AUG. Nempe nihil agit tua tam diuturna et operosissima disputatio de poena primi hominis, nisi ut hac extenuata, etiam ipsa culpa extenuetur, quae poenae hujus ingestione damnata est. Et hoc facis propter verba libri mei, cui respondes, quae tibi tanquam redarguenda proponis, ubi dixi, Illud ergo peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutavit in pejus, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur. Ut ergo non videatur grande peccatum, quo potuerit in deterius natura mutari, leve ac prope nullum supplicium esse contendis quod meruit. Hinc est quod maledictam terram in operibus praevaricatoris retorques ad tui dogmatis pravitatem: hinc est quod spinas et tribulos, et antequam homo peccaret, fuisse asseris institutos; cum Deus haec inter sua primitus instituta non nominet, sed in peccatoris supplicio comminetur: hinc est quod sudorem laborantis, ut non satis ad aerumnam pertinere videretur, etiam naturale adjumentum esse dixisti, ut scilicet operantium artus sudore recreentur; tanquam Deus ista dicens non irrogaret supplicium pro peccato, sed daret insuper praemium. Quanquam hoc congrue diceremus, si sudorem laboris ita laudares, ut tunc diceres institutum: nunc autem et ante peccatum sic affirmas in paradiso hominem collocatum, ut operando terram sine labore non esset; quasi non posset illa firmitas, et nulla infirmitas corporis, non solum sine labore, verum etiam cum animi voluptate, quod delectare poterat, operari. Sed cur hoc dixeris, occulere nequivisti: apertissime quippe loqueris, cum addis, Quid novum accidisse dicimus, si sentiret sudorem, qui experiebatur laborem? Tantumne te libuit quietissimo beatorum loco, non solum tristitias parturitionis in feminis, verum etiam in viris sudorem laboris immittere, ut Deo damnante, nihil novi damnato diceres accidisse? Tantumne illudis ac despicis severitatem Dei, ut quod irrogavit ille poenaliter, tu donatum naturaliter asseveres? Si nihil novi homini accidisse dicis, cui Deus dixit, In sudore faciei tuae edes panem tuum; negato hoc Deum dixisse damnantem. An dicturus es, Ille quidem hominem damnavit his verbis, sed nihil homini ex hoc accidit novi? Ergo ille damnavit, sed non est iste damnatus? Frustratus est impetus ultionis, tanquam Deus telum ejecerit et non potuerit ferire quem voluit? Imo, inquis, et damnatus est, et nihil ei accidit novi. Hic risum tenere difficile est. Si enim damnatus est, et nihil ei novi accidit; solebat ergo damnari, ac per hoc solebat et peccare: non enim damnaretur injuste. An quia eum tunc primum peccasse nemo ambigit, injuste solebat ante damnari? Non enim, sicut de pariente dixisti, [PL45.1570] hoc saltem novi accidisse homini fassus es, quod sicut mulieri dolor parturitionis, ita viro sudor laboris est additus: hoc modo enim, hac additione quae antea non fuit, novi illi aliquid accidisse concederes. Sed cum dicis, Quid ei accidit novi? quem tamen confiteris esse damnatum; quid aliud affirmas, quam sic eum solere damnari? Aut si solere fieri non dicimus, nisi quod assidue factum novimus; certe sic vel semel necesse est ante damnatum esse concedas, cui nihil novi accidisse, quod sic damnatus est, asseveras. Ubi vides, in quae fueris abrupta progressus. Redi ergo a praecipitio laboriosae disputationis tuae, et noli labores et dolores in sedes felicium gaudiorum, atque in locum ineffabilis quietis inferre. Quid, quod etiam corporis mortem sic paradiso conaris immittere, ut eam dicas praevaricatori pro beneficio fuisse promissam, vel potius indicatam, ubi Deus dixit, Terra es, et in terram ibis: tanquam nesciret homo sic se fuisse institutum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; et hanc illi scientiam tunc Deus donaverit, quando eum pro commissa iniquitate damnavit? Disputans quippe de his Dei verbis, ubi ait, »In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis:« Haec sane, inquis, pars extrema sententiae, sicut illa mulieris, ad indicium, non ad supplicium pertinet: quinimo, ut res indicat, consolatur hominem. Quia enim supra, inquis, commemoraverat dolores, labores, sudores, quorum sensum natura, nimietatem persona susceperat; ne hoc in aeternum videretur extendi, mitificat aegritudinem terminus indicatus: ac si diceret, Verum non semper ista patieris, sed donec convertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Haec dicens persuadere conaris, ita quidem creatum hominem, ut etiamsi in rectitudine vitae, in qua creatus est, permaneret, tamen mortalis necessitate naturae quandoque moreretur; sed hoc ei non esse indicatum, nisi tempore damnationis suae, ut aerumna ejus, ne putaretur aeterna, de promisso acciperet fine solatium. Putaret ergo Adam non se moriturum, si hoc illi non indicasset Deus: hoc autem non illi indicasset Deus, nisi peccatorem damnari oporteret: remaneret ergo in hoc errore, quo aeternum se, aut nunquam moriturum esse credebat, nisi ad sapientiam, qua se homo cognoscit, peccati merito perveniret. Sentisne quid dicas? Accipe aliud. Procul dubio nesciens Adam se esse moriturum, quod nisi peccasset utique nesciret, tamen si peccare noluisset etiam hoc nesciens beatus esset, et credens contraria veritati miser non esset. Audisne quid dicas? Accipe et tertium. Si justitiae suae tempore Adam credebat se nec corpore moriturum, si Dei praeceptum minime violasset, moriturum autem tunc didicit, quando violavit: hoc nos credimus, quod cum esset justus, ille credebat; hoc autem vos creditis, quod nisi injustus nosse non meruit. Noster ergo error stat in parte justitiae, et in parte iniquitatis vestra sapientia. Intelligisne quid dicas? Accipe et quartum. Si beato et justo illi homini non indicavit Deus corporis [PL45.1571] ejus mortem futuram, indicavit autem misero et peccatori; congruentius creditur, timore quoque mortis eum cruciare voluisse, etiam isto scilicet dignum judicans esse tormento. Ut enim clamat ipsa natura, plus mors metuitur, quam labores: laborant quippe omnes homines ne moriantur, si eis talis optio proponatur, ut continuo moriantur, si non laboraverint: quotusquisque autem reperitur, qui mori malit, quam laborare? Denique ipse Adam per tot annos maluit laborare, quam non laborando et fame moriendo vitam simul et laborem finire. Nam quo alio sensu naturali etiam Cain plus mortem timuit, quam laborem? Quo alio sensu per non iniqua nec inhumana judicia, minora crimina labore metallico, majora morte judices damnant? Unde autem martyres tanta gloria praedicantur, quod pro justitia mortui sunt, nisi quia major virtus est mortem spernere, quam laborem? Propter quod non ait Dominus, majorem charitatem nemo habet, quam ut laboret; sed, ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Si ergo major est charitas mori, quam laborare pro amicis; quis tam caecus est, ut non videat minorem poenam laboris esse quam mortis? Aut si plus homo debet laborem metuere, quam mortem; quomodo non est misera ipsa natura, quae plus mortem metuit, quam laborem? Et tu ista non cogitans, dicis indicata sibi sua morte hominem consolatum, ne suum laborem putaret aeternum: cum, si vestrum dogma verum esset, quo affirmatis Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum, propterea hoc illi indicandum non fuisset, antequam inciperet poena damnationis affligi, ne illum Deus priusquam peccasset, mortis timore torqueret; tunc autem, cum jam, posteaquam peccavit, poena dignissimum judicaret, indicaret etiam esse moriturum, ut eamdem poenam Deus justus, mali ultor admissi, etiam timore mortis augeret. Quisquis igitur haec Dei verba, quibus est punitus Adam, quando dictum est, Terra es, et in terram ibis, secundum fidem catholicam intelligit, nec vult introducere in paradisum corporis mortem praecipue; ne introducat et morbos, quorum miserabili varietate morientes videmus affligi, et paradisum sanctae voluptatis, ac spiritualis et corporalis felicitatis, cui vos non pudet esse contrarios, doloribus, laboribus, moeroribus implere cogatur; sicut vos cogimini, nec invenitis qua exire possitis, quamdiu tam impium dogma mutare non vultis: qui ergo, ut dixi, haec Dei verba secundum catholicam suscipit et intelligit fidem; sicut cernit poenam laboris in eo quod dictum est, In sudore faciei tuae edes panem tuum; ita poenam cernit et mortis in eo quod sequitur, Donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis: ac sic accipit dictum, tanquam diceretur, Ego quidem te de terra sumpsi, et hominem feci; et utique potui facere, ut eadem terra quam viventem feci, nunquam cogeretur vita carere quam dedi; sed quia terra es, id est, secundum carnem quae de terra sumpta est, [PL45.1572] non secundum me, qui te de terra sumpsi, vivere voluisti; laborabis in terra, donec revertaris in eam; et ideo reverteris in terram, quia terra es; et justa poena ibis in terram de qua factus es, quia spiritui non obedisti a quo factus es. Iste intellectus sanus atque catholicus praecipue inde cognoscitur, quia non cogit mortibus implere terram viventium, terramque felicium malis omnibus laboriosissimis et gravissimis, quae homines in hoc corpore corruptibili patiuntur, et ea non ferendo ut moriantur urgentur. Non enim potestis dicere, leniter homines in paradiso fuisse morituros, si nemo peccasset: quia et hoc contra vos est. Si enim tunc leniter morerentur, et nunc tam aspere moriuntur, per peccatum hominis mutata est humana natura: quod vos negantes, consequenter cogimini tales omnino mortes, quales nunc sunt, loco illius tantae felicitatis et jucunditatis immittere; ac per hoc et innumerabilia genera morborum, tam gravia, tamque intolerabilia, ut eis homines compellantur in mortem. Quae paradisi facies si vestras facies aliquo pudore perfundit atque confundit; qui non vultis confiteri nostram per peccatum mutari potuisse naturam, vestram potius mutate sententiam; et corpus mortuum propter peccatum cum Apostolo confitemini (Rom. VIII, 10): dicite cum Ecclesia Dei, A muliere initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes (Eccli. XXV, 33). Agnoscite cum Ecclesia Dei, quia corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Non enim ante peccatum in paradiso tale erat corpus, ut illo anima gravaretur. Cantate cum Ecclesia Dei: Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Neque enim qui est ad similitudinem Dei factus, fieret nisi per peccatum similis vanitati, ut aetatum cursu et mortis incursu, velut umbra dies illius praeterirent. Nolite luci serenissimae veritatis nubila vestri erroris offundere: paradisum Dei corda fidelium, quem debent amare, non debent amaricare. Quid enim vos offendit, obsecro, quid vos offendit ille memorabilis beatorum et quietorum locus, ut eum mortibus hominum, et per has malis omnibus quibus abundare cernimus angustias necessitatesque morientium, oculis clausis, fronte impudentissima, mente pertinacissima, lingua loquacissima, velitis implere; ne cogamini confiteri in has miserias, quibus videtis refertum genus humanum a vagitibus parvulorum usque ad anhelitus decrepitorum, per peccatum maximum primi hominis humanam corruisse naturam? Et quia injustum esse respicitis parentum in posteros sine culpa transire poenam, transisse concedatis et culpam. Maximam quippe culpam primi hominis exstitisse, quam tu propterea, quantum potuisti, extenuare conatus es, ne propter illam crederetur natura humana potuisse mutari: ergo illam culpam maximam fuisse, non solum per ipsas miserias generis humani, quae ab infantium cunabulis incipiunt, verum etiam per te ipsum probo. Et tu enim in secundo [PL45.1573] tui hujus operis libro maximam formam peccati in primo homine posuisti, ut e contrario maxima forma justitiae commendaretur in Christo (Supra, lib. 2, capp. 189, 190); quod te dixisse mihi videris oblitus: nam si memor fuisses, nunquam profecto peccatum Adae tam loquaciter minuere nitereris. Ego autem maximum illud peccatum fuisse, poenae ipsius granditate demonstro: non enim est major, quam ut de paradiso projiceretur, et a ligno vitae separaretur ne viveret in aeternum: additis etiam hujus angoribus vitae, ut dies ejus et in laboribus gemerent, et sicut umbra transirent. Enimvero haereditaria ipsa generis humani, ab infantibus usque ad senes, calamitas testis est; quae miseriae non haberent conditionem supplicii, nisi traherentur contagione peccati. De qua contagione nobiscum pertinaciter pugnas, et ne ista credatur, et ipsum peccatum primi hominis, et supplicium ejus extenuas, et dolores, labores, et mortes in paradisum introducere impudentissima et impiissima contentione conaris. Dicis etiam: »Si propter hoc maledicitur terrae, ut ille qui peccaverat affligatur, nec tamen ibi iniquitas, ubi maledictio continetur; cur non ea conditione etiam, si quid aerumnarum naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum, sequeretur tamen non ideo miseros esse nascendos, ut rei convincerentur; sed ut commemoratione peccati primi afflictio succedanea, his quos reos non fecerat, imitationis malae indiceret cautionem?« Video quibus premaris angustiis. Miserias nascentium cogeris confiteri, quoniam vim tibi facit rerum evidentia, quam prae oculis omnium constitutam negare non sineris: has autem miserias nascentium, etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset, vis quidem asserere; sed cernis te hominibus qualecumque cor habentibus, id persuadere non posse. Remanet igitur, ut propter peccatum primi hominis genus humanum fatearis miserum effectum: sed hoc absolute dicere formidans, »Si quid aerumnarum,« inquis, »naturae nostrae post peccatum primi hominis doceretur illatum.« Quid est, »Si quid doceretur?« Itane vero res manifestissima, quam tu quoque jam sentire compelleris, non docetur? An eo redeundum est, unde per haec verba sensim fugere meditaris; intelligens quam intolerabili absurditate credatur, nascentium miserias etiam in paradiso futuras fuisse, si nemo peccasset? Quod si dicere horrescis, quoniam revera vehementer horrendum est: cur dicis, »etiamsi doceretur;« cum sine ulla dubitatione doceatur, non aliquid aerumnarum, sed omnes aerumnas nascentium post peccatum primi hominis, imo propter peccatum primi hominis, nostrae illatas esse naturae? Sed, »non,« inquis, »ideo sunt miseri nascentes, ut esse rei convincantur.« Nec ego dico, Ideo miseri sunt nascentes, ut convincantur rei: sed dico potius, Ideo convincuntur rei esse, quoniam sunt miseri. Justus est enim Deus, quod assidue contra te dicis, et nescis: justus est, inquam, Deus; et ideo [PL45.1574] nascentes nec facere nec fieri sineret miseros, nisi nosset reos. Unde non aliter fides catholica intelligit quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod tu nolens referre ad originis nexum, detorquere conaris ad imitationis exemplum: ex quo fit, ut cum tibi dicitur, Cur ergo miserias generis humani in ipso incipientis aetatis exordio, innumeris et diversis malis suis protestantur infantes, qui nulla imitatione peccarunt? tanquam gravissima et inevitabili pressura stomachi, in hos vomitus erumpas, et dicas, Non quia rei sunt, ideo sunt miseri qui nascuntur; sed ut hac miseria commoniti, caveant peccatum primi hominis imitari. Sic enim putavi planius et explicatius esse dicendum, quod tu obscurius perplexiusque dixisti. Sed quomodolibet hoc dicas, quis non videat studio defendendae opinionis tuae omnino te attendere nolle quid dicas? Ideone fuerant, quaeso te, homines innocentes plectendi miseria, non quod ullum peccatum haberent, sed ut non haberent? Debuit ergo et Eva prius fieri misera quam rea, ut miseria sua commoneretur non consentire serpenti. Debuit et Adam prius puniri malo miseriae, ne ad malum peccati seductae consentiret uxori. Placet enim tibi, ut poenis praecedentibus crimina caveantur, non ut sequentibus vindicentur; ac sic inverse, non quia peccatum est, sed ne peccetur, non reatus, sed innocentia puniatur. Corrige, obsecro, perversam, praeposteramque sententiam: quia utique tunicam corrigeres, si te dextra in sinistra forte vestires. Hoc dixi, quoniam peccata, ne sequantur, suppliciis praecedentibus vis caveri; cum soleant et debeant suppliciis sequentibus peccata praecedentia vindicari. Deinde dic nobis, quomodo calamitosos commoneamus infantes, ut intueantur miseriam suam, ne peccatum primi hominis imitentur; qui nec imitari quemquam, nec commoneri adhuc possunt. Maledicta enim terra (unde ad hoc tuum deliramentum sumis exemplum, quia sic potuerunt nascentes effici miseri, ut caverent peccata gignentium, quamvis non ex eis trahant originale peccatum, quemadmodum terra maledicta est propter hominis poenam, quamvis ipsa non habens culpam) cur non attendis quia sicut non habet culpam, sic ex illa maledictione non habet poenam; sed peccantis hominis, cum maledicitur terra, ipsa fit poena? Nascentes autem cum miseri sunt, ipsi sentiunt miserias suas; ipsi nullum, sicut putatis, trahentes peccatum; immeritas, si hoc ita est, procul dubio sustinent poenas; qui nec admoneri adhuc, ut dixi, aliquid possunt, nec peccatum primi hominis imitari, propter quod debeant admoneri. An exspectandum est ut crescendo perveniant ad liberum arbitrium, quando sentiant admonentem, atque intuendo miseriam suam, culpam non imitentur alienam? Sed ubi ponimus tam multos qui usque ad diem mortis suae quis fuerit, vel utrum fuerit, vel quid admiserit Adam [PL45.1575] nesciunt? Ubi ponimus tam multos qui prius moriuntur, quam perveniant ad aetatem, in qua sentiant commonentem? Ubi ponimus eos qui tam insulso ac fatuo nascuntur ingenio, ut nec grandes possint cum aliquo fructu tale aliquid admoneri? Nempe hi omnes tanta miseria sine ullo merito, sine ulla utilitate plectuntur. Ubi est justitia Dei? quam si cogitares, nunquam crederes sine ullo merito peccati originalis tam miseros esse nascentes. Sed quoniam cum conditione locutus es: non enim aisti, Quoniam docetur; sed aisti, »Si quid doceretur aerumnarum post peccatum primi hominis nostrae illatum esse naturae:« paratus es, ut arbitror, dicere, Non docetur. Ac per hoc restat ut dicas, mala quae videmus parvulos perpeti, etiam in paradiso futura fuisse, si nemo peccasset, ne propter peccatum primi hominis ea fatearis exorta. Ita cum hos nodos quaeris evadere, et fieri ex nostris manibus labilis, contra paradisum stabis immobilis; cui sic es contrarius, ut ejus felicitati et quieti turbandae, et dolores parturientium, et labores operantium, et jactationes aegrotantium, morbosque morientium, audacissimo ore et fronte perditissima immittas. Sed in laude mortis magnum te putas aliquid invenisse quod diceres, »prima« scilicet, »occasione claruisse, malum non esse mortem, quod eam justus primus omnium dedicavit.« Ergo redde rationem, quomodo non haberet quam dedicaret justus, nisi hanc aedificaret injustus. Auctor quippe et effector mortis illius Cain exstitit, non Abel. Ille itaque dedicavit, qui fabricavit. Mors enim hominis boni, malum opus fuit hominis mali. Iste autem qui pro bono malum pertulit, non mortem, sed martyrium dedicavit, gerens ejus figuram, quem populus Judaeorum tanquam malus frater carnalis occidit. Propterea itaque gloriosus Abel, non quia aliquid boni sumpsit a fratre, sed quia patienter pro justitia moriendo, malo ejus usus est bene. Nam sicut bono legis male utendo praevaricatores puniuntur; ita e contrario malo mortis bene utendo martyres coronantur. Proinde si non dedignaris dicere, quod te cerno nescire, mors in morientibus omnibus mala est; in mortuis autem quibusdam mala, quibusdam bona. Hoc secuti sunt, qui de bono mortis laudabiles disputationes etiam litteris mandaverunt. Mors ergo justi Abelis habitantis in requie, non solum mala non est, verum etiam bona est. Tu autem in paradisum non bonorum mortuorum requiem, sed cruciatus morientium, ne bonorum ibi requies esset, intulisti. Aut si dicis, Si nemo peccasset, in paradiso sine cruciatu homines morerentur: saltem quia extra paradisum non fere quisquam sine cruciatu moritur, tandem convictus atque contortus, in deterius commutatam peccato primi hominis humanam confitere naturam.

