Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

De Viris Illustribus (1/3)

هذا النص متاح بلغات أخرى:

PROLOGUS

[PL23.601] 821 Hortaris me, Dexter, ut Tranquillum sequens, ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram [PL23.603A] et quod ille in enumerandis Gentilium litterarum Viris fecit Illustribus, ego [Al. id ego] in nostris faciam, id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum, omnes qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Graecos, Hermippus peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir, et longe omnium doctissimus Aristoxenus musicus. Apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et ad cujus nos exemplum provocas, Tranquillus. Sed non mea est et illorum similis conditio: illi enim historias veteres annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato non parvam opusculi sui coronam texere. Ego quid aucturus, qui [PL23.603B] nullum praevium sequens, pessimum, ut dicitur, magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius Pamphili in decem ecclesiasticae Historiae libris, maximo nobis adjumento fuerit, et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina aetates auctorum suorum saepetestentur. Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui 823 in arce Romanae eloquentiae stetit, non est facere dedignatus in Bruto, Oratorum Latinae linguae texens catalogum, id ego in ejus Ecclesiae Scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant [Al. scripserunt], a me in hoc volumine praetermissi sunt, sibi magis quam mihi debebunt [Al. debent] imputare. Neque enim celantes scripta sua, de his quae [PL23.603C] non legi, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo (Bethleemi) fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendia [Al. dispendio] suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus, rabidi adversus Christum canes, discant eorum sectatores (qui putant Ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse doctores) quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint [Al. struxerint], et adornaverint; et desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Vale in Domino Jesu Christo.

[PL23.602] 822 Προτρέπηι, Δέξτρε, ὥστε Τραγκύλλωι ἐπόμενόν με, τοὺς ἐκκλησιαστικοὺς συγγραφέας κατὰ τάξιν ἐκθέσθαι, [PL23.604A] καὶ ὅπερ ἐκεῖνος ἀπαριθμούμενος τοὺς περιφανεῖς ἄνδρας, τοὺς τὰ ἐθνικὰ συντάξαντας πεποίηκε, κἀιγὼ ἐν τοῖς ἡμετέροις ποιήσω, τοῦτ᾽ ἐστιν, ἀπὸ τοῦ πάθους τοῦ Σωτῆρος ἄχρι τεσσαρεσκαιδεκάτου ἔτους Θεοδοσίου τοῦ βασιλέως, πάντας τοὺς ἐκ τῶν θείων γραφῶν συγγραψαμένους τε, καὶ τῆι μνήμηι παραδεδωκότας, διὰ βραχέων φανερώσω. Πεποιήκασι μὲν οὖν τοῦτο αὐτὸ, παρὰ τοῖς ἕλλησιν, Ἕρμιππος περιπατητικὸς, Ἀντίγονος Καρύστιος, Σάτυρος ἀνὴρ πολυμαθὴς, καὶ πολλῶν πάνυ διδασκαλικώτερος, Ἀριστόξενος μουσικός. Παρὰ δὲ τοῖς Ῥωμαίοις Βάῤῥων, Σάντρας, Νέπως, Ὑγῖνος, καὶ οὗ εἰς ὑπόδειγμα ἡμᾶς προκαλεῖσθαι βούλει, Τράγκυλλος. Ἀλλ᾽ οὐκ ἔστιν ἐμοῦ κἀικείνων ὁμοία ἡ αἵρεσις. Ἐκεῖνοι μὲν γὰρ, παλαιὰς ἱστορίας καὶ τὰ ἑκάστου ἔτους ἀνακυλίοντες συντάγματα, ἐδυνήθησαν ὡσανεί ἐκ μεγάλου λειμῶνος, ἐλάχιστον γοῦν [PL23.604B] τοῦ οἰκείου ἔργου στέφανον πλέξαι. Ἐγὼ δὲ τί διαπράξομαι, ἡγουμένωι ἑπόμενος οὐδενὶ, ἀλλ᾽ ἐμαυτὸν κάκιστον, ὡς ὁ λόγος φησὶ, διδάσκαλον ἔχων; Εἰ καὶ τὰ μάλιστα Εὐσέβιος ὁ Παμφίλου εἰς δέκα τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας βίβλους μεγίστην ἡμῖν παρέσχετο βοήθειαν, καὶ τὰ ἑκάστου, περὶ ὧν συγγράφειν μέλλομεν, τεύχη, ὑπὲρ τῶν οἰκείων τὴν μαρτυρίαν παρέξουσι χρόνων. Τοιγαροῦν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ δέομαι, ἵν᾽ ὅπερ ὁ σὸς Κικέρων, ὁ ἐν τῶι ἄκρωι τῆς ῥωμαϊκῆς εὐγλωττίας ἱστάμενος, ποιῆσαι οὐκ ἀπηξίωσεν, 824 εἰς Βροῦτον, τὸν τῶν ῥητόρων τῆι ῥωμαϊκῆι γλώττηι συντάττων κατάλογον, τοῦτο ἐγὼ ἐν τῶι ἀπαριθμήσασθαι τοὺς συγγραφέας τῆς αὐτοῦ ἐκκλησίας, ἐκπληρώσω διὰ τῆς σῆς προτροπῆς. Εἰ δέ τινες ἐκ τῶν ἄχρι τήμερον συγγεγραμμένων παρ᾽ ἐμοῦ ἐν τῶιδε τῶι τεύχει παρελείφθησαν, ἑαυτοῖς μᾶλλον [PL23.604C] ἢ μοὶ ἐπιγραφέτωσαν. Οὐδὲ γὰρ ἀποκρυπτόντων αὐτῶν τὰ ἴδια συγγράμματα, γνῶναι ἐδυνήθην οἷς οὐκ ἐνέτυχον, καὶ ὅπερ ἄλλοις ἐσθ᾽ ὅτε γνωστὸν τυγχάνει, ἐμοὶ ἐν τῆι τοῦ κόσμου τοῦτου γωνίαι ἄγνωστον ὑπῆρξεν. Ὅμως ὅταν κατάδηλοι διὰ τῶν οἰκείων γένωνται συγγραμμάτων, οὐχ ὡς τὰ μέγιστα βλαβέντες τὴν ἡμετέραν ἐπιστενάξουσι σιωπήν. Μαθέτωσαν τοιγαροῦν Κέλσος, Πορφύριος, Ἰουλιανὸς οἱ λυσσώδεις κατὰ Χριστοῦ κύνες, μαθέτωσαν οἱ τούτων ἀκόλουθοι, οἱ νομίζοντες τὴν Ἐκκλησίαν μήτε φιλοσόφους καὶ εὐφραδεῖς, μήτε τινὰς ἐσχηκέναι διδασκάλους, ὅσοι καὶ πηλίκοι ἄνδρες ταύτην θεμελιώσαντες ὠικοδόμησάν τε καὶ διεκόσμησαν, καὶ παύσωνται τὴν ἡμετέραν πίστιν ἀγροικῆς μόνον εὐθύνειν ἁπλότητος, οἰκείαν μᾶλλον ἀμαθίαν ἐπιγνωσόμενοι.

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI [Al. tacet Libri

INCIPIT LIBER

CAPUT PRIMUM

[PL23.607B] 827 Simon Petrus, filius Joannis, provinciae Galileae, e vico Bethsaida, frater Andreae apostoli (Matth. IV, 18), et princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, [PL23.607C] in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, et Bithynia (I Petr. I, 1), secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit, ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est, decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis: asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas Epistolas, quae Catholicae nominantur: [PL23.609A] quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur. Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.

[PL23.608B] 828 Σίμων Πέτρος, ἀπόστολος, υἱὸς Ἰωνᾶ, ἐπαρχίας Γαλιλαίας, κώμης Βηθσαϊδὰ, ἀδελφὸς Ἀνδρέου Ἀποστόλου, καὶ ἀρχηγὸς τῶν Ἀποστόλων, μετὰ τὴν ἐπισκοπὴν τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας, καὶ τὸ κήρυγμα τῶν διασπαρέντων, καὶ ἐκ τῆς περιτομῆς πιστευσάντων, ἐν Πόντωι, Γαλατίαι, [PL23.608C] Καππαδοκίαι, Ασίαι καὶ Βιθυνία, τῶι δευτέρωι Κλαυδίου ἔτει εἰς τὸ ἐκπολεμῆσαι Σίμωνα τὸν μάγον τῆι Ῥώμηι ἐφίσταται, ἔνθα εἴκοσι πέντε ἐνιαυτοὺς τὸν θρόνον τῆς ἱερωσύνης κατέσχεν, ἔως τοῦ τελευταίου ἐνιαυτοῦ Νέρωνος, τουτέστι τοῦ τεσσαρεσκαιδεκάτου, ἐφ᾽ οὗ καὶ σταυρωθεὶς ἐμαρτύρησε, τὴν κεφαλὴν κατὰ γὴν ἔχων, τοὺς πόδας δὲ ἐν μετεώρωι, φάσκων ἀνάξιον ἑαυτὸν εἶναι, τὸν ὅμοιον τρόπον σταυρωθῆναι τῶι πάντων Κυρίωι. Ἔγραψε δύο ἐπιστολὰς τὰς ὀνομαζομένας καθολικὰς, ἀφ᾽ ὧν τὴν δευτέραν οἱ πλείους οὐκ ἐγκρίνουσιν αὐτοῦ τυγχάνειν, διὰ τὸν χαρακτῆρα, [PL23.610A] καὶ τὴν διαφωνίαν τῆς πρώτης ἐπιστολῆς. Ἀλλὰ καὶ τὸ κατagr; Μάρκον Εὐαγγέλιον, ὃς μαθητὴς αὐτοῦ καὶ ἑρμηνευτὴς ἐγένετο, τούτου λέγεται εἶναι. Τὰ δὲ συγγράμματα, τουτέστι πρῶτον, ὃ ἐπιγέγραπται Πράξεις αὐτοῦ̇ δεύτερον, Εὐαγγέλιον̇ τρίτον, Κήρυγμα̇ τέταρτον, Ἀποκάλυψις̇ πέμπτον, Κρίσις, ὡς ἀπόκρυφα ὄντα ἀποδοκιμάζεται. Κηδευθεὶς δὲ ἐν Ῥώμηι ἐν τῶι Βατικάνωι πλησίον τῆς ὁδοῦ τῆς ἐπίκλην Τριουμφαλίας, μετὰ παντὸς τοῦ σεβάσματος παρὰ τῶν Ῥωμαίων θρησκεύεται.

CAPUT II

[PL23.609A] 829 Jacobus, qui appellatur frater Domini (Galat. I, 19), cognomento Justus, ut nonnulli existimant, Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariae sororis matris Domini (Joan. XIX, 25), cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini [PL23.609B] statim ab Apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit Epistolam, quae de septem Catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine ejus edita asseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, in quinto Commentariorum libro de Jacobo narrans, ait: Suscepit Ecclesiam Hierosolymorum post Apostolos frater Domini Jacobus, cognomento Justus. Multi siquidem Jacobi vocabantur. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus fuit, nec unctus fuit unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat [PL23.611A] ingredi Sancta sanctorum: siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum, 831 ut camelorum duritiem traxisse ejus genua crederentur. Dicit et alia multa, quae enumerare longum esset. Sed et Josephus in vicesimo libro Antiquitatum refert, et Clemens in septimo ὑποτυπώσεως, mortuo Festo, qui Judaeam regebat, missum esse a Nerone successorem ejus Albinum, qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Ananus, inquit, Pontifex adolescens Anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregavit, et compellens publice Jacobum, ut Christum Dei Filium denegaret, contradicentem lapidari jussit. Qui cum praecipitatus de pinna templi, [PL23.611B] confractis cruribus, adhuc semianimis tendens ad coelum manus, diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34); fullonis fuste, quo uda vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit item Josephus, tantae eum sanctitatis fuisse, et celebritatis in populo, ut propter ejus necem, creditum sit subversam esse Hierosolymam. Hic est de quo Paulus Apostolus scribit ad Galatas: Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, 19). Et Apostolorum super hoc crebrius Acta testantur (Actor. I, 13; et XXII, 17; et XV, 13). Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos, et a me nuper in Graecum Latinumque sermonem translatum est, quo et Origenes saepe utitur, post resurrectionem Salvatoris [PL23.611C] refert: Dominus autem cum dedisset sindonem servo Sacerdotis, ivit ad Jacobum, et apparuit ei. Juraverat [PL23.613A] enim Jacobus, se non comesturum panem ab illa hora 833 qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus. Rursusque post paululum: Afferte, ait Dominus, mensam et panem. Statimque additur: Tulit panem et benedixit, ac fregit, et dedit Jacobo justo, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus. Triginta itaque annos Hierosolymorum [Al. Hierosolymis] rexit Ecclesiam, id est, usque ad septimum Neronis annum, et juxta templum ubi et praecipitatus fuerat, sepultus est. Titulum usque ad obsidionem Titi, et ultimam Hadriani, notissimum habuit. Quidam e nostris in monte Oliveti eum putaverunt conditum, sed falsa eorum opinio est.

[PL23.610A] 830 Ἰάκωβος ὁ ἀδελφὸς τοῦ Κυρίου, Ἀπόστολος καὶ ἐπίκλην δίκαιος, ὥστινες ὑπολαμβάνουσι, τοῦ Ἰωσὴφ ἀπ᾽ ἄλλης γυναικὸς, ὡς δὲ ἐμοὶ φαίνεται, Μαρίας, ἀδελφῆς τῆς μητρὸς τοῦ Κυρίου εὐθὺς παρὰ τῶν ἀποστόλων Ἱεροσολύμων ἐπίσκοπος κατασταθεὶς, μίαν μόνην συνεγράψατο [PL23.610B] ἐπιστολὴν, ἥτις τῶν ἑπτὰ καθολικῶν τυγχάνει, καί τινες παρ᾽ ἑτέρου τινὸς ἐπ᾽ ὀνόματι αὐτοῦ ἐκδεδόσθαι ταύτην φάσκουσι, καὶ κατὰ βραχὺ τοῦ χρόνου προϊόντος, αὐθεντίας τινὸς ἐπελάβετο. Ἡγήσιππος γείτων τῶν Ἀποστολικῶν χρόνων ἐν τῶι πέμπτωι λόγωι τῶν ὑπομνημάτων περὶ Ἰακώβου διηγούμενος, ἔφη̇ Ἐδέξατο τὴν Ἐκκλησίαν Ἱεροσολύμων μετὰ τοὺς ἀποστόλους, ἀδελφὸς τοῦ Κυρίου Ἰάκωβος ὁ ἐπικληθεὶς δίκαιος, διὰ τὸ πολλοὺς καλεῖσθαι Ἰακώβους. Οὗτος ἐκ γενετῆς ἅγιος ἦν, οἶνον καὶ σίκερα οὐκ ἔπιε, κρεῶν δὲ οὐδὲ ἑτέρου θυτοῦ οὐ μετέλαβε πώποτε, οὐδὲ ἐκείρατο, οὐδὲ ἀλείμμασιν ἢ λουτροῖς προσωμίλησεν. Ἔθος δὲ ἦν αὐτῶι εἰσελθεῖν εἰς τὰ ἅγια τῶν ἁγίων [PL23.612A] ἐσθῆτι ἐρείνηι μὴ κεχρημένωι, ἀλλὰ λινῆι, μόνωι τε αὐτῶι ἐξῆν εἰς τὸν ναὸν εἰσιέναι, καὶ γόνατα κλίνων, ὑπὲρ τοῦ λαοῦ προσήυχετο τοσοῦτον, ὥς τε τὰ γόνατα αὐτοῦ ὑπερβαίνειν νομίξεσθαι τοὺς τῶν καμήλων τύλους. Λέγει καὶ ἕτερά τινα, ἃ μακρὸν εἴη καταλέγεσθαι, καὶ γὰρ καὶ Ἰώσηπος ἐν τῶι εἰκοστῶι τῆς ἀρχαιολογίας λόγωι, καὶ Κλήμης ἐν τῶι ἐβδόμω τῶν ὑποτυπώσεων εἰρήκασι, μετὰ τὴν τελευτὴν Φήστου τοῦ τὴν Ἰουδαίαν διέποντος, πεμφθῆναι παρὰ Νέρωνος διάδοχον αὐτοῦ Ἀλβῖνου, καὶ πρὶν ἢ τοῦτον τῆς ἐπαρχίας ἐπιστῆναι, Ἄνανος, φησὶν, ἱερεὺς, νέος, Ἀνάνου υἱὸς, γένους ἱερατικοῦ, εἰληφὼς ἀφορμὴν ἀναρχίας, συνεδρίου γενομένου, ἠνάγκασε τὸν Ἰάκωβον δημοσίαι ἵνα τὸν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ ἀρνήσηται, ἀντιλέγοντα δὲ λιθασθῆναι προσέταξεν, ὃς ἐκ τοῦ πτερυγίου τοῦ ναοῦ κρημνισθεὶς, κατεαγότων αὐτοῦ τῶν σκελῶν, [PL23.612B] ἡμιθανὴς ἐπάρας εἰς οὐρανὸν τὰς χεῖρας, λέγει̇ Κύριε, σύγγνωθι αὐτοῖς, ὃ γὰρ ποιοῦσιν ἀγνοοῦσι̇ τότε κναφικῶι μοχλῶι ὧι 832 τὰ ἱμάτια ἐκπιέζειν εἰώθασι, κατὰ τὸν ἐγκέφαλον κρουσθεὶς, ἀνεπαύσατο. Προστίθησιν ὁ αὐτὸς Ἰώσηπος, τοσαύτης αὐτὸν γεγενῆσθαι ἁγιωσύνης ἐντὸς, καὶ θρησκείας παρὰ τῶι λαῶι, ὡς διὰ τὸν αὐτοῦ θάνατον πεπεῖσθαι πάντας, τὰ Ἱεροσόλυμα πεπορθῆσθαι. Περὶ τούτου καὶ ὁ Ἀπόστολος Παῦλος πρὸς τοὺς Γαλάτας λέγει̇ Ἄλλον δὲ ἐκ τῶν Ἀποστόλων οὐδένα εἶδον εἰ μὴ Ἰάκωβον τὸν ἀδελφὸν τοῦ Κυρίου. Καὶ τῶν Ἀποστόλων περὶ τούτου μαρτυροῦσιν αἱ Πράξεις. Καὶ τὸ Εὐαγγέλιον δὲ τὸ ἐπιγράφον (Forte ἐπιγραφόμενον) καθ᾽ Ἐβραίους, ὅπερ ὑπ᾽ ἐμοῦ νῦν εἰς τὴν ἑλληνικὴν καὶ ῥωμαϊκὴν γλῶτταν μετεβλήθη, ὧι καὶ Ὡριγένης πολλάκις κέχρηται, μετὰ τὴν ἀνάστασιν τοῦ Σωτῆρος λέγει̇ Ὁ δὲ Κύριος δεδωκὸς σινδόνα τῶι δούλωι [PL23.612C] τοῦ ἱερέως, ἀπελθὼν πρὸς Ἰάκωβον, ἤνοιξεν αὐτῶι. Ὀμωμόκει γὰρ Ἰάκωβος μὴ γεύσασθαι ἄρτου, ἐξ ἐκείνης τῆς ὥρας, [PL23.614A] ἀφ᾽ ἧς πεπώκει τὸ ποτήριον ὁ Κύριος, ἕως οὗ ἴδηι αὐτὸν ἀναστάντα ἐκ νεκρῶν. Αὖθι δὲ μικρὸν ὕστερον̇ Δότε, φησὶν ὁ Κύριος, τράπεζαν καὶ ἄρτον. Εὐθὺς δὲ προστίθεται, λαβὼν ἄρτον, εὐχαριστήσας ἒκλασε, καὶ δεδωκὼς Ἰακώβωι τῶι δικαίωι, λέγει αὐτῶι, Ἀδελφέ μου, ἔσθιε τὸν ἄρτον τὸν σὸν, ἠγέρθη γὰρ ὁ υὶὸς τοῦ ἀνθρώπου ἐκ νεκρῶν. Τριάκοντα τοιγαροῦν ἐνιαυτοὺς τὴν Ἱεροσολύμων κυβερνήσας ἐκκλησίαν, τουέστιν, ἕως ἑβδόμου, ἐνιαυτοῦ Νέρωνος, πλησίον τοῦ ναοῦ ἀπετέθη, ἐν ὦι καὶ ἐῤῥίφθη. Τίτλον ἄχρι τῆς Τίτου πολιορκίας, καὶ τῆς τελευταίας Ἀδριανοῦ ἐπίσημον ἔσχεν. Ὅν τινες ἐξ ἡμῶν ἐν τῶι ὄρει τοῦ ἐλαιῶνος τεθεῖσθαι νομίζουσι, ψευδοῦς οὔσης τῆς τούτων ὑπονοίας.

