130. Justitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, justitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: justitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem.
[PL16.62A] 131. Sed primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse justitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur (Luc. IX, 56); vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam.
132. Deinde formam justitiae putaverunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit. Sic enim Deus generari jussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur jus commune generavit, usurpatio jus fecit privatum. [PL16.62B] Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint.
133. Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt? Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, 36 et omnium repentium super terram (Gen. I, 26). Et David ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII, 8, 9). Ergo omnia subjecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.
[PL16.62C] 134. Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen II, 18). Ad adjumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adjumento foret. Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adjutor similis illi (Ibid., 20); adjumentum enim homo nisi de homine habere non poterat. Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adjutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adjutor exspectabatur.
135. Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae [PL16.63A] copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia. Nec quisquam ab officio vel periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera. Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abjecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem.
136. Magnus itaque justitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostrane adjuvat: excelsitatem tenet; ut suo judicio [PL16.63B] omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.
137. Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem? Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; justitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest justus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat?
138. Potentiae quoque cupiditas, formam justitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subjicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam?
CAPUT XXIX
139. Quanta autem justitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reservatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, adversus justitiam putetur aut loco praevenire, aut tempore. Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu gravi capiatur, an superiore gratia, vel aliquo eventu. Siquidem vehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, vehementior [PL16.63D] refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Judaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est. Et ideo factum est ut nullum Moyses victor superesse [PL16.64A] pateretur (Num. XXXI, 3 et seq.): Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentaverant plebem patrum, non expugnaret Jesus; sed conditionis impositae afficeret injuria (Josue IX, 20 et seq.). Syros vero Elisaeus, quos obsidentes in civitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur videre non possent, volenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captivasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum (IV Reg. VI, 14 et seq.); ut humanitate provocati gratiam repraesentarent. Denique postea in terram Israel venire piratae Syriae destiterunt.
140. Si ergo etiam in bello justitia valet, quanto [PL16.64B] magis in pace servanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum venerant. Sic enim legimus, quod in obsidionem ejus miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus ejus obviaret omnibus. Quem videns exercitum Giezi servus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit. Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi servo suo, aperti sunt. Et vidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei. Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam vos ad hominem quem quaeritis. Et viderunt Elisaeum, quem [PL16.64C] corripere gestiebant: et videntes, tenere non poterant. Liquet 38 igitur etiam in bello fidem et justitiam servari oportere, nec illud decorum esse posse, si violetur fides.
141. Denique etiam adversarios molli veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur. Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; adversarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant vocabulo. Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel (I Reg. IV, 1).
142. Fundamentum ergo est justitiae fides; justorum enim corda meditantur fidem: et qui se [PL16.64D] justus accusat, justitiam supra fidem collocat; nam tunc justitia ejus apparet, si vera fateatur. Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion (Esai. XXVIII, 18), id est, Christum [PL16.65A] in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma justitiae est. Commune jus omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse justus, ipse dignus Christo est. Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum (I Cor. III, 11), ut supra eum opera justitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis justitia est.
CAPUT XXX
143. Sed jam de beneficentia loquamur, quae dividitur [PL16.65B] etiam ipsa in benevolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta. Non enim satis est bene velle (Dist. 86, c. Non satis), sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona voluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nam si invitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). In Evangelio quoque multas disciplinas accepimus justae liberalitatis.
144. Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio, ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, [PL16.65C] ubi nulla est benevolentia. Officere enim istud est, non prodesse alteri, si 39 largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam. Non est haec probabilis liberalitas, si adjuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur.
145. Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus (Luc. XIX, 8), reddas prius quadruplum ei quem fraudaveris: et gentilitatis vitia fidei studio et credentis operatione compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas tua.
146. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, [PL16.66A] fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod velis. Fraus fundamentum solvit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui vellet, vel uxorem ejus (Act. V, 3 et seq.)? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros.
147. Nec illa perfecta est liberalitas, si jactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem judicem habeas. Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater [PL16.66B] tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris jactantiae, illic remunerationis fructum amittas. Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subvenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua.
