1. [vers. 1.] Psalmi hujus octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: Pro melech ad respondendum. Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias jam quid nobis videretur diximus: et, filiis Core, usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, in finem; sed quod sequitur, Pro melech ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Pro melech autem, latine pro choro dici potest: melech enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo, Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conotus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur, Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Joannes, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere (I Joan. III, 16): hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in charitate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si charitatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest (I Cor. XIII, 3). Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor [PL37.1110] autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur filiis Core, id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus (Matth. XXVII, 33); quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est, Core. Et hic est intellectus Aeman Israelitae: quod in tituli hujus ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur, Frater ejus. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis ejus intelligunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed ejus gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47): sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat (Gen. XXV, 27). Jam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.

2. [vers. 2, 3.] Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. Oravit enim et Dominus, non secundum formam Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est. Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus orationis in conspectu Dei, acceptatio ejus est; inclinatio auris Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est, Intret in conspectu tuo oratio mea; idipsum est, Inclina aurem tuam ad precem meam.

3. [vers. 4.] Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tanquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit (Isai. LIII, 4): et evangelista, Assumpto, inquit, [PL37.1111] Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et nuestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait illis, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 37, 38). Haec futura praevidens Propheta, psalmi hujusce conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est, Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait, Tristis est anima mea; hoc dictum est, Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Jesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab ejus gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus ejus ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2-4). Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum ejus passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.

4. [vers. 5, 6.] Denique illud quod in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); etiam in isto psalmo deinceps dicitur, Deputatus sum cum descendentibus in lacum: utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tanquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. Lacum enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.

5. Factus sum, inquit, sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3) inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se insipienter liberos putabant, Omnis, ait, qui facit peccacatum, servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Hic ergo inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat (Id. X, 18); qui etiam carnem suam tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat (Id. II, 19); quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur (Id. VIII, 29): ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus, Alios salvos fecit, [PL37.1112] seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum (Matth. XXVII, 40-43); factus est, id est existimatus est, tanquam homo sine adjutorio. Tanquam vulnerati dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro (Ibid., 50, 60): sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto (Psal. CI, 8), id est, ad dexteram Patris in coelo; nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tanquam homo sine adjutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adjutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adjutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam (Psal. LVI, 7). Melius enim sic intelligendum existimo, quam ut id quod dictum est, Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis justi, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est, Justorum animae in manu Dei sunt (Sap. III, 1), hoc est, habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur (Psal. XC, 1). Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu ejus expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.

6. [vers. 7.] Posuerunt me, inquit, in lacu inferiore; vel potius, in lacu infimo: sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur, Eduxisti me de lacu miseriae (Psal. XXXIX, 3). In tenebrosis et in umbra mortis: posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II, 8). Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intelligenda sit: an illa potius de qua scriptum est, Qui sedebant in tenebris et umbra mortis, [PL37.1113] lux orta est eis (Isai. IX, 2); quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.

7. [vers. 8.] In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim graece positum est θυμὸς, diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent ὀργὴ, ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem θυμὸς positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est, In me confirmata est ira tua; nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Et ideo cum ejus obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet, Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum videretur, adjecit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo, Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt (Psal. XLI, 8): vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me transierunt; διῆλθον enim est in graeco, non εἰσῆλθον. Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem jam ipsas passiones: quae utraque veniunt de judicio Dei. Sed illic dictum est, Omnes super me transierunt; hic vero, Omnes super me induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intelligi voluit, super me transierunt, dixit: hic vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem, Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.

8. [vers. 9, 10.] Longe, inquit, fecisti notos meos a [PL37.1114] me. Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Quod vero adjungit, Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intelligi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intelligitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia foris erant discipuli ejus, quando ipse intus judicabatur? an potius, non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et idco sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab inopia. Nam quos ejus oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in ejus passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tanquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: »Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus, Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore?« Quid autem his verbis vellet intelligi, evidentius expressit dicens, Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 12-27). Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater ejus qui in coelis est, ut Petrus diceret, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 17), videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.