CAPUT III

[PL23.613A] 833 Matthaeus, qui et Lovi, ex publicano apostolus [PL23.613B] (Matth. IX, 9; Marc. II, 14; Luc. V, 27), primus in Judaea propter eos qui ex circumcisione crediderant, Evangelium Christi Hebraicis litteris verbisque composuit: quod quis postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaraeis, qui in Beroea urbe Syriae hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum, quod ubicumque Evangelista, sive ex persona sua, sive ex persona Domini Salvatoris, veteris Scripturae testimoniis abutitur, non sequatur Septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam, e quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi filium meum; et: Quoniam Nazaraeus vocabitur.

[PL23.614A] 834 Ματθαῖος, ὁ καὶ Λεϋὶς, Ἀπόστολος ἀπὸ τελωνῶν, [PL23.614B] ἐν τῆι Ἰουδαίαι πρῶτος διὰ τοὺς ἐκ περιτομῆς πιστεύσαντας, εὐαγγέλιον τοῦ Χριστοῦ γράμμασιν καὶ ῥήμασιν ἐβραϊκοῖς συνέταξεν, ἀγνοομένου τοῦ μετὰ ταῦτα εἰς ἑλληνικὸν τοῦτο μεταφράσαντος. Τὸ δὲ ἑβραϊκὸν ἄχρι τήμερόν ἑστι ἐν τῆι βιβλιοθήκηι Καισαρείας τῆι παρὰ Παμφίλου μάρτυρος περισπουδάστως κατασκευασθείσηι. Ἐμοὶ δὲ παρὰ τῶν Ναζαραίων τῶν ἐν Βεροίαι τῆς Συρίας τούτωι κεχρημένων, ἄδεια παρεσχέθη τούτου μεταγραφῆς, δι᾽ οὗ ἔστιν ἀκριβῶς πεισθῆναι, ὡς ἔνθα ἂν ὁ Εὐαγγελιστὴς εἴτε ἐκ προσώπου οἱκείου, εἴτε ἐκ προσώπου τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ καὶ Σωτῆρος ταῖς μαρτυρις κατακέχρηται τῶν παλαιῶν γραφῶν, μὴ ἀκολουθεῖν τῆι αὐθεντίαι τῶν ἑβδομήκοντα ἑρμηνευτῶν, ἀλλὰ τῆι ἑβραϊκῆι, ἀφ᾽ ὧν τὰ δύο ἐστὶν ἐκεῖνα, Ἐξ Αἰγύπτου ἐκάλεσα τὸν υἱόν μου, καὶ, Ὅτι Ναζαραῖος κληθήσεται.

CAPUT IV

[PL23.613C] Judas frater Jacobi parvam, quae de septem Catholicis [PL23.615A] est, Epistolam reliquit. Et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, 835 a plerisque rejicitur, tamen auctoritatem vetustate jam et usu meruit, et inter sanctas Scripturas computatur.

[PL23.614C] Ἰούδας ἀδελφὸς Ἰακώβου ἑλαχίστην, ἤ τις ἐκ τῶν ἑπτὰ [PL23.616A] Καθολικῶν ἐστιν, Ἐπίστολὴν καταλέλοιπεν. Καὶ ἐπείπερ ἀπὸ τῆς βίβλου Ἐνὼχ, τῆς ἀποκρύφου τυγχανούσης, προσλαμβάνεται 836 ἐν αὐτῆι μαρτυρίας, παρὰ πολλῶν ἐκβάλλεται, ἀλλ᾽ ὅμως τῆι ἀρχαιότητι, καὶ τῆι τῆς χρήσεως αὐθεντίαι ἠξιώθη ταῖς θείαις γραφαῖς συγκαταριθμεῖσθαι.

CAPUT V

[PL23.615A] Paulus apostolus, qui ante Saulus (Actor. VII, 58), extra numerum duodecim Apostolorum, de tribu Benjamin et oppido Judaeae Giscalis fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigravit (Act. XIII, 12), a quibus ob studia Legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cujus Lucas meminit, eruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis, ad persequendos eos, qui [PL23.615B] Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quae in Actibus Apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab eo quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen Paulus, et juncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro, Jacobo et Joanne Gentium Apostolus ordinatur. Et quia in Actibus Apostolorum plenissime de ejus conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est, secundo Neronis, eo tempore, quo Festus procurator Judaeae successit Felici, Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, adversus Judaeos de adventu [PL23.615C] Christi quotidie disputavit. 837 Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in secunda Epistola ad Timotheum, eo tempore quo et passus est, de vinculis dictans Epistolam: In prima mea satisfactione [PL23.617A] nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non eis imputetur. Dominus autem mihi affuit, et confortavit me, ut per me praedicatio compleretur, et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis (I Tim. IV, 16). Manifestissime leonem propter crudelitatem Neronem significans. Et in sequentibus: Liberatus sum de ore leonis. Et statim: Liberabit me Dominus ab omni opere malo, et salvabit me in regnum suum coeleste, quod scilicet praesens sibi sentiret imminere martyrium. Nam et in eadem Epistola praemiserat: Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat (I Tim. IV, 6). Hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus Romae, pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. [PL23.617B] Scripsit autem novem ad septem Ecclesias Epistolas, ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses unam, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas, praeterea ad discipulos suos, Timotheo duas, Tito unam, Philemoni unam. Epistola autem quae fertur ad Hebraeos, non ejus creditur, propter styli sermonisque dissonantiam, sed vel Barnabae, juxta Tertullianum, vel Lucae Evangelistae, 839 juxta quosdam, vel Clementis Romanae postea Ecclesiae Episcopi, quem aiunt ipsi adjunctum sententias Pauli proprio ordinasse et ornasse sermone. Vel certe quia Paulus scribebat ad Hebraeos, et propter invidiam sui apud eos nominis, titulum in principio salutationis amputaverit. Scripserat ut Hebraeus [PL23.619A] Hebraice, id est, suo eloquio disertissime, ut ea quae eloquenter scripta fuerant in Hebraeo, eloquentius verterentur [Ms. vertisse] in Graecum, et hanc causam esse, quod a caeteris Pauli Epistolis discrepare videatur. Legunt quidam et ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.

[PL23.616A] Παῦλος ὁ Ἀπόστολος ἔξω τοῦ ἀριθμοῦ τῶν δώδεκα Ἀποστόλων τυγχάνων, ἐκ φυλῆς Βενιαμῆν, καὶ κώμης Γισχάλων τῆς Ἰουδαίας, ὁρμώμενος, πορθηθείσης παρὰ τῶν Ῥωμαίων τῆς αὐτῆς κώμης, μετὰ τῶν οἰκείων γονέων εἰς Ταρσὸν τῆς Κιλικίας κατώικησεν, ὑφ᾽ ὧν σταλεὶς διὰ τὴν ἄσκησιν τοῦ νόμου εἰς Ἱεροσόλυμα, παρὰ Γαμαλιὴλ ἀνδρὶ διδασκαλικωτάτω, οὗ καὶ Λουκᾶς μέμνηται, ἐφοίτησεν. Ἀλλ᾽ ἡνίκα παρῆν τῆι σφαγῆι Στεφάνου τοῦ μάρτυρος, λαβὼν Ἐπιστολὰς τοῦ ἱερέως ἐπὶ διωγμῶι τῶιν ἐν τῶι [PL23.616B] Ἰησοῦ Χριστῶι πιστευσάντων, ἐπιστὰς τῆι Δαμασκῶι ἐξ ἀποκαλύψεως εἰς τὴν πίστιν τὴν ἐν ταῖς Πράξεσι τῶν Αποστόλων ἐγγεγραμμένην, εἰς σκεῦος ἐκλογῆς ἀπὸ διώκτου μετηνέχθη. Πιστεύσαντος δὲ πρῶτον εἰς τὴν τούτου κύρηξιν Σεργίου Παύλου ἀνθυπάτου τῆς Κυπρίων, ἐξ αὐτοῦ, ὄτι αὐτὸν τῆι πίστει τοῦ Χριστοῦ ὑπέταξεν, ἐκληρώθη τοῦ ὀνόματος Παύλου, καὶ συζεύξας ἑαυτῶι Βαρνάβαν, πολλαῖς τε πόλεσιν ἐπιστὰς ἀναζεύξας εἰς Ἱεροσόλυμα, παρὰ Πέτρου καὶ Ἰακώβου τῶν ἐθνῶν Ἀπόστολος καθίσταται. Ἐπεὶ τοίνυν ἐν ταῖς Πράξεσι τῶν Ἀποστόλων περὶ τῆς τούτου διαγωγῆς πολλὰ εἴρηται, τοῦτο μόνον λέξω, ὄτι περ μετὰ τὸ πάθος τοῦ Κυρίου εἰκοστῶι πέμπτωι ἔτει, τουτέστι δευτέρωι Νέρωνος, ἡνίκα Φῆστος ὁ τῆς Ἰουδαίας ἐπίτροπος διεδέξατο Φήλικα, εἰς Ῥώμην δέσμιος πέμπεται, καὶ ἐπὶ δύο ἐνιαυτοὺς ἐν ἐλευθέραι μένων παραφυλακῆι [PL23.616C] κατὰ τῶν Ἰουδαίων περὶ τῆς ἐλεύσεως Ἰησοῦ ἐκάστοτε ἐξηγήσατο. Δεῖ δὲ εἰδέναι ὅτι ἐν τῆι πρώτηι ἀπολογίαι μήπω τῆς τοῦ Νέρωνος βασιλείας στερεωθείσης, μήτε εἰς τοσαύτας αὐτοῦ πράξεις, ὅσας αἱ ἱστορίαι φέρουσιν, ἐξεληλακότος, Παῦλος παρὰ Νέρωνος ἀπελύθη ἐπὶ τὸ εὐαγγέλιον τοῦ Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ ἐν τοῖς ἐσπερίοις μέρεσιν κηρύξαι, καθὼς γράφει ἐν τῆι δευτέραι πρὸς Τιμόθεον Ἐπιστολῆι, ἐν τῶι καιρῶι, ἐν ὧι καὶ ἔπαθεν, ὅταν ἐν τοῖς δεσμοῖς [PL23.618A] 838 ὢν, ἐπιστέλλει, λέγων. Ἐν τῆι πρώτηι μου ἀπολογίαι οὐδείς μοι συμπαρεγένετο καὶ ἐῤῥύσθην ἐκ στόματος λέοντος, σαφῶς, διὰ τὴν ὠμότητα, Νέρωνα λέγων. Αἰσθόμενος γὰρ δηλονότι ἐπικεῖσθαι αὐτῶι τὸ μαρτύριον, ἐν τῆι αὐτῆι ἐπιστολῆι προεῖπε, λέγων̇ Ἐγὼ γὰρ ἤδη σπένδομαι, καὶ ὁ καιρὸς τῆς ἐμῆς ἀναλύσεως ἐφέστηκεν. Ὁμοίως τοίνυν καὶ αὐτὸς τεσσαρεσκαιδεκάτωι Νέρωνος ἐνιαυτῶι, τῆι αὐτῆι ἡμέραι, ἧι καὶ Πέτρος ἐν Ῥώμηι ὑπὲρ Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀποκεφαλισθεὶς, ἀπετέθη ἐν τῆι ὁδῶι, τῆι λεγομένηι Ὁστηνσίαι ἔτους μετὰ τὸ πάθος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τριακοστοῦ ἑβδόμου. Ἔγραψε δὲ ἐπιστολὰς ἐννέα πρὸς ἑπτὰ ἐκκλησίας οὕτως̇ πρὸς Ῥωμαίους μίαν, πρὸς Κορινθίους δύο, πρὸς Γαλάτας μίαν, πρὸς Ἐφεσίους μίαν, πρὸς Φιλιππησίους μίαν, πρὸς Κολοσσεῖς μίαν, πρὸς Θεσσαλονικεῖς δύο, καὶ πρὸς τοὺς οἰκείους μαθητὰς, Γιμοθέωι [PL23.618B] δύο, Τίτωι μίαν, Φιλήμονι μίαν̇ Τὴν δὲ πρὸς Ἐβραίους Ἐπιστολήν τινες νομίζουσιμὴ εἶναι αὐτοῦ, διά τε τὸν χαρακτῆρα, καὶ τὴν τοῦ λόγου διαφωνίαν, ἀλλὰ Βαρνὰβα, κατὰ τὸν Τερτουλλιανὸν, ἢ τοῦ Λουκᾶ τοῦ Εὐαγγελιστοῦ, καθά τισι δοκεῖ, ἢ Κλήμεντος τοῦ τῆς ἐκκλησίας Ῥώμης ὕστερον Ἐπισκόπου, ὅν φασι τὰ ἀποφθέγματα Παύλου οἰκείωι συντάξαι καὶ κοσμῆσαι λόγωι ἢ, τό γε μᾶλλον, Παῦλος γράφων πρὸς Ἐβραίους, διὰ τὸν φθόνον τὸν πρὸς αὐτὸν, τὴν τοῦ Ἀποστόλου ἐπιγραφὴν ἐν ἀρχῆι τῆς προσηγορίας γραφῆναι οὐκ ἐδοκίμασεν. Ἐγεγράφει γὰρ ὡς Ἐβραῖος ἑβραϊστὶ, τουτέστιν οἰκείαι φράσει ἐλλογίμως, καὶ ἅπερ εὐφραδῶς συνετέτακτο τῆι Ἐβραΐδι διαλέκτωι, εὐφραδέστερον εἰς ἑλληνικὴν μετεφράσθη, καὶ ταύτην εἶναι τὴν αἰτίαν τοῦ οἴεσθαι διαφωνεῖν ἄλλαις ταῖς Παύλου Ἐπιστολαῖς. [PL23.620A] Τινὲς δὲ, καὶ τὴν πρὸς Λαοδικεῖς ἀναγινώσκουσιν, ἀλλὰ παρὰ πάντων ἐκβάλλεται.

CAPUT VI

[PL23.619A] 839 Barnabas Cyprius (Act. IV, 36), qui et Joseph Levites, cum Paulo Gentium apostolus ordinatus (Act. XIII, 2; Gal. II, 9), unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter apocryphas scripturas legitur. Hic postea propter Joannem discipulum, qui et Marcus vocabatur (Act. XV, 37), separatus a Paulo, nihilominus Evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit.

