentibus gravia peccata: Intrate qui praesumitis, qui ignem non timetis. Praedixeram enim vobis: Ecce venio sicut ignis (Esai. LXVI, 15); et per Ezechielem dixeram: Ecce proficiscar in Hierusalem, et insufflabo in vos, in igne irae meae; ut tabescatis a plumbo et ferro (Ezech. XXII, 20).

[PL15.1228A] 16. Veniat ergo ignis consumens, exurat in nobis plumbum iniquitatis, ferrum peccati, faciatque nos aurum sincerum. Urat renes meos, et cor meum; ut bona cogitem, ea quae castitatis sunt, concupiscam. Sed quia hic purgatus, iterum necesse habet illic purificari; illic quoque nos purificet, quod dicet Dominus: Intrate in requiem meam; ut unusquisque nostrum ustus romphaea illa flammea, non exustus, introgressus in illam paradisi amoenitatem, gratias agat Domino suo, dicens: Induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Qui ergo per ignem transierit, intrat in requiem. Transit a materialibus atque mundanis ad illa incorruptibilia atque perpetua.

17. Alius iste est ignis quo exuruntur peccata non voluntaria, sed fortuita, quem paravit servulis suis [PL15.1228B] Dominus Jesus, ut eos ab ista commoratione, quae permixta est mortuis, emundet: alius ille ignis, quem deputavit diabolo et angelis ejus, de quo dicit: Intrate in ignem in aeternum (Matth., XXV, 41); quo ille dives ardebat, qui stillari sibi de Lazari digito poscebat humorem. At vero Lazarus in Abrahae sinu recumbens (Luc., XVI, 24), vitam carpebat aeternam, quam sibi promittit Propheta dicens: Vivam et custodiam verba tua. Vivam, ait, quasi nondum vivens; hic enim in umbra vivimus.

18. Ergo ista vita in corpore, umbra est vitae atque imago, non veritas. Denique in imagine ambulat homo, et in regione umbrae mortis consistimus. Sed si quis non ad terrena oculos mentis intendat, sed ad spiritalia erigat; ut possit dicere: Spiritus [PL15.1228C] ante faciem nostram Christus Dominus; dignus erit qui dicat: In umbra ejus vivemus (Thren., IV, 20). Christus enim vita est; et ideo qui in umbra Christi vivit, in umbra vitae est. Meritoque alibi dicit Sanctus Domini: In umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Omnes ergo etiam sancti in umbra sunt, quamdiu sunt in corpore: non perfecte vident: non perfecte, sed ex parte cognoscunt. Ipse Paulus ait: Ex parte enim cognoscimus (I Cor., XIII, 9). Ipse Vas electionis, cui Christus oculos reddidit, et sua illuminavit gratia; non facie ad faciem, sed per speculum videbat. Et David revelari oculos suos petit (Inf. vers. 18); ut removeretur umbra, quae integrum oculorum impediebat obtutum. Regionem autem hanc mortuorum esse quis dubitet; cum Sanctus [PL15.1228D] ipse dicat: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9)? Quia perfecte hic placere nemo potest, ubi etiam si fieri possit, ut sua peccata non habeat; in 999 ipsa tamen mortuorum regione vivendo, purificatione indiget, quae a contagio eum regionis hujus absolvat.

19. In umbra igitur hic vivimus, et ideo in umbra custodimus verba Dei. Et ut exemplo utamur: utique ante erant sub umbra Legis, quando custodiebant [PL15.1229A] homines sabbata, quae sunt umbra futurorum; sicut hodieque Judaei, qui verum sabbatum non vident, qui exemplari et umbrae serviunt. Nos quoque secundum Evangelium nunc viventes, umbram sequimur verborum Dei. Nathanael sub arbore fici videtur (Joan. I, 48), David in umbra alarum Domini Jesu sperare se dicit (Psal. XVI, 8); Zacchaeus in arborem sycomori ascendit, ut Christum videret (Luc., XIX, 4). Nobis quoque expandit manus suas Jesus, ut totum mundum obumbraret. Quomodo non sumus in umbra, qui crucis ejus protegimur velamento? Quomodo non sumus in umbra, quos crucifixus a malignitate saeculi et corporis ardore defendit? An nescimus quoniam Verbum Dei veniens in hunc mundum, non sicut Verbum advenit, quale [PL15.1229B] in principio erat, quale erat apud Deum: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Venit in nube levi: et cum esset virtus Altissimi, obumbravit Mariae; ut transfiguraret corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae. Sicut ille ergo mutavit formam, cum ex Virgine nasceretur: ita et nobis sermones Dei transfigurati videntur; cum leguntur in Evangelio, cum species eorum videtur in Scripturis quasi per speculum, quia tota veritas hic non potest comprehendi. Cum autem venerit quod perfectum est, non jam per descensionem, non per speciem ut transfigurati: sed integra atque expressa veritate resplendent.