9. Et clamavi, inquit, ad te, Domine. Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur, Tota die expandi manus meas ad te, quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait, Expandi manus meas, crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus, Tota die? Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intelligi, qui praeter noctem dies appellari solet; [PL37.1115] etiam talis diei, quando crucifixus est, jam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio, Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40); ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait, Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intelligere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.

10. [vers. 11.] Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, ejus bona opera profuerunt; ideo consequenter adjecit: Numquid mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt (Id. XXVII, 52): et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait, Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait, Tota die expandi manus meas ad te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret (Joan. VI, 38): ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Isai. LXV, 2). Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur, Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino [PL37.1116] Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intelligamus, de quibus dicit Apostolus, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi (I Cor. I, 20)? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur, Domini est salus (Psal. III, 9). Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est, Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in ejus Ecclesia spirituali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est, Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2); sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis (Rom. XI, 14). Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est, Numquid mortuis facies mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet ejus ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens, »Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum:« et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait, »Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.« Deinde interponit Evangelista, »Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus eum esset:« et secutus atque ipsius Domini verba conjungens, ait, »Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo« (Joan. VI, 44, 64, 65, 66). Supra dixerat, Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tanquam hujus rei causam exponens, Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tanquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt, Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26).

[PL37.1117] 11. [vers. 12.] Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit, Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura conjungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut intelligantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait, Numquid mortuis facies mirabilia? Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: »Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27 et 28).

12. [vers. 13.] Numquid coguoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblita? Quod est, in tenebris; hoc est, in terra oblita. Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus, Fuistis enim aliquando tenebrae (Ephes. V, 8). Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: Clamavi ad te, Domine, inter passiones meas; tota die expandi manus meas ad te: id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. Nam quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam; id est, animae mortuae, cujus mors jacet sub corporis pondere? et veritatem tuam in perditione; hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? Numquid enim in tenebris hujus mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, tua mirabilia et justitia cognoscentur?

13. [vers. 14.] Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11 et 12). Ergo et hic sequitur ac dicit, Et ego ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis jam intelligendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim, Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3)? Sed ad te clamavi, ut salvus essem. Quis enim me [PL37.1118] discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV. 7)? Domini est salus: gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus (Psal. XXXII, 16); sed, sicut scriptum est, »Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona« (Rom. X, 13-15)! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum (Luc. X, 34): quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5): sed non omnium est fides (II Thess. III, 2); et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Jam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te (I Cor. IV, 5); nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium jam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet te.

14. [vers. 15.] Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hoc et in illis verbis dictum est, Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Causa cognoscenda proposita est, non tanquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic, Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hujus tamen rei causa si diligenter advertatur, jam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tanquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius.

[PL37.1119] 15. [vers. 16-19.) Exsequitur itaque breviter etiam tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae sunt, cum et Saulo dictum sit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? et ipse jam Paulus tanquam electum membrum in eodem corpore positus dicat, »Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea« (Coloss. I, 24). »Utquid« ergo »Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum, et notos meos a miseria.« Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a juventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit, Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1). Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra ejus, ut in eis sit major humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est, Ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris ejus usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die, continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus, Omnes me reliquerunt; non illis imputetur (II Tim. IV, 16). Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio hujus sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cujus nondum re, sed jam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus (Rom. VIII, 24, 25)? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humiliabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in ejus [PL37.1120] benignitate manente manebimus: nec terrores ejus nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt: nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.

IN PSALMUM LXXXVIII ENARRATIO

SERMO I. De prima parte Psalmi

1. [vers. 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Charitati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Jesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror, Intellectus Aethan Israelitae; unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis hujus Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad ejus misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.

2. [vers. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed tua loquor; annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Si non obsequor, servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum; veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas misericordias cantet, audiamus.