[PL23.620A] 840 Βαρνάβας Κύπριος, ὁ καὶ Ἰωσὴφ Λευίτης μετὰ Παύλου τῶν ἐθνῶν Ἀποστόλος κατασταθεὶς μίαν πρὸς οἰκοδομὴν τῆς ἐκκλησίας Ἐπιστολὴν συνέταξεν, ἥτις εἰς τὰς ἀποκρύφους γραφὰς ἀναγινώσκεται. Οὗτος ὕστερον διὰ Ἰωάννην τὸν μαθητὴν, ὃς καὶ Μάρκος ἐκαλεῖτο, χωρισθεὶς Παύλου, οὐδὲν ἧττον τοῦ Εὐαγγελικοῦ κηρύγματος ἔργον ἐπιταγὲν αὐτῶι ἐπλήρωσεν.

CAPUT VII

[PL23.619B] Lucas medicus Antiochensis, ut ejus scripta indicant, Graeci sermonis non ignarus fuit, sectator Apostoli Pauli, et omnis peregrinationis ejus comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus: Misimus, inquit, cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18); et ad Colossenses: Salutat vos Lucas medicus charissimus (Coloss. IV, 14); et ad Timotheum: Lucas est mecum solus (II Tim. IV, 11). Aliud quoque edidit volumen egregium, quod titulo Apostolicarum πράξεων praenotatur, cujus historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pervenit, id est, usque ad quartum Neronis annum (Act. II, 8, 30). Ex quo intelligimus, 841 in eadem urbe librum esse compositum. Igitur περιόδους [Ms. περιοχὰς] Pauli, et Theclae, [PL23.619C] et totam baptizati Leonis fabulam, inter apocryphas scripturas computamus. Quale enim est, ut individuus comes Apostoli, inter caeteras ejus res hoc solum ignoraverit? Sed et Tertullianus vicinus eorum temporum, refert presbyterum quemdam in [PL23.621A] Asia σπουδαστὴν apostoli Pauli, convictum apud Joannem, quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse. Quidam suspicantur, quotiescumque in Epistolissuis Paulus dicit, juxta Evangelium meum, de Lucae significare volumine, et Lucam non solum ab apostolo Paulo didicisse Evangelium, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a caeteris Apostolis. Quod ipse quoque in principio sui voluminis declarat, dicens: Sicut ut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Evangelium sicut audierat, scripsit. Acta vero Apostolorum sicut viderat, composuit. Sepultus est Constantinopoli, ad quam urbem vicesimo Constantii anno, ossa ejus cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt.

[PL23.620B] Λουκᾶς ἰατρὸς Ἀντιοχεὺς καθὼς τὰ συγγράμματα αὐτοῦ δηλοῖ, τοῦ ἑλληνικοῦ οὐκ ἄπειρος, σπουδαστὴς Παύλου Ἀποστόλου, καὶ πάσης αὐτοῦ τῆς ἀλλοδαπῆς ἀκόλουθος, συνέταξεν Εὐαγγέλιον, περὶ οὗ αὐτὸς Παῦλος̇ Ἀπεστείλαμεν, φησὶ, σὺν αὐτῶι τὸν ἀδελφὸν, οὗ ὁ ἔπαινος ἐν τῶι Εὐαγγελίωι κατὰ πάσας τὰς ἐκκλησίας. Καὶ πρὸς τοὺς Κολοσσαεῖς̇ Ἀσπάζεται ὑμᾶς Λουκᾶς ὁ ἰατρὸς ὁ ἀγαπητός. Καὶ πρὸς Τιμόθεον̇ Λουκᾶς ἐστι μετ᾽ ἐμοῦ μόνος. Καὶ ἕτερον δὲ ἐξέδωκε τεῦχος ἐξαίρετον, ἐπιγραφὴν Πράξεις Ἀποστόλων, τοῦ ἡ ἰστορία ἕως διετίας διάγοντος ἐν τῆι Ῥώμηι Παύλου ἐκτείνεται, τουτέστιν ἕως τετάρτου Νέρωνος ἐνιαυτοῦ. Ἀφ᾽ ὧν πεπείσμεθα, ἐν τῆι αὐτῆι πόλει τὴν βίβλον συντετάχθαι. Ἡ γὰρ Περίοδος Παύλου καὶ Θέκλας 842 καὶ πᾶς ὁ μῦθος ὡσανεί λέοντος βαπτισθέντος, εἰς τὰς ἀποκρὺφους γραφὰς ψηφισθήσεται. Οὐδὲ γὰρ [PL23.620C] ἐνεχώρει τὸν ἀχώριστον τοῦ Ἀποστόλου μεταξὺ τῶν λοιπῶν αὐτοῦ πράξεων τοῦτο ἠγνοηκέναι. Ἀλλὰ καὶ Τερτυλλιανὸς, ἐκείνων τῶν χρόνων, ἀναφέρει πρεσβύτερόν τινα ἐν τῆι Ἀσίαι, σπουδαστὴν Παύλου Ἀποστόλου, ἐλεγχθέντα ἐπὶ Ἰωάννου οἷα παρ᾽ αὐτοῦ συνταγείσης βίβλου, ὡμολογηκέναι [PL23.622A] φίλτρωι κατεχόμενον Παύλου τοῦτο πεποιηκέναι, διὸ καὶ ἐκβεβλῆσθαι τοῦτόν τινες ὑπολαμβάνουσιν. Ὁσάκις γὰρ Παῦλος ἐν ταῖς οἰκείαις Ἐπιστολαῖς λέγει, Κατὰ τὸ Εὐαγγέλιόν μου, δῆλον ὡς περὶ τοῦ τεύχους τοῦ κατὰ Λουκᾶν σημαίνει, καὶ Λουκᾶν οὐ μόνον παρὰ τοῦ Ἀποστόλου Παύλου μεμαθηκέναι τὸ Εὐαγγέλιον, οἷα μετὰ τοῦ Κυρίου τηνικαῦτα ἐν τῶι σώματι μὴ γενομένου, ἀλλὰ καὶ παρὰ τῶν λοιπῶν Ἀποστόλων, ὅπερ καὶ αὐτὸς ἐν τῆι ἀρχῆι τοῦ ἰδίου συντάγματος περιφανῶς λέγει̇ Καθὼς παρέδοσαν ἡμῖν οἱ ἀφ᾽ ἀρχῆς αὐτόπται. Τοιγαροῦν τὸ Εὐαγγέλιον καθὼς ἀκήκοεν ἔγραψε, τὰς δὲ Πράξεις τῶν Ἀποστόλων, καθὰ ἱστόρησεν αὐτὸς καὶ συνέταξεν. Ἠνέχθη τὰ λείψανα αὐτοῦ καὶ ἀπετέθη ἐν Κωνσταντινουπόλει, εἰς ἣν πόλιν τῶι εἰκοστῶι Κωνσταντίου ἐνιαυτῶι τὸ τούτου σῶμα μετὰ τῶν λειψάνων Ἀνδρέου τοῦ Ἀποστόλου μετηνέχθη.

CAPUT VIII

[PL23.621B] Marcus discipulus et interpres Petri, juxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus, breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiis legendum sua auctoritate edidit, 843 sicut Clemens in sexto ὑποτυπώσεων libro scribit et Papias Hierapolitanus episcopus. Meminit hujus Marci, et Petrus in Epistola prima, sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: Salutat vos quae in Babylone est coelecta, et Marcus filius meus (I Petr. V, 13). Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit Aegyptum, et primus [Ms. primum] Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam, tanta doctrina [Al. doctrinae] et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique [PL23.621C] Philo disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione [PL23.623A] scripsit (Act. II, 44). Et quomodo Lucas narrat, Hierosolymae credentes omnia habuisse communia: sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.

[PL23.622B] Μάρκος μαθητὴς καὶ ἑρμηνευτὴς Πέτρου, καθὼς τοῦ Πέτρου ἐξηγουμένου ἀκήκοε, παρακληθεὶς ἐν τῆι Ῥώμηι παρὰ τῶν ἀδελφῶν, βραχὺ συνέταξεν Εὐαγγέλιον, ὧιπερ ἐντυχὼν Πέτρος ἐδοκίμασε, καὶ τῆι Ἐκκλησία ἀναγνωσθησόμενον αὐθεντίσας ἐξέδωκε, καθὰ 844 συνεγράψατο Κλήμης ἐν τῶι ἕκτωι τῶν Υποτυπώσεων λόγωι, καὶ Παπίας Ἱεραπολίτης Ἐπίσκοπος. Μέμνηται τούτου τοῦ Μάρκου καὶ Πέτρος ἐν τῆι πρώτηι Ἐπιστολῆι, ἐπ᾽ ὀνόματι Βαβυλῶνος εἰκονικῶς Ῥώμην σημαίνων. Ἀσπάζεται ὑμᾶς, φησὶν, ἡ ἐν Βαβυλῶνι σὺν τῆι ἐκλεκτῆι, καὶ Μάρκος ὁ ἐμὸς υἱὸς. Παραλαβὼν τοιγαροῦν τὸ Εὐαγγέλιον, ὅπερ αὐτὸς συνέταξε, καταλαμβάνει τὴν Αἴγυπτον, καὶ πρῶτος ἐν Ἀλεξανδρείαι Ἰησοῦν Χριστὸν κηρύττων, κατεστήσατο ἐκκλησίαν, τοσαύτηι παιδεύσει καὶ βίου καρτερίαι διέπρεψεν, ὥστε πάντας τοὺς ἀκολουθοῦντας τῶι Χριστῶ ἕψεσθαι τῆι τούτου [PL23.622C] διαγωγῆι. Ὅθεν καὶ Φίλων ὁ τῶν Ἰουδαίων ἐλλογιμώτατος, ὁρῶιν ἐν Ἀλεξανδρείαι πρώτην ἐκκλησίαν ἔτι Ἰουδαΐζουσαν, ὡσανεὶ εἰς ἔπαινον τοῦ οἰκείου ἔθνους βίβλον [PL23.624A] περὶ τῆς τούτων διαγωγῆς συνεγράψατο. Καὶ ὥσπερ Λουκᾶς διηγεῖται τοὺς ἐν Ἰεροσολύμοις πιστεύσταντας πάντα ἐσχηκέναι κοινὰ, οὕτως κἀικεῖνος ὅπερ ἐν Ἀλεξανδρείαι ἐπὶ Μάρκου τοῦ διδασκάλου ἐώρα γινόμενον, τῆι μνήμηι παρέδωκε. Τελευτήσας δὲ τῶι ὀγδόωι τοῦ Νέρωνος ἔτει, ἀπετέθη ἐν Ἀλεξανδρείαι, διαδεξαμένου αὐτὸν Ἀνανίου.

CAPUT IX

[PL23.623A] Joannes Apostolus, quem Jesus amavit plurimum (Jo. XIII, 23, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7), filius Zebedaei, frater Jacobi apostoli (Matth. IV, 21, et X, 2; Marc. X, 35; Luc. V, 10), quem Herodes post passionem Domini docellavit (Act. XII, 2 seqq.), novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, [PL23.623B] qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse. Unde et compulsus est divinam ejus nativitatem edicere. Sed et aliam causam hujus scripturae ferunt, quod cum legisset Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Joannis [Ms. tacet Joannis], historiam texuisse. Praetermisso itaque anno, cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis antequam Joannes 845 clauderetur in carcerem, gesta narravit: sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quatuor Evangeliorum volumina legerint. Quae res etiam διαφωνίαν (dissonantiam), quae videtur Joannis esse cum caeteris, tollit. Scripsit autem et unam Epistolam, cujus exordium est: Quod [PL23.623C] fuit ab initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, quae ab universis Ecclesiasticis et eruditis viris probatur. Reliquae autem duae, quarum principium est: Senior Electae dominae et natis ejus, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Joannis presbyteri asseruntur, cujus et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum [PL23.625A] ostenditur, etsi nonnulli putant duas memorias ejusdem Joannis Evangelistae esse, super qua re cum per ordinem ad Papiam auditorem ejus ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundum post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsim, quam interpretatur Justinus Martyr et Irenaeus. Interfecto autem Domitiano, et actis ejus ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe redit Ephesum, ibique usque ad Trajanum principem perseverans, totas Asiae fundavit rexitque Ecclesias, et confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, juxta eamdem urbem sepultus est.

[PL23.624A] Ἰωάννης, ὃν Ἰησοῦς πάνυ ἠγάπησεν, υἱὸς Ζεβεδαίου, ἀδελφὸς Ἰακώβου τοῦ ὑπὸ Ἡρώδου μετὰ τὸ πάθος τοῦ Κυρίου ἀποκεφαλισθέντος, ἔσχατος πάντων ἔγραψεν εὐαγγέλιον παρακληθεὶς παρὰ τῶν τῆς Ἀσίας Ἐπισκόπων, καὶ κατὰ Κηρίνθου καὶ ἄλλων αἱρετικῶν, καὶ μάλιστα τηνικαῦτα τοῦ τῶν Ἐβιωνιτῶν δόγματος ἀνακύψαντος, τῶν φασκόντων τὸν Χριστὸν πρὸς Μαρίας μὴ γεγενῆσθαι. Ὅθεν ἠναγκάσθη τὴν θείαν γέννησιν αὐτοῦ εἰπεῖν. Καὶ [PL23.624B] ἄλλην δὲ αἰτίαν τούτου τοῦ συγγράμματος φέρουσιν. Ἀναγνοὺς γὰρ Ματθαίου, Μάρκου, καὶ Λουκᾶ τὰ τεύχν, ἐδοκίμασε μὲν τὸ ὕφος τῶν ἱστοριῶν, καὶ ἀληθῆ αὐτοὺς εἰρηκέναι ἐβεβαίωσεν, ἑνὸς δὲ ἐνιαυτοῦ μόνον, ἐν ὧι καὶ ἔπαθε μετὰ την φυλακὴν Ἰωάννου τὴν ἱστορίαν συντάξαι. Ἐάσας τοίνυν τὸν ἐνιαυτὸν οὗ τὰ πεπραγμένα παρὰ τῶν τριῶν ἐξετέθη, τοῦ ἀνωτέρου χρόνου, πρὶν ἢ τὸν Ἰωάννην ἐμβληθῆναι εἰς τὴν εἰρκτὴν, τὰς πράξεις ἐξέθετο, καθὰ σαφηνισθῆναι δυνήσεται τοῖς ἐπιμελῶς τοῖς τέταρσιν εὐαγγελίοις 846 ἐντυγχάνουσιν. Ὅπερ καὶ τὴν διαφωνίαν τὴν δοκοῦσαν εἶναι Ἰωάννου μετὰ τῶν λοιπῶν εἴργει. Ἔγραψε δὲ μίαν ἐπιστολὴν, ἧς ἡ ἀρχή ἐστι: » Ὃ ἦν ἀπ᾽ ἀρχῆς, »ἥ τις παρὰ πάντων τῶν ἐκκλησιαστικῶν καὶ πεπαιδευμένων ἀνδρῶν ἐγκρίνεται̇ αἱ δὲ λοιπαὶ δύο, ὧν ἡ ἀρχή ἐστι, πρώτης μὲν, »Ὁ πρεσβύτερος Ἐκλεκτῆι κυρίαι,« [PL23.624C] δευτέρας δὲ, »Ὁ πρεσβύτερος Γαΐωι τῶι ἀγαπητωι,« Ἰωάννου πρεσβυτέρου λέγονται. Οὗ ἔτι καὶ νῦν ἕτερον μνῆμα ἐν τῆι Ἐφέσωι τυγχάνει. Καί τινες νομίζουσι, τὰ δύο μνημεῖα Ἰωάννου εἶναι τοῦ εὐαγγελιστοῦ, περὶ οὗ ἡνίκα κατὰ τάξιν εἰς Παπίαν τὸν τούτου ἀκροατὴν ἔλθωμεν, ἐξηγησόμεθα. Τοιγαροῦν τεσσαρεσκαιδεκάτωι ἔτει, δεύτερον μετὰ Νέρωνα διωγμὸν κινοῦντος Δομειτιανοῦ, εἰς Πάθμον νῆσον περιορισθεὶς, συνέταξεν Ἀποκάλυψιν, ἣν μετέφρασεν [PL23.626A] Ἰουστῖνος μάρτυρ καὶ Εἰρηναῖος. Σφαγέντος δὲ Δομειτιανοῦ καὶ τῶν πράξεων αὐτοῦ διὰ τὴν πολλὴν ὠμότητα παρὰ συγκλήτου ἀκυρωθεισῶν, ἐπὶ Νέρουα εἰς Ἔφεσον ἀναζεύξας, ἕως Τραϊανοῦ τοῦ βασιλέως ἐκεῖσε διατελέσας πάσας τὰς τῆς Ἀσίας ἐθεμελίωσε καὶ ὠικοδόμηκεν ἐκκλησίας, καὶ λίαν γηράσας ἑξηκοστῶι ὀγδόωι ἐνιαυτῶι, μετὰ τὸ πάθος Κυρίου τελευτήσας, πλησίον τῆς προειρημένης πόλεως ἀξιώθη τῆς κοιμήσεως.

CAPUT X

[PL23.625B] Herman, cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Asyncritum, Phlegonta, Herman, Patroban, Hermen, et qui cum eis fratres sunt (Rom. XVI, 14), asserunt auctorem esse libri, 847 qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias jam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo Scriptorum veterum usurpavere testimonia. Sed apud Latinos pene ignotus est.