XXVIII. JUL. Quid postremo de ipso serpente dicetur? Diabolum maledictione illa punitum, an hoc commune reptile animal opinaris? id est, illam sententiam quae ait ad serpentem, Maledictus tu ab omnibus peccatoribus, et ab omnibus bestiis quae sunt super [PL45.1576] terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14), in diaboli supplicio, an bestiae hujus quae vernis caloribus educitur de cavernis, arbitraris impletam? Si in hujus serpentis, cujus species in corpus enode porrigitur atque ob illius culpae meritum dicas eam factam esse terrifagam; ergo et omnibus bestiis tradux iniquitatis incumbit, quam putas nisi per libidinem coeuntium non posse deduci: fitque ut etiam serpentum libidinem, jamque inde irrationabilium animantium, asseras a diabolo fuisse plantatam, retectaque sententia Manichaei nobis carmen inclangas. Sin autem quidquid ad serpentem dicitur, intelligibiliter in diabolo profitearis impletum; annues sine dubio, nec hoc quod ibi pro ultione profertur, indicium nunc reorum esse serpentum, nec diabolum terram edere corporaliter: sed etsi tunc ministerium draconis arripuit, atque hoc quasi telum, quo ad vulnerandum hominem usus fuerat, severitas postea paterna confregit; tamen peccatum in solius agentis voluntate resedisse. Cibos autem et spinas et sudores primo fuisse naturaliter instituta, post in aliquibus aucta judicialiter, ad nostram vero aetatem sine peccati illius admiratione venisse; res tam apertae sunt, ut longiore penitus assertione non egeant.

AUG. Quid est quod vipereas astutias tuas etiam de serpente contorques? Quis enim divini libri haec verba, quae commemorasti, congruenter intelligens, non videat in diabolum potius, qui serpente ad id quod voluit, ut potuit, usus est, quam in ipsum animal, qualecumque terrenum, illam prolatam fuisse sententiam? Sed quia non per seipsum, per serpentem autem seductorias loquelas diabolus operatus est, ideo ad serpentem locutus est Deus, quod significandae malitiae diaboli conveniret, et natura hujus figura esset illius. Proinde quod dixit Deus serpenti, Maledictus tu ab omnibus pecoribus, et omnibus bestiis quae sunt super terram; super pectus et ventrem tuum ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae, et caetera; tanto intelliguntur, et exponuntur melius, quanto congruentius de diabolo accipiuntur. Sed quoniam secundum etiam rectam fidem, multis tamen modis de his disputari solet, nec ad causam nunc pertinet quid eorum magis eligam promere; satis est ut tibi respondeam, diaboli naturam nequaquam ad connexionem successionemque propaginis pertinere, ubi peccati originalis quaestio vertitur. De spinis vero et sudore laborantis, quam impudenter affirmes, quod priusquam peccaretur, fuerint instituta, credo quod persuadeat legentibus superior nostra responsio. Vultis quippe facere talem paradisum, ut nulla ratione dicatur Dei esse, sed vestrum. Verumtamen, cum ante peccatum spinas dixeris institutas, in paradisum eas non ausus es, introducere; imo expressisti eas ibi non fuisse: ubi tamen laborem ponere voluisti, cujus [PL45.1577] onus etsi non pungit, premit. Verumtamen, si et tibi placet spinas non congruere paradiso; itane vero naturae humanae, ut ibi prius esset ubi spinae non sunt, et nunc ibi sit ubi sunt, nulla beatitudinis in miseriam mutatione contingeret, aut sine ullo peccati merito contigisset? Cogat ergo vos agnoscere originale peccatum, tale saltem, quale non potuistis negare supplicium, si non injustum esse creditis Deum.

XXIX. JUL. Tamen ne quid negligenter praeteriisse videamur, accipe aliud. Hunc parturitionum dolorem compertum est pro parientium corporibus viribusque variari. Barbarorum certe feminae, et pastorum, quae exercitatione indurescunt, in mediis itineribus tanta facilitate pariunt, ut non intermisso viandi labore fetus suos procurent, et statim vehant, quae nihil pariendi difficultate marcentes, onera ventris ad humeros suos transferunt; et generaliter inopia vilium feminarum, operam obstetricum non requirit: at e regione locupletes deliciis molliuntur, et quo plures habuerit quaeque sollicitos, eo amplius et discit et gestit aegrescere, putatque se tantis egere, quantis abundat obsequiis. Maritorum sane divitum manus nunquam in sentibus aerumnam primi hominis experitur; quinimo fidentes copiis, indignum se putant momentum aliquod votis fertilitatis impendere, extra formidinem etiam famis possessionum dilatatione sistentes, mandant aliquoties, ut ait poeta, Dejunge boves, dum tubera mittas (Juvenal. sat. 5, vers. 119). Si ergo et parientium dolor spectat ad instituta naturae, quod et brutorum exemplo animalium, et sententiae divinae proprietate perdoctum est; si interceptio fructuum, et exortus spinarum inter caetera quidem creatus est, personis tamen quibusdam factus est densior et molestior; si postremo, ut difficultas ipsa parientis, ita etiam glebarum spinositas pro corporibus regionibusque variatur; postremo, si perdurat ille angor post gratiam in visceribus feminarum, hunc vero opulentorum luxuries penitus ignorat; si resolutio corporis propter quid secutura esset, expressum est, et artibus magis quam erroribus applicata: apparet hic quoque Catholicorum veritati omnia consonare, nec quidquam vobis vel feminas prodesse, vel spinas.

