Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Diversis Quaestionibus ad Simplicianum (2/2)

QUAEST. II. De Deo nihil dignum dicitur. Praescientia an proprie sit in Deo. Scientia quid, et quomodo in Deo. Ira, misericordia, et zelus Dei quo sensu dicitur. Rebus divinis vocabula humana tribuuntur, sed ibi remotis imperfectionibus intelligenda. Sapientia et scientia unde differunt. Poenitere quomodo convenit Deo. Poenitentia et zelus cur minus videantur Deo congruere quam praescientia, ira et similia

1. Age, jam videamus quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saül (I Reg. XV, 11). Quaeris enim, non utique in talium verborum intellectu rudis, sed rudimenta explorans mea paterno studio et benigna cura, quomodo poeniteat aliquid Deum, in quo sit omnis praescientia. Ego vero, cum hoc de Deo dicitur, indignum aliquid dici arbitrarer, si aliquid dignum inveniretur quod de illo diceretur. Cum vero verba omnia, quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtus et divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniter dicitur, quod etiam hominibus apsernabile videatur, ipsa humana admonetur infirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dicta existimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hoc etiam ipsa transcendenda esse sereniore intellectu, sicut ista qualicumque transcensa sunt.

2. Quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cuncta praesciente, poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt, poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans, quaesierit quemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbi notionem illius ineffabili divinitate longe lateque superari; non miratur utrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsum incongrue diceretur. Quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim scientia Dei res ipsas habet, non sunt ei futurae, sed praesentes; [PL40.139] ac per hoc non jam praescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem sicut in ordine temporalium creaturarum, ita et apud eum nondum sunt quae futura sunt, sed ea praevenit sciendo; bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam, altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accedit scientiae Dei; quod absurdissimum atque falsissimum est. Nec enim potest quae ventura praenoscit nosse cum venerint; nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint, et cognoscendo cum jam sunt. Ita fit ut (quod longe a veritate seclusum est) temporaliter aliquid accedat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur etiam praesentia sentiuntur, quae non sentiebantur antequam fierent, sed tantummodo praesciebantur. Si vero etiam cum venerint, quae praesciebantur esse ventura, nihil novi accedet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat etiam priusquam venirent quae praesciebantur; quomodo jam praescientia dicetur, quando non est rerum futurarum? Jam enim praesentia sunt quae futura cernebat, et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum, sicut praesentium, nullo modo potest dici praescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdem rebus futuris erat praescientia: et cum ea quae praescientia erat prius, postea scientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem et temporalis est; cum sit Deus, qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitio temporalis. Placet ergo ut non dicamus praescientiam Dei, sed tantummodo scientiam: quaeramus et hoc quomodo. Non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisi cum sensa et intellecta memoria retinemus; cum meminimus aliquid sensisse nos vel intellexisse, ut id cum volumus recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici, Intelligit et intellexit, sentit et sensit; admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas, quae longe a Dei substantia removenda est. Et tamen et scit Deus, et praescit Deus ineffabili modo: sic eum et poenitet ineffabili modo. Cum enim scientia Dei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraque tamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut dicat de illa Apostolus etiam, Scientia destruetur (I Cor. XIII, 8); quod nullo modo recte de scientia Dei dici potest. Sic et ira hominis turbida est et non sine cruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio, Sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36); et Apostolus, Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem (Rom. I, 18); illo in tranquillitate jugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitate vindictam. Misericordia quoque hominis habet nonnullam cordis miseriam, unde etiam in latina lingua nomen accepit: nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus hortatur Apostolus (Id. XII, 15). Quis autem [PL40.140] sano capite dixerit, ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubique Scriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus: zelantem vero Deum non ita, sed eodem verbo, non eodem modo.

3. Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenditur multa divina iisdem nominibus appellari quibus humana, cum incomparabili diversitate sejuncta sint: nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haec cognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentis usitatioribus innotescunt, nonnullam ad intelligenda illa sublimia praebent viam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, et transitus quosdam a cogitatione in cogitationem, cum recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejus paulo ante non erat, atque ita de parte in partem crebris recordationibus transilimus; unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam (I Cor. XIII, 9): cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atque inconcussae veritatis una atque aeterna contemplatione cuncta lustrantis; imo non reliquero, non enim habet hoc humana scientia, sed pro viribus cogitavero; insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen, ex eo quod sciendo aliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune. Quanquam et in ipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum (Id. XII, 8): in Deo autem nimirum non sunt haec duo, sed unum. Et in hominibus quidem haec ita discerni probabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientia vero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, non sic ab Apostolo distinguerentur. Quod sane si ita est, ut nomen scientiae rebus quas per sensus corporis experimur, deputatum sit; nulla est omnino scientia Dei. Non enim Deus per se ipsum ex corpore et anima constat, sicut homo. Sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis, cujus ista est quae hominum dicitur: sicut etiam idipsum quod Deus dicitur, longe aliud est, quam quemadmodum dictum est quia stetit in synagoga deorum (Psal. LXXXI, 1). Tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli. Sic etiam de ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor; atque ita utcumque assurgo in notitiam illius quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem, cum eo quem miseraris, participatae miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi et a miseria liberandi, insinuatur divinae misericordiae qualiscumque cognitio. Zelum quoque Dei non repudiemus et aspernemur, cum scriptum [PL40.141] invenimus: sed auferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationem animi; remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita esse non sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei.

4. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem, Poenitet me; consideremus quod esse soleat in hominibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi: sed in homine cum dolore animi est; reprehendit enim in se quod temere fecerat. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, et remaneat solum velle ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat: sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quod poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicut fecerat ut esset: sed tamen et cum ita esset, ita esse debebat; et cum ita esse jam non sinitur, jam non debet ita esse, perpetuo quodam et tranquillo aequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntate disponit.

5. Sed quoniam praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibus appellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus timere potius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, vel in se culpam corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici; propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illa quae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibus intelligi. Per haec enim quae displicent, cum ea non audemus sic intelligere in Deo, ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere, quae apta esse atque convenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet; non dicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, Non enim est illis commutatio (Psal. LIV, 20). Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse non possunt: sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum: sicut timor Dei, non enim tantum in veteribus Libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII, 1); qui utique in Deo nullus est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum non recte dicuntur in Deo; sic quaedam culpabilia hominum recte intelliguntur in Deo: non ita ut in hominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione et modo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus, Poenitet me quod constituerim regem Saül, ipsi Saüli ait de Deo, Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum (I Reg. XV, 29): ubi videlicet satis ostendit etiam [PL40.142] cum Deus dicit, Poenitet me; non humano more accipiendum esse, sicut jam quantum valuimus disputavimus.

QUAEST. III. Samuel per pythonissam evocari quomodo potuerit. Samuelis forte phantasma fuit, non spiritus. Daemones quomodo norint futura

1. Item quaeris utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur et loqueretur cum eo (I Reg. XXVIII, 7-19). Sed multo majoris miraculi est quod ipse satanas princeps omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum (Job. I, 11): qui etiam tentandos Apostolos petiit (Luc. XXII, 31). Aut si hoc non ideo habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia et imperator multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem; et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio est; nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare; nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi (Matth. IV, 5)? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae et pythonissam illam et Saülem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam; cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis?

2. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod [PL40.143] phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis est enim qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur (Exod. XXV, 18). Item quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo tempore quod tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves (Gen. XLI, 17-28), non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari; non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae (II Cor. XI, 14, 15).

3. Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saüli vera praedicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum (Matth. VIII, 29), quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. XVI, 17). Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, [PL40.144] non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saülem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc. XVI, 26). Aut si propterea Samuel Saüli dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.