[PL23.626B] Ἐρμᾶς, οὗ ὁ Ἀπόστολος πρὸς Ῥωμαίους γράφων μέμνηται, Ἀσπασασθε Ἀσύγκριτον, Φλέγοντα, Ἐρμᾶν, Πατρόβαν, Ἐρμῆν, λέγεται αὐθέντης γεγενῆσθαι βίβλου ἐπιγραφείσης Ποιμὴν, ἥ τις ἔν τισιν ἀνατολικαῖς 848 ἐκκλησίαις δημοσίαι ἀναγινώσκεται. Καὶ ἀληθῶς χρήσιμος ὁ λόγος, ἀφ᾽ οὗ πολλοί τῶν παλαιῶν συγγραφέων ὑπέκλεψαν μαρτυρίας, ἀλλὰ παρὰ τοῖς Ῥωμαίοις ἄγνωστος εἴναι δοκεῖ.

CAPUT XI

[PL23.625B] Philo Judaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, [PL23.627A] in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur [Ms. imitantur] et cupiunt, ut nihil cujusquam proprium sit, nullus inter eos, dives, nullus pauper. Patrimonia egentibus dividuntur [Al. dividunt], orationi vacatur [Al. vacant], et Psalmis, doctrinae quoque et continentiae, quales et Lucas refert (Act. II, 44, et IV, 32), primum Hierosolymae fuisse credentes. Aiunt hunc sub Caio Caligula Romae periclitatum, quo legatus gentis suae missus fuerat. Cum secunda vice venisset ad Claudium, in eadem urbe locutum esse cum apostolo Petro, ejusque habuisse amicitias, [PL23.627B] et ob hanc causam, etiam Marci, discipuli Petri, apud Alexandriam sectatores ornasse laudibus suis. Exstant hujus praeclara et innumerabilia opera, in quinque libros Moysi, de Confusione linguarum liber unus, de Natura et Inventione liber unus, de His quae sensu precamur et detestamur liber unus, de Eruditione liber unus, de Haerede divinarum rerum liber unus, 849 de Divisione aequalium et contrariorum liber, de Tribus virtutibus liber unus, Quare quorumdam in Scripturis mutata sunt [Mss. sint] nomina liber unus, de Pactis libri duo, de Vita sapientis liber unus, de Gigantibus liber unus, Quod somnia mittantur a Deo libri quinque, Quaestionum et solutionum in Exodo libri quinque, de Tabernaculo et Decalogo libri quatuor, necnon [PL23.627C] de Victimis et Repromissionibus, sive Maledictis, de Providentia, de Judaeis, de Conversatione vitae, de Alexandro, et Quod propriam rationem muta animalia [PL23.629A] habeant, et Quod omnis insipiens servus sit, et de Vita nostrorum liber unus, de quo supra diximus, id est, de Apostolicis viris, quem et inscripsit περὶ Βίου θεωρητικοῦ ἱκετῶν, quod videlicet coelestia contemplentur, et semper Deum orent. Et sub aliis indicibus, de Agricultura duo, de Ebrietate duo. Sunt et alia ejus monumenta ingenii, quae in nostras manus non pervenerunt. De hoc vulgo apud Graecos dicitur, ἢ Πλάτων φιλωνιζει, ἢ Φίλων πλατωνίζει: id est, aut Plato Philonem sequitur, aut Platonem Philo: tanta est similitudo sensuum et eloquii.

[PL23.626B] Φίλων Ἰουδαῖος, τεχθεὶς ἐν Ἀλεξανδρείαι, γένους ἱερέων, δι᾽ αὐτοῦ παρ᾽ ἡμῶν μεταξὺ τῶν ἐκκλησιαστικῶν συγγραφέων τάσσεται, ἐπείπερ περὶ τῆς πρώτης Μάρκου Εὐαγγελιστοῦ ἐν Ἀλεξανδρείαι ἐκκλησίας γράφων, εἰς [PL23.628A] ἔπαινον τῶν ἡμετέρων χωρεῖ, οὐ μόνον αὐτόθι αὐτοὺς ἀλλὰ καὶ ἐν πολλαῖς ἐπαρχίαις εἶναι φάσκων, καὶ τὰς οἱκήσεις αὐτῶν καλῶν μοναστήρια. Ἀφ᾽ ὧν δηλοῦνται τοιαύτην ἐξ ἀρχῆς τῶν τῶι Χριστῶι πιστευσάντων ἐκκλησίαν γενέσθαι, ὁποῖοι οἱ νῦν μοναχοὶ εἶναι ζηλοῦσι καὶ ἐπιθυμοῦσιν, ὥστε μηδὲν ἴδιον ἔχειν τινὰ, μηδὲ εἶναι εἰς αὐτοὺς πλούσιον ἢ πένητα, τὰς δὲ οὐσίας τοῖς ἔθνεσι διανέμοντες, εὐχαῖς σχολάζουσι καὶ ψαλμοῖς, παιδεύσει τε καὶ ἐγκρατείαι, οἳους καὶ Λουκᾶς ἀναφέρει, τὸ πρῶτον ἐν Ἱεροσολύμοις τοὺς πιστοὺς γεγενῆσθαι. Λέγουσι τοῦτον ἐπὶ Γαΐου Καλλιγύλα, ἐν τῆι Ῥώμηι κινδυνεῦσαι, ὅπη καὶ πρεσβευτῆς τοῦ οἰκείου ἔθνους ἀπεστάλη. Καὶ ὅτε τὸ δεύτερον ἦλθε πρὸς Κλαύδιον, ἐν τῆι αὐτῆι πόλει διαλεχθῆναι τῶι Ἀποστόλωι Πέτρωι, καὶ τούτου ἐσχηκέναι φιλίαν, καὶ διὰ τοῦτο τοὺς σπουδαστὰς Μάρκου τοῦ μαθητοῦ [PL23.628B] Πέτρου, ἐν Ἀλεξανδρείαι ἔπεσι κεκοσμηκέναι. Εἰσὶ τοὺτου περιφανῆ καὶ ἀναρίθμητα συντάγματα εἰς πέντε λόγους Μωϋσέως, οὕτως̇ περὶ Συγχύσεως γλωσσῶν λόγος εἷς, περὶ Φύσεως καὶ εὑρήματος, περὶ Ὧν κατὰ νοῦν εὐχόμεθα, καὶ ἀπομαρτυρούμεθα, λόγος εἷς, περὶ Παιδεύσεως λόγος εἷς, περὶ κληρονόμου τῶν θείων πραγμάτων λόγος εἷς, περί Μερισμοῦ ἴσων καὶ ἐναντίων λόγος εἷς, περὶ Τριῶν δυνάμεων λόγος εἷς, περὶ τῶν ἐναλλαγεισῶν Γραφῶν παρά τινων 850 λόγος εἷς, περὶ Συνθηκῶν λόγοι δύο, περὶ Βίου φιλοσοφικοῦ λόγος εἷς, περὶ γιγάντων λόγος εἷς, περὶ τοῦ Τοὺς ὀνείρους παρὰ θεοῦ πέμπεσθαι λόγοι πέντε, Ζητημάτων καὶ ἑρμηνευμάτων τῆς Ἐξόδου λόγοι πέντε, περὶ τῆς Σκηνῆς καὶ Δεκαλόγου λόγοι τέσσαρες, περὶ Θυσιῶν, περὶ Ὑποσχέσεων ἤτοι Καταρῶν, περὶ Προνοίας, περὶ Ἰουδαίων, περὶ Διαγωγῆς βίου, περὶ Ἀλεξάνδρου, [PL23.628C] καὶ Ὅτι ἴδιον λογισμὸν ἔχει τὰ ἄλογα, Ὅτι πᾶς ἄφρων δοῦλός ἐστιν, περὶ Διαγωγῆς τῶν ἡμετέρων, περὶ οὗ ἔμπροσθεν εἴπομεν, τουτέστι τῶν Ἀποστόλων, λόγος εἷς, [PL23.630A] ὃν ἐπέγραψε, Περὶ Βίου θεωρητικοῦ ἱκετῶν, τουτέστιν, ὅτι τὰ ἐπουρανία ἀτενίζουσι, καὶ ἀεὶ εὔχονται τῶι θεῶι, περὶ Γεωργίας λόγοι δύο, περὶ Μέθης δύο. Εἰσὶ καὶ ἔτερα αὐτοῦ συγγράμματα, οὔπω εἰς τὰς ἐμᾶς χεῖρας ἐλθόντα. Περὶ τούτου ἐστὶ ἡ παροιμία τῶν ἑλληνικῶν, Ἢ Πλάτων φιλωνίζει, ἢ Φίλων πλατωνίζει. Τοσαύτη ἐστιν ὁμοιότης τῆς τε διανοίας καὶ φράσεως.

CAPUT XII

[PL23.629A] Lucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in catalogo Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent, quae leguntur a plurimis, 851 Pauli ad Senecam, [PL23.629B] et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit, ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est.

[PL23.630A] Λούκιος Ἄννεως Σενέκας Κορδουβήνσιος, Σωτίωνος Στωϊκοῦ μαθητὴς, καὶ θεῖος πρὸς πατρὸς Λουκανοῦ τοῦ ποιητοῦ, πανὺ ἐγκρατὴς, ὃν οὐ πάντως κατηρίθμουν ἐν τῶι καταλόγωι τῶν ἁγίων, εἰ μὴ αἱ ἐπιστολαὶ τούτου προὔτρεπον, αἱ παρὰ πολλῶν ἀναγινωσκόμεναι Παύλου [PL23.630B] 852 πρὸς Σενέκαν καὶ Σενέκα πρὸς Παῦλον. Νέρωνος ὢν διδάσκαλος, καὶ κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ δυνατὸς, ηὔχετο τοιοῦτον ἔχειν παρὰ τοῖς ἰδίοις τόπον, οἷον Παῦλος παρὰ τοῖς χριστιανοῖς. Οὗτος πρὸ ἐνιαυτῶν δύο τοῦ παθεῖν τοὺς Ἀποστόλους Πέτρον καὶ Παύλον, παρὰ Νέρωνος ἐσφάγη.

CAPUT XIII

[PL23.629B] Josephus Matthiae filius, ex Hierosolymis sacerdos, a Vespasiano captus, cum Tito filio ejus relictus est. Hic Romam veniens, septem libros Judaicae captivitatis Imperatoribus patri filioque obtulit, qui et bibliothecae publicae traditi sunt, et ob ingenii gloriam, statuam quoque meruit Romae. Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros, [PL23.629C] ab exordio mundi, usque ad decimum quartum annum Domitiani Caesaris, et duos Ἀρχαιότητος, adversum Appionem grammaticum Alexandrinum, qui sub Caligula legatus missus ex parte Gentilium, contra Philonem etiam librum, vituperationem gentis Judaicae continentem, scripserat. Alius quoque [PL23.631A] liber ejus, qui inscribitur περὶ Αὐτοκράτορος λογισμοῦ, valde elegans habetur, in quo et Machabaeorum sunt digesta martyria. Hic in decimo octavo Antiquitatum libro, manifestissime confitetur, propter magnitudinem signorum, Christum a Pharisaeis interfectum, et Joannem Baptistam vere prophetam fuisse, et propter interfectionem Jacobi apostoli, dirutam Hierosolymam. Scripsit autem de Domino in hunc modum: Eodem tempore fuit Jesus vir sapiens, si tamen virum oportet eum dicere. Erat enim mirabilium patrator operum, et doctor eorum, qui libenter vera suscipiunt: plurimos quoque tam de Judaeis quam de gentibus sui habuit sectatores, et credebatur esse Christus. Cumque invidia nostrorum Principum, cruci eum Pilatus addixisset, nihilominus qui [PL23.631B] eum primum dilexerant, perseveraverunt. Apparuit enim eis tertia die vivens. Multa et haec alia mirabilia carminibus Prophetarum de eo vaticinantibus, et usque hodie Christianorum gens ab hoc sortita vocabulum, non defecit.

[PL23.630B] Ἰώσηπος Ματθίου υἱὸς, Ἱεροσολύμων ἱερεὺς, παρὰ Οὐεσπασιανοῦ ἁλοὺς, μετὰ Τίτου τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ κατελήφθη. Ὃς εἰς Ῥώμην ἐλθὼν, ἑπτὰ λόγους τῆς Ἰουδαϊκῆς ἁλώσεως, τοῖς δύο βασιλεῦσι τῶι τε πατρὶ καὶ τῶι υἱῶι προσήνεγκεν, οἵ τινες καὶ τῆι δημοσίαι Βιβλιοθήκηι παρεδόθησαν. Καὶ διὰ τὴν δόξαν τῆς εὐφυΐας, ἀνδριάντος ἠξιώθη. Ἔγραψε δὲ καὶ τῆς Ἀρχαίολογίας λόγους εἴκοσι, [PL23.630C] ἀπὸ τῆς τοῦ κόσμου ἀρχῆς ἕως τεσσαρεσκαιδεκάτου ἔτους Δομιτιανοῦ Καίσαρος, καὶ δύο Ἀρχαιότητος κατὰ Ἀπίωνος γραμματικοῦ Ἀλεξανδρέως, ὃς ἐπὶ Καλιγύλα πρεσβευτὴς ἀποσταλεὶς παρὰ τοῦ μέρους τῶς ἐθνικῶν, κατὰ Φίλωνος λόγον, περιέχοντα κατάγνωσιν τῶν Ἰουδαίων ἔγραψε. Ἔστι καὶ ἄλλος αὐτοῦ λόγος περὶ Αὐτοκράτορος [PL23.632A] λογισμοῦ, ἐξαίρετος πάνυ, ἐν ὧι καὶ τοῦ πάθους τῶν Μακκαβαίων ἐμνήσθη. Οὗτος ἐν τῶι ὀκτωκαιδεκάτωι τῆς ἀρχαιολογίας λόγωι φανερῶς ὁμολογεῖ, διὰ τὸν ὄγκον τῶν σημείων, τὸν Χριστὸν ἐσφάχθαι παρὰ Φαρισαίων, καὶ Ἰωάννην τὸν βαπτιστὴν ἀληθῶς γεγενῆσθαι προφήτην, καὶ διὰ τὴν σφαγὴν Ἰακώβου τοῦ Ἀποστόλου τὰ Ἱεροσόλυμα πεπορθῆσθαι. Ἔγραψε δὲ καὶ περὶ τοῦ Κυρίου οὕτως̇ Γίνεται δὲ κατὰ τοῦτον τὸν χρόνον Ἰησοῦς, σοφὸς ἀνὴρ, εἴγε ἄνδρα αὐτὸν λέγειν χρή. Ἦν γὰρ παραδόξων ἔργων ποιητὴς, διδάσκαλος ἀνθρώπων τῶν ἡδονῆι τἀληθῆ δεχομένων, καὶ πολλοὺς μὲν Ἰουδαίους, πολλοὺς δὲ καὶ τοῦ ἑλληνισμοῦ ἐπηγάγετο, ὁ Χριστὸς οὗτος ἦν. Καὶ αὐτὸν ἐνδείξει τῶν πρώτων ἀνδρῶν παρ᾽ ἡμῖν, σταυρῶι ἐπιτετιμηκότος Πιλάτου, οὐκ ἐπαύσαντο οἱ τὸ πρῶτον αὐτὸν ἀγαπήσαντες. Ἐφάνη γὰρ αὐτοῖς τρίτην ἔχων [PL23.632B] ἡμέραν πάλιν ζῶν, τῶν θείων προφητῶν ταῦτα καὶ ἄλλα μυρία περὶ αὐτοῦ εἰρηκότων, εἴς τε νῦν Χριστιανῶν ἀπὸ τοῦδε ὠνομασμένων οὐκ ἔλιπε τὸ φύλον.

CAPUT XIV

[PL23.631B] 853 Justus Tiberiensis, de provincia Galilaea, conatus est et ipse Judaicarum rerum historiam texere, et quosdam Commentariolos de Scripturis componere: sed hunc Josephus (In Just. Vita) arguit mendacii. Constat autem illum eo tempore scripsisse, quo et Josephus.

[PL23.632B] 854 Ἰοῦστος Τιβεριάδος, ἐπαρχίας Γαλιλαίας, ἐπεχείρησε μὲν καὶ αὐτὸς Ἰουδαϊκὴν ἱστορίαν συντάξαι, καὶ τινα ὑπομνήματα περὶ γραφῶν, ἁλλὰ τοῦτον Ἰώσηπος ἐλέγχει ψευσάμενον. Καὶ γὰρ ἐν ἐκείνωι τῶι καιρῶι συνέγραφεν ὅτε καὶ Ἰώσηπος.

CAPUT XV

[PL23.631C] Clemens, de quo Apostolus Paulus ad Philippenses scribens, ait, Cum Clemente et caeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae (Philip. IV, 3), quartus post Petrum Romae episcopus: siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum, secundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem. [PL23.633A] Scripsit ex persona Romanae Ecclesiae ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem Epistolam, quae et in nonnullis locis publice legitur, quae mihi videtur characteri Epistolae, quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur, convenire. Sed et multis de eadem Epistola, non solum sensibus, sed juxta verborum quoque ordinem abutitur. Omnino grandis in utraque similitudo est. Fertur et secunda ejus nomine Epistola, quae a veteribus reprobatur. Et Disputatio Petri et Appionis longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio historiae Ecclesiasticae volumine coarguit. Obiit tertio Trajani anno, et nominis ejus memoriam usque hodie Romae exstructa Ecclesia custodit.