3. [vers. 3.] Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Jeremiae, Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem (Jerem. I, 10). Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: Destrues eos, et non aedificabis illos (Psal. XXVII, 5). Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, [PL37.1121] sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cujus os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico, Quoniam dixisti; securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. Quoniam dixisti. Quid dixisti? In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Quomodo superius, ita in sequentibus. Misericordias tuas, Domine, inquit, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque conjunxit: Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Judaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum (Rom. XI, 1, 2). Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem (Ephes. II, 20). Sed ille lapis angulum non faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tanquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. Dico enim, inquit, Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Merito, In coelis praeparabitur veritas tua. Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 4, 5); quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem [PL37.1122] terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus, In coelis praeparabitur veritas tua.

4. [vers. 4.] Disposui testamentum electis meis. Dixisti (intelligitis) hoc totum: dixisti, Disposui testamentum electis meis. Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cujus haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? Disposui, inquit, testamentum electis meis. Juravi David servo meo. Quam securus loquitur iste, qui intelligit, cujus os servit veritati? Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia dixisti; quanto securiorem, quia jurasti? Dei quippe juratio, promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo jurare (Matth. V, 34); ne consuetudine jurandi, quia potest homo falli, etiam in perjurium prolabatur. Deus solus securus jurat, quia falli non potest.

5. [vers. 5.] Videamus ergo quid juraverit Deus. Juravi, inquit, David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis (Ephes. V, 23), semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Sic ergo hic accipiamus, fratres, Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat, In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intelligendae, sicut nostis, sicut jam insinuatum vestrae Charitati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes ejus in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in [PL37.1123] nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc juravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, jurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.

6. [vers. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Non merita sua confitebuntur coeli, sed confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia ejus a quo facti sunt coeli. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4). Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim, Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intelligantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? In ecclesia sanctorum. Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.

7. [vers. 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intelligatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait, Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Intelligimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; [PL37.1124] Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intelligimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem: quam vineam explicat et designat apertissime, dicens, Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est (Isai. V, 6, 7). Ne tu aliter intelligas vineam, et relictis hominibus significatis terram scruteris: Vinea, inquit, Domini Sabaoth, domus Israel est. Non intelligat aliud, se intelligat domus Israel esse vineam meam; se intelligat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intelligat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si vinea Domini Sabaoth, domus Israel est, quid dixit iratus? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tanquam nubes, ut pluerent Judaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli, Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes (Act. XIII, 46). Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5). Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cujus enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed quis in nubibus aequabitur Domino? Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed quis similis erit Domino in filiis Dei? Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. Quem me dicunt homines esse filium hominis? Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite quem me dicunt homines esse filium hominis? Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite [PL37.1125] quem me dicunt homines esse. Et responderunt dicta hominum: Alii dicunt Jeremiam, alii Eliam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis. Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia justi et sancti, utique et ipsi filii Dei: Jeremias, Elias, Joannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos quem me dicitis esse. Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: »Tu es,« inquit, »Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi;« non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.

8. [vers. 8.] Quis enim tu, cui respondetur, Tu es Christus Filius Dei vivi; quem putaverunt alii homines non sancti, non justi, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Jeremiam, aut Joannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: »Deus glorificandus in consilio justorum. Quis« ergo »in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus« est »glorificandus in consilio justorum?« Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Deus glorificandus in consilio justorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt. Ubique Deus. Qui ergo in circuitu ejus sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo, Magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3); qui remanent, qui sunt in circuitu ejus, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu ejus Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt: quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.

9. [vers. 9, 10.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non impleretur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8 et 9), nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco [PL37.1126] de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10. Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tanquam venires ad ducendam conjugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson (Judic. XIV, 5, 6): et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo veritas tua in circuitu tuo. Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur (Luc. II, 34)? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tanquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? Tu dominaris potestati maris. Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: Tu dominaris potestati maris. Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis (I Cor. X, 13). Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: Motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11. [vers. 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit, Mandabo draconi ibi ut mordeat eum (Amos IX, 3); est draco de quo dicitur, Draco hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII, 26): cujus caput contundit super aquam. Tu, inquit, humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. [PL37.1127] Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti (Coloss. II, 14): illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intelligas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.