148. Deinde perfecta liberalitas (Dist. 86, c. Non satis, § Perfecta liberalitas) fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adjuves: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod justus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, [PL16.66C] tamen justo amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat, quam vita morituri. De quo pulchre Job dixit: Benedictio perituri in me veniat (Job. XXIX, 13).
149. Personarum quidem Deus acceptor non est, quia novit omnia. Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; 40 ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim avarus Dominus est, ut plurimum quaerat. Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, qui quod habet, ex affectu facit. Denique duo aera viduae illius divitum muneribus [PL16.67A] praetulit (Luc. XXI, 3); quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit. Caeterum Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari (Dist. 86, c. Dominus non vult): nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo quod habuit (III Reg. XIX, 21); ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret.
150. Est etiam illa probanda liberalitas (Dist. 86, c. Est probanda), ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas. Melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: [PL16.67B] non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia. Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias: sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere? Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et se juste facere putant. Et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede.
151. Consilium prompsimus, auctoritatem petamus. Primum neminem debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut omnes sua inopia ditaret. Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio [PL16.67C] sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam sublevavit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim vobis utile est, ut Christum imitemini (II Cor. VIII, 10). Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno praeterito (Ibid.). Perfectorum utrumque est, non pars. Itaque docet et liberalitatem sine benevolentia, et benevolentiam sine liberalitate non esse perfectam. Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in vobis voluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta [PL16.68A] est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet. Non enim ut aliis refectio sit, vobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, vestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad 41 vestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (Ibid., 11 et seq.).
152. Advertimus quemadmodum et benevolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti. Sed et si quis Ecclesiam nolens gravare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi [PL16.68B] imperfectus videtur. Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit.
153. De personis autem puto dictum: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad vestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum sublevandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adjuvet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam.
154. Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non [PL16.68C] minuit; quia nihil est, quod amittit. Res sine dispendio est, quae tota dispendium est.
155. Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumvis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit. Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed allevat mentem.
156. Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo. Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Joannes quo nemo major est [PL16.69A] inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum.
157. Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est. Quis potest ejus aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non videt? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis. Si abundet in te gratia, non est verendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui gravius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam? Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut dividatur: et quod parum videtur habenti, plurimum est cui nihil deest.
42 158. Consideranda etiam in largiendo (Dist. [PL16.69B] 86, c. Consideranda) aetas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec juvanda promptius. Tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem: et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit.
159. Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et juvenis validus frequenter accipit. Et verum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud judicii, sed taedii. Nam et Dominus ait in Evangelio (Luc, XI, 8) de eo qui jam clauserat ostium suum, si quis ostium ejus procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem.
CAPUT XXXI
160. Pulchrum quoque est propensiorem ejus haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subvenias, quantum ejus aerumnam repellas. Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam [PL16.69D] qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior.
[PL16.70A] 161. Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam vinea homo egens sensu. Si reliqueris eum, desolabitur (Prov. XXIV, 30, 31). Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi majore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit. Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut in foecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam vix licet, non reddere vero non licet.
[PL16.70B] 162. Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare. Si autem insatiabilis es, 43 noli concupiscere escas ejus; haec enim obtinent vitam fallacem (Prov. XXIII, 1 et seq.). Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus. Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non severis, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam? In proverbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consuevit valere, ut etiam in die ruinae inveniat [PL16.70C] gratiam quando possunt praeponderare peccata. Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Evangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 37, 38)?
163. Itaque et illud convivium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest justorum explere mentes, quam boni operis conscientia? Qui autem jucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memoravit, sicut scriptum [PL16.70D] est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in coelo (Joan. IV. 34).
[PL16.71A] 164. Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4). Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio. Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in verbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei. De poculo vero satis expresse dicit sanctus Job: Sicut terra exspectans pluviam, sic et isti sermones meos (Job. XXIX, 23).
CAPUT XXXII
[PL16.71B] 165. Pulchrum est ergo ut divinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei verba descendant. Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura divina convivium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula. 44 Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis vel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit: sed abundantius [PL16.71C] illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10).