20. Neque te moveat, quod ait: Multa verba custodiam; qui unum verbum cognoverit, multa [PL15.1229C] verba cognoscit. In uno enim multa sunt, et in multis unum est. Probandum est igitur quomodo unum verbum multa sint, et multa verba unum verbum sit. Nec est difficile doceri, cum dixerit Apostolus, quia ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in coelestibus et in terra, sive visibilia, sive invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 15 et 16). Unum est igitur Verbum, quod operatur in singulis: et cum in singulis operatur, operatur omnia in omnibus. Hoc Verbum unicum apud Patrem se diffudit in plurima; quia de plenitudine ejus omnes accepimus. Itaque si videas singula omnium quae creata sunt in ipso, videbis in singulis unum verbum esse omnium, [PL15.1229D] cujus pro captu nostro participes sumus. In me verbum est humanum, sed Apostolus succurrat et dicat: Puto et ego spiritum Dei habeo (I Cor., VII, [PL15.1230A] 10); in alio verbum coeleste, et verbum angelorum in plerisque est. 1000 Sunt qui habent verbum Dominationum et Potestatum, verbum justitiae, verbum castitatis, verbum prudentiae, verbum pietatis, verbum etiam virtutis. Sic unum verbum multa sunt, et multa verba unum sunt. Nec vero arduum est istud aestimari; cum legerimus quia omnia potest Spiritus sapientiae.

21. Itaque sicut alii datur per Spiritum sermo sapientiae, et alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii gratia curationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii spiritus cognitionis, alii spiritus consilii plenioris, alii spiritus fortitudinis, alii pietatis spiritus; tamen in omnibus unus atque idem spiritus est, dividens [PL15.1230B] singulis prout vult. Est spiritus prophetarum, et spiritus apostolorum: est etiam artificum spiritus, sicut et Beseleel et Oliab, quos implevit Dominus Spiritu divino sapientiae et scientiae, et omnis artis; ut facerent amictum et Tabernaculum, atque altare secundum sensum quem dedit his Deus (Exod., XXXV, 30 et seq.); sed etiam caeteris sapientibus intelligere et facere omnia opera secundum omnia quae Dominus imperabat. Itaque fecerunt quae non didicerant, nec viderant, secundum ea quae his Spiritus demonstrabat. Et plerisque videtur alius apostolorum spiritus, alius prophetarum, et diversus in singulis: sed non est diversus, sed unus est spiritus, dividens genera diversa virtutum. Unde non dubium videri debet, si aliis verbum apostolicum, aliis propheticum, [PL15.1230C] aliis evangelicum, aliis verbum operatorium datum est; et tamen unum est verbum dividens se singulis pro nostra possibilitate, vel pro sua voluntaria largitate. Hoc Verbum igitur, quod est caput omnium, hic per speculum video; et ideo verba hic custodire non possum: sed cum videro gloriam ejus revelata facie, tunc vivam, et vita vivens etiam verba divina custodiam.

22. (Vers. 18.) Ideo ergo secundo versu dicit: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Qui adaperiri sibi oculos petit, utique et gravari intelligit. Neque enim medicum rogat, nisi qui remedium aegritudini suae poscit. Dicit ergo iste ad medicum venientem de coelo: Adaperi oculos meos. Si turbatus est oculus, facile dolor omnis sedatur [PL15.1230D] collyrio: sin vero acies ejus humoris suffusione praetexitur, majora remedia quaeruntur. Est ergo sicut in oculis corporis, ita etiam in oculis animae [PL15.1231A] hujusmodi quaedam passio, quae ingravescat necesse est; ni i bonus medicus velamen illud abstulerit, et nebulam quamdam concreti humoris, quae impedire, vel potius operire, ne videat quae videbat, mentis aestimatur obtutum. Irrepsit aegritudo veteri fermento; eo quod non exuimus vel gentilem, vel Judaicam suffusionem, cum primum veniremus ad Ecclesiam: non audivimus et docentem boni medici disciplinam: 1001 Exspoliantes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9 et 10). Supervestivit ergo se aliquis, non exspoliavit: serpit gravior aegritudo, gravat oculos diuturnum velamen; non potest quisquam illud auferre, non Angelus, non Virtutes, non Dominationes, [PL15.1231B] non Potestates. Manet velamen illud, lectionem impedit, visionem obducit; quod non revelatur, inquit Apostolus (II Cor. III, 14), hoc est, a quocumque alio, nisi in Christo fuerit evacuatum. Cum vero conversus hujusmodi fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