12. [vers. 12, 13.] Tui sunt coeli, et tua est terra. A te pluunt, super tuam pluunt. Tui sunt coeli, per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: tua est terra, quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti. Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit, Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14); sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. Aquilonem et maria tu creasti.

13. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Montes isti intelliguntur, sed aliquid significant. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est, Vos estis lumen mundi (Matth. V, 14); nisi ab illo de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9)? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema ejus. Merito venit lumen et factum est anathema ejus. Cujus, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: non in meritis suis, sed in nomine tuo. Dicent enim isti, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; propter mare saeviens: ne forte dicant Gentes, Ubi est Deus eorum (Psal. CXIII secund. 1, 2)?

14. [vers. 14.] Tuum brachium cum potentia. Nemo sibi aliquid arroget. Tuum brachium cum potentia: a te facti sumus, a te defensi sumus. Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.

15. [vers. 15.] Justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Apparebit in fine justitia tua et judicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de judicio tuo dicitur in alio psalmo, Pro occultis filii (Psal. IX, 1). Erit manifestatio judicii tui et justitiae tuae. Ponentur quidam [PL37.1128] ad dexteram, et quidam ad sinistram (Matth. XXV, 33): et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt justi, cum viderint quod modo non videntes credunt. Justitia et judicium praeparatio sedis tuae: utique in die judicii. Nunc ergo quid? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Praeparationem sedis tuae, justitiam tuam et judicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine judicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

16. [vers. 16, 17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; Beatus populus sciens jubilationem. O beate popule! putas, intelligis jubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intelligas jubilationem. Quid est, intelligas jubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti jubilationem.

17. Denique si intellexisti in gratia jubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. Beatus certe populus sciens jubilationem. Quam jubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Thabor ille, Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die. Thabor ille et Hermon in nomine tuo exsultabunt: si volunt tota die, in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, in nomine tuo exsultabunt; et in tua justitia exaltabuntur. Non in sua justitia, sed in tua: ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, et non in lumine tuo exsultantes, justitiae Dei non sunt subjecti. Sed unde? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2 et 3). Populus autem sciens jubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens jubilationem), unde debet jubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua justitia: auferat de medio Justitiam suam, et humilietur; veniet Dei justitia, et exaltabitur. Et in tua justitia exaltabuntur.

18. [vers. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum: quia tibi beneplacuit, non quia nos digni sumus.

[PL37.1129] 19. [vers. 19.] Quoniam Domini est susceptio. Nam ego ut cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus suscepisset me. Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel regis nostri. Ipse susceptio, ipse te illuminat: in ejus lumine tutus es, in ejus lumine ambulas, justitia ejus exaltaris. Ipse te suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de se, non de te.

20. [vers. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti. Locutus es in aspectu tuo, revelasti hoc Prophetis tuis. Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde Prophetae Videntes dicebantur (I Reg. IX, 9). Viderunt quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam praedicaverunt. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti, Posui adjutorium super potentem. Intelligitis quem potentem. Exaltavi electum de populo meo. Intelligitis quem electum; quem jam gaudetis exaltatum.

21. [vers. 21.] Inveni David servum meum: istum David ex semine David. In oleo sancto meo unxi eum: de illo enim dicitur, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8).

22. [vers. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum: secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est (Luc. I, 31), secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8).

23. [vers. 23.] Non proficiet inimicus in eo. Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adjutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24. [vers. 24.] Et concidam inimicos ejus a facie illius. Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur. Paulatim enim credunt; tanquam comminuto capite vituli, venient in potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in aqua, et dedit bibere filiis Israel (Exod. XXXII, 20). Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei bibuntur, in corpus Christi trajiciuntur. Et concidam inimicos ejus a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo: ne noceant. Sed fugatorum istorum forte aliqui dicunt: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Et videntes non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad Omnipotentem. Et eos qui oderunt eum, fugabo.