[PL23.632C] Κλήμης, περὶ οὗ Παῦλος ὁ Ἀπόστολος πρὸς Φιλιππησίους γράφων, λέγει̇ Μετὰ καὶ Κλήμεντος. Τέταρτος μετὰ Πέτρον Ῥώμης Ἐπίσκοπος. Δεύτερος γὰρ Λῖνος ἐγένετο, τρίτος Ἀνέγκλητος, εἰ καὶ πολλοὶ τῶν Ῥωμαίων ὐπολαμβάνουσι, δεύτερον μετὰ τὸν Ἀπόστολον γεγενῆσθαι Κλήμεντα. Ἔγραψεν ἐκ προσώπου τῆς ἐκκλησίας Ῥώμης πρὸς τὴν ἐν Κορίνθωι ἐκκλησίαν Ἐπιστολὴν πάνυ [PL23.634A] θαυμαστὴν, ἥτις ἐν φανεροῖς τόποις δημοσίαι ἀναγινώσκεται, τῶι χαρακτῆρι τῆς πρὸς Ἐβραίους Ἐπιστολῆς Παῦλου συνάιδουσα οὐ μόνον νοήμασιν, ἀλλὰ καὶ λόγοις. Καὶ ἁπλῶς μεγίστη ἐστὶν ἐν ἑκατέραι ὁμοίωσις. Φέρεται καὶ ἑτέρα ἐξ ὀνόματος αὐτοῦ εἶναι Ἐπιστολὴ, ἥτις παρὰ πάντων ἀποδοκιμάζεται. Καὶ διάλογος Πέτρου καὶ Ἀπίωνος μακρῶι λόγωι συνταγεῖσα, ἥντινα Εὐσέβιος εὐθύνει, ἐν τῶι τρίτωι τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας τεύχει. Τελευτᾶι τῶι τρίτωι ἐνιαυτῶι Τραϊανοῦ, καὶ τὴν τούτου μνήμην ἄχρι τήμερον ἐν τῆι Ῥώμηι οἰκοδομηθεῖσα ἐκκλησία φυλάττει.

CAPUT XVI

[PL23.633B] 855 Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum apostolum episcopus, persecutionem commovente Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus, auditor Joannis, episcopus erat, scripsit unam Epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, et inde egrediens scripsit ad Philadelpheos, et ad Smyrnaeos; et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in qua et de Evangelio quod nuper a me translatum est, super persona Christi ponit testimonium dicens: Ego vero et post resurrectionem in carne eum vidi, et credo quia sit. Et quando venit ad Petrum, et ad eos qui eum Petro erant, dixit eis: Ecce, palpate [PL23.633C] me, et videte, quia non sum daemonium incorporale. Et statim tetigerunt eum, et crediderunt. Dignum autem videtur, quia tanti viri fecimus mentionem, et de epistola ejus, quam ad Romanos scribit [Al. scripsit], pauca ponere. De Syria usque ad Romam pugno ad bestias, in mari et in terra, nocte dieque [PL23.635A] ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus, qui me custodiunt: quibus et cum benefeceris, pejores fiunt. Iniquitas autem eorum, mea doctrina est, sed non idcirco justificatus sum. Utinam fruar bestiis, quae mihi sunt praeparatae, quas et oro mihi 857 veloces esse ad interitum, et alliciam eas ad comedendum me, ne sicut aliorum Martyrum, non audeant corpus meum attingere. Quod si venire noluerint, ego vim faciam, ego me ingeram, ut devorer. Ignoscite mihi, filioli: quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de his quae videntur desiderans, ut Jesum Christum inveniam. Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, et totius corporis contritio, et tota tormenta diaboli, in me veniant, tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnatus [PL23.635B] esset ad bestias, ardore patiendi, cum rugientes audiret leones, ait: Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar. Passus est anno undecimo Trajani. Reliquiae corporis ejus Antiochiae jacent extra portam Daphniticam in coemeterio.

[PL23.634B] 856 Ἰγνάτιος τῆς ἐν Ἀντιοχείαι ἐκκλησίας τρίτος μετὰ Πέτρον τὸν Ἀποστόλον ἐπίσκοπος, διωγμὸν κινήσαντος Τραϊανοῦ, θηριομαχῆσαι κελευσθεὶς εἰς Ῥώμην στέλλεται δέσμιος. Πλέων δὲ καὶ ἐπιστὰς τῆι Σμύρνηι ἐν ἧι Πολύκαρπος ἀκροατὴς Ἰωάννου ἐπίσκοπος ἦν, ἔγραψε πρὸς Ἐφεσίους Ἐπιστολὴν μίαν, ἄλλην πρὸς Μαγνησιανοὺς, τρίτην πρὸς Τραλλιανοὺς, τετάρτην πρὸς Ῥωμαίους. Κἀικεῖθεν ἐξιὼν, ἔγραψε Φιλαδελφεῦσι, καὶ Σμυρναίοις, καὶ ἰδικῶς πρὸς Πολύκαρπον, παρατιθέμενος αὐτῶι τὴν ἐν Αντιοχείαι ἐκκλησίαν, ἐν ἧι καὶ περὶ τοῦ εὐαγγελίου τοῦ πρώην μεταφρασθέντος, ἐκ προσώπου Ἰησοῦ Χριστοῦ μνήμην ποιεῖται, λέγων̇ Ἐγὼ δὲ καὶ μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐν σώματι αὐτὸν εἶδον, καὶ πιστεύω ὅτι ἐστὶ. καὶ ὅτε ἦλθεν πρὸς Πέτρον, καὶ τοὺς σὺν αὐτῶι ὄντας, εἶπεν αὐτοῖς̇ Ψηλαφήσατέ με, ὅτι οὔκ εἰμι δαιμόνιον σωματικόν. Καὶ [PL23.634C] εὐθέως ἅψαντες αὐτὸν, ἐπίστευσαν. Ἄξιον δὲ φαίνεται, ἐπείπερ τοιούτου ἀνδρὸς πεποιήμεθα μνήμην, ἐκ τῆς Ἐπιστολῆς αὐτοῦ τῆς πρὸς Ῥωμαίους γραφείσης ὀλίγα ἐκθέσθαι. »Ἀπὸ Συρίας ἄχρι Ῥώμης, θηριομαχῶ ἐν θαλάσσηι καὶ ἐν γῆι, νυκτὸς καὶ ἡμέρας, δέκα συνδεμένος λεοπάρδοις, τουτέστι στρατιώταις τοῖς φυλάσσουσί με, [PL23.636A] οἵτινες καὶ μετὰ εὐεργεσίαν χείρονες γίνονται. Αἱ γὰρ ἀνομίαι αὐτῶν, παίδευσίς μοί ἐστι, ἀλλ᾽ οὐ διὰ τούτο ἐδικαιώθην. Καὶ εἶθε ἀπολαύσω τῶν θηρίων τῶν ἐντρεπισθέντων (Sic) μοι, ἅτινα εὔχομαι ὀξύτατα εἶναί μοι εἰς ἀπώλειαν, καὶ ἐνδελεχίζειν εἰς τὴν ἐμὴν κατάβρωσιν, μήπως ὃν τρόπον ἐπὶ τῶν ἄλλων μαρτύρων, μὴ τολμήσωσι τοῦ σώματός μου ἅψασθαι. Εἰ γὰρ ἐπελθεῖν μὴ θελήσουσιν, ἐγὼ βιάσομαι, ποθῶν καταβρωθῆναι. Συγγνώσετέ μοι, τεκνία, τὸ συμφέρον μοι ἐγὼ οἶδα. Νῦν ἄρχομαι εἶναι μαθητὴς, οὐδὲν τούτων τῶν ὁρωμένων ἐπιθυμῶ, ἵνα τὸν Ἰησοῦν Χριστὸν εὕρω. Πῦρ, σταυρὸς, θηρία, σύγκλασις ὀστέων, καὶ τῶν μελῶν διασπασμὸς, καὶ παντὸς τοῦ σώματος συντριβὴ, καὶ βάσανοι τοῦ Διαβόλου, εἰς ἐμὲ ἔλθωσιν, ἵνα Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀπολαύσω.« Κατακριθεὶς τοίνυν θηριομαχῆσαι, καὶ πόθωι τοῦ παθεῖν, ἀκούσας τοῦ βρυγμοῦ [PL23.636B] τῶν λεόντων, ἔφη̇ »Σῖτος Ἰησοῦ Χριστοῦ εἰμι, καὶ εὔχομαι τοῖς ὀδοῦσι τῶν θηρίων ἀλεσθῆναι, ἵνα 858 ἄρτος καθαρὸς εὑρεθῶ.« Ἔπαθε δεκάτωι ἔτει Τραϊανοῦ. Τὸ δὲ λείψανον ἔξω τῆς Δαφνητικῆς πύλης Ἀντιοχείας κατάκειται ἐν τῶι κοιμητηρίωι.

CAPUT XVII

[PL23.635B] Polycarpus, Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Quippe qui nonnullos Apostolorum, et eorum qui viderant Dominum, magistros habuerit, et viderit. Hic propter quasdam super die Paschae quaestiones, sub imperatore Antonino Pio, Ecclesiam in Urbe regente Aniceto, Romam venit, ubi plurimos credentium, Marcionis et Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Cumque ei fortuito obviam [PL23.635C] fuis et Marcion, et diceret: Cognosce nos: Respondit: Cognosco primogenitum diaboli. Postea vero, regnante M. Antonino, et L. Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae, sedente Proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum personante, igni traditus est. Scripsit ad Philippenses valde utilem Epistolam, quae usque hodie in Asiae conventu legitur.

[PL23.636B] Πολύκαρπος Ἰωάννου Ἀποστόλου μαθητὴς, καὶ παρ᾽ αὐτοῦ τῆς Σμυρναίων Ἐπίσκοπος κατασταθεὶς, πάσης τῆς Ἀσίας ἀρχηγὸς γέγονε, διὰ τὸ πολλοῖς τῶν Ἀποστόλων καὶ τῶν τὸν Χριστὸν ἑωρακότων συντετυχηκέναι, καὶ διδασκάλους ἐσχηκέναι. Οὗτος διά τινας αἰτίας τοῦ πάσχα, βασιλεύοντος Ἀντωνίνου τοῦ Πίου, καὶ Ἐπισκοποῦντος τῆς ἐκκλησίας Ῥώμης Ἀνικήτου, ἐπέστη τῆι Ῥώμηι, ἐν ἧι καὶ πολλοὺς, τῶι δόγματι Μαρκίωνος, καὶ Βαλεντίνου πιστεύσαντας ἀνεκαλέσατο. Ἀπαντήσαντος δὲ [PL23.636C] αὐῶι ἐξ αὐτομάτου Μαρξίωνος καὶ εἰρηκότος αὐτῶι, Γνώριζε ἡμᾶς, ἀπεκρίθη, Γνωρίζω τὸν πρωτότοκον τοῦ Διαβόλου. Μετὰ ταῦτα βασιλεύοντος Μάρκου Ἀντωνίνου, καὶ Λουκίου Αὐρηλίου Κομόδου, τετάρτου μετὰ Νέρωνα διωγμοῦ κινηθέντος, ἐν Σμύρνηι θεωροῦντος τοῦ ἀνθυπάτου, καὶ παντὸς τοῦ δήμου ἐν τῶι ἀμφιθεάτρωι κατ᾽ αὐτοῦ βοῶτος, πυρὶ παρεδόθη. Ἔγραψε πρὸς Φιλιππησίους πάνυ θαυμαστὴν Ἐπιστολὴν, ἥτις ἄχρι τοῦ παρόντος ἐν τῆι Ἀσιανῆι συνόδωι ἀναγινώσκεται.

CAPUT XVIII

[PL23.637A] 859 Papias, Joannis auditor Hierapolitanus in Asia episcopus, quinque tantum scripsit volumina, quae praenotavit, Explanatio sermonum Domini. In quibus cum se in praefatione asserat, non varias opiniones sequi, sed Apostolos habere auctores, ait: Considerabam, quid Andreas, quid Petrus dixissent, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes, quid Matthaeus, vel alius quilibet discipulorum Domini: quid etiam Aristion, et Senior Joannes, discipuli Domini loquebantur. Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt, quantum viva vox, usque hodie in suis auctoribus personans. Ex quo apparet in [Al. ex] ipso catalogo nominum, alium esse Joannem, qui inter Apostolos ponitur, et alium Seniorem Joannem, quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus, propter superiorem opinionem, quam a [PL23.637B] plerisque retulimus traditam, duas posteriores Epistolas Joannis, non Apostoli esse, sed Presbyteri. Hic dicitur mille annorum Judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius, et caeteri qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de Spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur.

[PL23.638A] 860 Παπίας Ἰωάννου ἀκροατὴς, Ἱεραπολίτης τῆς Ἀσίας Ἐπίσκοπος, πέντε μόνους συνέταξε λόγους, οὓς καὶ ἐπέγραψε, Ἔκθεσις λόγων Κυρίου. Ἐν οἷς λέγων ἐν προοιμίοις μὴ ἀκολουθεῖν ποικίλαις φήμαις, ἀλλὰ τοὺς Ἀποστόλους ἔχειν ἡγουμένους, ἔφη̇ »Κατενόουν τί Ἀνδρέας, τί Πέτρος, εῤιήκασι, τί Φίλιππος, τί Θωμᾶς, τί Ἰάκωβος, τί Ἰωάννης, τί Ματθαῖος, καὶ οἳ λοιποὶ τοῦ Κυρίου μαθηταὶ, τί δὲ Ἀριστίων, καὶ ὁ πρεσβύτερος Ἰωάννης, μαθηταὶ τοῦ Κυρίου ἐλάλησαν. Οὐδὲ γάρ με τοσοῦτον βίβλοι εἰς ἀνάγνωσιν ὠφελοῦσιν, ὅσον ζῶσα φωνὴ, ἥτις ἄχρι τοῦ παρόντος τῶν συγγραψαμένων ἀκμάζει.« Δηλοῦται δέ ἐξ αὐτοῦ καταλόγου τῶν ὀνομάτων, ἄλλον εἶναι Ἰωάννην Ἀποστόλον, καὶ ἄλλον εἶναι πρεσβύτερον Ἰωάννην, ὅντινα ὔστερον μετὰ τὸν Ἀριστίωνα καταριθμετῖαι. Ταῦτα δὲ εἰρήκαμεν διὰ τὰ προαναφερόμενα, ἐν οἷς εἴπομεν, τὰς δύο ὑστέρας Ἐπιστολάς [PL23.638B] μὴ εἶναι Ἰωάννου τοῦ ἀποστόλου, ἀλλὰ τοῦ πρεσβυτέρου. Οὗτος λέγεται χιλίων ἐνιαυτῶν Ἰουδαϊκὴν ἐκδεδωκέναι᾽ δευτέρωσιν, ὧι ἠκολούθησαν Εἰρηναῖος, καὶ Ἀπολλινάριος, καὶ οἱ λοιποὶ, οἵτινες μετὰ τὴν ἀνάστασιν φάσκουσιν ἐν τῶι σώματι μετὰ τῶν ἁγίων τὸν Κύριον βασιλεύσειν. Καὶ Τερτυλλιανὸς δὲ ἐν τῆι βίβλωι τῆι περὶ τῆς Ἐλπίδος τῶν πιστῶν, καὶ Βικτωρῖνος Πεταβῖνος, καὶ Λακτάντιος ταυτῆι τῆι δοκήσει εἵλκυνται.

CAPUT XIX

[PL23.637B] Quadratus Apostolorum discipulus, Publio Athenarum episcopo, ob Christi fidem martyrio coronato, in locum ejus substituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregat. Cumque Hadrianus 861 Athenis exegisset hiemem, [PL23.637C] invisens Eleusina, et omnibus pene Graeciae sacris initiatus dedisset occasionem bis, qui Christianos oderant, absque praecepto Imperatoris vexare credentes; porrexit ei librum pro religione nostra compositum, valde utilem, plenumque rationis et fidei, [PL23.639A] et Apostolica doctrina dignum, in quo et antiquitatem suae aetatis ostendens, ait, plurimos a se visos qui sub Domino variis in Judaea oppressi calamitatibus, sanati fuerant, et qui a mortuis resurrexerant.

[PL23.638B] Κουαδράτος τῶν Ἀποστόλων μαθητὴς, παθάντος Πουβλίου Ἀθηναίων Ἐπισκόπου ὑπὲρ τοῦ Χριστοῦ, εἰς τὸν αὐτὸν τόπον ὑπεισέρχεται, καὶ τὴν ἐκκλησίαν ἐν μεγάληι ταραχῆι διασκορπισθεῖσαν συνάγει. Καὶ ἡνίκα Ἀδριανὸς ἐν Ἀθήναις ἐχείμασεν ἐν Ἐλευσῖνι γενόμενος, καὶ 862 [PL23.638C] πάντα σχεδὸν τὰ τῆς Ἐλλάδος μυστήρια μυηθεὶς, δέδωκεν ἀφορμὴν ἐπὶ τὸ τοὺς μισοῦντας τοὺς Χριστιανοὺς, καὶ δίχα βασιλικὴς κελεύσεως κολάσει, ἐπέδωκε βίβλον ὑπὲρ τῆς ἡμετέρας θρησκείας συντεθεῖσαν, πάνυ χρηστὴν, καὶ γέμουσαν λογισμοῦ καὶ πίστεως, ἀξίαν τε τῆς Ἀποστολικῆς [PL23.640A] παιδεύσεως, ἐν ἧι καὶ τὴν ἀρχαιότητα τῆς ἰδίας ἡλικίας δεικνὺς, ἔφη, πολλοὺς ἑωρακέναι τοὺς ὑπὸ τοῦ Κυρίου ποικίλαις ἐν τῆ Ἰουδαίαι κάμνοντας νόσοις ἰαθέντας, καὶ ὅτι τινες ἐκ νεκρῶν ἀνέστησαν.

CAPUT XX

[PL23.639A] Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, et sub pristino habitu discipulus Christi, volumen nostri dogmatis rationem continens, eodem tempore quo et Quadratus, Hadriano principi dedit, id est, Apologeticum pro Christianis, quod usque hodie perseverans, apud philologos ingenii ejus indicium est.