23. Habes igitur quomodo auferas velamen, quod manet supra oculos cordis tui. Convertere ad Dominum, et velamen cadet. Conversus est Paulus ad benedictionem Ananiae, velut squamae ceciderunt ab oculis ejus; et vidit qui per triduum ante non viderat (Act., IX, 18): simul oculus corporis animaeque sanatur; quia medicamentum ei medicus demonstraverat ille de coelo, de quo scriptum est: Misit Verbum suum, et sanavit eos, et ex omnibus infirmitatibus suis liberavit eos (Psal. CVI, 20). Non est medicus iste [PL15.1231C] de terris, qui omnes curat infirmitates, et populos integros sanat. Mitte ergo, Pater, medicum istum: veniat Verbum tuum, aperiat oculos meos. Et Apostolorum oculi clausi erant, nisi eos Jesus aperuisset. Denique duobus ex his euntibus in castellum cui nomen Emmaus, cum interpretaretur Scripturas, et benediceret eos, Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc., XXIV, 31). Ergo nisi Jesus aperuisset nobis oculos, nemo vidisset: nisi Jesus sustulisset velamen, nulli Evangelii gratia refulsisset. Et Petrus clausos habebat oculos, et Johannes clausos habebat, et Jacobus clausos habebat. Denique in monte gravati erant somno, sed excitati majestatis fulgore divinae oculos cordis sui aperuerunt. Et quia siti in corpore, plene videre non poterant, obumbravit [PL15.1231D] eos nubes (Matth., XXVII, 5), ne corporis oculos gloriae coelestis fulgor hebetaret.

24. Quis igitur tantus ut aperiat oculos, et Legis videat sacramenta; nisi ei Christus demonstret? Non Moyses tantus. Denique, jubente Domino, virgam projecit, et facta est serpens, et fugit ab eo: apprehendit caudam serpentis, et facta est virga (Exod., [PL15.1232A] IV, 3 et 4); et adhuc non cognoscebat mysterium, quo declarabatur descensurum in terras Dominum Jesum, qui cum se exinanisset, deponi in crucem, et projici pateretur in tumulum, quasi serpens de virga factus; quia in tumulum projectus, de quo secundum oracula Legis resurgens in gloriam Dei divinaeque sedis regale consortium de serpente remearet. Apprehendamus ergo et nos caudam serpentis illius crucifixi; ut potestatem ejus regiam possimus agnoscere. Et illa quae in pedes ejus misit unguentum, tenuit eum. Caudam ergo serpentis apprehendit Moyses: et apertum est os ejus. Non ergo locutus esset de eo: nisi ipse Dominus os ejus aperuisset.

25. David adaperiri sibi oculos hic petit, et in superioribus dixit: Quis ostendit nobis bona (Psal. IV, [PL15.1232B] 6)? Erat sub Lege nutritus, sciebat quia Lex umbram habet 1002 futurorum bonorum: ipsa bona jam non per umbram, sed apertis oculis videre cupiebat (Hebr., X, 1). Noverat quia exemplari et umbrae coelestium mysteriorum serviebant, qui secundum legem Moysi deserviebant. Volebat ipsam cultus divini comprehendere veritatem; et ideo ut ab oculis suis velamen discuteret, conversus ad Dominum precabatur dicens: Adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Intelligebat vere militiam esse coelestem, quam posset unusquisque ex Lege cognoscere, cui tamen Dominus revelas set. Quis enim de terrenis ad coelestia, de umbra ad claritatem, de exemplari ad penetralia veritatis humano gradu sine divino ductu possit ascendere?