AUG. Cum de poena, quam Deus inflixit primis peccatoribus, disputares, sic jamdudum a muliere transieras, ut diceres, »Sufficiant ista de muliere.« Cur ergo non servasti fidem promissionis tuae? Ecce post tam multa redis ad eam, ecce loquacitati tuae non sufficiunt, quae dixeras de muliere sufficiant. Sed nisi talis verbosus esses, unde octo libros, quos uni meo reddis, impleres? Sed dic quod tibi placet: ecce post promissam sufficientiam, abundantiam quoque tuam patienter audivimus. Cur enim perdas res tam bellas, quae postea tibi in mentem venerunt? Quamvis et illud venire debuit, ut de libro tuo, qui complendus adhuc in manibus erat, tolleres quod dixeras, Sufficiant ista de muliere: ne tuae pollicitationi tam indecenter [PL45.1578] contrarius legereris. Sed perge, profer in medium, contra quam promisisti, quae postea cogitasti. Dic parturitionum laborem pro parientium corporibus viribusque variari; atque ita describe barbaras rusticasque feminas in facilitate pariendi, ut nec parturire videantur; ac per hoc non parvum dolorem in pariendo sentire, sed nullum. Quod si ita est, quid te adjuvat? nonne contra te ipsum loqueris, qui dolores istos ita naturales esse dixisti, ut sine illis Eva parere non posset, etiamsi in paradiso nulla iniquitate perpetrata persisteret? Numquid barbaras ac rusticas tuas illa prima muliere in hac re feliciores esse dicturus es, ut in his aerumnosis terris sine dolore pariant, quod in paradiso, si pareret illa, non posset? tanquam in istis natura sit mutata feminea in melius quam fuerat instituta, plusque valuerit in ea mutanda humana exercitatio, quam in creanda divina operatio. Si vero in tuis verbis non vis intelligi sine doloribus parere feroces agrestesque mulieres, atque eis ita partum tolerabilem facilemque concedis, ut tamen eas cum pariunt, dolere fatearis; numquid ideo est nulla poena, quia minor est? Sive ergo minus doleant, cum pariunt istae feminae, sive aliis feminis aequales, vel earum etiam quibusdam majores dolores, comparata per exercitationem fortitudine, mirabiliter ferant, nec illo cruciatu fatigentur atque languescant; dolent tamen, et utique omnes dolentes, seu magis seu minus doleant, majores minoresve poenas, sed tamen poenas, sine ulla dubitatione patiuntur. Tu autem si te cogitares, non dico, christianum, sed qualemcumque hominem, facilius nullum esse contenderes paradisum Dei, quam eum faceres tua sacrilega disputatione poenalem. Eleganter sane divites viros ab haereditario primi hominis labore defendis, ignorans, aut te scire dissimulans, amarius laborare cogitationibus divites, quam operationibus pauperes. Nomine quippe sudoris generalem sacra Scriptura significavit laborem, a quo nullus hominum est immunis, cum alii laborant operibus duris, alii sollicitantibus curis. Ad eosdem labores pertinent etiam studia quorumque discentium. Et quae parit haec, nisi terra haec, quam formator ejus, quando primum hominem condidit, non fecerat onerosam? Nunc vero, sicut scriptum est, Corpus corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; et difficulter aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore (Sap. IX, 15, 16). Sive ergo utiles, sive inutiles quascumque doctrinas studeat homo discere, aggravante animam corruptibili corpore, necesse est laboret. Quocirca etiam sic ei terra ista spinas parit. Nec ab his spinis divites dicantur alieni: praesertim quia spinas illas in Evangelio, quibus jacta semina ne ad fecunditatem perveniant, opprimuntur, curas esse hujus vitae et sollicitudines divitiarum Deus magister exponit (Matth. XIII, 22); qui certe non solos [PL45.1579] pauperes, verum etiam divites vocat dicens, Venite ad me, omnes qui laboratis. Propter quid autem vocat, nisi quod paulo post dicit, Et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29)? Quando istud erit, nisi quando corruptio corporum, quae nunc aggravat animas, non erit? Nunc vero laborant pauperes, laborant divites, laborant justi, laborant iniqui, laborant magni, laborant pusilli, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Tam quippe malignum est hoc saeculum, ut nisi exitum hinc fuerit, promissa requies nobis adesse non possit: quamvis per praevaricationem primi hominis labor posteris ejus advenerit; tamen etiam reatu praevaricationis illius quem traximus jam soluto, ut fidei examen exerceatur, labor remanet ad certamen. Oportet enim nos certare cum vitiis, et in ipso certamine laborare, donec donetur nobis adversarium non habere. Quapropter ut boni praeliatores perducantur ad praemia, supplicia vertuntur in praelia. Parvulorum quoque, soluto reatu originali, propterea labores manent, quamvis ex ipso reatu doceantur exorti; quia etiam sic Deo placuit fidem probare majorum, a quibus ei offeruntur ut regenerentur. Qualis et quanta fides esset rerum invisibilium, si invisibilis remuneratio continuo sequeretur; ac non potius dilata requie quae promittitur, ageretur fidei negotium cum corde, non cum oculis; ac sic futurum saeculum, ubi nulli labores erunt, quod nondum videmus, et crederetur sincerius, et desiderabilius quaereretur? Ac per hoc Deus labores nostros, id est poenas nostras, ad utilitates nostras mirabili benignitate convertit. Haec refellere cupiens inutiliter tu laboras: laboras enim pariendo spinas, non evellendo; nos autem laboramus ut spinas tuas, quantum donat Dominus, evellamus. Nisi forte ideo non laborare te jactas, quoniam tot libros magna ingenii facilitate conscribis, ac sicut illae barbarae ac rusticanae fetus suos, ita et tu sine difficultate spinas paris. Sed puto quod te de ingenii facilitate inaniter jactes; prorsus laboras: quomodo enim agis ut non labores, qui etiam conaris introducere in paradisum labores? Nam utique res ista quanto impossibilior probatur, tanto tuus labor et amplior, et inanior invenitur.

XXX. JUL. Haud sane impugnavero eos qui autumant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem potuisse pro remuneratione transferri. Enoch quippe et Eliam translatos legimus, ne viderent mortem. Verum aliud sunt instituta naturae, aliud praemia obedientiae. Non est enim tanti unius meritum, ut universa quae naturaliter sunt instituta perturbet. Exercuisset se igitur in reliquis innata mortalitas, etiamsi primus ille in aeternitatem a diuturnitate migrasset. Non inficiabili conjectura, sed certo res tenetur exemplo: siquidem Enoch filii, immortalitate parentis non potuerunt asseri a conditione moriendi. Nec illud forte putetur occurrere, quoniam si [PL45.1580] non peccatores, justi tamen omnes ad immortalitatem sine intercessu corporalis dissipationis evaderent: siquidem Abel justorum primus, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, et omnia sanctorum agmina, tam in novo quam in Vetere Testamento, et meritum suum virtutibus, et naturam morte docuerunt. Rem in absoluto positam Christi quoque confirmavit auctoritas. Nam cum ei Sadducaei quaestionem exemplo septinubae mulieris intulissent, rogantes, si corporum excitatio crederetur, a quo marito esset potissimum vindicanda, respondit: Erratis, nescientes Scripturas, neque Dei virtutem; in resurrectione enim neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur (Matth. XXII, 29, 30, et Luc. XX, 35, 36). Conscius operis sui, propter quid conjugia instituisset expressit, videlicet ut damna mortis fetura suppleret; statim autem cessatum ire munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Si ergo, Christo teste qui condidit, fertilitas ob hoc creata est, ut cum fragilitate confligeret, et haec conditio nuptiarum ante peccatum ordinata est; apparet quoque mortalitatem non ad praevaricationem spectare, sed ad naturam ad quam spectare leguntur et nuptiae. Illa ergo lex quae promulgata est, id est, Quacumque die ex interdicto ederis, morte morieris: poenalis mors intelligitur, non corporalis; peccatis, non seminibus imminens; quam non incurrit nisi praevaricatio, non evadit nisi emendatio. Die autem peccati quod dicitur inferenda, mos Scripturae est, quae damnatum solet vocare damnandum. Inde est quod in Evangelio Dominus, Omnis, inquit, qui non crediderit in me, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III, 18). Non quod infidelitas Christum negans, ante tempus judicii, supplicio juncta esset perpetuo; cum omnes qui ad fidem veniunt, prius fuerint infideles: sed ut censura praecipientis appareat, dicuntur peccata jam esse supplicia. Denique Adam ipsum, et ille liber qui Sapientia dicitur, et multorum opinio, secuta emendatione asserit expiatum.

AUG. Si non oppugnas, ut dicis, eos qui existimant Adam, si dicto audiens exstitisset, ad immortalitatem pro remuneratione potuisse transferri; discerne immortalitatem, majorem scilicet a minore. Nam et ista non absurde immortalitas dicitur, qua potest quisque non mori, si non faciat unde moriatur, quamvis possit et facere. In hac immortalitate fuit Adam: hanc immortalitatem merito praevaricationis amisit. Haec ei subministrabatur de ligno vitae, a quo non est prohibitus, quando legem bonam, ne peccaret, accepit, sed quando mala voluntate peccavit: tunc enim de paradiso ejectus est, ne extenderet manum ad lignum vitae, et manducaret, et viveret in aeternum. Unde intelligendus est de hoc ligno vitae solere sumere sacramentum; de caeteris alimentum. De solo enim ligno [PL45.1581] quod appellatum est dignoscentiae boni et mali, non manducare praeceptum est ei. Cur ergo putetur non manducasse de ligno vitae, quandoquidem et caeteris longe praestabilius erat, et illo solo excepto in quo peccavit, ex omnibus manducandi acceperat potestatem? Dei namque praecipientis haec verba sunt: Ab omni ligno, inquit, quod est in paradiso, edes: de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabis de illo (Gen. II, 16 et 17). Itemque ista sunt verba damnantis: Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere (Id., III, 17). Quae igitur fuit causa ut non praecipue de ligno vitae manducare curaret, cum prohibitus non fuerit nisi ab illo solo, cujus usurpatione peccavit? Imo si vigilanter intelligamus, sicut de ligno interdicto manducando peccavit, ita de ligno vitae non manducando peccaret; quoniam ipse sibi vitam, quae ex illo ligno aderat, invideret. Illa vero immortalitas in qua sancti Angeli vivunt, et in qua nos quoque victuri sumus, procul dubio major est. Non enim talis, in qua homo habeat quidem in potestate non mori, sicut non peccare, sed tamen possit et mori, quia potest peccare: sed talis est illa immortalitas, in qua omnis qui ibi est, vel erit, mori non poterit, quia nec peccare jam poterit. Tanta quippe erit ibi voluntas bene vivendi, quanta etiam nunc est voluntas beate vivendi, quam nobis nec miseria potuisse videmus auferri. In hanc immortalitatem, nullo ambigente majorem, si ex illa minore dicas Adam remuneratione obedientiae, nulla interposita morte potuisse mutari; dices aliquid quod recta fides non debeat improbare: si autem sic laudas istam, ut neges illam; profecto et mortibus, et morientium cladibus, quas non ferendo urgentur in mortem, cogeris implere paradisi faciem; atque ita tuam decolorare, ut te velis fugere, si illam in speculo possis aspicere. Cur enim et posteri primi hominis in paradiso nati, et non solum boni, verum etiam beati, cogerentur mori, si eos nulla culpa de paradiso exire compelleret, ubi erat lignum vitae, et summa ex illo vivendi potestas, moriendi autem nulla necessitas? A qua necessitate translati sunt Enoch et Elias: in his enim terris erant, ubi lignum vitae non erat, et ideo eos ad hujus vitae finem, communis omnibus necessitas mortis urgebat. Nam quo eos credendum est fuisse translatos, nisi ubi est ipsum vitae lignum, unde illis sit potestas vivendi, nec ulla moriendi necessitas; sicut esset in paradiso hominibus, in quibus nulla peccandi oriretur voluntas, quae illos ibi esse non sineret, ubi nulla aequitas mori cogeret? Quapropter exempla Enoch et Eliae nos potius quam vos adjuvant. Deus quippe in his duobus ostendit, quid etiam illis quos dimisit de paradiso, praestaturus esset, si peccare noluissent: inde namque ejecti sunt isti, quo trajecti sunt illi. Ubi etiam hoc eis Dei gratia credimus esse collatum, ne haberent unde dicerent, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In his enim terris, ubi corpus corruptibile eorum animas aggravabat (Sap. IX, 15), ita [PL45.1582] confligebant magno agone cum vitiis, ut tamen si dicerent se non habere peccatum, se ipsos deciperent, et veritas non esset in eis (I Joan. 1, 8). Qui sane creduntur ad exiguum temporis redituri in has terras, ut etiam ipsi cum morte confligant, et quod primi hominis propagini debetur exsolvant. Unde intelligendum est, quod ii qui peccatum nullum haberent, et filii eorum, si paradisi habitatores in eadem rectitudine permanerent, magis in illa immortalitate persisterent, donec in ampliorem, nulla interposita morte, transirent, si eis qui sic erant in his terris extra paradisum justi, ut non possent dicere se non habere peccatum, id est, Enoch et Eliae tantam diuturnitatem vitae fateamur esse collatam. Sed Dominus, inquis, interrogatus de septinuba illa muliere, sua responsione firmavit, propterea nuptias institutas, ut damna mortis fetura suppleret; cessaturam vero munificam fecunditatem, cum mors avara cessaverit. Omnino erras, qui propterea putas instituta esse conjugia, ut decessio mortuorum suppleretur successione nascentium. Instituta sunt namque conjugia, ut filios patribus, et patres filiis, certos faceret pudicitia feminarum. Nam et permixto usu atque indiscreto quarumque mulierum, homines nasci possent: sed certa necessitudo inter patres et filios esse non posset. Si autem nemo peccaret, et ob hoc etiam nemo moreretur; sanctorum numero terminato, quantus futuro sufficeret saeculo, hoc saeculum finiretur, ubi et non peccandi et peccandi facultas esset, atque illud succederet, ubi quisquam peccare non posset. Si enim animae corporibus exutae, possunt esse vel miserae vel beatae, et tamen peccare non possunt: quis fidelium neget, in regno Dei, ubi erit corpus incorruptibile, quod non gravabit animam, sed ornabit, nec alimentis amplius indigebit, hunc affectum futurum, ut nullius ibi ullum possit esse peccatum, non id agente nulla voluntate, sed bona? Dominus ergo ubi dixit, cum de resurrectione loqueretur, Neque nubent, neque uxores accipient; neque enim morientur; non ideo dixit, ut propter morientes ostenderet nuptias institutas; sed quia sanctorum numero impleto, non opus esset aliquem nasci, ubi necesse esset neminem mori. Sed, inquis, Adam secuta emendatione a delicto suo asseritur expiatus, et libro Sapientiae, et opinione multorum: et tamen, inquis, mortuus est, ut sciremus corporis mortem non pertinere ad supplicium illius peccati, sed ad instituta naturae. Quasi vero David duo illa scelera gravia, id est, adulterium et homicidium, non sic expiaverit poenitendo, ut ei datam veniam propheta ipse qui eum terruerat testaretur: et tamen ita ea quae Deus fuerat comminatus, legimus subsecuta, ut intelligamus ad hoc profuisse illam veniam, ne homo qui tanta mala commiserat, sempiterno pro eis supplicio plecteretur. Erat ergo et primo homini, ad quam rem proficeret poenitentia, id est, ut eum diuturna, non tamen aeterna poena puniret. Unde factum est, quod rectissime creditur, ut eum filius ejus, id est, secundum hominem Dominus Jesus, quando ad inferna [PL45.1583] descendit, ab inferni vinculis solveret. Tunc enim, juxta librum Sapientiae, intelligendus est eductus a delicto suo, ut hoc ille liber non factum dixisse, sed futurum praedixisse monstretur, quamvis per verbum praeteriti temporis: sic enim ait, Eduxit illum a delicto suo (Sap. X, 2), quemadmodum dictum est, Eoderunt manus meas (Psal. XXI, 17), et caetera, quae ibi per verba praeteriti temporis futura esse dicuntur. Ac per hoc et morte corporis factum est, ut pro peccato poenam lueret temporalem; et poenitentia non nihil actum est, ut evaderet sempiternam: ubi plus valuit gratia liberantis, quam meritum poenitentis. Non est unde te munias adversus impetum veritatis, quo cum tuis machinis in clarissima luce prosterneris, nec in Dei paradisum et mortes et innumerabiles morbos, mortiferis cruciatibus plenos, immittere ulla penitus ratione permitteris. Crede Deo dicenti, Quacumque die ederitis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17). Eo quippe die coeperunt mori, quo separati a ligno vitae, quod utique in loco positum corporali, corpori vitam subministrabat, necessitatem mortis conditionemque sumpserunt. Certe damna mortis et mors avara, verba sunt tua: saltem te ista verba tam dura et horrenda, ut paradiso Dei parceres, admonerent. Tantumne te offendit locus praedicatissimus beatorum, ut a te in eum et mors et damnifica et avara mittatur? O inimici Dei gratiae, inimici paradiso Dei, quo amplius progredi poteritis, quam ut sanctarum deliciarum dulcedinem amarissimis poenis impleatis, nihilque velitis esse paradisum nisi gehennam minorem?