[PL23.640A] Ἀριστείδης Ἀθηναίων φιλόσοφος εὐφραδὴς, καὶ κατὰ τὴν προτέραν διαγωγὴν, μαθητὴς Ἰησοῦ Χριστοῦ, τεῦχος δόγματος ἡμετέρου ἀνάμεστον λογισμοῦ, κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ ἐν ὧι καὶ Κουαδράτος, Ἀδριανῶι τῶι βασιλεῖ ἐπέδωκε, τουτέστιν, ἀπολογητικὸν ὑπὲρ τῶν Χριστιανῶν, ὅπερ ἄχρι τοῦ παρόντος παρὰ τοῖς φιλολόγοις σώζεται.

CAPUT XXI

[PL23.639B] Agrippa, cognomento Castor, vir valde doctus, adversum viginti quatuor Basilidis haeretici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissime disseruit, prodens ejus universa mysteria, et prophetas enumerans, Barcaban et Barcob, et ad terrorem audientium alia quaedam barbara nomina: et Deum maximum ejus Abraxas, qui quasi annum continens, si juxta Graecorum numerum supputetur. Moratus est autem Basilides, a quo 863 Gnostici, in Alexandria temporibus Hadriani, qua tempestate et Cochebas dux Judaicae factionis, Christianos variis suppliciis enecavit.

[PL23.640B] Ἀγρίππας, ὁ ἐπίκλην Κάστωρ, ἀνὴρ πάνυ πεπαιδευμένος, κατὰ τῶν εἰκοσιτεσσάρων Βασιλείδου αἱρετικοῦ λόγων τῶν εἰς τὸ Εὐαγγέλιον παρ᾽ αὐτοῦ περιφρασθέντων, γενναίως ἐξηγήσατο, πάντα αὐτοῦ τὰ μυστήρια ἐκφαίνων, καὶ τοὺς προφήτας συναπαριθμουμένους, Βαρκαβᾶν, καὶ Μαρκὸβ, καὶ πρὸς φόβον τῶν ἀκροωμένων, ἕτερά τινα βάρβαρα ὀνόματα, καὶ τὸν μέγιστον αὐτῶι θεὸν Ἀβραξὰς, οἷα ἐνιαυτὸν περιέχοντα κατὰ τὸν ἀριθμὸν τῶν Γραικῶν ψηφιζόμενον. Τελευτῶντος Βασιλείδου γνωστικοὶ ἐν Ἀλεξανδρείαι ἐκλήθησαν ἐν τοῖς χρόνοις 864 Ἀδριανοῦ, ὅτε καὶ Κόχιβος ὁ τῶν Ἰουδαίων ἡγούμενος πολλοὺς τῶν Χριστιανῶν ποικίλαις τιμωρίαις ἀνήλωσεν.

CAPUT XXII

[PL23.639C] Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, et omnes a passione Domini usque ad suam aetatem Ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit, sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque [PL23.641A] exprimeret characterem. Asserit se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherum ejusdem urbis episcopum, qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Praeterea adversum idola disputans, ex quo primum errore crevissent, subtexit historiam, ex qua ostendit, qua floruerit aetate. Ait enim: Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quibus est et Antinous servus Hadriani Caesaris, cui et gymnicus agon exercetur apud Antinoum civitatem, quam ex ejus nomine condidit, et statuit prophetas in templo. Antinoum autem in deliciis habuisse Caesar Hadrianus scribitur.

[PL23.640C] Ἡγήσιππος τῶν χρόνων τῶν Ἀποστόλων, πάσας ἀπὸ τοῦ πάθους τοῦ Κυρίου ἕως τῶν ἰδίων χρόνων, τῶν ἐκκλησιαστικῶν πράξεων ὑφαίνων ἱστορίας καὶ πολλὰ εἰς ὄφελος τῶν ἀναγινωσκόντων συντείνοντα, πανταχόθεν συλλέγων πέντε συνέθνκε βίβλους ἁπλουστέρωι λόγωι, ὥστε ἐκείνων ἐξηγήσασθαι χαρακτῆρας, ὧν τῶι βίωι ἐξηκολούθει. [PL23.642A] Φάσκει δὲ ἐπιστῆναι τῆι Ῥωμηι ἐπὶ Ἀνικήτου, τοῦ μετὰ Πέτρον δεκάτου ἐπισκόπου, καὶ διατετεληκέναι ἄχρι Ἐλευθέρου ἐπισκόπου τῆς προειρημένης Ῥώμης, ὃς Ἀνικήτου διάκονος ἐγεγόνει. Καὶ κατὰ τῶν εἰδώλων ἐξηγούμενος, ἐκ ποίας πρῶτον πλάνης ηὐξήθη, συνέταξεν ἱστορίαν, δεικνὺς ἐν ποίοις ἤνθησε καιροῖς. Φάσκει γὰρ οὕτως̇ »Τύμβους τοῖς νεκροῖς καὶ ναοὺς ἐποιήσαντο, καθὰ ἄχρι τῆς δεῦρο ὁρῶμεν, ἀφ᾽ ὧν ἐστιν καὶ Ἀντίνους, ὁ δοῦλος Ἀδριανοῦ Καίσαρος, οὗτινος καὶ γυμνικὸς ἀγὼν ἐν τῆι Ἀντίνωι ἐπιτελεῖται, καὶ τὸ δίκαιον τῆς πόλεως ἐκ τῆς αὐτοῦ προσηγορίας ἔτυχε, καὶ προφήτας ἐν τῶι ναῶι ἔστησε.« Τὸν δὲ Ἀντίνουν ἐν τῶι μεταξὺ τῶν αἰδιλικίων ἐσχηκέναι Ἀδριανόν τινες συγγράφονται.

CAPUT XXIII

[PL23.641B] Justinus philosophus, habitu quoque philosophorum incedens, de Neapoli urbe Palaestinae, patre Prisco Bacchio pro religione Christi plurimum laboravit: in tantum, ut Antonino 865 quoque Pio, et filiis ejus, et Senatui librum (Apologia longior) contra Gentes scriptum daret, ignominiamque Crucis non erubesceret: et alium librum (Altera brevior) successoribus ejusdem Antonini, M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo. Exstat ejus et aliud volumen (Oratio ad Graecos) contra Gentes, ubi de daemonum quoque natura disputat: et quartum adversus Gentes, cui titulum praenotavit ἔλεγχος: sed et alius de Monarchia Dei, et alius liber, quem praenotavit Psalten, et alius de anima. Dialogus contra Judaeos, quem habuit adversus Tryphonem principem Judaeorum: sed et contra Marcionem insignia volumina, [PL23.641C] quorum Irenaeus quoque in quarto adversus haereses libro meminit; et alius liber contra omnes haereses, cujus facit mentionem in Apologetico, quem dedit Antonino Pio. Hic cum in urbe Roma haberet [PL23.643A] διατριβάς, et Crescentem Cynicum, qui multa adversum Christianos blasphemabat, redarguere gulosum, et mortis timidum, luxuriaeque et libidinum sectatorem, ad extremum studio ejus et insidiis accusatus, quod Christianus esset, pro Christo sanguinem fudit.

[PL23.642B] Ἰουστῖνος φιλόσοφος, καὶ τῶι σχήματι τῶν φιλοσόφων χρώμενος, ἀπὸ τῆς Νεαπολιτῶν ἐπαρχίας Παλαιστίνης, ἐκ πατρὸς Πρίσκου Βακχείου, ὐπὲρ τῆς θρησκείας τῶν χριστιανῶν πάνυ ἐκοπίασεν, ὥστε καὶ Ἀντωνίνωι 866 τῶι ἐπίκλην Πίωι, καὶ τοῖς τούτου υἰεῦσι, καὶ τῆι συγκλὴτωι βίβλον κατὰ τῶν ἐθνῶν συνταγεῖσαν ἐπιδοῦναι, τὸν ὀνειδισμὸν τοῦ σταυροῦ μὴ αἰσχυνόμενος, καὶ ἄλλην βίβλον τοῖς τοῦ αὐτοῦ Ἀντωνίνου διαδόχοις, τουτέστι Μάρκωι Ἀντωνίνωι Βήρωι, καὶ Λουκίωι, Αὐρηλίωι Κομόδωι. Ἔστι καὶ ἄλλη αὐτοῦ βίβλος κατὰ τῶν ἐθνῶν, ἐν ἧι περὶ τῆς φύσεως τῶν δαιμόνων διαλέγεται, καὶ τέταρτον λόγον ὁμοίως κατὰ τῶν ἐθνῶν, ὃν ἐπέγραψεν Ἐλεγχος, καὶ ἄλλον περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ μοναρχίας, καὶ ἀλλον ὠνόμασε Ψάλτην, καὶ ἕτερον περὶ τῆς ψυχῆς. Διάλογον κατὰ τῶν Ἰουδαίων, ὃν ἔχει κατὰ Τρύφωνος ἀρχηγοῦ τῶν Ἰουδαίων. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ κατὰ Μαρκίωνος ἐπίσημα τεύχη, ὧντινων Εἰρηναῖος [PL23.642C] ἐν τῶι πέμπτω λόγωι τῶι κατὰ τῶν αἱρετικῶν μέμνηται. Καὶ ἄλλη βίβλος κατὰ πασῶν τῶν αἱρέσεων, ἧς μέμνηται ἐν τῶι ἀπολογητικῶι, ὃν ἔδωκεν Ἀντωνίνωι τῶι Πίωι. Οὗτος ἐν τῆι Ῥώμηι ἔχων τὰς διατριβὰς, εὐθύνων Κρήσκην [PL23.644A] (F. leg. Κρήσκεντα) τὸν Κυνικὸν, τὸν κατὰ τῶν χριστιανῶν βλασφημοῦντα, καὶ καλῶν αὐτὸν λαίμαργον, καὶ τὸν θάνατον φοβούμενον, ἄσωτόντε καὶ ἀκόλαστον, τέλος τῆι τοῦτου ἐνεργείαι καὶ ἐπιβουλῆι, ὡς χριστιανὸς ὑπὲρ τοῦ Χριστοῦ ἔπαθεν.

CAPUT XXIV

Melito Asianus, Sardensis episcopus, librum imperatori M. Antonino Vero, qui Frontonis oratoris discipulus fuit, pro Christiano dogmate dedit. Scripsit quoque et alia, de quibus ista sunt, quae subjecimus: De Pascha libros duos, de Vita Prophetarum librum unum, de Ecclesia librum unum, de Die Dominica librum unum, de Sensibus librum unum, de Fide librum unum, de Plasmate librum unum, de Anima et Corpore librum unum, de Baptismate [PL23.643B] librum unum, de Veritate librum unum, de Generatione Christi librum unum, de Prophetia sua librum unum, de Philoxenia librum unum, et alium 867 librum qui Clavis inscribitur; de diabolo librum unum, de Apocalypsi Joannis librum unum, περὶ Ἐνσωμάτου Θεοῦ librum unum, et Ἐκλογῶν libros sex. Hujus elegans et declamatorium ingenium Tertullianus in septem libris, quos scripsit adversus Ecclesiam pro Montano, cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari.

[PL23.644A] Μελίτων Ἀσιανὸς, Σαρδέων, Ἐπίσκοπος βίβλον βασιλεῖ Μάρκωι Ἀντωνίνωι Βήρωι, ὃς Φρόντωνος τοῦ ῥήτορος μαθητὴς ἐγεγόνει, ὑπὲρ τοῦ τῶν χριστιανῶν δόγματος ἐπέδωκεν. Ἔγραψε δὲ καὶ ἕτερα, ἀφ᾽ ὧν τάδε ὑπετάξαμεν̇ περὶ τοῦ Πάσχα λόγους δύο, περὶ Βίου πρωφητικοῦ λόγον ἕνα, περὶ Ἐκκλησίας λόγον ἕνα, περὶ Ἡμέρας Κυριακῆς λόγον ἕνα, περὶ Διανοίας λόγον ἕνα, περὶ τῶν Πιστῶν λόγον ἕνα, περὶ Πλάσεως ἕνα, περὶ Ψυχῆς καὶ σώματος ἕνα, περὶ Βαπτίσματος ἕνα, περὶ Ἀληθείας ἕνα, περὶ [PL23.644B] Γεννήσεως Χριστοῦ ἕνα, περὶ Προφητείας ἰδίας ἕνα, περὶ Φιλοξενίας ἕνα, καὶ ἕτερον λόγον ὃς ἐπιγράφεται Κλεὶς, περὶ Διαβόλου ἕνα, περὶ Ἀποκαλύψεως Ἰωάννου ἕνα, καὶ περὶ τοῦ Ἐνσωμάτου θεοῦ λόγον ἕνα, Ἐκλογῶν λόγους ἕξ. Τούτου τὴν εὐφυΐαν ἐπαινῶν 868 Τερτυλλιανὸς ἐν τοῖς ἑπτὰ λόγοις, οὓς ἔγραψε κατὰ τῆς Ἐκκλησίας ὑπὲρ Μοντανοῦ, λέγει ὅτι πολλοὶ τῶν ἡμετέρων νομίζουσιν αὐτὸν προφήτην.

CAPUT XXV

Theophilus sextus Antiochensis Ecclesiae episcopus, sub imperatore M. Antonino Vero librum contra Marcionem composuit, qui usque hodie exstat. Feruntur ejus et ad Autolycum tria volumina, et contra haeresim Hermogenis liber unus: et alii breves [PL23.643C] elegantesque tractatus ad aedificationem Ecclesiae pertinentes. Legi sub nomine ejus in Evangelium [PL23.645A] et in Proverbia Salomonis Commentarios, qui mihi cum superiorum voluminum elegantia et phrasi non videntur congruere.

[PL23.644B] Θεόφιλος ἕκτος τῆς ἐν Ἀντιοχείαι Ἐκκλησίας ἐπίσκοπος, βασιλεύοντος Μάρκου Ἀντωνίνου Βήρου βίβλον κατὰ Μαρκίωνος συνέταξεν, ἥτις ἄχρι τήμερον τυγχάνει. Τούτου φέρεται καὶ πρὸς Αὐτόλυκον τρία τεύχη, καὶ κατὰ τῆς αἱρέσεως Ἐρμογένους λόγος εἷς, καὶ ἄλλαι βραχεῖαι [PL23.644C] βίβλοι, εἰς οἰκοδομὴν τῆς ἐκκλησίας ἀνήκουσαι. Ἀνέγνων ἐπ᾽ ὀνόματι αὐτοῦ εἰς Εὐαγγέλιον καὶ εἰς Παροιμίας Σαλομῶνος [PL23.646A] ὑπομνήματα, ἅτινά μοι οὐ δοκοῦσι συμφωνεῖν τῆι εὐφυΐαι, καὶ τῆι φράσει τῶν προειρημένων συγγραμμάτων.

CAPUT XXVI

[PL23.645A] Apollinaris Asiae Hierapolitanus episcopus, sub imperatore M. Antonino Vero floruit, cui et insigne volumen pro fide Christianorum dedit. Exstant ejus et alii quinque adversum gentes libri, et de veritate duo, adversum Cataphrygas tunc primum exortos cum Prisca et Maximilla insanis vatibus, incipiente Montano.

[PL23.646A] Ἀπολλινάριος Ἱεραπόλεως τῆς Ἀσίας ἐπίσκοπος βασιλεύοντος Μάρκου Ἀντωνίνου Βήρου ἤνθησεν, ὧιτινι καὶ ἐπίσημον τεῦχος ὑπὲρ τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως ἐπέδωκεν. Εἰσὶ καὶ ἕτεροι πέντε αὐτοῦ κατὰ τῶν ἐθνῶν λόγοι, καὶ περὶ ἀληθείας δύο, καὶ κατὰ τῶν Φρυγῶν τότε πρῶτον ἀνακυψάντων ἅμα Πρισκίλλαι καὶ Μαξιμίλλαι ἀνοσίοις προφήταις, ἀρξαμένου Μοντανου.

CAPUT XXVII

[PL23.645A] Dionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae civitatis 869 et provinciae populos, sed et aliarum [PL23.645B] urbium et provinciarum episcopos epistolis erudiret. Ex quibus est una ad Lacedaemonios, alia ad Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Cretenses, quinta ad Ecclesiam Amastrianam, et ad reliquas Ponti Ecclesias, sexta ad Cnossianos, et ad Pinytum ejusdem urbis episcopum, septima ad Romanos, quam scripsit ad Soterem episcopum eorum, octava ad Chrysophoram, sanctam feminam. Claruit sub impp. M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo.

[PL23.646A] Διονύσιος τῆς κατὰ Κόρινθον Ἐκκλησίας ἐπίσκοπος τοσοῦτον εὐφραδὴς καὶ σπουδαῖος ἐγένετο, ὥστε μὴ μόνον τοὺς λαοὺς τῆς ἰδίας 870 πόλεως καὶ ἐπαρχίας, ἀλλὰ [PL23.646B] καὶ ἑτέρων ἐπαρχιῶν καὶ πόλεων, δι᾽ οἰκείων ἐπιστολῶν πεπαιδευκέναι, ἀφ᾽ ὧν ἐστι μία πρὸς Λακεδαιμονίους, ἄλλη πρὸς Ἀθηναὶους, τρίτη πρὸς Νικομηδεῖς, τετάρτη πρὸς Κρῆτας, πέμπτη πρὸς Ἀμαστριανὴν Ἐκκλησίαν, καὶ ἑτέρας Πόντου Ἐκκλησίας, ἕκτη πρὸς Κνωσσιανοὺς καὶ Πινυτὸν τῆς αὐτῆς πόλεως ἐπίσκοπον, ἑβδόμη πρὸς Ῥωμαίους, ἣν ἔγραψε πρὸς Σωτῆρα τὸν τούτων ἐπίσκοπον, ὀγδόη πρὸς Χρυσοφόραν εὐλαβῆ γυναῖκα. Διέπρεψεν ἐπὶ Μάρκου Ἀντωνίνου Βήρου, καὶ Λουκίου Αὐρηλίου Κομόδου.