[PL15.1232C] 26. Quis potest considerare altare illud coeleste, verumque templum, sacerdotes et levitas, non istos secundum carnis officia, sed illos secundum spiritus gratiam? Denique hanc solam sibi gratiam pro maximis optabat David dicens: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: et ut videam delectationem Domini, et considerem templum ejus (Psal. XXVI, 4). Quis poterat cognoscere, quod offerret dives magnum munus, secundum quod potest manus ejus, ut solvatur ejus peccatum? Quis poterat intelligere, si non haberet? Quis offerre, verbi gratia, arietem, quia non solvebatur ejus peccatum? Quis poterat advertere, quae essent illae immunditiae, quas solvit non Lex quam putant Judaei, sed lex spiritalis, quam Paulus agnovit? [PL15.1232D] Quis poterat videre remissiones peccatorum veras, quarum exemplar in Lege, veritas in Evangelio est, dicente Domino Jesu: Dimissa sunt tibi peccata (Luc., VII, 48); non per hircorum sanguinem, sed per hostiam sui corporis? Ille itaque dives in Lege, qui perfectae majestatis in Christo plenitudinem confitendo, et quasi eam quibusdam ad illud altare coeleste [PL15.1233A] fidei manibus offerendo, peccatum suum solverit. Ille videt verum Sacerdotem, qui videt Principem sacerdotum: ille templum verum considerat, qui audit dicentem: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19). Magnum templum, de quo virtus exibat, et curabat omnes. Mirabile illud altare, in quo unius agni sacrificium tulit peccata mundi. Ille praestantissimus levita, qui venit non ut ministerium exigeret; sed ut omnibus exhiberet suae ministerium passionis: cui portio Deus, qui hic nihil possederit, ut omnia possideret.

27. Quid autem dicam de Hebraeo, quem Lex sex tantummodo jubet servire annis, et septimo anno exire a servitio (Exod., XXI, 2)? Quis iste Hebraeus servus? Quis Hebraeus liber poterat intelligi? Quis [PL15.1233B] tantus, ut annos aeternos in mente habens videat verum Hebraeum, qui non in perpetuum manet servus, sed sex annis servili functus officio, septimo anno gratiam libertatis adipiscitur? Cujus videtur Isaac patriarcha servitutis et libertatis non ignorasse mysterium, qui ait: Servies fratri tuo, et erit cum deposueris et solveris jugum ejus a collo tuo (Gen. XXVII, 40), significans fore tempus, quo et si quis servierit hic positus fratri suo, postea tamen exactis annis, qui sex istis diebus, atque istis quos 1003 hic exigimus mensibus colliguntur, solvat jugum a cervice sua, quod fit septimo anno remissionis. Conjicere possumus veri Hebraei typum in Joseph, qui portavit servitutis jugum: sed eum culpa non cepit, non carcer inclusit, non Aegyptus decoloravit. Conjicimus [PL15.1233C] in Petro, Joanne, Jacobo, qui creati et instituti sub jugo Legis solverunt tamen fratris sui Judaicum jugum, ubi legitimae tempus quietis advenit, quando refulsit his remissio peccatorum: et hoc tamen hic in umbra adhuc gestum comparatione coelestium.

28. Quanta autem quies illa, quae ex Lege conjicitur, in Evangelio revelatur, et adhuc integra reservatur, dicente Domino Jesu: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24)! Quam beatus, qui istius habitationis fructum, quietis consortium illic potuerit promereri! Tunc intelliget quid sit aperuisse oculos, ut videret mirabilia de lege Dei.

29. Bene admonuit lectio Evangelii, quae decursa est, in qua sanatus est leprosus ille, qui dixit: Si vis, potes me mundare (Luc. V, 12); in voluntate Domini [PL15.1233D] constituens potestatis effectum. Cui respondit similiter: Volo, mundare (Ibid., 13). Praemissa pietas voluntatis, secuta potestatis auctoritas est. Omnibus dicit Jesus, volo, qui non vult esse peccatum. Velle Christi, commune in omnes est; mundari, fidei est credentis in Christum. Et tetigit eum. Tangit eos, quorum fide tangitur. Denique dicit: Tetigit me aliquis; sentio enim virtutem exisse de me (Luc., VIII, 46). [PL15.1234A] Habes operationem immaculati corporis, habes remissionem divinitatis.

30. Sed ut plenius sanaretur, aperuit oculos ejus dicens: Vade, ostende te sacerdoti (Luc., V, 14). Multos sacerdotes habebat Synagoga; sed qui oculos aperit, falsos non videt sacerdotes, verum aspicit. Quis est verus sacerdos, nisi ille qui est sacerdos in aeternum? Et ideo Pater dixit ad eum: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4). Aperuit ergo o ulos ejus, et vidit, et intellexit quale munus pro emundatione sua deberet offerre. Beatus qui audit haec: quanto beatior qui videt, qui se vero potest ostendere Sacerdoti, ut non habeat quod timeat in se videri, qui se prius aspicit, facie revelata! Nam nisi ipse se prius viderit, non audebit se ostendere; sicut Adam [PL15.1234B] qui se occultare cupiebat, quia se non agnoscebat. Sed jam etiam id quod sequitur, consideremus.