25. [vers. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso est. Universae viae Domini misericordia et veritas. Mementote, quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret [PL37.1130] peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos ambulantes in via ejus, debemus ei reddere misericordiam et veritatem; misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique judicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem: si enim per misericordiam judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi (Psal. LXXXIV, 11). Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum agnoscite.

26. [vers. 26.] Et ponam in mari manum ejus: hoc est, dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram ejus. Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem hujus saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.

27. [vers. 27, 28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur, Et nunc, reges, intelligite; erudimini omnes qui judicatis terram (Psal. II, 2, 10). Jam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.

28. [vers. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Propter ipsum, fidele testamentum; in ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator testamenti, ipse fidejussor testamenti, ipse testis testamenti ipse haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.

29. [vers. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen ejus. Non tantum in hoc saeculo, sed in saeculum saeculi; quo transibit utique semen ejus, quae est haereditas ejus, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 16 et 29): et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet in saeculum saeculi semen ejus. Et thronum ejus sicut dies coeli. Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus ejus in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. [PL37.1131] Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae, ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.

SERMO II. De secunda parte Psalmi

1. Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.

2. [vers. 31-35.] Sequitur autem, »Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo.« Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii hujus David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii ejus dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia Si Christiani, hoc est, filii ejus dereliquerint, inquit, legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater ejus? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 5-7). Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? Visitabo ergo, ait, in virga iniquitates eorum. Sic et Apostolus comminatur: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Absit ut dicerent pii filii, Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento [PL37.1132] perire praedonis.

3. Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo. A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat, Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Exspectabas ad securitatem tuam, Misericordiam vero meam non dispergam ab eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram ejus, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34)? A Christo tamen: sed a membris ejus, a corpore ejus quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris ejus, cum a corpore ejus non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum jam sederet in coelo; et de coelo clamabat, Saule, Saule, non, Quid persequeris servos meos; non, Quid persequeris sanctos meos; non, Quid persequeris discipulos meos: sed, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit, Quid me persequeris? cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput charitas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra ejus et corpus ejus. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si jam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abjecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. Misericordiam vero, inquit, [PL37.1133] meam non aispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.

4. Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Non quia filii ejus peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae (Matth. III, 9)? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt (Matth. III, 12); non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula (Id. XIII, 47, 48). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 29-31)? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum ejus, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis ejus, non reprobabit.

5. [vers. 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar. Exspectas ut iterum juret Deus? Quoties juraturus est, si semel jurando mentitur? Unam jurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit. In aeternum manet semen ejus; quia novit Dominus qui sunt ejus. Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis. Sedes ejus, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes ejus, et membra ejus; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo ejus, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia justi fulgebunt in regno Patris mei sicut sol (Matth. XIII, 43). Sed sol spiritualiter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et [PL37.1134] malos (Matth. V, 45). Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? Sicut sol in conspectu meo. Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed in conspectu meo. Et sicut luna: sed quae luna? Perfecta in aeternum. Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. Sicut luna, inquit, perfecta in aeternum: sic perficietur sedes ejus tanquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis hujus, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Jericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30); descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; et testis in coelo fidelis. Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, sicut sol in conspectu meo; quia animum non videt nisi Deus: et sicut luna, jam caro; perfecta in aeternum, in resurrectione mortuorum: et testis in coelo fidelis; quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur (Id. II, 34), et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.