XXXI. JUL. Porro jam satis multa de Genesi. Transeamus ad apostolum Paulum, quem opinionis suae Manichaeus et Traducianus opinantur. Cum ergo de mortuorum resurrectione dissereret, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Hoc testimonium usurpasti tu, cum quo nobis causa est: sed quid eo confici putares, quia tu tacuisti, etsi suspicer, tamen confirmare vix possum. Quid enim spectat ad traducem, si omnes in Adam mori dicantur; cum Adam nomen hominis sit, tradux autem peccati et labis Manichaeae indicium? Nisi forte nihil aliud ipsum Adam, quam peccatum et esse, et sonare fatearis; ut hac appellatione Apostolus omnes mori in peccato pronuntiasse videatur? Sed hoc propalam insanum est. Quid igitur novum, si quia Adam sermo hebraeus nihil aliud indicat quam hominem (hoc enim interpretatio ipsius exprimit), dixerit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificabuntur: id est, secundum hominis qui moriuntur naturam, per virtutem Christi a mortuis excitantur? Huic sententiae qui inficiatur, insanit: ejusdem quippe auctoris virtute, qui in hac vita fecunditatem et mortalitatem instituit, universi excitabuntur e sepulcris, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, [PL45.1584] sive malum (II Cor. V, 10). Hoc itaque dicto Apostoli, quo ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; mortem corporalem quae justis injustisque communis est, an poenalem illam diabolo et impiis deputatam insinuari putas? Si naturalem istam simplicem, quae in sanctis etiam pretiosa est (Psal. CXV, 5), quae non solum bonis et malis, verum etiam hominibus pecudibusque ex aequo accidit; hanc, inquam, mortem hic Apostolus indicavit: manifestum est quoniam nomine Adae naturam humanitatis, nomine autem Christi potentiam creatoris et excitatoris ostendit. Sin autem quod ait, In Adam omnes moriuntur; crimen hic velis intelligi, non naturam; suppetit expositio tam aperta quam certa, videlicet ut dixerit, Sicut omnes, id est, multi Adae imitatione moriuntur; ita omnes, id est, multi Christi imitatione salvantur. Aut ergo de communi morte locutus est, et naturam indicavit: aut de peccato, et imitationem accusavit. Sic enim et post pauca subjunxit: Sicut portavimus, inquit, imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis (I Cor. XV, 49). Certe susceptio imaginis non poterat imperari, si naturalis in qualitate alterutra crederetur.

AUG. Quis est tam negligens apostolicorum eloquiorum, ut non videat quod Apostolus de resurrectione corporis disserebat, ubi ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Sed tu ad dilatanda, non eloquia, sed vaniloquia tua, ubi nulla quaestio est, ingeris quaestionem, et quaeris a me illud quod dictum est, In Adam omnes moriuntur; de qua morte sit dictum. Prorsus de morte corporis dictum est, ista scilicet qua necesse est moriantur boni et mali, non illa qua mortui dicuntur qui eadem morte sunt mali: quas duas mortes, una brevi Dominus complectitur sententia, dicens: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Est etiam mors, quae in Apocalypsi mors secunda dicitur (Apoc. II, 11; XX, 6, 14; XXI, 8), qua et corpus et anima igne cruciabuntur aeterno; quam minatur Dominus ubi dicit: Eum timete, qui habet potestatem, et corpus et animam perdere in gehennam (Matth. X, 28). Quamvis ergo multae mortes inveniantur in Scripturis; duae tamen sunt praecipuae, prima et secunda: prima est, quam peccando intulit primus homo; secunda est, quam judicando illaturus est secundus homo. Sicut in sanctis Libris multa Dei testamenta commemorantur; quod possunt advertere, qui diligenter legunt: sunt tamen duo praecipua, vetus et novum. Prima ergo mors coepit esse, quando Adam de paradiso ejectus est, et separatus a ligno vitae: mors secunda esse incipiet, quando dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Id. XXV, 41). Cum igitur de resurrectione corporis loqueretur Apostolus, ait: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22). Non itaque debemus inquirere, de qua morte agatur hoc loco; manifestum est enim de morte [PL45.1585] corporis agi: sed potius debemus attendere, per quem sit mors ipsa de qua agitur, utrum per Deum qui hominem condidit, an per hominem qui peccando causa hujus mortis exstitit. Sed hoc, ut dixi, attendere debemus in promptu positum, non quasi abditum quaerere. Nam et hanc abstulit Apostolus quaestionem, apertissime dicens, Per hominem mors. Et quis est iste, nisi primus Adam? Ipse est quippe ille, de quo dictum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: cui e contrario Adam secundus opponitur, qui est forma futuri (Rom. V, 12, 14); unde et hic dictum est, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sic ergo est accipiendum quod ait, In Adam omnes moriuntur; ut non obliviscamur quod ait, Per hominem mors. Ideo quippe in Adam omnes moriuntur, quia per hominem mors: sicut ideo in Christo vivificantur, quia per hominem resurrectio mortuorum. Homo igitur, et homo: sicut ergo unus iste, sic unus est ille; ac per hoc, quia homo secundus est iste, homo primus est ille. Scimus Adam, sicut commemoras, hebraea lingua hominem dici: sed non hinc efficitur quod impudentissime persuadere conaris, ut in eo quod dixit Apostolus, In Adam omnes moriuntur, omnem mortalem hominem significasse credatur; ut scilicet non in illo primo homine, sed in eo quod mortales sunt, existimemus omnes mori. Noli obscurare clara, recta pervertere, implicare simplicia: in illo moriuntur omnes, per quem mors; sicut in illo vivificantur, per quem resurrectio mortuorum. Et quis est iste, nisi secundus homo? quis ergo est ille, nisi primus homo? Proinde quis iste, nisi unus est Christus? quis ille nisi unus Adam? Itaque sicut portavimus imaginem terrestris hominis, ita portemus etiam coelestis. Indicatur illud, hoc imperatur: illud quippe jam praesens est, hoc futurum. Et ideo illam portavimus imaginem conditione nascendi, et peccati contagione: hanc autem portamus gratia renascendi; portamus autem interim spe, re vero portabimus eam praemio resurgendi, et beate justeque regnandi. Quae cum ita sint, mors quidem hominis ita instituti, et in eo constituti loco, ut non moreretur, nisi peccasset, sine dubitatione poenalis est: sed Deo per gratiam suam in usum nobis bonum poenalia mala nostra vertente, in conspectu Domini pretiosa est mors sanctorum ejus. Per illam certant, sicut per disciplinam: Disciplina enim, sicut scriptum est, ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea vero, uberiorem fructum, his qui per eam certarunt, reddit justitiae (Hebr. XII, 11). Tu autem, qui mortem corporis etiam in paradiso, etiam peccante nullo, futuram fuisse contendis, hostis es gratiae Dei, hostisque sanctorum, quorum mors pretiosa est, per illam certantium intrare atque habitare paradisum. Non enim mortem solam, id est, resolutionem animae a corpore, nolentis tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4); sed etiam omnes morbos, et omnia [PL45.1586] genera malorum, quae homines non valendo ferre moriuntur, quantum ad te attinet, in locum tantae felicitatis et quietis immittis: quod errore quanto facias video, sed qua fronte nescio.

XXXII. JUL. Verum totum contextum loci ipsius ventilemus. Si, inquit, Christus praedicatur quia ex mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, nec Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra; invenimur etiam falsi testes Dei, quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si enim mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc estis in peccatis vestris; et qui dormierunt ergo in Christo, perierunt. Si in hac vita in Christo speramus tantum, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus ex mortuis resurrexit primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus; deinde finis (I Cor. XV, 12-24).

AUG. Ventilandum totum istum in apostolicis Litteris de corporis resurrectione locum ideo te suscepisse, ut haberes occasionem qua tuum multiloquium copiosa, si dici potest, egestate diffunderes, et ad tot libros implendos tibi evagandi spatia procurares, in ipsa tua prolixa et supervacanea disputatione clarebit.

XXXIII. JUL. Instruxit acerrime disputationem magister egregius, et spem nobis de consortio Mediatoris ingessit, asserens illum hominem, quantum spectat ad substantiam qua nobis jungitur, nihil exceptum habuisse, opinionemque quam infidelitas sciscebat, non minus Christo praejudicare posse quam nobis. Sic ergo miscet negotium Christi et hominum, ut necesse sit in utraque parte credi, quod in altera censeatur. Opinati quippe fuerant per idem tempus homines, quia resurrectio mortuorum futura non esset: non tamen resurrexisse Christum negabant. Arripit hoc Magister Gentium, et pronuntiat necesse esse ut uni praejudicio pars utraque sit pervia, et aut omnes homines resurrecturi, aut nec Christus resurrexisse credatur. Certe hanc vim in disputando Apostolus non haberet, si secundum Manichaeos et eorum discipulos Traducianos, carnem Christi a naturae nostrae communione distingueret.

AUG. Manichaei non sunt, qui carnem Christi a naturae nostrae communione distinguunt; sed qui nullam carnem Christum habuisse contendunt. Nobis itaque jungendo Manichaeos, anathemandos vobiscum atque damnandos, etiam eorum sublevas causam, dicens eos carnem Christi a naturae nostrae communione [PL45.1587] distinguere: quasi carnem Christum habere fateantur, quam quoquo modo a nostra carne distinguant. Dimitte illos multum a nobis, multumque et a vobis, in ista de carne Christi quaestione distantes: nobiscum age quod agis; quia nobiscum carnem Christi, etsi dissimiliter, confiteris. Nec nos enim eam a naturae atque substantiae carnis nostrae, sed a vitii communione distinguimus. Caro est enim nostra peccati: propter quod illa dicta est, non similitudo carnis, quia vera caro est; sed similitudo carnis peccati, quia peccati caro non est. Si ergo peccati caro, caro nostra non esset; quomodo, rogo te, similitudo carnis peccati caro Christi esset? An usque adeo desipis, ut dicas aliquid simile esse, sed cui simile sit non esse? Hilarium audi catholicum antistitem, quem certe quidquid de illo sentias, Manichaeum non potes dicere: qui cum de Christi carne loqueretur, »Ergo cum missus est,« inquit, »in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum; sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine.« Quid ad ista dicturus es, improbissime, loquacissime, contumeliosissime, calumniosissime? Numquid et Hilarius Manichaeus est? Sed absit ut tuas accipere dedigner injurias, non solum cum Hilario, caeterisque ministris Christi; sed etiam cum ipsa carne Christi, cui tantam facere non expavescis injuriam, ut audeas eam coaequare caeterae hominum carni, quam carnem constat esse peccati; si non mendaciter dictum est, Christum in similitudine carnis venisse peccati (Rom. VIII, 3).

XXXIV. JUL. Nunquam quippe diceret, Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit: cui poterat referri, Sed Christus, quoniam de virgine natus est, peculiariter resurrexit; homines autem, quia nati sunt de commixtione diabolica, non resurgunt. Verum ille protinus referret, Et quae fuit resurgendi vanitas, si nec spei nostrae nec magisterio parabatur? Quae enim esset ratio docendi, quae gravitas exempli, si natura in nobis dissimilis, et spe conregnandi, et vi careret imitandi? Procul igitur, et nimis procul fides Apostoli ab hac opinione consistit. Eodem plenus spiritu, quo etiam Petrus, scit Christum pro nobis ob hoc mortuum, ut nobis donaret exemplum, ut sequeremur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et quia causam tanti mysterii, sacrificium novit et exemplum fuisse, pronuntiare non dubitat, imo diligenter inculcat, quia non accesserit homo Christus aliquo, a quo quisquam nostrum naturae suae praejudiciis arceatur. Si, inquit, resurrectio non est mortuorum, neque Christus resurrexit. Si autem Christus ex mortuis resurrexit, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Id est, si confitemini ejusdem illum secundum hominem, cujus nos, fuisse naturae, qua ratione vel in illo factam resurrectionem, vel in reliquis non futuram putatis? Praemissis conditionibus, implet ex omni parte sententiam: Nunc autem, inquit, Christus resurrexit ex mortuis; [PL45.1588] erit ergo resurrectio mortuorum.