166. Alius ergo fructum accepti beneficii, ut aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit? In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat benevolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur. Magna igitur benevolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat benevolentia supra ipsam liberalitatem. Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures [PL16.72A] enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant.
167. Est autem benevolentia etiam conjuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta. Ubi enim deest liberalitas, benevolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque benevolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut David cum esset prudentior, Jonathae tamen junioris consiliis acquiescebat. Tolle ex usu hominum benevolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare viam, revocare errantem, deferre hospitium, (non igitur mediocris virtus, de qua sibi plaudebat Job dicens [PL16.72B] (Job. XXXI, 32): Foris autem non habitabat hospes, janua mea omni venienti patebat) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere. Benevolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint.
168. Est etiam illa benevolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Job sanctus admonet (Ibid., 35 et seq.). Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, avaris haeredibus reservas, quam potes cum benevolentiae laude sine damno [PL16.72C] pecuniae repraesentare?
45 169. Atque ut plenius discutiamus; benevolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per conjunctionum gradus in civitatum pervenit ambitum, et de paradiso egressa mundum replevit. Denique cum in viro et femina benevolentem Deus posuisset affectum, dixit: Erunt ambo in una carne (Gen. II, 24), et in uno spiritu. Unde se Eva serpenti credidit; quoniam quae benevolentiam acceperat, esse malevolentiam non opinabatur.
CAPUT XXXIII
170. Augetur benevolentia coetu Ecclesiae, fidei [PL16.73A] consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione. Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reverentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi vindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat benevolentiam necessitudo gratiae.
171. Adjuvant etiam parium studia virtutum. Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Jonathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum (I. Reg. XIX, 2 et seq.). Unde et illud: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII, 26), non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia (Gen. IX, 22 et seq.). [PL16.73B] Habitabant etiam in domo patria Esau et Jacob, sed discrepabant (Gen. XXV, 27). Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem (Gen. XXVII, 14 et seq.). Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Jacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat.
172. Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate justitia: quae velut compar et socia 46 benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus. Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae [PL16.73C] sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31).
CAPUT XXXIV
173. Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint (Prov. XXVII, 6). Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate.
174. Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut [PL16.74B] vicinum quis interdum magis quam fratrem adjuverit. Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10). Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.
CAPUT XXXV
175. Satis copiose justitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio jam alienum 47 videtur, quia animi magis [PL16.74C] quam corporis officio intendimus: nec ad arma jam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Majores [PL16.75A] autem nostri, ut Jesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.
176. Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine justitia iniquitatis materia est. Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis justa bella an injusta sint, spectandum putetur.
177. Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit (I Reg. XVII, 40); virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis [PL16.75B] nititur. Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino (II Reg. V, 19 et seq.), bellum adorsus. Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus (II Reg. XXI, 15 et seq.) gloriae cupidus, incuriosus salutis.
178. Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 33, 34): qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute [PL16.75C] animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur (Dan. XIV, 38).
CAPUT XXXVI
178*. Non igitur in viribus corporis et lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda (23, q. 2, c. Non in inferenda), sed in depellenda injuria lex virtutis [PL16.75D] est. Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit. Unde (Exod. II, 11 et seq.) sanctus Moyses hinc prius orsus [PL16.76A] est tentamenta bellicae fortitudinis. Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit; ita ut Aegyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 10).
48 179. Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Job: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adjutor non erat, adjuvi. Benedictio perituri in me veniat (Job XXIX, 12, 13). Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae? Neque vero de ejus dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: [PL16.76B] omnem autem injuriosum humiliato (Job. XL, 2). Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem (Hebr. VI, 18). Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur.
180. Et re vera jure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione. Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?
181. Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam [PL16.76C] in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. [PL16.76D] Deinde ut te salutis ipsius pericula pro justitia suscepta non moveant.
182. Haec vera fortitudo est, quam habet Christi [PL16.77A] athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem (II Cor VII, 5)? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Jesu, cujus caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.
183. Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo 49 mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc [PL16.77B] velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.). Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III. 1). Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5). Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.