31. (Vers. 19.) Advena ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Non cujuscumque vox ista est; sed ejus qui terrenis renuntiaverit voluptatibus, et omni se mundanae cupiditatis exuerit affectu. Ille est in hac terra advena, qui potest dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20); qui suam habet in Domino portionem, qui potest dolere quod diutius vivat in terris, qui vitae hujus longaevitate lassatur, cui prolixitas habitationis hujus fastidio sit, quam sanctus aversatur, et dicit: Vae iis qui habitant in terra (Apoc. VIII, 13)! Qui dissolvi non timet; et si solvatur, praesumit se cum Christo futurum: hic vere peregrinus in terra est; quia sanctorum est [PL15.1234C] civis, et domesticus Dei, et thesaurum sibi condit in coelo. Non utique is exiens de Aegypto, in hanc intelligibilem Aegyptum remeare desiderat, nec 1004 depositae senectutis et mortis pavescit confinia, nec horrea struit messibus recondendis, jam alienis victurus aetatibus: sed sola dives virtutum fecunditate, ea congregat, quae sibi nec mors possit auferre.

32. (Vers. 20.) Meritoque dicit: Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore. Quod utique non facit nisi liber a vinculis, nec solum a vinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a vinculis charitatis humanae. Vincula complura sunt in hoc saeculo: vincula sunt desideria vivendi, vincula sunt oblectamenta voluptatum, vincula sunt honorum, vincula conjugii. Denique dicit tibi bonus Magister: Solutus es ab uxore? [PL15.1234D] Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27). Nec tamen peccat, qui uxorem acceperit, sed innectit sibi vincula mentis; quia sollicitus est quomodo placeat uxori. Beatior esset, si Deo soli placere desideraret. Cernis autem quia ligatus est, qui sui non habet corporis potestatem. Ergo quia mandatum Dei est, quod Legis oraculo et Apostolico sermone depromptum est (Deut., VI, 5; et Matth., X, 37), ne quis uxorem, divitias, honorem, [PL15.1235A] necessitudines Deo praeferat: qui autem praetulerit, fit obnoxius judiciis Dei; ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo Deus mandata sua. Qui enim mandata Dei cognoverit, et custodierit, non refugit judicia divina, sed desiderat; meritoque tamquam revelatis sibi mandatis ait: Concupivi desiderare judicia tua in omni tempore.

33. Non dixit: Concupivi judicia, sed: Concupivi desiderare. Sicut enim vita vivere plus est quam vivere (vivere namque commune etiam hujus est vitae, vita autem vivere beatorum est), sic concupiscere ut desideremus judicia Dei, plus est quam desiderare judicia. Concupiscimus enim desiderare, quasi non sit potestatis nostrae desiderium, sed gratiae Dei. Cum enim Dominus oblectari nos viderit cupiditate [PL15.1235B] desiderii judiciorum suorum, sobrium auget affectum. Cum autem peccamus, non concupiscimus desiderare judicia Dei. Neque enim aegrotus uri desiderat, vel incidi; ut possit recipere sanitatem. Refugit qui gravius aegrotat; ne uratur, ne incidatur, ne alligetur, ne abstineat a cibo. Qui autem salutarem habet valetudinem, medico securus occurrit. Unde etiam Dominus non otiose ait: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc., XXII, 15); non solum desiderans, sed etiam geminato desiderio concupiscens remissionem retribuere peccatorum. Concupiscamus ergo et nos desiderare judicia Dei. Bona conscientia quae cum examinatur, probatur. Et concupiscamus desiderare in omni tempore; ut nullum momentum bonae praetereat vacuum cupiditatis.

[PL15.1235C] 34. (Vers. 21.) Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Cum Dominus Jesus per obedientiam genus humanum redemerit, justitiam reformaverit: serpens autem per inobedientiam peccatum introduxerit; quid vitii habeat superbia, hinc aestimare possumus, cujus auctor diabolus est, quem inducit Propheta dicentem: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14). Itaque cum sit nequissimus, ut honorem non dederit 1005 Domino Deo nostro; pejores tamen discipulos erudivit. Ille enim se sic exaltavit, ut vellet aequari et similis esse Altissimo: discipulus autem ejus significatur ab Apostolo indignaturus aequalem similemque se aestimari Deo. Scriptum est enim: [PL15.1235D] Cum revelatus fuerit homo iniquitatis, et filius interitus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus (II Thess. II, 3 et 4). Magister igitur similem se praesumit, hic superiorem. Ideoque et Dominus ad discipulos suos dixit: Majora his facietis (Joan., XIV, 12); ut quibus serpens plus ademerat, quam ipse amiserat, majora Christus facere donaret, quam ipse in terris fecerat. In se enim voluit principem mundi fallere, in discipulis triumphare.