6. [vers. 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: »Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, [PL37.1135] distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servi tur; profanasti in terra sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias ejus; posuisti munitiones ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem ejus in terram collisisti. Minuisti dies sedis ejus; perfudisti eum confusione.« Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed, Tu vero, tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam jurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo jusjurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum juraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine ejus, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret, Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Jacob, invenimus majorem adoratum a minore, cum scriptum sit, Major serviet minori (Gen. XXV, 23); ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit David, ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Promisit ex semine ejus in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum ejus respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod jurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Juravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: Si dereliquerint legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint; manebit [PL37.1136] tamen promissio mea, implebitur juratio mea? Semel juravi in sancto meo, intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: Semel, inquit, juravi, si David mentiar. Exhibe ergo quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.

7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Judaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum quaeris, non est: altare Judaeorum quaeris, non est: sacrificium Judaeorum quaeris, non est: sacerdotium Judaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem ejus. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias ejus, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones ejus formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus, Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet (Rom. XI, 21). Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt (Psal. LXII, 11). Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi (Luc. XIII, 32). Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Juda, cui dicitur, Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9). Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti. Ideo in alio psalmo dicit, Ego dormivi. Nonne plena erat sententia, Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6)? quare additum est, Ego? Et cum magno pondere pronuntiandum est, Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi. Ergo de quibus dictum erat, Partes vulpium erunt; de his nunc dictum est, Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus. Advertite Judaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. Avertisti adjutorium gladii ejus. Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adjutorium gladii ejus, [PL37.1137] et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; jam non habet mundandum, sed projiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Judaeus? A fide. Ex fide enim vivimus (Galat. III, 11); et de fide dictum est, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9): et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem ejus in terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis ejus: putabant se in aeternum regnaturos. Perfudisti eum confusione. Haec omnia evenerunt Judaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.

8. [vers. 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua. Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno, ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et non daret alterum regnum in Christo, cujus regni non erit finis; alloquitur eum Propheta, et dicit: Quousque, Domine, averteris in finem? Forte enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Interea tamen, Exardescet sicut ignis ira tua

9. [vers. 48, 49.] Memento quae est substantia mea. David iste dicit positus in carne in Judaeis, positus in spe in Christo, Memento quae est substantia mea. Non enim quia Judaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccaterum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19). Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundandantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur, Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a [PL37.1138] vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento ejus. Non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos converteret et non mundaret.

10. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Surgens enim a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Denique cum in alio psalmo scriptum legatur, Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro ejus vidit corruptionem; non ergo de illo dictum est, Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 27-31). Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est, Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Sed forte nullus est. Imo, Quis est, ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo qui vivet et non videbit mortem; non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui vivet et non videbit mortem, nisi qui jam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni. Ecce vere solus, omnino singulariter solus vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni: quia etsi caeteri fideles ejus resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me; quia ego dormivi (Psal. III, 6): sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 17, 18), quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.

11. [vers. 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? Propter hos ergo jam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Jam agnovimus Christum mundatorem, jam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos [PL37.1139] propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis (Psal. XLIII, 22): Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua?

12. [vers. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum tuorum. Jam illo vivente, jam in coelo ad dexteram Patris sedente, opprobria objecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam illa quae habebat virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27), audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata, extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae jam non est memor. Memento, Domine, apud quem est abundantia suavitatis memoriae tuae; Memento, noli oblivisci. Quid, Memento? Memento opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo continebam; quia implebam, Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema (I Cor. IV, 13). Diu continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur respondere pagano, nunc jam crimen est remanere paganum. Gratias Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Jam modo nemo insultat Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur, ut plus timeat audiri, quam velit credi. Quod continui in sinu meo multarum gentium.

13. [vers. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: et Judaei et Pagani. Quod exprobraverunt: quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Hoc exprobraverunt, commutationem Christi tui: hoc enim objecerunt, quia mortuus est Christus, quia crucifixus est Christus. Quid objicitis insani? Quamvis jam nemo est qui objiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid objicitis quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur. Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici tui: non amissionem, non perditionem: sed plane commutationem Christi tui. Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus est a Judaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent commutationem Christi tui. Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt. Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum (Psal. LIV, 20). Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.

