Fragmenta libri I, 1–13 (numeris Mignianis 1–12)
1. Circumspicienti mihi proprium humanae vitae ac religiosum officium, quod vel a natura manans, vel a prudentum studiis profectum, dignum aliquid hoc concesso sibi ad intelligentiam divino munere obtineret, multa quidem aderant, quae opinione communi [PL10.26C] efficere utilem atque optandam vitam videbantur, maximeque ea quae et nunc et semper antea potissima inter mortales habentur, otium simul atque opulentia, quod aliud sine altero mali potius materies, quam boni esset occasio; quia et quies inops prope quoddam vitae ipsius intelligatur esse exsilium, et opulens inquietudo 2 tanto plus calamitatis afferat, quanto majore indignitate his caretur, quae maxime et optata et quaesita sunt ad utendum. Atque haec quidem quamquam in se summa atque optima vitae blandimenta contineant, tamen non multum videntur a consuetudine esse beluinae oblectationis aliena: quibus in saltuosa loca ac maxime pabulis laeta evagantibus, adsit et securitas a labore, et satietas ex pascuis. Nam si hic optimus et absolutissimus [PL10.26D] vitae humanae usus existimabitur, quiescere et abundare; necesse est hunc eumdem, secundum sui cujusque generis sensum, nobis atque universis rationis expertibus beluis esse communem: quibus omnibus, natura ipsa in summa rerum copia et securitate famulante, sine cura habendi copia redundat utendi.
2. Ac mihi plerique mortalium non ob 3 aliam quidem [PL10.27A] causam hanc ineptae ac beluinae vitae consuetudinem et respuisse a se, et coarguisse in aliis videntur, quam quod, natura ipsa auctore impulsi, indignum homine esse existimaverunt, in officium se ventris tantum et inertiae natos arbitrari; et in hanc vitam non ob aliqua praeclari facinoris aut bonae artis studia esse deductos, aut hanc ipsam vitam non ad aliquem profectum esse aeternitatis indultam quam profecto non ambigeretur munus Dei non esse reputandum, cum tantis afflictata angoribus, et tot molestiis impedita, sese ipsa atque intra se a pueritiae ignoratione usque ad senectutis deliramenta consumeret): et idcirco ad aliquas se patientiae et continentiae et placabilitatis virtutes et doctrina et opere transtulisse, quod bene agere atque intelligere, id demum [PL10.27B] bene vivere esse opinabantur: vitam autem non ad mortem tantum ab immortali Deo tribui existimandam; cum boni largitoris non esse intelligeretur, vivendi jucundissimum sensum ad tristissimum metum tribuisse moriendi.
3. Et quamquam non ineptam hanc eorum esse sententiam atque inutilem existimarem, conscientiam ab omni culpa liberam conservare, et omnes humanae vitae molestias vel providere prudenter, vel vitare consulte, vel ferre patienter: tamen hi ipsi non satis mihi idonei ad bene beateque vivendum auctores videbantur, communia tantum et convenientia humano sensui doctrinarum praecepta statuentes: quae cum non intelligere beluinum esset, intellecta tamen [PL10.27C] non agere, ultra beluinae immanitatis esse rabiem videretur. Festinabat autem animus, non haec tantummodo agere, quae non egisse, et criminum esset plenum, et dolorum: sed hunc tanti muneris Deum parentemque cognoscere, cui se totum ipse deberet, cui famulans nobilitandum se existimabat, ad quem omnem spei suae opinionem referret, in cujus bonitate inter tantas praesentium negotiorum calamitates, tamquam tutissimo sibi portu familiarique requiesceret. Ad hunc igitur vel intelligendum, vel cognoscendum, studio flagrantissimo animus accendebatur.