AUG. Resurrectionem mortuorum non esse putantibus, et tamen Christum resurrexisse credentibus, propterea dicitur, Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; quia Christus ideo resurrexit, ut resurrectionis mortuorum aedificaret fidem, in carne resurrecturos homines ostendens, sicut ipse homo factus resurrexit in carne. Ac per hoc consequens erat, ut negarent resurrexisse Christum, qui resurrectionem non crederent esse mortuorum. Unde quia isti, cum quibus agebatur, illud negare non poterant; hoc quoque debebant ablata caligine confiteri. Nam si propter aliquam Christi differentiam, recte sibi homines videntur resurrectionem negare mortuorum, et tamen resurrectionem Domini non negare; possunt et alia dicere, quae multa reperiunt, quibus errorem suum defendere sibi videantur. Quid si enim, cum audierint, Si mortui non resurgunt, neque resurrexit Christus; respondeant et dicant, Sed ille non tantum homo, verum etiam Deus est; quod aliorum hominum nemo? Ille secundum ipsum hominem de Spiritu sancto natus et ex virgine Maria; quod aliorum hominum nemo ille: potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18); quod aliorum hominum nemo: quid ergo mirum, si a mortuis resurgere potuit; quod aliorum hominum poterit nemo? Si ergo ista dicant, quia Christum solum resurrexisse concedunt, caeteros nolunt; numquid ideo illas Christi tam magnas a caeteris differentias negaturi sumus, ut aliorum quoque mortuorum resurrectionem de Christi cum eis aequalitate persuadere possimus? Sic ergo nec istam differentiam denegantes, qua fatemur solam carnem Christi, non ut aliorum fuisse carnem peccati, sed carnis peccati similitudinem; non ideo tamen solam resurrexisse, sed aliorum quoque resurrecturam esse defendimus, et sic defendimus, ut dicamus quod Apostolus dixit, Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit: resurrexit autem Christus; resurgunt igitur mortui. Neque enim quia non eadem sunt in utraque carne originis merita, ideo non est eadem terrena mortalisque substantia. Habet quidem differentiam suam similitudo carnis peccati, qua discernitur a carne peccati: sed absit ut Christus eis se disparem faciat resurgendo, quibus se voluit aequare moriendo. Non itaque propterea debemus similitudinem carnis peccati carni aequare peccati, quantum attinet ad differentiam pertinendi ad peccatum et non pertinendi, quia noluit esse inter utramque carnem differentiam resurgendi et non resurgendi, qui noluit esse non moriendi atque moriendi. Imitatio autem quam, suffulcis. ubi non opus est, quid ad istam causam valet? Imitatio quippe in voluntate est; sed cum bona est, praeparatur, sicut scriptum est, voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Nemo ergo imitatur, nisi velit: moritur [PL45.1589] autem homo et resurgit, velit nolit. Verum et ipsa imitatio non semper tunc fit, quando eadem natura est imitandi, quae imitantis: alioquin Angelorum, quorum diversa natura est, justitiam et pietatem non possemus imitari; quod tamen nos a Domino poscere in oratione, cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), etiam ipse confessus es (Supra, lib. 2, cap. 52). Nec Deum Patrem imitaremur, cujus a nobis longe diversa natura est: tamen Dominus ait, Estote sicut Pater vester qui in coelis est (Matth. V, 48); et per prophetam dicitur, Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Non ergo ideo Christum non possumus imitari, quia ille in similitudine carnis peccati in hoc saeculo fuit, nos autem in carne peccati.

XXXV. JUL. Has vires exseramus in traducem, dicamusque: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum; quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? Si autem in natura malum est; et Christus, qui in eadem natura deprehenditur, sub regno diaboli est constitutus. Si autem ille creditur reus, inanis est praedicatio nostra, et vacua est fides vestra: inveniuntur autem falsi testes Apostoli, quia testimonium dixerunt adversus Deum, quod Filium suum, ex semine David secundum carnem, innocuum sanctumque formaverit, si eum maledicti seminis crimen infecit. Prorsus si in tali Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus non minus verus homo, quam verus Deus, de Adam stirpe generatus, factus ex muliere, factusque sub lege, nullum fecit, et ideo nullum habuit peccatum. Apparet igitur crimen voluntatis esse, non seminis.

AUG. Ex hoc certe quasi fundamine tota ratiocinationis tuae structura consurgit, quod primum posuisti, dicens: Si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale peccatum; quomodo dicunt quidam in vobis quia imagini Dei pravitas dominetur ingenita? istaque propositione convulsa et effossa, quidquid deinde tanquam subsequens addidisti, facillima labe subvertitur. Non enim sequitur ut si Christus, qui homo factus est, non habuit naturale, hoc est, originale peccatum, nulla imagini Dei pravitas dominetur ingenita: quoniam non sequitur ut si nihil habuit pravitatis similitudo carnis peccati, nihil habeat pravitatis cui est ista similis, id est, caro ipsa peccati; imo vero id sequitur, ut si est similitudo carnis peccati, sit etiam caro peccati. Quia omne simile, alicui simile sit necesse est: et si solus habuit Christus veram quidem carnem, sicut caeteri homines, sed tamen carnis peccati non proprietatem, sed similitudinem; non solum necesse est ut sit alia cui haec similis sit caro peccati, sed omnium caeterorum hominum non sit nisi caro peccati. Quapropter etsi malum est in carne peccati, non est tamen in Christo, qui venit in carne vera, non tamen in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, carnem sanare peccati. Non ergo ille creditur reus, sed ab illo noster solvitur reatus, et originalis, [PL45.1590] et additus. Unde nec inanis est Apostoli praedicatio, qui non praedicaret in Christo similitudinem carnis peccati, nisi aliorum carnem sciret esse peccati. Nec vacua est fides nostra, qua vacuatur haeresis vestra. Nec falsi testes inveniuntur Apostoli, qui similitudinem carnis peccati discernunt a carne peccati, quod non facit haeresis vestra; et sic ex semine David evangelizant Christum, ut tamen de Spiritu sancto natum asserant et virgine Maria, non de carnis concupiscentia, ut similitudinem carnis peccati haberet, carnem vero peccati habere non posset. Nec miserabiliores sumus omnibus hominibus ista credentes; sed carnem Christi a carne peccati non esse discretam, magna miseria credimus. Proinde argumentationem tuam vana conclusione determinas, dicens: Apparet igitur, crimen voluntatis esse, non seminis. Hoc omnino inaniter intulisti: quoniam superiora, ex quibus eam confectam putas, consequentia non esse monstravi; et procul dubio, quia in paradiso esse possent, nulla esse post paradisum vitia nascentium, nisi mala voluntate primorum gignentium vitiarentur et semina. Cur non ergo potius tibi dicitur (ut nos veraciter, qua tu fallaciter usus es, eadem forma ratiocinationis utamur), Si Christus homo in similitudine carnis peccati ad homines missus est, quomodo non quidam in vobis, sed omnes vos dicitis, aliam cui sit ista similis, carnem non esse peccati, si non est alia caro peccati? Si Christus non habuit similitudinem carnis peccati, inanis est praedicatio ejus qui hoc dixit, inanis est et fides Ecclesiae catholicae quae hoc credidit; invenitur autem et falsus testis Apostolus, qui testimonium dixit adversus Christum, quia similitudinem carnis peccati habuit, quam non habuit. Sed si hoc credimus, fidelibus non sociamur hominibus. Nunc autem Christus missus est in similitudine carnis peccati; quia solus veram carnem sic habuit, ut non esset caro peccati, sed ejus similitudo: ac per hoc necesse est ut fateamur, carnem caeterorum hominum esse peccati, cui similis facta est vera caro Christi, sed non caro peccati.

XXXVI. JUL. Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes. Nunc autem, inquit, Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. De resurrectione hic Apostolus non generali loquitur, quam experturi sunt etiam scelesti, etiam profani homines; sed de eorum tantummodo, qui transferentur in gloriam. Beatam ergo resurrectionem puro nomine resurrectionis ostendit, cujus comparatione, illa impiorum quasi non sit resurrectio, praeteritur. Hic ergo Apostolus non solum resurrectionem, ut dixi, quae bonis malisque communis est, sed resurrectionem inculcat beatam: et licet non sit unum resurrectio et beatitudo resurrectionis, sicut nec resurrectio et resurrectionis miseria unum est; tamen [PL45.1591] quia beatitudo aeterna absque resurrectione non est, nomine ejus illa quoque felicitas, quae excitationem haud poenitendam facit esse, signatur. Ut si aliquis industriam, vires, et studia diversa collaudans, compendio ea vitae velit ostendere, verbi gratia, eruditam illius vitam, elegantem hujus, impigram appellet alterius; non utique admoverit distinctionem, ut idem vita quod industria, quod elegantia, quod fortitudo videatur: aliud est quippe vivere, aliud studere; verumtamen nisi vixeris, nullus studebis. Ita etiam non est idem resurrectio quod beatitudo; est quippe misera excitatio cinerum: tamen nullus regnabis, nisi ante resurrexeris. Mors ergo corporis et resurrectio corporis e regione consistunt: si mors esset universa poenalis, esset quoque universa resurrectio praemialis: nunc autem est resurrectio poenalis omnium, qui ignibus deputantur aeternis: ergo et mors non supplicialis est, sed naturalis. Sicut enim non facit generaliter mors corporis, ut poeniteat interiisse; sic non facit generaliter resurrectio, ut placeat revixisse. Verum et istius bonum in remuneratione surgentium, et illius amaritudo in adustione punitorum est: quae utraque pro meritis consequuntur. Apparet igitur Apostolum non de morte naturali, sed de criminosorum, quam infelicem facit poena perpetua; nec de resurrectione communi, sed quam beatam facit gloria sempiterna, disserere: nec ubi de personis disputat praejudicium inferre creaturis, sed salvis semper distinctionibus latisque limitibus naturarum et voluntatum, sic miscere nonnunquam vocabula, ne specialitas rerum confusione depereat. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum: non hic ab homine mortem conditam; sed in homine apparuisse denuntiat: sicut et resurrectionem mortuorum non dicit ab homine factam, hoc est, a Christo; sed in homine, sicut ad Philippenses idem magister: Obediens, inquit, factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Petri quoque apostoli in hoc concurrit assertio: Viri Israelitae, audite: Jesum virum Nazarenum approbatum a Deo in vobis per manus iniquorum interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni. Et item: Hunc Jesum Deus resuscitavit, cui omnes nos testes sumus (Act. II, 22-24, 32). Ibi ergo sicut proprium erat hominis sine deitatis injuria obire mortem, ita proprium divinitatis hominem illum a mortuis excitare. Quod autem Deus pronuntiatur operari ex persona Verbi, ipse quoque Christus facit. Sic enim dixerat: In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo sumere illam (Joan. X, 18). Cum ergo sit Filii una persona, tamen distinctione legitima aliud applicatur carni, aliud deitati. Per hominem ergo mors, et per hominem resurrectio mortuorum, manifestata, [PL45.1592] non creata: caeterum utrumque institutum per Deum est; sed in Adam mortis conditio, in persona vero Christi primitiae resurrectionis claruerunt. Hic ergo ubi dicit Apostolus, Per hominem mors: si per voluntatem ejus dicas, nihil pertinet ad naturam; si per naturam, nihil spectat ad culpam. Homines nempe, alterum mortis, alterum resurrectionis ex adverso locavit, istum secundum nolens illi subdere. Et sequitur, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc ergo quod ait, Omnes in Christo vivificabuntur, etiam de impiis, an tantum de fidelibus dicit? Si de impiis, quod omnes vivificentur in Christo; ergo nullus in poena est: si de fidelibus; non ergo universi vivificantur in fide Christi, sed tantum fideles, quamvis omnes omnino virtute ipsius, qua conditi fuerant, excitentur. Si ergo de morte corporis loquitur, In Adam omnes moriuntur: nullus hoc nomine indicatur reatus, quando in eodem Adam et Christus mortuus invenitur; neque enim secuta esset veritas resurrectionis, nisi praecessisset veritas mortis. Igitur in Adam pronuntiat Apostolus omnes mori. Si haec mors non indicat aliud quam corporis resolutionem; nihil spectat profecto ad naturale peccatum, nec quidquam praejudicat innocentibus, si in Adam mori dicantur, in quo et Christus est mortuus. Sin autem hoc quod ait, In Adam omnes moriuntur, ad peccatum vis animi, et non ad mortem solum, sed ad mortem ream et miseram pertinere, id est, quam deputata criminibus poena consequitur: in ea autem videlicet gehenna nec Christus potuit esse, nec sancti: igitur nec innocentibus praejudicat, qui ut nihil boni, ita nihil mali voluntarii habent; sed hoc solum retinent, quod a Deo facti sunt; quos jure Baptismatis consecramus, ut qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores. Quod itaque dicit Apostolus, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur: abest tantum ab ista suspicione traducis Manichaeae, quantum Christus a peccato, qui et iniquitatem non habuit, et minus de hominis natura nihil habuit.