14. [vers. 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat. Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus; non damus, nec [PL37.1140] reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: objiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed commutationem Christi tui. Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; benedictio autem Domini in aeternum. Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: fiat, fiat. Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus ejus, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tanquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis ejus, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Jerusalem: »Quoties volui colligere filios tuos tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta« (Matth. XXIII, 37 et 38). Hinc dictum est, Posuisti munitiones ejus formidinem. Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae hujus, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae hujus divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam ejus: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam ejus; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna charitate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat, Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit, Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium ejus agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam ejus? Non te corrigunt exempla humani conjugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cujus limina serviendo contereres, [PL37.1141] quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de ejus conjuge diceres, numquid domum ejus intrares? Tenete ergo, charissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut benedictio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat.

IN PSALMUM LXXXIX ENARRATIO

1. [vers. 1.] Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex ejus oratione titulum accepit.

2. Domine, inquit, refugium factus es nobis in generatione et generatione: sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cujus Testamenti sponsor, sponsusque conjugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Jesus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit (Joan. V, 46). Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis ejus litteris inditus non est, in quibus ejus cantica scripta sunt: sed alicujus significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. Factus es ergo nobis, inquit, Domine, refugium in generatione et generatione.

3. [vers. 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adjunxit: Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intelligendum quod ait, Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis ejus partibus dicitur, cum sit Deus [PL37.1142] non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritualemque et caturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in ejus coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5): unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel, Finxit Deus; vel, Formavit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7). Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim majus rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod convenientius diceretur, Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cujus est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait, A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est, Fuit, et Erit; sed tantum, Est. Unde dictum est; Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14); et, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, et 28). Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.

4. [vers. 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. Ne avertas hominem in humilitatem: id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13). Denique et hic adjungit: Et dixisti, Convertimini, filii hominum. Tanquam diceret, Hoc a te peto quod ipse jussisti: dans ejus gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); sine cujus adjutorio, per arbitrium voluntatis tentationes hujus vitae superare non possumus. Ne avertas, inquit, hominem in humilitatem: et tamen tu dixisti, Convertimini, filii hominum. Sed da quod jussisti, precem petentis exaudiendo, et adjuvando volentis fidem.

5. [vers. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit. Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab [PL37.1143] liis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesternus est, qui praeteriit; non saltem tanquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intelligi; et in ea quae ante sunt extenti (Philipp. III, 13), quae appetitio est aeternorum. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit, Et sicut vigilia in nocte; cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait, Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7): et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tanquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, tanquam dies unus, qui praeteriit: non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est, sicut vigilia in nocte: neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.

6. [vers. 5, 6.] Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta ejus sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit, Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta ejus providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, jam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8).

7. [vers. 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens, continuo subjecit: Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Defecimus, in infirmitate; conturbati sumus, mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire trepidamus. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis [PL37.1144] (Joan. XXI, 18); quamvis martyrio non puniendum, sed coronandum: et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis erat usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); quoniam et Domini exitus nonnisi mortis (Psal. LXVII, 21).

8. [vers. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: id est, non ab eis dissimulasti. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui: subauditur, posuisti. In illuminatione autem vultus tui dixit, quod superius, in conspectu tuo, et saeculum nostrum, quod superius, iniquitates nostras.

9. [vers. 9, 10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Satis in his verbis ostenditur poenalis esse ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint; quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit: »Anni nostri sicut aranea meditabantur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.« Haec quidem verba videntur exprimere brevitatem miseriamque vitae hujus; quia longaevi appellantur hoc tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint, multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra septuaginta annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius est ergo in his numeris spirituale aliquid perscrutari. Neque enim super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit (Rom. V, 12), major ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus: et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad diluvium quo perierunt.

10. Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo conjunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit (Gen. VII, 20); et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo, Anni nostri, inquit, sicut aranea meditabantur. In rebus corruptibilibus laboramus, [PL37.1145] corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant (Isai. LIX, 6). Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. In ipsis, hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intelligi in temporalibus rebus: ideo septuaginta; quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus, id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, octoginta anni; quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: et amplius eorum labor et dolor; id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intelligi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit, Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6): et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur (II Cor. XII, 7, 9). Quidam sane codices non habent, corripiemur; sed erudiemur, quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.

11. [vers. 11, 12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intelligatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo, Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret (Psal. X, 4). Quis ergo novit, id est, quotusquisque reperitur qui noverit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Etiam hic subauditur, quis novit. Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intelligat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et majora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam (Matth. X, 28). Et a paucis eruditis major ejus ira intelligitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cujus pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima (Psal. LXXII, 2, 3, 17); quo pauci [PL37.1146] intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram ejus, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.

12. Dexteram tuam sic notam fac. Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini, Dexteram tuam notam fac mihi. Quid est ergo, Dexteram tuam sic notam fac; nisi Christum tuum, de quo dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1), sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intelligi, in qua justos suos ab impiis segregabit: quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat (Matth. XXV, 32, 33). Et illud quod plerique codices habent, Dexteram tuam notam fac mihi, ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.

13. Quod vero adjungit, Et compeditos corde in sapientia: alii codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui injiciunt, sicut scriptum est, pedem in compedes ejus (Eccli. VI, 25) (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et ejus velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Judaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter judicant.

14. [vers. 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque? et deprecobilis esto super servos tuos. [PL37.1147] Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad hujus saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est, Quousque avertis faciem tuam a me (Psal. XII, 1)? Etiam hoc dictum est, Convertere, Domine; quousque? Et ut sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus ejus et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quomodo ergo hic dicit, Convertere, ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis justitiae, non indignatis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim, Deprecor te, et, deprecor a te.

15. [vers. 14, 15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe anticipans, et velut jam facta deputans: Repleti sumus, inquit, mane misericordia tua. Ergo in his velut nocturnis laboribus et doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono justi, quod nunc esuriunt et sitiunt (Matth. V, 8, 6), cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino (II Cor. V, 6). Unde et illud dicitur, Replebis me laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11). Mane astabunt et contemplabuntur (Psal. V, 5); et, sicut alii dixerunt interpretes, Satiati sumus mane misericordia tua, tunc satiabuntur: sicut enim alibi ait, Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Unde dicitur, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; atque ipse Dominus ait, Ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 8, 21): quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat, quod donec perveniat extendendum est. Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo jam non sit. Omnes simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos (Psal. XXXIII, 13)? Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim anni sunt qui pro nihilo habentur, [PL37.1148] aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt (Psal. CI, 28, 12): sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum sibi fieri precabatur qui dicebat, Notum fac mihi, Domine, finem meum (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius jam requiram), et numerum dierum meorum qui est; utique qui est, non qui non est. Quia dies isti, de quibus et illic consequenter dicit, Ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 5, 6), non sunt, quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars ejus transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi dicamus quod hic praedicimus: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.

16. [vers. 16.] Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus quod sequitur: Et respice in servos tuos, et in opera tua. Ipsi enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut sint servi tui, id est obedientes jussis tuis. Ipsius enim sumus figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10). Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et dirige filios eorum: ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis gubernatione dissimulans (Psal. LXXII, 1-14).

17. [vers. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Unde dicitur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et opera manuum nostrarum dirige super nos: ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus, Et opus manuum nostrarum dirige. Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis: plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Nam superiore versu cum dixisset, Et opera manuum nostrarum dirige super nos; isto ultimo non opera, sed opus dixit manuum nostrarum dirige: tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, [PL37.1149] et fide non ficta (I Tim. I, 5). Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): unde etiam Dominus in Evangelio dicit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo ejus inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16), et revelabuntur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18).

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1110-1149 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22