35. Itaque a tanto volens crimine vindicare humanum genus, introduxit pharisaeum et publicanum in [PL15.1236A] templo orantes (Luc., XVIII, 10 et seq.); et docuit etiamsi bona caetera habeat, quod magis superbus offendat, quam humilis, qui nulla virtutum dote subnixus sit; studet enim supplantare diabolus bonis operibus intentos. Quantum laboravit pharisaeus ille, ne raperet aliena, ne injustus esset, ne adulteraret! Quantum laboravit, ne peccaret, sicut peccavit publicanus! Quantum laboravit, ut bis in sabbato jejunaret! Quantum laboravit, ut decimam daret omnium quae acquireret! Quis nostrum haec facit? Quanti habent possessiones, et soli incubant fructibus, et solis sibi messes recondunt! Advertit hoc diabolus, et perfudit cum ulcere gravi; ut non teneret caput, mente carnis inflatus; et in eo in quo laudabilis fore crederetur, ibi reprehensibilior judicaretur. Agebat [PL15.1236B] enim gratias Deo quod non esset raptor, adulter, injustus. Quam noxie ei luctatus est serpens, et gravibus eum spiris ligavit! Superiorem fecit, ut de altiore dejiceret: inferiorem se praebuit, ut sublimiorem casu graviore prosterneret. Mala ruina est arrogantiae, quae superiorem subripuit. Mala haec lucta serpentis, qua se in plurimos torquet anfractus.

36. Inflare volebat et Paulum. Quem Paulum? Illum utique apostolum non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (II Cor., XII, 7 et 8). Et pene deceperat, ita ut stimulum carnis suae, qui se humiliabat, rogaret auferri. Sed bonus Dominus, qui Paulum infirmitatibus vellet facere fortiorem, adhibuit ei angelum satanae; ut suis diabolus artibus vinceretur. Non mentiebatur pharisaeus, [PL15.1236C] immo etiam vera dicebat: sed omnis qui se exaltat, etiamsi vera dicat, offendit (Luc., XVIII, 14). Denique probabilior pharisaeus ingressus est templum, quam publicanus; et tamen condemnatus exivit. Quantum crimen superbiae, ut ei etiam adulteria praeferantur!

37. Denique Dominus, qui aliis donat, superbis resistit, et tamquam congreditur iis qui se exaltant, sibique hoc certamen vindicat: et qui aliis compatitur, arrogantes increpat; quia nihil gravius, quam ut fratres nostros pauperes superbo 1006 oculo despiciamus, conformes nobis intolerabili repellamus fastidio, nostra indignos gratia judicantes, quia sunt inopes: cum paupertas facilius sit Deo, quam thesaurus acceptior.

[PL15.1236D] 38. Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. Supra dixerat: Ne abscondas a me mandata tua; et ideo quasi revelata sibi mandata cognoscens, condemnat eos qui declinaverint a mandatis coelestibus. Et bene dixit: Qui declinant; directum enim mandatum est, ideo ab eo nemo deflectat.

39. Movet autem qua ratione hic dixerit: Ne abscondas a me mandata tua. Quod enim absconditur, obscurum fit et occultum; cum supra dixerit: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). Si lucidum mandatum, quomodo absconditur; [PL15.1237A] cum lucernam nemo ponat sub modio? Nisi forte lucidum est unum mandatum, multa autem mandata abscondita sunt. Nam judicia tua, inquit, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Non judicium sicut abyssus, sed judicia dicuntur.

40. Vide autem ordinem. Supra ait: Ne repellas me a mandatis tuis; in sequentibus ait: Ne abscondas a me mandata tua; hic ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Vere maledicti qui declinant a mandatis tuis, qui referre gratiam debuerunt: primo, quia non sunt repulsi; secundo, quia non abscondi a se divina mandata meruerunt. Declinat ergo aliquis quod optavit.