4. Namque plures eorum numerosas incertorum [PL10.27D] deorum familias introducebant: et virilem ac muliebrem sexum in divinis naturis agere existimantes, ortus ac successiones ex diis deorum asserebant. Alii majores ac minores et differentes pro potestate deos praedicabant. Nonnulli nullum omnino Deum esse affirmantes, eam tantum, 4 quae fortuitis motibus atque concursibus in aliquid exsisteret, naturam [PL10.28A] venerabantur. Plerique vero Deum quidem esse opinione publica loquebantur, sed hunc eumdem incuriosum rerum humanarum ac negligentem pronuntiabant. Aliqui autem ipsas illas creaturarum corporeas conspicabilesque formas in elementis terrenis et coelestibus adorabant. Postremo quidam in simulacris hominum, pecudum, ferarum, volucrum, serpentum, deos suos collocabant, et universitatis Dominum atque infinitatis parentem intra angustias metallorum et lapidum et stipitum coartabant. Dignumque jam non erat, auctores eos veritatis ex sistere, qui ridicula et foeda et irreligiosa sectantes, ipsis illis inanissimarum sententiarum suarum opinionibus dissiderent. Sed inter haec animus sollicitus, utili ac necessaria ad cognitionem Domini sui [PL10.28B] via nitens, cum neque incuriam Deo rerum a se conditarum dignam esse arbitraretur, neque naturae potenti atque incorruptae competere sexus deorum, et successiones satorum atque ortorum intelligeret: porro autem divinum et aeternum nihil nisi unum esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset auctor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset: atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse; quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum.
5. Haec igitur, multaque alia ejusmodi cum animo [PL10.28C] reputans, incidi in eos libros, quos a Moyse atque a prophetis scriptos esse Hebraeorum religio tradebat: in quibus ipso creatore Deo testante de se, haec ita continebantur: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14); et rursum: Haec dices filiis Israel. Misit me ad vos is qui est (Ibidem). Admiratus sum plane tam absolutam de Deo significationem, quae naturae divinae incomprehensibilem cognitionem aptissimo ad intelligentiam humanam sermone loqueretur. Non enim aliud proprium magis Deo, quam esse, intelligitur; quia id ipsum quod est, neque desinentis est aliquando, neque coepti: sed id, quod cum incorruptae beatitudinis potestate perpetuum est, non potuit aut poterit aliquando non esse; quia divinum omne neque abolitioni, neque exordio obnoxium est. Et cum [PL10.28D] in nullo a se Dei desit aeternitas; digne hoc solum, quod esset, ad protestationem incorruptae suae aeternitatis ostendit.
6. Et ad hanc quidem infinitatis significationem satisfecisse sermo dicentis: Ego sum qui sum, videbatur: sed magnificentiae et virtutis suae erat a nobis opus intelligendum. [PL10.29A] Namque cum esse ei proprium esset, qui manens semper non etiam aliquando coepisset; aeterni et incorrupti Dei dignus de se hic rursum auditus est sermo: Qui tenet coelum palma, et terram pugillo (Esa. XL, 12); et rursum: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus erit requietionis meae? Nonne manus mea fecit haec (Esa. LXVI, 1 et 2)? Universitas coeli palma Dei tenetur, et universitas terrae pugillo concluditur. Sermo autem Dei, etiamsi ad opinionem religiosae intelligentiae proficit, plus tamen significationis introspectus sensu continet, quam exceptus auditu (Vide Augustin. epist. CXXXVII ad Volusian., n. 3). Nam conclusum palma coelum rursum Deo thronus est; et terra, quae pugillo continetur, [PL10.29B] eadem et scabellum pedum ejus est: ne in throno et scabello, secundum habitum considentis, protensio speciei corporeae posset intelligi, cum id, quod sibi thronus et scabellum est, rursum ipsa illa infinitas potens palma ac pugillo apprehendente concluderet; sed ut in his cunctis originibus creaturarum Deus intra extraque, et supereminens et internus, id est, circumfusus et infusus in omnia nosceretur, cum et palma pugillusque continens potestatem naturae exterioris ostenderet; ac thronus et scabellum substrata esse ut interno exteriora monstraret, cum exteriora sua interior insidens, ipse rursum exterior interna concluderet: atque ita totus ipse intra extraque se continens (supple, cuncta), neque infinitus abesset a cunctis, neque cuncta [PL10.29C] ei qui infinitus est non inessent. His igitur religiosissimis de Deo opinionibus veri studio detentus animus delectabatur. Neque enim aliud quid dignum esse Deo arbitrabatur, quam ita eum ultra intelligentias rerum esse, ut in quantum se ad aliquem praesumptae licet opinionis modum mens infinita protenderet, in tantum omnem persequentis se naturae infinitatem infinitas immoderatae aeternitatis excederet. Quod cum a nobis pie intelligeretur, tamen a propheta haec ita 6 dicente manifeste confirmabatur: Quo abibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, et ibi ades. Si sumpsero pennas [PL10.30A] meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq.). Nullus sine Deo, neque ullus non in Deo locus est. In coelis est, in inferno est, ultra maria est. Inest interior, excedit exterior. Ita cum habet, atque habetur; neque in aliquo ipse, neque non in omnibus est.