QUAEST. IV. Quo situ corporis orandum

Quod autem quaeris, quid sit quod scriptum est, Intravit rex David, et sedit ante Dominum (II Reg. VII, 18): quid aliud intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini; sive ubi erat arca Testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam praesentia Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisi in conspectu Dei, hoc est in intimis cordis? Potest enim et sic accipi quod dictum est, ante Dominum; ubi nullus esset hominum, qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam Testamenti, sive propter secretum locum semotum ab arbitris, sive propter intimum cordis ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est, Sedit ante Dominum. Nisi forte quod sedens oravit, hoc movet; cum et sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit (III Reg. XVIII, 42-45). Quibus admonemur exemplis, non esse praescriptum quomodo corpus constituatur ad orandum, [PL40.145] animus Deo praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut scriptum est, Publicanus autem de longinquo stabat (Luc. XVIII, 13); et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (Act. VII, 59, et XX, 36); et sedentes, sicut ecce David, et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in Psalmis. Lavabo per singulas noctes lectum meum; in lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit accommodata pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem non quaeritur, sed infertur appetitus orandi, hoc est, cum aliquid repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur affectus gemitibus inenarrabilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quo secedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur. Gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur vel ad quam coeli partem, vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit.

QUAEST. V. In verba Eliae querentis Deo de morte filii viduae

In verbis autem beati Eliae, quibus ait, O Domine, testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti ut occideres filium ejus; nihil moveret, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est enim non credentis quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam pie Prophetam susceperat, eo praesertim tempore quo ibi erat, cui protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret, O Domine, testis hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti ut occideres filium ejus? ut subintelligatur quod utique Dominus testis cordis illius mulieris, ubi videbat quanta esset pietas, unde etiam Eliam ipse ad eam miserat, non malefaciendi causa mortificaverat filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, quo tantum Prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret: sicut dicit Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificaretur Deus in Filio suo (Joan. XI, 4). Et ideo consequentia probant, et ipsa etiam fiducia qua credidit Elias, non ad hoc illud contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur: sed potius ad hoc factum esse, ut Deus magnificentius ostenderet viduae qualem Dei famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit: Et insufflavit puero ter, et invocavit Dominum, et dixit, Domine Deus meus, revertatur nunc anima pueri hujus in eum. Et factum est sic. Haec ergo deprecatio, qua petiit Elias tam breviter et tam fidenter ut resurgat puer, satis indicat quo affectu dicta sint superiora. Et ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum filium suum fuisse, ad quod Elias factum esse praesumpserat, [PL40.146] cum illa verba non confirmando, sed renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum, ait, Ecce cognovi quoniam homo Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo certissimum (III Reg. XVII-XX, 21-24). Multa sunt autem in Scripturis, quae nisi illo modo pronuntientur, in contrariam sententiam recidunt: sicuti est, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat (Rom. VIII, 33), si quasi confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo pronuntiandum est, ac si diceretur, Deusne qui justificat? ut subaudiatur, Non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Eliae sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.

QUAEST. VI. De spiritu mendacii misso ad decipiendum Achab

De spiritu vero mendacii, per quem deceptus est Achab (III Reg. XXII, 20-23), hoc intelligamus, quod jam superius satis aperte tractatum arbitror: Deum scilicet omnipotentem et justum distributorem poenarum praemiorumque pro meritis, non solum bonis et sanctis ministris uti ad opera congrua, sed etiam malis ad opera digna; cum illi pro sua perversa cupiditate nocere appetant, sinantur autem tantum quantum ille judicat, qui omnia in mensura et pondere et numero disponit (Sap. XI, 21). Dixit autem hoc Michaeas propheta quomodo sibi fuerit demonstratum. Occulta enim res et nimis secreta ita demonstratur prophetis, sicut potest capere sensus humanus, cum etiam rerum imaginibus in revelatione tanquam verbis instruitur. Nam quomodo Deus haec agat, ubique totus ac semper praesens; et quomodo ejus simplicem et incommutabilem aeternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem Deo creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferiorum temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege. qua universitas regitur, vincti atque constricti, vel sinentem Deum operiri, vel cedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum est. Vereor autem ne ista ipsa quae sunt a me dicta, et non satisfecerint exspectationi, et taedio fuerint gravitati tuae; quandoquidem cum tu ex omnibus quae interrogasti, unum a me libellum mitti velles, ego duos libros eosdemque longissimos misi, et fortasse quaestionibus tuis nequaquam diligenter expediteque respondi. [PL40.147] Quamobrem preces tuas pro erratis meis multas et assiduas peto fieri: sententiam vero de hoc [PL40.148] opere tuam brevissimam, sed gravissimam flagito; et dum sit verissima, severissimam non recuso.

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 139-148 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22