184. Exerceat ergo te pietas ad justitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias juvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas [PL16.78A] certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25). Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.
CAPUT XXXVII
185. Ea est etiam quae dicitur vacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores. Quod si hi qui ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae vocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut 50 praetendat in nobis virtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma justitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis viventes, novis resurgamus operibus ac moribus!
186. Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia [PL16.79A] fortitudinis. Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi. Unde nos tempore persecutionis de civitate in civitatem concedere, immo ut verbo ipso utar, fugere (Matth. X, 23) vult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat.
CAPUT XXXVIII
187. Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia [PL16.79B] praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini judicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam.
188. Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum 51 duo et tria simul volvere animo, quae conjiciat aut singula aut [PL16.79C] conjuncta accidere posse, et aut singulis aut conjunctis disponere actus quos intelligat profuturos.
189. Fortis ergo est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt.
190. In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, [PL16.80A] mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt (Matth. V, 8): atque id quod honestum est solum bonum judicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.
191. Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 21); [PL16.80B] utique et filios amiserat et facultates. Servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.). Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Job II, 10)?
CAPUT XXXIX
192. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat; et quae inexpiabili praelio [PL16.80C] adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae 52 virtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.
193. Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat [PL16.81A] et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata.
194. Quid horum sancto Job vel in virtute defuit, vel in vitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit? Quomodo despexit salutis periculum? Numquid rapinis divitiae coacervatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid avaritiam census, aut voluptatis studia cupiditatesque excitavit? Numquid trium regum injuriosa contentio, vel servorum contumelia in iram excussit? Numquid [PL16.81B] gloria sicut levem extulit, qui imprecabatur gravia sibi, si umquam vel non voluntariam celavisset culpam, vel reveritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium? Neque enim consentaneae sunt vitiis virtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Job: cui secundus adjudicari potest, qui parem vix reperit?
CAPUT XL
195. Sed fortasse aliquos bellica defixos gloria tenet, ut putent solam esse praeliarem fortitudinem; et ideo me ad haec deflexisse, quia illa nostris [PL16.81C] deforet. Quam fortis Jesus Nave, ut uno praelio quinque reges captos sterneret cum populis suis (Josue X, 5 et seq.)! Deinde cum adversum Gabaonitas urgeret praelium, et vereretur ne nox impediret victoriam, magnitudine mentis et fidei clamavit: Stet sol; et stetit, donec victoria consummaretur. Gedeon in trecentis viris de ingenti populo et acerbo hoste revexit triumphum (Judic. VII, 8 et seq.). Jonathas adolescens virtutem fecit in magno praelio (I Reg. XIV, 1 et seq.). Quid de Machabaeis loquar (I Mach. II, 35 et seq.)?
196. Sed prius de populo dicam Patrum, qui cum essent parati ad repugnandum pro templo 53 Dei, et pro legitimis suis, dolo hostium die lacessiti sabbati, maluerunt vulneribus offerre nuda corpora, [PL16.81D] quam repugnare, ne violarent sabbatum. Itaque omnes [PL16.82A] laeti se obtulerunt morti. Sed Machabaei considerantes quod hoc exemplo gens omnis posset perire, sabbato etiam, cum ipsi in bellum provocarentur, ulti sunt innocentium necem fratrum suorum. Unde postea stimulatus rex Antiochus, cum bellum accenderet per duces suos Lysiam, Nicanorem, Gorgiam, ita cum Orientalibus suis et Assyriis attritus est copiis, ut quadraginta et octo millia in medio campi a tribus millibus prosternerentur.
197. Virtutem ducis Judae Machabaei de uno ejus milite considerate (I Machab. VI, 43 et seq.). Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica vestitum regia, adverteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abjecto clypeo, utraque [PL16.82B] manu interficiebat, donec pervenit ad bestiam, atque intravit sub eam, et subjecto gladio interemit eam. Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur virtus animi! Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abjecto clypeo, utraque manu vulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cujus ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho.