7. Quamquam igitur optimae hujus atque inexplicabilis intelligentiae sensu animus gauderet, quod hanc in parente suo et creatore immensae aeternitatis infinitatem veneraretur; tamen studio adhuc intentiore ipsam illam infiniti et aeterni Domini sui speciem quaerebat, ut incircumscriptam [PL10.30B] immensitatem in aliquo pulchrae intelligentiae esse opinaretur ornatu. In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem, hunc de Deo pulcherrimae sententiae modum propheticis vocibus apprehendit: De magnitudine enim operum, et pulchritudine creaturarum, consequenter generationum conditor conspicitur (Sap. XIII, 5, sec. LXX). Magnorum creator in maximis est, et pulcherrimorum conditor in pulcherrimis est. Et cum sensum ipsum egrediatur operatio, omnem tamen sensum longe necesse est excedat operator. Pulchrum itaque coelum, aether, terra, maria, et universitas omnis est, quae ex ornatu suo, ut etiam Graecis placet, digne κόσμος, id est, mundus nuncupari videtur. Sed si hanc ipsam rerum pulchritudinem ita [PL10.30C] sensus naturali metitur instinctu, ut etiam in quarumdam volucrum ac pecudum accidit specie, ut dum infra sententiam sermo est, sensus tamen id ipsum intelligens non eloquatur; quod tamen rursum, dum sermo omnis ex sensu est, sensus sibi ipse loquatur intelligens: nonne hujus ipsius pulchritudinis Dominum necesse est totius pulchritudinis esse pulcherrimum intelligi; ut cum aeterni ornatus sui species sensum intelligentiae omnis effugiat, opinionem tamen intelligentiae sensus non relinquat ornatus? Atque ita pulcherrimus Deus est confitendus: 7 ut neque intra sententiam sit intelligendi, neque extra intelligentiam sentiendi.
8. His itaque piae opinionis atque doctrinae studiis animus imbutus, in secessu quodam ac specula pulcherrimae hujus sententiae requiescebat, non sibi relictum quidquam aliud a natura sua intelligens, in quo majus officium praestare Conditori suo minusve posset, quam ut tantum eum esse intelligeret, quantus et intelligi non potest, et potest credi: dum intelligentiam et fides sibi necessariae religionis assumit, et infinitas aeternae potestatis excedit.
9. Suberat autem omnibus his naturalis adhuc sensus, ut pietatis professionem spes aliqua incorruptae beatitudinis aleret, quam sancta de Deo opinio et boni mores quodam victricis militiae [PL10.31B] stipendio mererentur. Neque enim fructus aliquis esset, bene de Deo opinari: cum omnem sensum mors perimeret, et occasus quidam naturae deficientis aboleret. Porro autem non esse hoc dignum Deo ratio ipsa suadebat, deduxisse eum in hanc participem consilii prudentiaeque vitam hominem sub defectione vivendi et aeternitate moriendi: ut in id tantum non exsistens substitueretur, ne substitutus exsisteret; cum constitutionis nostrae ea sola esse ratio intelligeretur, ut quod non esset esse coepisset, non ut quod coepisset esse non esset.
10. Fatigabatur autem animus, partim suo, partim corporis metu. Qui cum et constantem sententiam suam pia de Deo professione retineret, et sollicitam [PL10.31C] de se atque hoc occasuro secum, ut putabat, habitaculo suo curam recepisset, post cognitionem legis ac prophetarum istius modi quoque doctrinae evangelicae atque apostolicae instituta cognoscit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo, vita est, et vita 8 erat lux hominum, et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, [PL10.32A] cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. In sua venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 1-14). Proficit mens ultra naturalis sensus intelligentiam, et plus de Deo quam opinabatur edocetur. Creatorem [PL10.32B] enim suum Deum ex Deo discit: Verbum Deum, et apud Deum in principio esse audit. Mundi lumen in mundo manens, et a mundo non recognitum intelligit. Venientem quoque in sua, a suis non receptum: recipientes autem sub fidei suae merito in Dei filios profecisse cognoscit; non ex complexu carnis, neque ex conceptu sanguinis, neque ex corporum voluntate, sed ex Deo natos. Deinde (supple, cognoscit) Verbum carnem factum, et habitasse in nobis, et gloriam conspectam ejus, quae tamquam unici a patre, sit perfecta cum gratia et veritate.