AUG. Quid est, quod adversus nos disputans dicis, »Confodiuntur nempe Manichaei, et peccatum naturale credentes, et resurrectionem carnis negantes?« Numquid nos, sicut illi, aut peccatum tribuimus alienae naturae, aut carnis resurrectionem negamus? Prorsus Manichaei confodiantur a vobis, qui vobiscum confodiuntur a nobis, et quando adjuvantur a vobis. In eorum quippe adjutorium discordiam carnis et spiritus peccato Adae negatis esse tribuendam; ut illi hujus mali causam requirentes sive reddentes, alienam mali naturam Deo bono coaeternam commixtam nobis esse concludant. Exponis deinde sequentia, ubi de carnis resurrectione Apostolus disputat, et dicis, »non eum loqui de resurrectione communi, bonorum [PL45.1593] scilicet et malorum; sed eorum tantum, qui transferentur in gloriam.« Ita est quidem: tamen de resurrectione corporis loquitur. Huic ergo e contrario mors opponitur corporis, eisque, id est morti corporis et resurrectioni, singuli distribuuntur auctores, homines duo: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ipsi homines duo propriis etiam nominibus exprimuntur, ut de quibus hoc dictum sit, evidenter appareat, atque additur: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Moriuntur, ait; non ait, Morientur: ex altera vero parte non ait, Vivificantur; sed, vivificabuntur. Nunc enim moriuntur ex poena, tunc vivificabuntur ex praemio. Non itaque de illa morte nunc loquitur, quae futura est eis qui cum anima et corpore igne cruciabuntur aeterno; alioquin ex utraque parte verbum futuri temporis poneret, et sicut dixit, vivificabuntur, ita diceret, Morientur. Cum vero dixit, moriuntur, quod utique nunc fit; vivificabuntur autem, quod tunc fiet: satis ostendit se de illa morte agere, in eo quod dicit, Per hominem mors, quae animam dissolvit a carne: quamvis et ad illam mortem futuram pertineant, quae secunda mors dicitur, qui reatum quem per Adam generatione traxerunt, per Christum regeneratione non solvunt. Nunc proinde quia de resurrectione corporis loquitur, quae futura est, cui opponit e contrario mortem corporis, quae nunc fit; et duo ista contraria singulos auctores habent, Adam mors, Christum resurrectio mortuorum: sicut intelligitur resurrectio illa praemialis, ita esse intelligenda est mors ista poenalis. Praemio quippe a contrario non opponitur natura, sed poena. Et ideo isto loco, ubi resurrectio corporis opponitur morti corporis, non de communi resurrectione agit Apostolus, quae ad justos et injustos pertinet; sed de illa potius, in qua erunt qui vivificabuntur in Christo, non qui damnabuntur a Christo: quamvis utrosque ipse resurgere faciat, cujus vocem audient omnes qui in monumentis sunt; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29.) Ideo ergo, ut dixi, eam volui commendare, quae ad beneficium Christi pertinet, non etiam illam, quae tantum ad judicium; ut quoniam ista praemialis est, mors quoque corporis, quae a contrario huic opponitur, ostendatur esse poenalis. Sicut enim vitae mors, ita praemio poena contraria est: per quam poenam, id est, corporis mortem, quoniam sancti martyres certaverunt atque vicerunt, mors eorum in qua nunc dormiunt in conspectu Domini, non suo genere, sed illius munere pretiosa est (Psal. CXV, 15). Etiam poenae quippe sanctorum, sine dubitatione pretiosae sunt: sed non quia pretiosae sunt, ideo poenae non sunt; sicut non [PL45.1594] quia poenae sunt, ideo pretiosae sunt; sed quia pro veritate susceptae, vel cum pietate toleratae sunt. Hunc sensum sanum et catholicum si teneres, non in paradisum Dei, hoc est, in locum sanctarum deliciarum, non solum mortium poenas, verum etiam mortiferarum valetudinum mitteres. Omnis autem poena hominis quid est, nisi poena imaginis Dei? quae si infertur injuste, profecto a quo infertur, injustus est. Quis porro dubitet quod injuste inferatur poena imagini Dei, nisi hoc culpa meruerit? Solus enim mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus sine culpa pertulit poenam, ut nostram scilicet et culpam vacuaret et poenam; non eam poenam quae luenda in hoc maligno saeculo fuit, sed quae nobis debebatur aeterna. Et tamen ipse etiam nostrum in se affectum, morte propinquante, suscipiens: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Qui utique potestatem habebat ponendi et sumendi animam suam: sed mortem, quam nulla culpa praecedente, pro nobis voluntate, non necessitate suscepit, poenam tamen esse his verbis suis Deus ille magister ostendit, quam solus pro nostra sine ulla sua iniquitate sustinuit. Si ergo ista gloria misericordiae Christi, qua pro nobis poenam sine culpa pertulit, singularis est, ut non quidem in carne peccati, sed propter similitudinem carnis peccati, in Adam tamen, a quo descendit caro peccati, etiam ipse moreretur: procul dubio caeteri homines in hoc maligno saeculo, quod extra paradisum est, poenas quascumque patiuntur a nativitate usque ad mortem, in quibus poenis utique patiuntur et mortem, pro suis peccatis vel nascendo tractis, vel male vivendo additis, merito digneque patiuntur sub justo et omnipotente judice; qui utique nec faceret, nec sineret inferri poenas imaginibus suis, sine cujus voluntate nec passer cadit in terram (Id. X, 29), nisi juste sciret inferri. Et quid est juste, nisi merito peccatorum, vel examinatione virtutum; ita ut remissis etiam peccatis, pignus quod renati accipiunt salutis aeternae, in futurum eis saeculum possit, hic autem solvant, quidquid in hujus saeculi poenalis vanitate et malignitate solvendum est? Quid est ergo quod dicis, »Ideo baptizari parvulos, ut quos Deus fecerat condendo bonos, faciat innovando et adoptando meliores?« Bonos quidem fecit, quia omnis natura in quantum natura est, bona est: sed quos fecit bonos, non injuste faceret vel sineret esse miseros. Quamvis et tu, qui eos innovari dicis, duce e vetustatem veteris hominis, cum sint nascendo utique novi, incautus et nesciens confiteris. Compelleris igitur unum ex his tribus eligere, ut aut paradisum impleas poenis hominum; aut injustum Deum dicas in poenis imaginum ejus, quas patitur innocentia parvulorum; aut quia haec duo detestanda et damnanda sunt, agnoscas originale peccatum: et sic intelligas, omnes qui morte corporis moriuntur, in Adam mori, [PL45.1595] quia per ipsum hominem mors, id est, per culpam ejus et poenam; et omnes qui resurrectione corporis non damnantur, sed vivificantur, in Christo vivificari, quia per ipsum hominem resurrectio mortuorum, id est, per justitiam ejus et gratiam. Quia enim est poenalis corporis mors, ideo illi resurrectionem corporis tantummodo praemialem (cum sit alia quoque poenalis), e contrario videmus oppositam.

XXXVII. JUL. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, deinde finis. Idem, et alibi: Qui est primogenitus, inquit, ex mortuis (Coloss. I, 18). Deinde hi qui sunt Christi: id est, sancti rapiuntur in nubibus (I Thess. IV, 17). Post hoc finis: quoniam hi ibunt in regnum aeternum, impii vero in ignem aeternum (Matth. XXV, 46). Cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et omnem potestatem, et virtutem: oportet enim eum regnare, donec ponat inimicos omnes sub pedibus ejus: omnia enim subjecit subtus pedes ejus; novissima autem inimica destruetur mors. Cum autem dixerit, Omnia ista subjecta sunt, sine dubio praeter illum qui illi subjecit omnia: nam cum subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 23-28). Regnum Dei et Patris est, ut impleto numero sanctorum qui in ejus praescientia continetur, omnis principatus et universa virtus adversariae potestatis intereat. Oportet quippe hanc efficientiam tanti esse mysterii, ut omnes inimici justitiae sub divinis pedibus collocentur. Quod tunc fiet, cum destructam se et victam ab omnibus sanctis mors aeterna conspiciet. Cum autem fuerint tam Christo quam corpori ejus omnia illa potestatum genera regni manifestatione subjecta, multo maxime congregatio omnis glorificata sanctorum esse Deo subdita non desistet; sed totum corpus dignum regno coelorum, quod sub Christo capite construitur, divinae voluntati perfecta affectione cohaerebit, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat.

AUG. In hac parte disputationis tuae nihil pene, quod ad causam quae inter nos agitur pertineat, prosecutus es. Cur enim totum locum istum, ubi de resurrectione corporis Apostolus disserit, inserendum putasti, nisi propter illud quod ait, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur? Quia scilicet corporis mortem non vultis peccato primi hominis tribuere, sed naturae: quam sic in illo homine primo dicitis institutam, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Unde satis ibi existimo esse responsum. Quamobrem praetermissis eis, in quibus exponendis superfluo te dilatare [PL45.1596] voluisti, illud quod ait Apostolus, Novissima inimica destruetur mors, discutiendum forsitan sit, de qua morte sit dictum; utrum de ista quae nunc est, qua de corpore exire anima compellitur; an de illa qua de corpore anima exire non sinitur, ut simul utrumque sempiterno igne crucietur: quae mors utique nondum est, sed futura est: neque tunc destruetur, sed potius esse tunc incipit; quam nunc nondum esse quis ambigit? Haec autem, quae tunc in omnibus corpore morientibus frequentatur, cui contraria est corporis resurrectio, de qua ut haec omnia diceret Apostolus disputabat; haec, inquam, quae nunc agitur, usitata et omnibus nobis nota mors corporis, tunc utique novissima destruetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Quod procul dubio de resurrectione corporis quae tunc erit, contra mortem corporis quae nunc est, dictum esse perspicimus. Quapropter, si mors aeterna quae nunquam fuit, non potest tunc destrui, quando esse potius incipit, nec unquam destruetur, quia semper erit; restat ut ista quae nunc est, ipsa novissima, hoc est, in fine destruatur, quando fiet resurrectione carnis ut non sit. Porro inimica quomodo esset, si naturalis ita esset, ut poenalis non esset? Poenalis autem sub justo et omnipotente judice nullo pacto esset, nisi meritis peccati accidisset. Jam tandem sensum tuum, rogamus, emenda; et paradisum beatorum, quem poenis hominum contaminaveras, munda. Dici autem non potest, quantum mihi placeat, quod dixisti, In regno coelorum futurum esse, ut exstincta omni cupiditate culparum, Deus et contineat cunctos, et compleat. O utinam tuae hujus sententiae commonitione te corrigas, et cupiditatem culparum, quae in carne nostra nunc, etiam coercita, nobis repugnare non desinit, tunc vero, ut rectissime confiteris, exstincta nulla erit, jam non te libeat laudare ut aliquod bonum, sed ut malum potius accusare! Ipsa est enim tua illa suscepta, qua caro concupiscit adversus spiritum, ut necesse sit etiam spiritui adversus carnem concupiscere (Galat. V, 17), ne committatur unde homo damnetur. Quod discordiae malum, rei utriusque bonae et a Deo bono conditae, id est carnis et spiritus, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse, proclamat, neque Manichaeus, neque Manichaeorum adjutor, sed destructor Ambrosius (Lib. 7 in Luc. XII, 53).

XXXVIII. JUL. Alioquin, inquit, quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? quid et baptizantur pro illis? Quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, quam habeo in Domino. Si secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si, inquit, ista spes futurae gloriae, qua Deus omnia in omnibus erit, impia infidelitate quatiatur, [PL45.1597] negeturque resurrectio mortuorum, quid facient qui baptizantur pro mortuis? Natus hinc error aliquorum est, putantium inter exordia Evangelii eum morem fuisse, quo astantes pro cadaveribus profiterentur, et aqua Baptismatis etiam defunctorum membra perfunderent: quod apparet de imperitia contigisse. Hoc enim quod ait Apostolus, Baptizantur pro mortuis, nihil aliud indicat, quam illud quod ad Romanos dixit, Consepulti illi sumus per Baptisma in mortem (Rom. VI, 4): id est, Qua gratia, tali ad Baptismatis susceptionem animo accedimus, ut membra nostra mortificemus in posterum, et pro mortuis omnino degamus, si spes non est, quia post mortem vivamus? Cur autem et quotidianis, inquit, subdor periculis, in mortem jugiter incidens, quam inferunt persequentes, ut de vestris ante Deum possim profectibus gloriari, si mortui non resurgunt? Cur autem et secundum hominem pugnavi bestiis Ephesi, id est, cur sustinui bestialem seditiosorum furorem, si adhuc nutat quod mortui resurgunt? Nolite seduci: bonos mores corrumpunt colloquia mala. Ignorantiam enim Dei quidam habent: ad confusionem vobis dico (I Cor. XV, 29-34). Amor, inquit peccatorum diffidere vos suadet de futuris: putatur non esse judicium, ut majore peccetur audacia. Omnino, inquit, nesciunt aestimare Deum, qui inficiantur resurrectioni. Non ergo solum remunerationem, sed virtutem divinitatis negatis, unde nimium debetis erubescere. Ad confusionem vobis dico, posse inter vos tales quospiam reperiri.

AUG. Et hic nihil prorsus quod ad rem pertineat, quae in nostra disceptatione versatur, dicere voluisti. Proinde verbis Apostoli, quae pro tuo captu explanare conatus es, quia ea quae dixisti, quamvis in nonnullis sensum non tenueris ejus auctoris, tamen non sunt contra fidem, non opus habeo respondere multiloquio tuo.