41. (Vers. 22.) Sequitur: Aufer a me opprobrium et contemptum; quoniam testimonia tua exquisivi. Si contemptus opprobrii loco ducitur, quomodo scriptum [PL15.1237B] est: Contemptibilia hujus mundi elegit Deus (I Cor., I, 28)? Sed considera quia mundi contemptibilia dixit, non Dei. Quod enim in hoc mundo contemptibile, hoc pretiosum est apud Deum. Denique humilitas in hoc mundo contemnitur, sed Dei judicio comprobatur. Et si publicanus se humiliaverit, exaltatur. Audi quem diligat, et non pro nihilo habeat Deus. Quicumque sanctus est, qui sine macula vivit, veritatem custodit, non appetivit proximum suum, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; omnia quae malitiae sunt, reprobavit (Psal. XIV, 2-4): talis etiam si sit gentilis, devotione humilitatis a Deo comprobatur. Superbi autem, velut pharisaeus, arrogantia sua pro nihilo ab [PL15.1237C] illo aestimantur. Denique gentilitas non est: devotio autem manet in aeternum. Cave ergo ne Christo opprobrio sis. Nolo mihi quicumque maledicat, et quasi peccatorem despiciat: quam grave, si Christus dignum opprobrio ducat! Vae tibi, inquit, Corozaim et Bethsaida (Luc., X, 13). Condemnantur; quia non egerunt poenitentiam delictorum suorum. Nos ergo agamus, ut a nobis auferatur opprobrium. Quis autem est, qui non est opprobrio dignus? Qui exquisivit Domini testimonia. Multi quidem sunt qui volunt inferre opprobrium servis tuis, sed ipsi sunt magis probrosi; quia pro nomine tuo pati opprobrium gloriosum est.

42. (Vers. 23.) Et ideo ait: Etenim sederunt principes, et adversum me 1007 detrectabant. Vox martyris [PL15.1238A] est, qui perductus ad judicium persecutorum, cum cogeretur idolis immolare, et constanter resisteret: judices autem sedentes in tribunalibus stipati officiis, indignantes quod suis non obsecundaretur imperiis, conferrent quo dignum supplicio censerent; stabat intrepidus dicens: Sederunt principes et adversum me detrectabant. Est etiam Domini vox ista, cum convenisset presbyterium plebis, et principes sacerdotum et scribae, et ad concilium Judaeorum deductus esset dicentium: Quid adhuc desideramus testes? audivimus enim de ore ipsius (Matth. XXVI, 65); et staret ante praesidem, et duceretur ad crucem, quid pulchrius diceret, quam: Sederunt principes, et adversum me detrectabant, hoc est, me stante, sederunt principes? Et quia tribunalium fulcro sublimes erant, Dominum non videbant. Sedebant ergo, erant [PL15.1238B] in fastigio principatus, nec Principem principum cogitabant. Sed parum hoc. Adversus me, inquit, detrectabant. Ego eorum redemptor adveneram, ego veneram ut omnium peccata mundarem, ut recuperarem amissos, restituerem paradiso sancti Jacob haereditatem; et illi adversus me detrectabant. Et ideo imitatores mei, discipuli mei, nolite injuriam erubescere si steteritis ante principes pro nomine meo; cum ego steterim pro vestra salute.

43. Denique traditus in custodiam Petrus cum caeteris apostolis, et postera die statutus ante concilium constanter dicebat: Principes populi, et seniores Israel, si nos hodie dijudicamur, quod benefactum sit homini infirmo, in quo iste salvus factus sit; notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quod in nomine [PL15.1238C] Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus (Act. IV, 8, 10), hoc est: Vos estis qui statuistis et Christum; gloriae loco ducimus istam injuriam; quia arguimur pro aegroti hominis sanitate: hanc haereditatem servulis Salvator omnium dereliquit. At illi conferebant inter se dicentes: Quid faciemus istis hominibus (Ibid. 16)? Et dimiserunt eos. Gloriabatur ergo Petrus, et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt, qui injuriam pro Christi nomine sustinerent. Recte ergo tunc dicerent singuli: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant.

44. Sederunt principes adversus Esaiam, et disputaverunt ut secaretur: sed non timebat eos qui [PL15.1239A] dicebat: Audite... principes Sodomorum (Esai, I, 10). Sederunt adversus Hieremiam ut mitteretur in lacum. Sederunt adversus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare. Sederunt adversus Susannam, et contra castitatis feminam judicabant: sed ut ostenderetur principum bonum non esse consilium, excitavit pueri spiritum Dominus; et quam principes ream mortis pronuntiaverant, eamdem propheta totius innoxiam criminationis absolvit.