198. Nec fefellit opinio virum, quamvis regius fefellerit habitus; tanto enim virtutis spectaculo defixi hostes inermem, occupatum incursare non [PL16.82C] ausi, post casum ruentis bestiae sic trepidaverunt, ut impares se omnes unius virtuti arbitrarentur. Denique rex Antiochus Lysiae filius, qui cum centum vinginti millibus hominum armatis venerat et cum triginta duobus elephantis; ita ut ab ortu solis per singulas bestias velut montes quidam splendor armorum corusco, tamquam lampadibus ardentibus refulgeret, unius territus fortitudine, pacem rogaret. Itaque Eleazarus haeredem virtutis suae pacem reliquit. Sed haec triumphorum sint.
CAPUT XLI
199. Verum quia fortitudo non solum secundis [PL16.82D] rebus, sed etiam adversis probatur: spectemus [PL16.83A] nunc Judae Machabaei exitum (I Marc. IX, 8 et seq.). 54 Is enim post victum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior adversus viginti millia exercitus regis, cum nongentis viris bellum adorsus, volentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae. Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in vesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo validissimam manum advertit hostium, aggressus facile avertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo vulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis invenit.
200. Quid Jonatham fratrem ejus attexam; qui cum parva manu adversus exercitus regios pugnans, [PL16.83B] desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi?
201. Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt (II Machab. VII, 1 et seq.). Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, [PL16.84A] virtutem auxerat. Alius linguam jussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. (Exod. XIV, 15). Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times? Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel (Gen. IV, 10).
202. Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium vocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem (II Machab. VII, 20 et seq.)?
203. Quid de bimulis loquar, qui ante palmam [PL16.84B] victoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit?
204. Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas 55 tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, [PL16.85A] cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur judicium tuum, dum fortitudo laudatur. Abjectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit (Gen. XXII, 9), Petrus Stephanum praemisit (Act. VII, 57). Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus judicii tui comitatu nobili pervenias ad coronam.
205. Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed majora tibi debentur certamina. Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus: te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. [PL16.85B] Mox venies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et levitam hic medius numerus decet. Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adjutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem ejus dimitto. Quid praesentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae virtutis successionem.
206. Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: [PL16.85C] ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat vivere, quod uterque 56 esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adjuvisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: [PL16.86A] Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam.
CAPUT XLII
207. Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt?
208. Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.
CAPUT XLIII
209. Quoniam de tribus virtutibus diximus, restat ut de quarta virtute dicamus, quae temperantia ac modestia vocatur: in qua maxime tranquillitas animi, studium mansuetudinis, moderationis gratia, honesti cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur.
210. Ordo igitur quidam vitae nobis tenendus est, ut a verecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis 57 placiditati, proterviae fugitans, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum illud [PL16.86C] requirit.
211. Sequatur conversationis electio, ut adjungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probitatis inficit. Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum [PL16.87A] iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum sibi iter vitae aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros vitae et testes habere.
212. Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conveniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet. Aliud juveni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis.
213. Saltavit ante arcam Domini David (II Reg. VI, 14): non saltavit Samuel; nec ideo ille reprehensus, sed magis iste laudatus. Mutavit vultum contra regem, cui nomen Achis (I Reg. XXI, 13): at hoc si [PL16.87B] fecisset remota formidine quo minus cognosceretur, nequaquam levitatis reprehensione carere potuisset. Saul quoque vallatus choro prophetarum, etiam ipse prophetavit; et de solo quasi indigno memoratum est: Et Saul inter prophetas (I Reg. XIX, 24).
CAPUT XLIV
214. Unusquisque igitur suum ingenium noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit. Itaque quid sequatur, prius consideret. Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se judicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet.
[PL16.87C] 215. Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet. Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id majore impletur gratia.
216. Sed id cum in omni vita difficile, tum in 58 nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi vitam parentum. Denique plerique ad [PL16.88A] militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas.
217. In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.
CAPUT XLV
218. Teneamus igitur verecundiam, et eam quae [PL16.88B] totius vitae ornatum attollit modestiam. Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto jungitur, ut separari non queat. Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest.
219. Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, honestas velut bona valetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam venustas et pulchritudo. Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac valetudinem videtur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; [PL16.88C] quoniam nisi bona valetudo sit, pulchritudo esse ac venustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum videatur, et sine ea esse non possit. Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur. Nam etsi in aliquo videatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? [PL16.89A] Quid vero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat? Virente igitur substantia virtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salva est: at vero propositi nostri radice vitiosa, nihil germinat.
59 220. Habes hoc in nostris aliquanto expressius. Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate (Rom. XIII, 13). Quod Graeci dicunt εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie. Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit. Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit [PL16.89B] decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit. Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2); hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant (I Cor. XIV, 40). Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo. Mulierem quoque in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione (I Tim. II, 9, 10).
CAPUT XLVI
221. Est igitur decorum quod praeeminet, cujus divisio gemina est. Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet. Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi ejus vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem.
222. Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, [PL16.90A] et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est (I Cor. XI, 13)? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15). Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: 60 utinamque et innocentiam ejus custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret!
223. Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque [PL16.90B] distingueret (Genes. I, 3 et seq.), cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula. Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat..... cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30, 31). Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscujusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur.
CAPUT XLVII
[PL16.90C] 224. Si quis igitur aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in ejus vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.
235. Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum.
226. Non despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum judicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum [PL16.91A] alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.
227. Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet.
228. Solliciti enim debemus esse, ne quid timere [PL16.91B] aut incuriose geramus, aut quidquam 61 omnino cujus probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subjectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, [PL16.91C] quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.
229. Haec cum fiunt, abjicitur illa naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia.
230. Gravior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit injuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in [PL16.92A] praefatione posuimus (Cap. II. 6, 7), praecepta instruunt. Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret.
231. Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta injuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror. Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.
CAPUT XLVIII
232. Tria itaque genera esse hominum injuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest justitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis injuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem injuriam meam. Si crimen objiciat, 62 non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me ejus objecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.
233. Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum [PL16.92C] perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo.
234. Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 12). Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Matth. V, 44). Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.
[PL16.93A] 235. Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei (II Reg. XVI, 7 et seq.) et crimina objiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis (Psal. XXXVIII, 3), hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.
236. Vide autem quomodo et humilitatem et justitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat (II Reg. XVI, 10). Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre [PL16.93B] meo, quaerit animam meam (Ibid., 11). Habes justitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12). Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit (II Reg. XIX, 22), quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.
237. Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum injuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat [PL16.93C] injuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). 63 Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (I Cor. XV, 23). Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic [PL16.94A] infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.
238. Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus (Hebr. X. 1, et seq.). Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, [PL16.94B] ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.
CAPUT XLIX
239. Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem. Sit in nobis imago justitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur.
240. Non inveniat in te adversarius imaginem [PL16.94C] suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit 64 perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Jacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est (Gen. XXXI, 32). Merito beatus Jacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat [PL16.95A] enim Rachel simulacra deorum ejus aurea et argentea.
241. Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?
242. Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri [PL16.95B] acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat?
243. Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat? Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine. Saepe etiam speratus successor invidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia.
[PL16.95C] 244. Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Ejice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, 65 ad nihilum deduces imagines eorum (Psal. LXXII, 20). Cum enim depinxerit [PL16.96A] Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.
CAPUT L
245. Quod si Evangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus [PL16.96B] est; quanto magis vos levitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est? Nam cum divideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit levitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis (Num. XVIII, 23). Unde ait David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XV, 5). Denique sic appellatur levita ipse meus, vel ipse pro me. Magnum ergo munus ejus, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; vel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te (Matth. XVII, 26). Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non avarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: [PL16.96C] Diaconos similiter oportet esse graves, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura (I Tim. III, 8). Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes.
66 246. Advertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a vino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt. Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem praedicet, et Dominum veneretur, qui tales servulos [PL16.97A] habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina.
247. De castimonia autem quid loquar, quando una tantum (Dist. 26, Una tantum), nec repetita permittitur copula? Et in ipso ergo conjugio lex est non iterare conjugium, nec secundae conjugis sortiri conjunctionem. Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterati conjugii ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In conjugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in conjugio non solvitur. Quomodo autem potest hortator esse viduitatis qui ipse [PL16.97B] conjugia frequentaverit?
248. Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum [PL16.98A] cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio conjugali, sacri ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in veteri Testamento legimus (Exod. XIX, 10); et lavabant vestimenta sua. Si in figura tanta observantia, quanta 67 in veritate? Disce, sacerdos atque levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus [PL16.98B] mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare?
249. Non mediocre officium levitarum, de quibus [PL16.99A] dicit Dominus: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente vulvam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi levitae. Mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti (Num. III, 12 et 13). Cognovimus quia non inter caeteros levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio, et redemptio peccatorum. Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa ejus astare, et super quaecumque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculam et omnia vasa ejus, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo, [PL16.99B] tabernaculum ipsi deponant levitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant. Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur (Num. I, 49 et seq.).
250. Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quia operiuntur a levitis; ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Moyses denique circumcisionem vidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet. Vidit azyma veritatis et sinceritatis, vidit passionem [PL16.99C] Domini: operuit azymis corporalibus azyma veritatis, operuit passionem Domini, agni vel vituli immolatione. Et boni levitae servaverunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi? Primum ut alta Dei videas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est justitiae: castra defendas, tabernaculumque [PL16.100A] 68 tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae.
251. Haec virtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae judicaverunt; cum sapientia fundamentum sit, justitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat. Fundamentum autem Christus est (I Cor. III, 11).
252. Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10). Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum (Deut. VI, 5). Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed [PL16.100B] primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes. Cum solveris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adjumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in vestro ministerio: pecunia, ut subvenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut servanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit.
253. Officium est igitur depositum servare ac reddere. Sed interdum commutatio fit, aut tempore, aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis; ut si quis contra patriam, opem Barbaris ferens, pecuniam apertus hostis reposcat: aut si cui [PL16.100C] reddas, cum adsit qui extorqueat: si furenti restituas, cum servare non queat: si insanienti gladium depositum non neges, quo se ille interimat, nonne solvisse contra officium est? Si furto quaesita sciens suscipias, ut fraudetur qui amiserat, nonne contra officium est?
254. Est etiam contra officium (22, quaest. 4, c. [PL16.101A] Est etiam) nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Joannis praestitit, ne promissum negaret (Matth. XIV, 7 et seq.). Nam de Jephthe quid dicam, qui immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat, quo votum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo (Judic. XI, 39)? Melius fuerat 69 nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio.
255. Haec quanti consilii sit prospicere, non ignoratis. Et ideo eligitur levita, qui sacrarium custodiat, ne fallatur consilio, ne fidem deserat, ne mortem timeat, ne quid intemperantius gerat, ut specie ipsa gravitatem praeferat: nec solum animum, [PL16.101B] sed etiam oculos continentes habere quem deceat; ne vel ipse frontem sobrietatis fortuitus violet occursus; quoniam: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Ita adulterium non solum facti colluvione, sed etiam aspectus intentione committititur.
256. Magna haec videntur, ac nimis severa, sed in magno munere non superflua; quando tanta est levitarum gratia, ut de his Moyses in benedictionibus [PL16.102A] diceret: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus, date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus viro sancto, quem tentaverunt in tentationibus, maledixerunt super 70 aquam contradictionis. Qui dicit patri suo et matri: Non novi te; et fratres suos non cognovit, et filios suos abdicavit: hic custodit verba tua, et testamentum tuum observavit (Deut. XXXIII, 8 et seq.).
257. Illi ergo viri ejus, et manifesti ejus, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed verba ejus custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria (Luc. II, 19): qui suos parentes officio suo non noverint praeferendos, qui violatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur injuriam, noverint officiorum tempora; quod majus, [PL16.102B] quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi jure benedicti.
28. Si quis ergo manifestet justitias Dei, incensum imponat: Benedic, Domine, virtutem ipsius, opera manuum ejus suscipe (Deut. XXXIII, 10); ut gratiam prophaeticae benedictionis inveniat apud eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.