XXXIX. JUL. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? quo autem in corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Non omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia pecoris; alia caro volatilium, alia autem piscium: et corpora coelestia et terrestria; sed alia quidem coelestium claritas, alia vero terrestrium; alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in gloria; ita et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptela; seminatur in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Sic etiam scriptum est: Factus est homo primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: qualis terrestris, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem. terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis Ibid., [PL45.1598] 35-49). Difficultatem rei exemplis edomat, et dicit nihil esse impossibile, cum omnipotentia pollicetur effectum. Sed sicut resurrectionem corporum seminum collatione commendat, ita etiam resurgentium diversitatem creaturarum varietatibus aperit: totum tamen loquitur de resurrectione beatorum. Seminatur, inquit, in ignominia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Hoc certe nisi in sanctis impleri non potest: impii quoque non in gloriam excitantur, sed in opprobrium, sicut propheta asserit, sempiternum (Jerem. XXIII, 40). Hic opportune distantiam naturae atque gratiae facit, recordaturque testimonii veteris quo dictum est, Factus est homo primus Adam in animam viventem: subditque de suo, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Ostenditque immortalitatis dona ad vivificantem spiritum pertinere: animam vero solum viventem, ad naturam quandoque morientem. Non est ergo, inquit, hoc vivens quod vivificans: vivificans est, qui confert immortalitatem, quam Christo applicat: vivens est autem, qui vita utitur, sed non excludit mortalitatem. Ergo hoc utramque sententiam fine discrevit, ut ostenderet Adam factum esse viventem, sed non immortalem; Christum autem in spiritum, non solum viventem, verum etiam conferentem resurrectionem, suis gloriosam, omnibus aeternam.

AUG. Numquid ideo moriturus fuerat Adam, etiamsi non peccasset, quia in corpore animali, non spirituali, erat factus? Prorsus erras, si propterea necesse nobis esse arbitraris, paradisum Dei mortibus poenisque morientium, postremo ignominia, infirmitate, corruptione, in quibus nunc animalia hominum corpora seminantur, implere. Lignum enim vitae, quod in paradiso suo plantavit Deus, etiam corpus animale defendebat a morte, donec perseverantis obedientiae merito, in gloriam spiritualem, quam resurgentes habituri sunt justi, sine morte interveniente transiret. Justum enim erat ut imago Dei nullo fuscata et obsoleta peccato, tali insereretur corpori, quamvis de terrena materie creato atque formato, ut ei de ligno vitae subministrata vivendi stabilitas permaneret; ac viveret interim per animam viventem, quam nulla ab illo necessitas separaret; atque inde, propter obedientiam custoditam, ad vivificantem spiritum perveniret, ita ut non ei subtraheretur haec vita minor, ubi et mori et non mori posset, sed illa amplior adderetur, ubi viveret sine ullius ligni beneficio, morique non posset. Nam quaero a te in quali corpore nunc esse existimes Eliam et Enoch; animali, an spirituali? Si dixeris, Animali: cur non vis credere Adam, et Evam, et posteros eorum, si praeceptum Dei nulla praevaricatione violarent, quamvis in corpore animali, ita fuisse victuros, ut nunc vivunt isti? Quandoquidem ibi erant illi, quo translati sunt isti; et illic vivunt, isti, unde ut morerentur ejecti sunt illi. Corporale namque lignum vitae sic [PL45.1599] vitam subministrabat corporibus animalibus, sicut spirituale lignum vitae, quod est Dei sapientia, vitam salutiferae doctrinae sanctis mentibus subministrat. Unde nonnulli divinorum eloquiorum etiam catholici tractatores paradisum spiritualem commendare maluerunt; non tamen historiae resistentes, quae ostendit evidentius corporalem. Si vero Enoch et Eliae spirituale jam corpus esse responderis: cur non primorum hominum, et eorum qui ex illis per seriem successionis nascerentur, si nullum peccatum existeret, quod illos a ligno vitae merito separaret, animale corpus in spirituale potuisse transire sine morte media confiteris, ne paradisum Dei, ne locum felicium gaudiorum, poenis mortium atque morientium, et innumerabilibus mortiferorum morborum cruciatibus implere cogaris?

XL. JUL. Sed non primum, inquit, quod spirituale est; sed quod animale: deinde, quod spirituale est. Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: sicut portavimus imaginem terrestris, portemus et imaginem illius coelestis. Aperte nempe transit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem. Primus, inquit, homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: nomine substantiarum propositi indicat diversitatem. Neque enim Christus, quem hominem coelestem vocat, carnem suam de coelo deposuit, quam de semine David, de semine Adam, et intra mulierem de mulieris carne suscepit, Terrestrem ergo et coelestem refert ad virtutes et vitia. Denique sequitur: Sicut portavimus imaginem terrestris; portemus etiam imaginem illius coelestis. Sic et ad Romanos: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Tenorem vero sequens exhortationis assumptae, subdit, quod nisi intelligatur, omnia ejus videbitur dicta subruere: Hoc ergo dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, nec perpetuitatem interitus possidebit. Nempe in his locis, in quibus nihil aliud quam de affirmanda carnis resurrectione laboraverat, quam dixerat in regni gloria collocandam, nunc pronuntiat, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Si caro non possidet, si sanguis non possidet, ubi est, cujus supra pompam regenerat resurrectio mortuorum? Verum Scripturae more, carnem et sanguinem, vitia, non substantiam nominavit. Denique hoc idem aperuit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Intellexit se magister egregius, supra beatitudini tantum futurae resurrectionis vocabulum vindicasse; et ideo [PL45.1600] illud ne ambiguum remaneret, absolvit, Omnes quidem resurgemus; ecce quae est excitatio communis: sed non omnes immutabimur; ecce ubi est resurrectio beatorum. Immutatio ergo in gloriam illis tantum debetur, qui non iram Dei, sed amorem merentur. In momento, inquit, in ictu oculorum, in novissima tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Denuo hic transit ad eos sanctos, quos dies ille in carne reperiet; et dicit quoniam in momento tam brevi, quam potest esse extremus finis sonorum, et qui mortui fuerant, excitentur incorrupti, id est, integri; et qui inventi fuerint, immutentur in gloriam. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptelam; et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam tuam. Ubi est, mors, tuus aculeus? ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Ostendit, ut saepe, quoniam de sanctorum tantum resurrectione loqueretur: ideo praetermittens illam impiorum excitationem, dignum esse pronuntiat ut in corporibus sanctorum corruptibilitas aeternitate gloriae devoretur. Cum autem hoc, inquit, fuerit impletum, tunc licebit insultare diabolo, et morti perpetuae, quae hanc corruptionem naturalem fecerat malam videri; tunc increpabunt sanctorum gaudia, contusum a se aculeum mortis videntium, dicentque, Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est victoria tua? Aculeus autem mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex. Id est, O tu mors aeterna, aculeum habebas peccatum, quo desertores justitiae vulnerares: quoniam si hoc aculeo armata non esses, id est, peccato voluntario, nulli omnino nocuisses. Peccatum hoc et hunc aculeum viribus fidei confractum vides, remuneratione nostra teste, a qua nos conabaris abducere: aculeus quippe tuus peccatum fuit, et virtus peccati tui lex erat; quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Vel certe quamvis aculeus tuus peccatum esset; tamen fortior factus est apud praevaricatorum duntaxat animos, postquam mors ei legis admota est; quae tamen non ad hoc data fuerat, ut acueret. Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi mortem operabatur, ut fieret supra modum ipsum peccatum peccans per mandatum (Id. VII, 12 et 13). Haec ergo virtus, quam aculeus tuus spontaneae in nobis iniquitatis consequebatur adjutu, fidelium virtutibus, fidelium jam coronis victa comprobatur, et fracta. Insultamus igitur tibi, Deo nostro gratias referentes, qui dedit nobis hanc victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 46-57).

[PL45.1601] AUG. De imagine terrestris, et de imagine coelestis hominis satis jam superius disputatum est; tibique respondimus quod imago coelestis nunc fide ac spe portari potest; portabitur autem re ipsa praesentata atque donata, cum resurrexerit corpus spirituale, quod nunc animale seminatur. Duas quippe istas imagines, terrestris videlicet hominis unam, coelestis autem alteram, singulis rebus attribuit; illam scilicet animali corpori, hanc spirituali. Superius enim dixit, Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, quod spirituale est: protinusque subjunxit, Primus homo de terra, terrestris; secundus homo de coelo, coelestis: sicut portavimus imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis. Quis est ille, nisi Adam, per quem mors? Et quis est iste, nisi Christus, per quem resurrectio mortuorum? Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur: id est, quicumque vivificabuntur, nonnisi in Christo vivificabuntur; unde jam supra sumus locuti. Nulla est utique ambiguitas, ad quas duas res duae istae referantur imagines; illa namque refertur ad mortem, haec ad resurrectionem. Illa ergo ad mortem corporis; quia haec ad resurrectionem corporis: illa ad corpus animale, quod seminatur in ignominia; haec ad spirituale, quod resurget in gloria: illa nascendo, hac induimur renascendo. Sed quoniam sub peccato nascimur, in peccatorum autem remissione renascimur: Sicut portavimus, inquit, imaginem terrestris, portemus etiam imaginem illius coelestis. Illud factum esse commemorat, hoc exhortatur ut fiat. Nemo enim potest efficere ut non fuerit natus in poena, qua corpus ejus seminetur in ignominia: sed nisi fuerit renatus, et perseveraverit in eo quod est renatus in gratia, non perveniet ad spiritualis corporis habitudinem, quod resurget in gloria. Quid est ergo quod dicis: Aperte nempe transiit ad studia, vultque tantum interesse inter praeteritam nostram et praesentem conversationem, quantum interest inter mortalitatem et immortalitatem? Cum potius Apostolus non ad aliud transeat; sed id quod de resurrectione carnis coeperat, exsequatur, cui e contrario mortem carnis opponit. Non itaque duas conversationes, malam scilicet, et bonam, vult hoc loco intelligi: sed resurrectionem carnis ita per Christum futuram, sicut per Adam mortem carnis asserit factam. Sine hominem Dei agere quod agit: tu eum sequere, noli ut te sequatur ipse conari. Non enim sequitur, quantumcumque coneris. Aperte resurrectioni carnis mortem carnis opponit: aperte his singulis rebus singulos dispertitur auctores, morti corporis Adam, resurrectioni corporis Christum: aperte duas imagines, unam terrestris hominis, aliam coelestis, a contrario inter se conferens, illam corpori attribuit animali, quod per Adam [PL45.1602] meruit ut seminetur in ignominia; istam spirituali, quod per Christum merebitur resurgere in gloria. Qui etiam secundum carnem homo coelestis est dictus, non quia eam sumpsit e coelo, sed quia et ipsam levavit in coelum. Si studium bonum et bona conversatio facit, ut ad gloriosam resurrectionem perveniant; numquid studio malo et mala conversatione vitae hujus, quam nati, et accessu aetatis aucti duximus, factum est ut in corpore animali cum mortis propagine nasceremur? Quis enim malo studio vel ullo studio sibi comparavit aerumnosae nativitatis initium? Quis mala conversatione id egit, ut eum, quomodolibet vixerit, mori necesse sit? Plane si haec duo, id est, imaginem terrestris hominis, quae ad corpus pertinet animale, et imaginem coelestis, quae ad corpus pertinet spirituale, etiam ad conversationes referre volumus; sicut resurrectionem spiritualis corporis in parte justitiae ponimus, ita mortem corporis animalis ponere in peccati parte debemus: quia sicut in Christi justitia fiet ista resurrectio, ita in Adae iniquitate facta est mors illa. Quod si intelligas, et huic apertissimae consentias veritati; concedo quod dicis, terrestrem et coelestem referri ad vitia et virtutes: sicut enim virtus Christi faciet ut resurgat corpus spirituale, ita vitium Adae fecit ut moreretur corpus animale. Non itaque huic congruit, ejusdem apostoli ad Romanos illa sententia: Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete vestra membra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Ibi enim de malis et bonis moribus loquebatur; hic autem de resurrectione corporis et morte corporis loquitur. Sed quoniam qui ratione jam utuntur, ad resurrectionem gloriosam, quae tunc fiet, quando spirituale corpus resurget, venire non poterunt, nisi hoc et credant et sperent: ideo quod terrestris hominis imaginem portaverimus commemorans, in qua est per hominem mors; ut imaginem coelestis hominis portemus hortatur, in qua est per hominem resurrectio mortuorum: ut quomodo per Adae peccatum venimus in mortem corporis animalis, ita per Christi justitiam veniamus in resurrectionem corporis spiritualis. Deinde subjungit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ubi te non reprehendimus nomine carnis et sanguinis significatam carnalem prudentiam credidisse, non ipsam substantiam corporis animalis, quae seminatur quidem in ignominia, sed tamen resurget in gloria, et regnum Dei procul dubio possidebit. Quamvis et aliter hoc possit intelligi, ut isto loco, nomine carnis et sanguinis, corruptio significata sit, quam nunc in carne videmus et sanguine; quae utique corruptio regnum Dei non possidebit, quia corruptibile hoc induetur incorruptione. Unde cum dixisset, Caro et sanguis regnum Dei possidere [PL45.1603] non possunt: tanquam exponendo quid his nominibus significaverit, ne ipsa carnalis substantia crederetur, adjunxit, Neque corruptio incorruptionem possidebit. Et secundum istum sensum magis videtur caetera attexere. Sed utrumlibet his verbis auctor eorumdem verborum significare voluerit, neutrum est contra fidem, quae ita se habet, ut non dubitet in carne incorruptibili possessuram regnum Dei ex omnibus gentibus congregatam Dei familiam. Non itaque hoc reprehendimus, quod etiam ante nos divinarum Scripturarum catholici tractatores plerique dixerunt, carnem et sanguinem his posse accipi homines, qui secundum carnem et sanguinem sapiunt, et ideo regnum Dei non possidebunt: sic enim ait idem doctor Gentium, Sapere secundum carnem mors est. Sed quod non vis mortem corporis animalis per peccatum primi hominis accidisse, cum audias eumdem apostolum dicentem, Corpus mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 6, 10); neque negare audeas, resurrectionem corporis spiritualis, quae morti corporis animalis opponitur e contrario, per justitiam secundi hominis adfuturam; et hoc ideo non vis, ut corporibus mortuorum, et per haec etiam cruciatibus morientium impleas paradisum, beatarum deliciarum memorabilem locum: hoc reprehendimus, hoc detestamur, hoc dignum anathemate judicamus. Cui enim morti in fine insultabitur, cum dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nisi aut diabolo, etiam mortis corporalis auctori, aut ipsi morti corporis, quam resurrectio corporis absorbebit? Hic enim sermo tunc fiet, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Sine ambiguitate quippe dicit Apostolus: Cum corruptibile hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Cui morti hoc dicetur, nisi quae absorbebitur in victoriam? et quae ista est, nisi quae tunc absorbebitur, quando corruptibile hoc corpus atque mortale incorruptione atque immortalitate vestietur? Hujus ergo corporalis mortis aculeus peccatum est: quia huic morti dicetur, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quem aculeum dixit esse peccatum; aculeum videlicet quo mors est facta, non quem fecit ipsa; sicut poculum mortis est quo mors fit, non quod a morte fit. Quomodo ergo, ut putas, non huic, sed perpetuae insultabitur morti? Numquid ipsa absorbebitur in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem? Numquid adversus sanctos ipsa contendit, ut ejus timor certamine vincatur illorum, quae prius eos victos tenebat, quando eam timendo peccabant? Nonne propter ipsam vincendam Dominus mortuus est, et evacuavit eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberavit eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis (Hebr. II, 14, 15)? Numquid timore mortis aeternae rei erant; cum potius [PL45.1604] qui eam non timuerint, rei fiant? Propter quod Dominus, ne mors ista corporis timeatur, cujus timor facit reos, sed illa potius sempiterna, quam non timendo, fiunt rei, apertissime dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quod faciant; sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam (Luc. XII, 4, 5). Haec est certe mors secunda atque perpetua, contra cujus timorem non certant sancti, sed contra istam potius corporis temporalem. Nam ut hanc vincant, illam timent; quia cum hanc pro pietate et justitia vicerint, illam non sentient, Huic ergo, non illi, insultabunt, dicentes; Ubi est, mors, victoria tua? quod alibi scriptum est, Ubi est, mors, contentio tua (Osee XIII, 14, sec. LXX)? Cum igitur hujus mortis aculeus sit peccatum; qua fronte audes dicere, non peccato primi hominis esse factum ut in illo a ligno vitae separaremur, et morte etiam corporis plecteremur? Quid est, rogo te, quod adversus divinorum eloquiorum evidentiam, incredibili rabie spumantis loquacitatis oblatras, tanquam non possit in Dei paradiso anima tua obtinere vitam, nisi illuc introduxeris corporis mortem, cum tot et tantis corporalibus morbis, carnificibus, praecursoribus mortis? Attende tibi potius, ne in locum deliciarum sanctarum mittendo corporis poenas, tu ipse pendas in loco perpetuorum dolorum et animi et corporis poenas.