45. Sunt et alii principes, qui adversus nos detrectant, 1008 de quibus dicitur: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores, tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes., VI, 12). Isti sedent [PL15.1239B] et explorant, qui justus sit in hoc saeculo, qui Christianus intente Deo serviat, studiosus boni operis et facti. Detrectant de eo dicentes: Insidiemur illi, impediamus eum, prohibeamus eum efficere quae desiderat, conteramus ejus mentem, frangamus animum ejus adversis frequentibus ac repentinis; et si Deo probatus est propter justitiam, rogemus dari nobis tentationes ejus. Neque enim in tantum prophetam, tentationum ejus quas plurimas subiit, potestatem habere potuissent, nisi Dominus probandi sui militis causa dedisset, ut majore eum gloria coronaret. Quis igitur regem Saul excitavit in eum, nisi spiritus malus, sicut legimus, qui se dolebat excludi quotiescumque David vel citharae sono, vel bonorum consiliorum operumque [PL15.1239C] fidibus ac nervis mentem regis animumque demulcebat (I Reg. XVI, 23)? Quis excitavit Doech Syri nequitiam, ut sanctum virum proderet, et hospitalem humanitatem deduceret in periculum sacerdotis (II Reg., XXII, 9, et 10)? Quis inflammavit ardorem Ammon, ut domum incestaret propheticam, et contristaret animum patris, alterius incesta libidine, alterius injuria (II Reg., XIII, 14): et qui aliis prophetabat, domus suae mala praevidere non potuerit? Quis armavit furorem Abessalon, ut patrem domo excluderet, et parricidali persequeretur praelio (II Reg. XV, 14)? Sed cum prope viribus regni jam esset sanctus inferior, hoc uno incensa adversum se diaboli restinxit spicula, quod cum filius necem peteret patris, ille tamen salutem filii pietatis mandabat [PL15.1239D] affectu.

46. Ergo principes populi, ut Architophel, et caeteri bellantium duces sederunt (II Reg. XVIII, 5). Tractabant principes populi cum Abessalon adversus Prophetam (II Reg. XV, 31). Et ideo dicit: Etenim sederunt principes, et adversum me detrectabant: servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Advertimus arma justi, quibus omnes adversariorum [PL15.1240A] repellat impetus. Alibi ait: Circumierunt me et expugnaverunt me gratis: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 3 et 4): hic ait quod studium ei non exercendae ad belli artes fuerit juventutis, non decipiendi adversantis astutia ulla cordis; ut illum vinceret quem videbat: sed adversum eos praeliabatur, quos non videbat: majorque in eo pietas, quam virtus corporis militabat. Itaque in Dei exercebatur justificationibus; ut contrario ictu diabolum vulneraret. Ille eum ab intentione justitiae, et studio devotionis, occupationibus bellicis conabatur abducere: hic magis se divini operis et cultus meditationibus occupabat. Itaque Dominus protexit eum, in quem speravit, cum quo loquebatur, cui toto adhaerebat affectu. Justus [PL15.1240B] enim aut cum Deo loquitur orando, aut 1009 divina loquitur opera laudando: et semper loquitur opera Dei; ne loquatur os suum opera hominum. Nihil terrenum justus loquitur, nihil mortale agit.

47. (Vers. 24.) Ideoque dicit: Etenim testimonia tua, meditatio mea est: et consilia mea, justificatio tua. Advertis quid doceat, quod haec debeant esse consilia justi, ut meditetur mandata Dei, et exerceatur in Dei laudibus et oraculis; ut justificet Dominum semper. Qui facit quae Deus mandat, quae credit Deo placere, Deum justificat. Quod ex lectione Evangelii possumus intelligere (Luc., VII, 30), dicente Evangelista, quia pharisaei spreverunt consilium Dei, non baptizati baptismo Joannis. Hoc in uno libro, in alio autem habes: non justificaverunt Deum, quia [PL15.1240C] baptizari noluerunt. Ideo Dominus ad Joannem dicentem: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 14 et 15). Qui ergo facit mandata Dei, justificat Deum; quia facit ejus justitiam: et bonum est ut consilium Dei sequantur hominum consilia; quia Dei consilium certum semper: nostra autem plerumque incerta consilia ex rerum probantur eventu.

Αντιδράσεις αναγνωστών

βιβλιογραφικές αναφορές

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1197B-1240C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Δημοσιεύτηκε από: Rodion Vlasov
Ημερομηνία δημιουργίας σελίδας: 2026-11-22, Ενημέρωση: 2026-11-22