CAPUT XXVIII

[PL23.645B] Pinytus Cretensis, Cnossiae urbis episcopus, scripsit ad Dionysium Corinthiorum episcopum valde elegantem epistolam: in qua docet, non semper lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo [PL23.645C] occupentur die; sed et solido vesci debere cibo, ut in spiritalem proficiant senectutem. Et hic sub M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.

[PL23.646B] Πινυτὸς Κρήτης, Κνωσσοῦ τῆς πόλεως ἐπίσκοπος, ἔγραψε πρὸς Διονύσιον Κορίνθου ἐπίσκοπον πάνυ κομψὴν ἐπιστολὴν, ἐν ἧι διδάσκει, οὐκ ἀεὶ δεῖν τοὺς λαοὺς γάλακτι τρέφεσθαι, μήπως ὡς νήπιοι τῆι ἐσχάτηι καταληφθῶσιν [PL23.646C] ἡμέραι, ἀλλὰ καὶ στερεῶι βρώματι, ἵνα εἰς πνευματικὸν προκόψωσι γῆρας. Καὶ οὗτος ἐπὶ τῶν αὐτῶν ἤνθησεν.

CAPUT XXIX

[PL23.645C] Tatianus, qui primum Oratoriam docens, non parvam sibi ex arte Rhetorica gloriam comparaverat, Justini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia, quamdiu ab ejus latere non discessit. Postea vero inflatus eloquentiae tumore, novam condidit haeresim quae Ἐγκρατιτῶν dicitur, quam postea Severus auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani usque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus contra Gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera ejus [PL23.645D] fertur insignis. Et hic sub imperatore M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.

[PL23.646C] Τατιανὸς ὃς πρώην τὴν ῥητορικὴν διδάσκων, οὐκ ἐλαχίστην ἐκ τῆς ῥητορικῆς ἐπιστήμης δόξαν ὠνήσατο, Ἰουστίνου τοῦ μάρτυρος σπουδαστὴς γέγονε διαπρέπων ἐν τῆι ἐκκλησίαι, ἐν ὅσωι τῆς τούτου πλευρᾶς οὐκ ἀπέστη. Ὕστερον δὲ τῶι ὄγκωι τῆς παιδεύσεως ἐπαρθεὶς, καινὴν συνεστήσατο αἵρεσιν, λέγω δὴ τῶν Ἐγκρατιτῶν, ἣν μετέπειτα Σεβῆρος ἐπηύξησεν, ἀφ᾽ οὗ ἄχρι τοῦ παρόντος οἱ τούτου τοῦ μέρους αἱρετικοὶ Σεβηριανισταὶ ὀνομάζονται. Ὁ δὲ προειρημένος Τατιανὸς πάμπολλα συνεγράψατο τεύχη, ἀφ᾽ ὧν ἐσι κατὰ τῶν ἐθνῶν λόγος εἷς πάνυ θαυμαστὸς, [PL23.646D] ὃς μεταξὺ πάντων αὐτοῦ τῶν συγγραμμάτων ἐπίσημός ἐστι. Καὶ οὗτος βασιλεύοντος Μάρκου Ἀντωνίνου Βήρου, καὶ Αὐρηλίου Κομόδου ἤνθησεν.

CAPUT XXX

[PL23.647A] Philippus, episcopus Cretensis, hoc est, urbis Gortynae, cujus Dionysius 871 in epistola sua meminit, quam scripsit ad ejusdem civitatis Ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, temporibusque M. Antonini Veri, et L. Aurelii Commodi claruit.

CAPUT XXXI

[PL23.647A] Musanus non ignobilis inter eos, qui de ecclesiastico dogmate scripserunt, sub imperatore M. Antonino Vero confecit librum ad quosdam fratres, qui de Ecclesia ad Encratitarum haeresim declinaverant.

[PL23.648A] Μουσανὸς, οὐκ ἄδοξος μεταξὺ τῶν περὶ ἐκκλησιαστικοῦ δόγματος συγγραψαμένων, ἐπὶ Μάρκου Ἀντωνίνου Βήρου κατεσκεύασε βίβλον πρός τινας ἀδελφοὺς, τῶν ἀπὸ τῆς Ἐκκλησίας πρὸς τὴν τῶν Ἐγκρατιτῶν αἵρεσιν κατανευσάντων.

CAPUT XXXII

[PL23.647B] Modestus et ipse sub imperatore M. Antonino, et L. Aurelio Commodo, adversum Marcionem scripsit librum, qui usque hodie perseverat. Feruntur sub nomine ejus et alia syntagmata, sed ab eruditis quasi ψευδόγραφα repudiantur.

[PL23.648B] Μοδεστὸς, καὶ αὐτὸς ἐπὶ Ἀντωνίνου καὶ Κομόδου κατὰ Μαρκίωνος συνέταξε βίβλον, ἤτις ἄχρι σήμερον ὑπάρχει. Φέρεται καὶ ἄλλα αὐτοῦ συγγράμματα, ἅτινα παρὰ τῶν πεπαιδευμένων ψευδεπίγραφα ἀποδοκιμάζεται.

CAPUT XXXIII

[PL23.647B] Bardesanes in Mesopotamia clarus habitus est, qui primum Valentini sectator, deinde confutator, novam haeresim condidit. Ardens ejus a Syris praedicatur ingenium, et in disputatione vehemens. Scripsit infinita adversum omnes pene haereticos, qui aetate ejus pullulaverant. In quibus clarissimus ille et fortissimus liber, quem M. Antonino de [PL23.649A] Fato tradidit: 873 et multa alia super persecutione volumina, quae sectatores ejus de Syra lingua verterunt in Graecam. Si autem tanta vis est et fulgor in interpretatione, quantam putamus in sermone proprio?

[PL23.648B] Βαρδησάνης ἐν Μεσοποταμίαι λαμπρὸς φανεὶς, πρῶτον μὲν Βαλεντίνου σπουδαστὴς, ὕστερον δὲ ἀντίπαλος, καινὴν αἵρεσιν συνεστήσατο. Τούτου παρὰ τῶν Σύρων θερμοτάτη κηρύττεται εὐφυΐα καὶ ἐν διαλέξει σφοδροτάτη. Ἔγραψε πάμπολλα κατὰ πασῶν σχεδὸν τῶν αἱρέσεων τῶν ἐπὶ τῶν χρόνων αὐτοῦ ἀνακυψασῶν ἐν οἷς περιφανής ἐστιν καὶ γενναῖος ὁ λόγος, ὃν Μάρκωι Ἀντωνίνωι περὶ [PL23.650A] Μοίρας ἐπέδωκεν, ἀλλὰ καὶ ἄλλα πολλὰ περὶ διωγμοῦ τεύχη, 874 ἅπερ οἱ τούτου σπουδασταὶ ἀπὸ τῆς Σύρας εἰς Ἐλληνικὴν διάλεξιν μετέφρασαν. Ὅπου δὲ τοσαύτη ἰσχύς ἐστι καὶ λαμπρότης ἐν τῆι ἑρμηνείαι, πόσην νομίζομεν ἐν τῶι οἰκείωι λόγωι ἔχειν ἀρετήν.

CAPUT XXXIV

[PL23.649A] Victor, tertius decimus Romanae urbis episcopus, super quaestione Paschae, et alia quaedam scribens opuscula, rexit Ecclesiam sub Severo principe annis decem.

[PL23.650A] Βίκτωρ, τρισκαιδέκατος Ῥώμης ἐπίσκοπος, περὶ τῆς τοῦ Πάσχα ζητήσεως, καὶ ἄλλα τινὰ συνέταξε τεύχη, ἐκυβέρνησε τὴν Ἐκκλησίαν βασιλεύοντος Σεβήρου ἐπ᾽ ἔτη δέκα.

CAPUT XXXV

[PL23.649A] Irenaeus, Pothini episcopi, qui Lugdunensem in Gallia regebat Ecclesiam, presbyter, a martyribus ejusdem loci, ob quasdam Ecclesiae quaestiones legatus Romam missus, honorificas super nomine suo [PL23.649B] ad Eleutherum episcopum perfert litteras. Postea jam Pothino prope nonagenario, ob Christum martyrio coronato, in locum ejus substituitur. Constat autem Polycarpi, cujus supra fecimus mentionem, sacerdotis et martyris, hunc fuisse discipulum. Scripsit quinque adversus haereses libros, et contra gentes volumen breve, et de disciplina aliud, et ad Martianum fratrem de Apostolica praedicatione, et librum variorum tractatuum, et ad Blastum de Schismate, et ad Florinum de Monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum, et de Ogdoade egregium commentarium, in cujus fine significans se Apostolicorum temporum vicinum fuisse, sic subscripsit: Adjuro te, qui 875 transcribis librum istum, per Dominum Jesum Christum, et per gloriosum [PL23.649C] ejus adventum, quo judicaturus est vivos et mortuos, ut conferas, postquam transcripseris, et emendes illum ad exemplar, unde scripsisti, diligentissime: hanc quoque obtestationem similiter transferas, ut invenisti in exemplari. Feruntur ejus et aliae ad Victorem episcopum Romanum de quaestione Paschae epistolae: in quibus commonet eum, non facile debere unitatem collegii scindere. Siquidem Victor multos Asiae et Orientis episcopos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha celebrabant, damnandos crediderat. In qua sententia hi, qui discrepabant ab illis, Victori [PL23.651A] non dederunt manus. Floruit maxime sub Commodo principe, qui M. Antonino Vero in imperium successerat.

[PL23.650A] Εἰρηναῖος, Ποθεινοῦ τοῦ ἐπισκόπου Λουγδούνων τῆς ἐν Γαλλίαις Ἐκκλησίας πρεσβύτερος, παρὰ τῶν μαρτύρων τῆς εἰρημένης πόλεως, διά τινας ἐκκλησιαστικὰς αἰτίας, πρεσβευτὴς εἰς Ῥώμην σταλεὶς, ἐπ᾽ ὀνόματι οἰκείωι δεξάμενος [PL23.650B] ἐπιστολὰς γεμούσας τιμῆς, πρὸς Ἐλεύθερον ἐπίσκοπον Ῥώμης ἀπηνέγκατο. Μετὰ δὲ ταῦτα Ποθεινοῦ σχεδὸν ἐνενήκοντα ἔτους μαρτυρήσαντος, εἰς τὸν τούτου τόπον ὑπεισέρχεται. Ὡμολόγηται δὲ Πολυκάρπου, οὗτινος προεμνήσθημεν, γεγενῆσθαι μαθητής. Ἔγραψε πέντε κατὰ τῶν αἱρετικῶν βίβλους, καὶ κατὰ τῶν ἐθνῶν τεῦχος βραχὺ, καὶ περὶ ἐπιστήμης ἕτερον, καὶ πρὸς Μαρκιανὸν ἀδελφὸν περὶ τοῦ Ἀποστολικοῦ κηρύγματος, καὶ βίβλον ποικίλων ὁμιλιῶν. καὶ πρὸς Βλάστον περὶ Σχίσματος, καὶ πρὸς Φλωρῖνον περὶ Μοναρχίας, καὶ Ὅτι ὁ Θεὸς κτιστὴς κακῶν οὐκ ἔστι, καὶ περὶ Ὀγδοαστῶν ἐξαίρετον σύνταγμα, ἐν τῶι τέλει δὲ τοῦ αὐτοῦ συντάγματος ὑπέγραψεν οὕτως̇ »Ὁρκῶ σε τὸν μεταγράφοντα ταύτην τὴν βίβλον, κατὰ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ κατὰ τῆς ἐνδόξου ἐλεύσεως αὐτοῦ, ἐν ἧι κρινεῖ ζῶντας καὶ νεκροὺς, ἵνα [PL23.650C] ἀντιβάληις μετὰ τὸ γράψαι, καὶ ἐκδιορθώσηι πρὸς τὰ ἀντίγραφα, ἀφ᾽ ὧν ἔγραψας, 876 ἐπιμελῶς, καὶ ταύτην τὴν κατάκρισιν ὁμοίως μεταγράψηις, καθὼς εὗρες ἐν τοῖς ἀντιγράφοις.« Φέρονται αὐτοῦ καὶ ἄλλαι πρὸς Βίκτωρα ἐπίσκοπον Ῥώμης περὶ ζητήσεως τοῦ Πάσχα ἐπιστολαὶ, ἐν αἷς παραινεῖ αὐτῶι, μὴ ῥαδίως ὀφείλειν τὴν ἕνωσιν τῆς ἑταιρότητος διασχίσαι. Καὶ δὲ Βίκτωρ πολλοὺς τῆς Ἀσίας καὶ τῆς Ἀνατολῆς ἐπισκόπους καθεῖλεν, οἵτινες τῆι τεσσαρεσκαιδεκάτηι τῆς σελήνης μετὰ τῶν Ἰουδαίων τὸ Πάσχα ἐπετέλεσαν. Ταύτηι δὲ τῆι γνώμηι τοὺς διαφωνήσαντας μὴ συναινέσαι Βίκτωρι. Ἤνθησε μάλιστα ἐπὶ [PL23.652A] Κομόδου Βασιλέως, ὅστις εἰς τόπον Ἀντωνίνου Βήρου ὑπεισῆλθεν.

CAPUT XXXVI

[PL23.651A] Pantaenus, Stoicae sectae philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper Ecclesiastici fuere Doctores, tantae prudentiae et eruditionis tam in Scripturis divinis, quam in saeculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandriae episcopo, mitteretur. Ubi reperit, Bartholomaeum de duodecim Apostolis, adventum Domini nostri Jesu Christi juxta Matthaei Evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum detulit. Hujus multi quidem in sanctam Scripturam exstant commentarii: sed magis viva voce Ecclesiis profuit. Docuitque sub Severo principe, et Antonino, cognomento Caracalla.

[PL23.652A] Πανταῖνος, Στωϊκοῦ δόγματος φιλόσοφος, κατά τινα παλαιὰν τῶν Ἀλεξανδρέων συνήθειαν, ἐν ἧι ἀπὸ Μάρκου τοῦ εὐαγγελιστοῦ ἐκκλησιαστικοὶ γεγόνασι διδάσκαλοι, τοσαύτης σοφίας καὶ παιδεύσεως, τοῦτο ἐν ταῖς θείαις γραφαῖς, τοῦτο δὲ καὶ τοῖς κοσμικοῖς γράμμασιν ἐντὸς γέγονεν, ὥστε παρακληθέντα (Al. περικληθέντα) αὐτὸν παρὰ τῶν Ἰνδίας πρεσβυτέρων, ὑπὸ Δημητρίου Ἀλεξανδρείας ἐπισκόπου εἰς τὴν Ἰνδίαν ἀποσταλῆναι, ἐν ἧι εὗρε Βαρθολομαῖον ἐκ τῶν δώδεκα Ἀποστόλων, τὴν ἔλευσιν τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ κατὰ τὸ Ματθαίου Εὐαγγέλιον κηρύξαντα, ὅπερ Ἐβραϊκοῖς γράμμασι γεγραμμένον, εἰς τὴν Ἀλεξανδρείαν ἀναζεύξας, μεθ᾽ ἑαυτοῦ ἐκόμισε. Τούτου πολλὰ ὑπομνήματα εἰς τὰς θείας γραφὰς τυγχάνει, ἀλλὰ μᾶλλον ζώσηι φωνῆι τὰς ἐκκλησίας ὠφέλησεν. Ἐδίδαξε ἐπὶ [PL23.652B] Σεβήρου καὶ Ἀντωνίνου τοῦ ἐπίκλην Καρακάλου.

CAPUT XXXVII

[PL23.651B] 877 Rhodon, genere Asianus, a Tatiano, de quo supra diximus, Romae in Scripturis eruditus, edidit plurima: praecipuumque adversus Marcionem opus, in quo refert, quomodo ipsi quoque inter se Marcionitae discrepent; et Apellem senem alium haereticum a se quondam fuisse conventum, et risui habitum, eo quod Deum, quem coleret, ignorare se diceret. Meminit in eodem libro, quem scripsit ad Callistionem, Tatiani se Romae fuisse auditorem. Sed et in Hexaemeron elegantes tractatus composuit, et adversum Phrygas insigne opus; temporibusque Commodi et Severi floruit.

[PL23.652B] 878 Ῥόδων, Ἀσιανὸς, παρὰ Τατιανῶι τῶι ἀναφερομένωι, ἐν ταῖς θείαις Γραφαῖς παιδευθεὶς, ἐξέδωκε μὲν πάμπολλα, ἐξαίρετον δὲ κατὰ Μαρκίωνος σύνταγμα, ἐν ὧι ἐξηγεῖται, ὅπως καὶ αὐτοὶ εἰς ἑαυτοὺς Μαρκιωνισταὶ διαφωνοῦσι, καὶ τὸν Ἀπελλὴν τὸν γέροντα ὁμοίως αἱρετικὸν, συντετυχηκέναι αὐτοῖς, καὶ καταγέλαστον γεγενῆσθαι, εἰρηκότα ὅτι τὸν θεὸν ὃν σέβει, ἀγνοεῖ. Μέμνηται ἐν τῆι αὐτῆι βίβλωι, ἣν ἔγραψε πρὸς Καλλιστίωνα, Τατιανοῦ γεγενῆσθαι ἐν τῆι Ῥώμηι ἀκροατὴς, καὶ εἰς τὴν ἑξαήμερον δὲ κομψὰς ὁμιλίας συνέταξε, καὶ κατὰ τῶν Φρυγῶν ἐπίσημον ἔργον, ἀνθήσας ἐπὶ τῶν χρόνων Κομόδου καὶ Σεβήρου.