XLI. JUL. In hoc sane loco Augustinus aculeum mortis, peccatum illud opinatur antiquum, non intelligens quid sequatur, id est, virtus peccati lex: quam legem, praeceptum quod Adae positum est, conatur asserere. Sed illa lex non fuit peccati virtus, verum peccati genus. Aliud est enim exstanti rei dare virtutem, aliud quod non exstitit procreare. Esus ergo illius arboris, si non esset interdictus, malus non fuisset: postquam autem interdictus est, et a praevaricatione usurpatus, natum est ibi ex interdicente et contemnente peccatum: quamvis non ideo data lex fuisset, ut delinqueretur; sed tamen idem faciendo, id est, de arbore comedendo, non deliquisset homo, quia bona arbor erat, nisi gustus ejus a lege interdictus fuisset. Quod ergo per se pravum est, verbi gratia parricidium, sacrilegium, adulterium, et malum esse etiam sine lata lege dignoscitur, bene dicitur apud praevaricatores, qui cupientiores prohibitione redduntur, virtutem acquisisse per legem: quod vero inique non usurpatur, nisi interdicatur, genus ibi proprie, non robur ei constat a legis occasione collatum. Verum quoniam hic fui longior, hujus quoque libri fine commoneo lectorem meum, ut vigilanter inspiciat, nullam in lege Dei occasionem Manichaeae impietatis offendi; sed si qua putantur ambigua, secundum regulas veritatis atque rationis et exponi posse, et justitiae convenire non dubitet. Et illos ergo qui dicunt, Non per Christum erit resurrectio mortuorum, et istos qui asserunt aeque contra Apostolum, non nostrae naturae corpus habuisse Christum, per quod Manichaeorum scita venerantur; [PL45.1605] eodem et qui legi Dei congruat vigore damnamus.

AUG. Ego nunquam dixi eam legem, quae in paradiso data est, Apostolum significasse, ubi ait, virtus peccati lex. Frustra ergo adversus me, tanquam hoc dixerim, tu multa dixisti. Virtutem namque peccati, jam quidem existentis, sed minus operantis, eam legem semper intellexi, de qua idem apostolus, Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam (Rom. VII, 7, 8). Ecce quomodo est virtus peccati lex: minus enim operabatur peccatum, quando praevaricationem nondum operabatur, quia lex nondum data erat: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Nondum ergo erat omnis concupiscentia, antequam prohibitione sic cresceret, tamque fortis fieret, ut ipsius prohibitionis, qua creverat, vinculum rumperet. Hoc et te ipsum scire monstrasti, multa in hanc sententiam disserendo: quamvis ut hoc ostenderes, alia potius adhibuisti testimonia apostolica, non hoc quo ego nunc usus sum; fortasse ideo, ne peccatum esse concupiscentiam fatereris. Apertissime quippe illam demonstravit esse peccatum, qui dixit, quod commemoravi: Peccatum non cognovi, nisi per legem. Et velut quaereremus quod peccatum: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Haec igitur concupiscentia, utique mala, qua caro concupiscit adversus spiritum, nondum erat ante primi hominis illud grande peccatum: sed esse tunc coepit, naturamque humanam tanquam in traduce vitiavit, unde trahit originale peccatum. Cum illa quippe omnis homo nascitur: nec hujus concupiscentiae reatus, nisi in renascentibus solvitur, ut eo post hanc absolutionem non inquinetur, nisi qui ei ad perpetrandum opus malum, spiritu adversus eam vel non concupiscente, vel non fortius concupiscente, consentit. Addunt ergo vires eidem concupiscentiae peccata, quae accedunt propria voluntate peccantium, et ipsa consuetudo peccandi, quae non frustra dici solet secunda natura: sed ne tunc quidem omnis est concupiscentia. Adhuc enim habet quo crescat; quoniam minor est, quamdiu non a sciente, sed ab ignorante peccatur. Ideo non ait, Non habebam; sed, Nesciebam concupiscentiam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Omnis est enim concupiscentia, quando prohibita concupiscuntur ardentius, et peccata jam cognita, ignorantiae sublata excusatione, et accedente legis praevaricatione, committuntur immanius. Unde lex Dei, apud eos quos non adjuvat [PL45.1606] gratia Dei per Agnum Dei qui tollit peccatum mundi, non correctio peccantis, sed virtus potius est dicta peccati. Et ideo cum dixisset, Virtus peccati lex, tanquam responderetur, Quid ergo faciemus, si peccatum nec lege tollitur, sed augetur? continuo subjiciens ubi spes debeat esse certantibus: Gratias, inquit, Deo qui dedit nobis victoriam; vel, sicut alii codices habent, quod et graeci habent, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Verissime prorsus: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Hi enim sunt filii promissionis et vasa misericordiae, quibus ideo data est promissio ex fide Jesu Christi, quia misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, quod etiam de se ipso dicit Apostolus (I Cor. VII, 25): ne vel ipsa fides, ex qua incipit, et ad quam refertur, quidquid temperanter et juste et pie gerimus, ita tribuatur nostrae voluntatis arbitrio, tanquam non nobis Deo miserante donetur; a quo etiam voluntas ipsa, sicut scriptum est, praeparatur (Prov. VIII, sec. LXX). Unde sancta Ecclesia per ora supplicantium sacerdotum non solum pro fidelibus, ut in eo quod credunt, perseverante pietate non deficiant, verum etiam pro infidelibus orat, ut credant. Ex quo enim per humanum liberum arbitrium Adam commisit illud grande peccatum, et omne genus humanum in commune damnavit (Chrysost. Epist. ad Olympiadem), ab hac communi damnatione homines quicumque liberantur, nonnisi divina gratia et misericordia liberantur; et quidquid lex Dei jubet, nonnisi eo qui jubet adjuvante, inspirante, donante completur: qui rogatur ut permaneant, ut proficiant, ut perficiantur fideles; qui rogatur etiam ut credere incipiant infideles. Quas Ecclesiae sanctae preces toto terrarum orbe crescentes et ferventes, opprimere ac exstinguere cupiunt, qui contra istam Dei gratiam humanae voluntatis arbitrium, ut gravius de alto praecipitent, extollunt potius, quam defendunt. In quibus contentiosum locum vel soli, vel praecipue vos tenetis, qui Christum Jesum parvulis non vultis esse Jesum, quos nullo peccato originali attaminatos esse contenditis: cum ille propterea Jesus appellatus sit, quia salvum fecit populum suum, non a corporalibus morbis, quos et in populo non suo sanare consuevit, sed a peccatis eorum (Matth. I, 21). Quamvis ergo Apostolus in eo quod ait, Aculeus autem mortis est peccatum, illam sine ambiguitate expresserit mortem, quae resurrectioni corporis, de qua loquebatur, opposita est, id est, corporis mortem; ipsa enim absorbebitur in victoriam, quando corpore spirituali resurgente jam non erit, quia immortalitas etiam corporis erit, quae nullo peccato possit amitti: tamen in eo quod secutus adjunxit, Virtus vero peccati, lex, non legem significavit, quae data est in paradiso; illa enim peccati, quod nullum adhuc erat, virtus esse non posset; [PL45.1607] sed eam legem virtutem dixit esse peccati, quae subintravit ut abundaret peccatum, et operaretur omnem concupiscentiam: id est, non eam tantum, quae in paradiso exorta mortificavit et corpus, cum qua omnis homo nascitur; nec eam tantum, quae peccatis per cujusque malos mores accedentibus crevit; verum etiam illam, quae mandato prohibente ardentius excitata, ad praevaricationem usque pervenit: ut victoria, qua non solum peccati cupiditas, verum etiam mortis corporalis vinceretur timor, postremo ipsius mortalitatis absorberetur infirmitas, non lege per Moysem data, sed per Christum facta gratia praestaretur. Proinde ita dixit Apostolus, Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex: gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum: tanquam diceret, Aculeus quidem mortis est peccatum, quia peccato etiam mors ista corporis facta est; cujus auctori vel ipsi etiam morti dicetur in fine ab eis, quibus in gloria resurgentibus absorbebitur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? sed iste aculeus, id est peccatum, per unum ingrediens, et in omnes homines cum morte pertransiens, aliis quoque additis multiplicatum, nec lex sancta et justa et bona quivit auferre: virtus enim potius ejus effecta est, cum prohibita concupiscentia magis ardesceret, et ad praevaricationis cumulum perveniret. Quid ergo restabat, nisi ut gratia subveniret? Gratias itaque Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum; qui nostra debita dimittendo, et nos in tentationem non inferendo, ad novissimam victoriam, qua mors etiam corporis absorbeatur, adducit; ut qui gloriatur, non confidat in virtute sua, sed in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Haec recta et catholica fides, in qua etiam didicimus et tenemus, mortem quoque corporis eo aculeo factam, quod est peccatum, tantum a Manichaeorum errore diversa est, eique potius [PL45.1608] declaratur adversa, ut vobiscum illi dicant potius, quam nobiscum, sic mortalem Adam factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Nec tamen ideo vos Manichaeos dicimus, quia et vos hoc dicitis: nec videtis tamen, neque nos a vobis ideo dici debere Manichaeos, quia malum esse concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et illi et nos dicimus. Sed vos ab eis, in eo quod simul dicitis, dissimili quidem, verumtamen alio errore distatis, qui mortem carnis non sicut illi naturae tribuitis alienae, nobisque permixtae, sed eam naturae nullo vitiatae peccato impingitis nostrae: ac sic paradisum honestissimae ac felicissimae voluptatis, funeribus mortuorum et cruciatibus morientium infeliciter atque indecenter impletis. Nos vero, in eo quod cum Manichaeis dicimus concupiscentiam carnis, qua contra spiritum concupiscit, malum esse, atque a Patre non esse (I Joan. II, 16), non ab eis alio, quamvis dissimili, tamen ipso haeretico errore, sed catholica veritate distamus; quia istam discordiam duarum concupiscentiarum carnis et spiritus, non cum illis per alienae Deo coaeternae malaeque naturae commixtionem nobis accidisse, sed cum catholico Ambrosio ejusque consortibus, per praevaricationem primi hominis in naturam nostram vertisse (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII, 53) disserimus, et contra utrosque vestrum fidenter asserimus: carnemque Christi, non sicut illi nullam, nec sicut vos calumniamini, a natura nostrae carnis alienam; sed ab hoc nostro vitio, quo caro contra spiritum concupiscit, immunem atque omnino integram praedicamus. Vos autem mala negando esse quae mala sunt, eorumque originem non ad primi hominis referendo peccatum, non ut ea mala non sint efficitis; sed ut ex mala natura bono aeterno coaeterna esse credantur, detestabili caecitate suffragamini Manichaeis, eosque accusatis inaniter, quia miserabiliter adjuvatis.

Appendicis PARS PRIMA, CONTINENS OPUSCULA QUAEDAM SUBDITITIA

HYPOMNESTICON

HYPOMNESTICON CONTRA PELAGIANOS ET COELESTIANOS, VULGO LIBRI HYPOGNOSTICON

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1570-1608 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22