11. Hic jam mens trepida et anxia plus spei invenit, quam [PL10.32C] exspectabat. Ac primum ad cognitionem Dei patris imbuitur. Et quod antea de Creatoris sui aeternitate, et infinitate, et specie, naturali sensu opinabatur, hic nunc proprium esse etiam unigenito Deo accipit: non in deos fidem laxans, quia ex Deo Deum audit; non ad naturae diversitatem in Deum ex Deo decedens, 9 quia plenum gratia et veritate Deum ex Deo discit; neque praeposterum ex Deo Deum sentiens, quia in principio apud Deum esse Deum comperit. Rarissimam deinde hujus salutaris [PL10.33A] cognitionis fidem esse, sed maximum praemium noscit: quia et sui non receperunt, et recipientes in filios Dei aucti sunt, non ortu carnis, sed fidei. Esse autem filios Dei, non necessitatem esse, sed potestatem: quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium afferatur, sed voluntas praemium consequatur. Ac ne id ipsum, quod unicuique esse Dei filio fit potestas, in aliquo infirmitatem fidei trepidae impediret; quia per sui difficultatem aegerrime speretur, quod et magis optatur, et minus creditur: Verbum Deus caro factum est, ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum. Ac ne Verbum caro factum aut aliquid aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis: ut dum habitat, non aliud quam [PL10.33B] Deus maneret; dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostrae carnis Deus caro factus esset; per dignationem assumptae carnis non inops suorum, quia tamquam unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, et in suis perfectus sit, et verus in nostris.
12. Hanc itaque divini sacramenti doctrinam mens laeta suscepit, in Deum proficiens per carnem, et in novam nativitatem per fidem vocata, et ad coelestem regenerationem obtinendam potestati suae permissa, curam in se parentis sui Creatorisque cognescens non in nihilum redigendam se per eum existimans, per quem in hoc ipsum quod est, ex nihilo substitisset: et haec omnia ultra intelligentiae humanae metiens sensum, quia ratio communium opinionum consilii coelestis incapax, [PL10.33C] hoc solum putet in natura rerum esse, quod aut intra se intelligat, aut praestare possit ex sese. Dei autem virtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis, non sensu, sed fidei 10 infinitate pendebat: ut Deum in principio apud Deum esse, et Verbum carnem factum habitasse in nobis, non idcirco [PL10.34A] non crederet, quia non intelligeret; sed idcirco se meminisset intelligere posse, si crederet.
Fragmenta libri XII, 52–57
52. Non habet necessitatem contradicendi sibi absoluta perversitas: et tamen stultus quorumdam furor in id prorupit, ut personam unam duum nominum ausus sit praedicare. XIX. »Si quis Spiritum sanctum paracletum dicens, innascibilem Deum dicat: anathema sit.«
53. Adjectio nunc Paracleti, anathemati obnoxiam facit innascibilis in eo Dei praedicationem. Impiissimum enim est, innascibilem Deum eum dici, qui ad consolationem nostram est missus a Filio. XX. »Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio; dixit enim: Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo ego: anathema sit.«
57. Deorum numerositate damnata, et Deo tantum uno praedicato, negari Deus filius Dei non potest. Verum naturae istud praestat genuina proprietas, ut nomen, quod negatur ad numerum, debeatur essentiae; et id, quod non est Deus praeter me, non possit Filio auferre quod Deus est: quia Deus alius, [PL10.520B] praeter quam qui est ex Deo, nullus est. Et per hanc vocem Dei patris non potest non Deus esse, qui ex se indifferenti ad naturam suam est natus essentia. Quod idcirco Judaei ad unionem Dei referunt, quia unigenitum Deum nesciunt. Sed nos cum duos deos negamus, diversitatem in Patre et Filio naturalis abominamur essentiae: quia id, quod non est Deus praeter me, impiam de falsis diis perimit opinionem. Cum vero unum Deum confitentes, Filium quoque Deum dicimus; nihil diversum per substantiam in utroque sub uno nomine praedicamus. XXIV. »Si quis voluntate Dei tamquam unum aliquid de creatura Filium factum dicat: anathema sit.«
Fragmentum libri I, 8
8. His itaque piae opinionis atque doctrinae studiis animus imbutus, in secessu quodam ac specula pulcherrimae hujus sententiae requiescebat, non sibi relictum quidquam aliud a natura sua intelligens, in quo majus officium praestare Conditori suo minusve posset, quam ut tantum eum esse intelligeret, quantus et intelligi non potest, et potest credi: dum intelligentiam et fides sibi necessariae religionis assumit, et infinitas aeternae potestatis excedit.