CAPUT XXXVIII

[PL23.653A] Clemens, Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, Pantaeni, de quo supra retulimus, auditor, post ejus mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, et κατηχήσεων magister fuit. Feruntur ejus insignia volumina, plenaque eruditionis et eloquentiae, tam de Scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae instrumento. E quibus illa sunt, στρωματεῖς, libri octo; Ὑποτυπώσεων libri octo; adversus Gentes, liber unus; Paedagogi libri tres, de Pascha liber unus, de jejunio disceptatio, et alius qui inscribitur Quisnam dives ille sit, qui salvetur; de obtrectatione liber unus; de Canonibus ecclesiasticis, et adversum eos, 879 qui Judaeorum sequuntur errorem, liber unus, quem proprie Alexandro, Hierosolymorum episcopo, προσεφώνησε. Meminit autem in Stromatibus [PL23.653B] suis, voluminis Tatiani adversus Gentes, de quo supra diximus, et Casiani cujusdam χρονογραφίας, quod opusculum invenire non potui. Necnon et de Judaeis Aristobulum quemdam et Demetrium et Eupolemum scriptores adversus Gentes refert, qui in similitudinem Josephi ἀρχαιογονίαν Moysi et Judaicae gentis asseverant. Exstat Alexandri Hierosolymorum episcopi, qui cum Narcisso postea rexit Ecclesiam, epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulantis eis, in qua ponit in fine: Haec vobis, domini ac fratres, scripta transmisi per Clementem beatum presbyterum, virum illustrem et probatum, quem vos quoque scitis, et nunc plenius recognoscetis, qui cum huc venisset juxta providentiam et visitationem [PL23.653C] Dei, confirmavit et auxit Domini Ecclesiam. Constat, Origenem hujus fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus.

[PL23.654A] Κλήμης, Ἀλεξανδρείας πρεσβύτερος, Πανταίνου, περὶ οὗ προείπομεν, ἀκροατὴς, ὃς μετὰ τὴν τούτου τελευτὴν τὰς διατριβὰς τῆς ἐν Ἀλεξανδρείαι Ἐκκλησίας κατέσχε, καὶ κατηχήσεων διδάσκαλος γέγονεν. Ἐπίσημά τε τεύχη, παιδεύσεως καὶ εὐγλωττίας ἀνάμεστα συνέταξε, τοῦτο μὲν τῶν θείων, τοῦτο δὲ καὶ κοσμικῶν, ἀφ᾽ ὧν ἐστι τάδε̇ Στρωματεῖς ὀκτὼ, Ὑποτυπώσεων λόγοι ὀκτὼ, κατὰ τῶν Ἐθνῶν, Παιδαγωγοὶ τρεῖς, περὶ τοῦ Πάσχα εἷς, περὶ Νηστείας διάλεξις, καὶ ἕτερος ἐπιγραφόμενος Τίς ἄρα πλούσιος σωθήσεται, περὶ Κακολογίας λόγος εἷς, περὶ Κανόνων ἐκκλησιαστικῶν, καὶ κατὰ ἀκολουθούντων τῆι τῶν Ἰουδαίων πλάνηι λόγον, ὅντινα ἰδικῶς Ἀλεξάνδρωι ἐπισκόπωι Ἱεροσολύμων προσεφώνησε. 880 Μέμνηται δὲ ἐν τοῖς ἰδίοις Στρώμασιν τοῦ τεύχους Τατιανοῦ τοῦ προειρημένου κατὰ τῶν Ἐθνῶν, καὶ Κασσιανοῦ τινος [PL23.654B] χρονογραφίας, ὅπερ ἐν τοῖς παλαιοῖς εὑρεῖν οὐκ ἐδυνήθημεν. Οὐδὲν δὲ ἧττον καὶ Ἰουδαίους Ἀριστόβουλόν τινα καὶ Δημήτριον, καὶ Εὐπόλεμον ἀναφέρει, οἷα κατὰ τῶν ἐθνῶν συγγραψαμένους καθ᾽ ὁμοιότητα Ἱωσήπου, ἀρχαιογονίας Μωϋσέως, καὶ τοῦ Ἰουδαϊκοῦ ἔθνους. Ἔστι καὶ Ἀλεξάνδρου Ἱεροσολύμων Ἐπισκόπου ὃς μετὰ Νάρκισσον ὕστερον προέστη τῆς Ἐκκλησίας, Ἐπιστολὴ περὶ χειροτονίας Ἀσκληπιάδου ὁμολογητοῦ, πρὸς Ἀντιοχέας, συγχαίροντος αὐτοῖς, ἐν ἧι εἰς τὸ τέλος οὔτως λέγει̇ »Ταῦτα ὑμῖν, κύριοι ἀδελφοί τε, τὰ γράμματα πέπομφα, διὰ τοῦ εὐλαβεστάτου Κλήμεντος ἀνδρὸς περιφανοῦς, καὶ δεδοκιμασμένου, ὃν καὶ ὑμεῖς ἵστε, καὶ νῦν πλέον ἐπιγνώσεσθε ὅστις ἐνταῦθα ἐλθὸν κατὰ πρόνοιαν καὶ ἐπιφοίτησιν θεοῦ, ἐστερέωσε καὶ ηὔξησε τοῦ Κυρίου τὴν Ἐκκλησίαν. Ὡμολόγηται τὸν Ὠριγένην τούτου γεγενῆσθα [PL23.654C] μαθητήν. Ἤνθησε δὲ βασιλευόντων Σεβήρου καὶ Ἀντωνί νου τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ.

CAPUT XXXIX

Miltiades, cujus Rhodon in opere suo, quod adversus [PL23.655A] Montanum, Priscam, Maximillamque composuit, recordatur, scripsit contra eosdem volumen praecipuum, et adversus Gentes Judaeosque libros alios, et Principibus illius temporis Apologeticum dedit. Floruit autem M. Antonini Commodique temporibus.

[PL23.654C] Μιλτιάδης, οὗτινος Ῥόδων ἐν τῶι ἰδίωι συγγράμματ [PL23.656A] τῶι κατὰ Μοντανοῦ καὶ Πρισκίλλας, καὶ Μαξιμίλλας συντεθέντι, μέμνηται, ἔγραψε κατ᾽ αὐτῶν τεῦχος ἐξαίρετον, καὶ κατὰ τῶν Ἐθνῶν τε καὶ Ἱουδαίων λόγους ἄλλους. Ἐπέδωκε δὲ τῶι τηνικαῦτα βασιλεῖ ἀπολογητικὸν, ἀνθήσας τοῖς χρόνοις Μάρκου Ἀντωνίνου Κομόδου.

CAPUT XL

[PL23.655A] 881 Apollonius, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscam et Maximillam insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum, et insanas vates ejus periisse suspendio: et multa alia, in quibus de Prisca et Maximilla refert: Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse Prophetas, qui accipiunt: et mille hoc testibus approbabo. Sed et ex aliis fructibus probantur Prophetae. Dic mihi, crinem fucat Prophetes? stibio oculos linit? Prophetae [PL23.655B] vestibus et gemmis ornantur? Prophetes tabula ludit et tesseris? Propheta fenus accipit? Respondeant, utrum hoc fieri liceat, an non: meum est approbare, quod fecerint. Dicit in eodem libro, quadragesimum esse annum usque ad tempus, quo ipse scribebat librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis, quae scripsit περὶ ἐκστάσεως, septimum proprie adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia, quae ille arguit, conatur defendere. Floruit autem Apollonius sub Commodo Severoque principibus.

[PL23.656A] 882 Ἀπολλώνιος, ἀνὴρ ἐλλογιμώτατος, ἔγραψε κατὰ Μοντανοῦ, Πρισκίλλας καὶ Μαξιμίλλας μέγα καὶ ἐπίσημον τεῦχος, ἐν ὧι φησι Μοντανὸν καὶ τὰς μαινομένας προφήτιδας ἀπάγξασθαι, καὶ ἕτερα πολλὰ, ἐν οἷς περὶ Πρισκίλλας καὶ Μαξιμίλλας λέγει. Εἰ ἀρνοῦνται αὐτὰς εἰληφέναι δῶρα, ὁμολογήσουσι μὴ εἶναι προφήτας τοὺς δεχομένους δῶρα, καὶ διὰ χιλίων τοῦτο ἐλέγχω μαρτύρων. Ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἑτέρων ἔργων προφῆται δοκιμάζονται. Εἶπέ μοι, κόμην βάπτει προφήτης; στιβίωι τοὺς ὀφθαλμοὺς χρίει; προφήτης [PL23.656B] ἐσθήματι καὶ μαργαρίταις κοσμεῖται; προφήτης τάβλαι καὶ βολίοις παίζει; τόκους λαμβάνει προφήτης; ἀποκριθῶσιν, εἰ τοῦτο γενέσθαι ἐξὸν, ἢ καὶ μὴ, καὶ ἐμόν ἐστι ἐλέγξαι ὅτι περ πεποιήκασι. Λέγει ἐν αὐτῆι τῆι βίβλωι, τεσσαρακοστὸν εἶναι ἐνιαυτὸν ἕως τοῦ καιροῦ, ἐν ὧι καὶ αὐτὸς συγγράφεται, ἀφ᾽ οὗ τὴν ἀρχὴν ἐδέξατο ἡ αἵρεσις ἡ κατὰ Φρύγας. Τερτυλλιανὸς δὲ ἐκδεδωκὸς λόγους ἓξ κατὰ τῆς Ἐκκλησίας περὶ ἐκστάσεως, τὸν ἕβδομον ἰδικῶς κατὰ Ἀπολλωνίου συνέταξεν, ἐν ὧι πάντα ἅπερ ἐκεῖνος εὐθύνειν ἐπιχειρεῖ, ἐκδικεῖ. Ἤνθησε δὲ Ἀπολλώνιος ἐπὶ Κομόδου καὶ Σεβήρου.

CAPUT XLI

Serapion, undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiae episcopus ordinatus, scripsit epistolam ad [PL23.655C] Caricum et Pontium, de haeresi Montani, in qua et haec addit: Ut autem 883 sciatis falsi hujus [PL23.657A] dogmatis, id est, novae prophetiae ab omni mundo insaniam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiae episcopus, litteras. Ad Domninum quoque, qui persecutionis tempore ad Judaeos declinaverat, volumen composuit; et alium de Evangelio, quod sub nomine Petri fertur, librum ad Rhosensem Ciliciae Ecclesiam, quae in haeresim ejus lectione diverterat. Leguntur et sparsim ejus breves epistolae, auctoris sui ἀσκήσει et vitae congruentes.

[PL23.656B] Σαραπίων, τῶι ἐνδεκάτωι ἐνιαυτῶι Κομόδου τοῦ βασιλέως, χειροτονθεὶς τῆς Ἀντιοχέων ἐκκλησίας ἐπίσκοπος ἔγραψεν [PL23.656C] ἐπιστολὴν πρὸς Καρῖνον καὶ Πόντιον, περὶ τῆς αἱρέσεως Μοντανοῦ ταῦτα προσθείς̇ »Ἵνα δὲ 884 γνῶτε τὴν βλάστην [PL23.658A] τοῦ δόγματος τούτου, τῆς καινῆς λέγω προφητείας, καὶ τὴν ἐν ὅλωι τῶι κόσμωι μανίαν ἀποδοκιμαστέαν ὑπάρχειν, ἔπεμψα ὑμῖν Ἀπολλιναρίου τοῦ μακαριωτάτου, ὃς γέγονεν Ἱεραπολίτης Ἀσίας ἐπίσκοπος, γράμματα̇ καὶ πρὸς Δόμνον δὲ τὸν τῶι καιρῶι τοῦ διωγμοῦ πρὸς τοὺς Ἰουδαίους κατανεύσαντα συνέταξε τεῦχος, καὶ ἄλλο περὶ τοῦ Εὐαγγελίου, ὅπερ ἐπ᾽ ὀνόματι Πέτρου φέρεται, καὶ πρὸς τὴν ἐν Ῥόσωι τῶν Κιλίκων Ἐκκλησίαν βίβλον, ἥτις εἰς τὴν αἵρεσιν αὐτοῦ ἐξεστράφη, καί τινας εἰς ἀνάγνωσιν τῆς τούτου αἱρέσεως μετήνεγκεν. Ἀναγινώσκονται δὲ καὶ σποράδην βραχύταται αὐτοῦ ἐπιστολαὶ τῆι ἀσκήσει καὶ τῶι βίωι αὐτοῦ συνάιδουσαι.

CAPUT XLII

[PL23.657A] Apollonius, Romanae urbis senator, sub Commodo principe a servo Severo proditus, quod Christianus esset, impetrato, ut rationem fidei suae redderet, [PL23.657B] insigne volumen composuit, quod in senatu legit; et nihilominus sententia senatus, pro Christo capite truncatus est veteri apud eos obtinente lege, absque negatione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium pertracti essent.

[PL23.658A] Ἀπολλώνιος. Ῥώμης συγκλητικὸς, ἐπὶ Κομόδου τοῦ βασιλέως παρὰ τοῦ δούλου παρὰ Σεβήρωι προδοθεὶς Χριστιανὸς εἶναι, ἐπιταγείς τε τῆς οἰκείας πίστεως δοῦναι λόγον, [PL23.658B] μέγα τεῦχος συνέταξεν, ὅπερ ἐν τῆι συγκλήτωι ἀνέγνω, καὶ οὕτως οὐδὲν ἧττον ἀποφάσει τῆς συγκλήτου, ὑπὲρ τοῦ Χριστοῦ ἀπετμήθη, παλαιᾶς παρ᾽ αὐτοῖς κατεχούσης συνηθείας, δίχα ἀρνήσεως μὴ ἀφεθῆναι τοὺς Χριστιανοὺς, τοὺς ἅπαξ εἰς τὴν αὐτῶν ἀκρόασιν ἐλκυσθέντας.

CAPUT XLIII

[PL23.657B] Theophilus, Caesareae Palaestinae (quae olim Turris Stratonis vocabatur) Episcopus, sub Severo principe, adversum eos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha faciebant, cum caeteris Episcopis synodicam valde utilem composuit epistolam.

[PL23.658B] Θεόφιλος, Καισαρείας Παλαιστίνης, ἥτις πρώην πύργος Στράτωνος ἐκαλεῖτο, ἐπίσκοπος, ἐπὶ Σεβήρου τοῦ βασιλέως, κατὰ τῶν ἐπιτελούντων τὸ πάσχα μετὰ τῶν Ἰουδαίων τῆι τεσσαρεσκαιδεκάτηι τῆς σελήνης, συνοδικὴν ἐπιστολὴν πάνυ θαυμαστὴν μετὰ ἑτέρων συνέταξεν.

CAPUT XLIV

[PL23.657B] 885 Bacchylus, Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus, de Pascha ex omnium qui in Achaia erant episcoporum persona, [PL23.657C] elegantem librum scripsit.

[PL23.658B] 886 Βακχύλος, Κορίνθου ἐπίσκοπος, ὁμοίως Σεβήρου βασιλεύοντος λαμπρὸς ὑπάρχων, περὶ τοῦ πάσχα ἐκ προσώπου πάντων τῶν ἐν Ἀχαΐαι ἐπισκόπων θαυμαστὴν [PL23.658C] συνέταξε βίβλον.

CAPUT XLV

[PL23.657C] Polycrates, Ephesiorum episcopus, cum caeteris episcopis Asiae, qui juxta quamdam veterem consuetudinem cum Judaeis decima quarta luna Pascha celebrabant, scripsit adversus Victorem, episcopum Romanum, epistolam synodicam, in qua docet, se apostoli Joannis, et veterum auctoritatem sequi: [PL23.659A] de qua haec pauca excerpsimus: Nos igitur inviolabilem celebramus diem, neque addentes aliquid, neque dementes. Etenim in Asia elementa maxima dormierunt, quae resurgent in die Domini, quando venturus est de coelis in majestate sua, suscitaturus omnes sanctos: Philippum loquor de duodecim Apostolis, qui dormivit Hierapoli, et duas filias ejus, quae virgines senuerunt, et aliam ejus filiam, quae Spiritu sancto plena in Epheso occubuit. Sed et Joannes, qui super pectus Domini recubuit, et pontifex ejus auream laminam in fronte portans, martyr et doctor in Epheso dormivit: et Polycarpus, episcopus et martyr, Smyrnae cubat. 887 Thraseas quoque episcopus et martyr de Eumenia in eadem Smyrna requiescit. Quid necesse est Sagaris episcopi et martyris recordari, qui in Laodicea [PL23.659B] soporatur, et Papirii beati, et Melitonis in sancto Spiritu eunuchi, qui semper Domino serviens, positus est in Sardis, et exspectat in adventu ejus resurrectionem? Hi omnes observaverunt Paschae diem decima quarta luna, ab Evangelica traditione in nullam partem declinantes, et Ecclesiasticum sequentes canonem. Ego quoque minimus omnium vestrum Polycrates, secundum doctrinam propinquorum meorum, quos et secutus sum: septem siquidem fuerunt propinqui mei episcopi, et ego octavus: semper Pascha celebravi, quando populus Judaeorum azyma faciebat. Itaque, fratres, sexaginta quinque annos aetatis meae natus in Domino, et a multis ex toto orbe fratribus eruditus, peragrata omni Scriptura, non formidabo eos, qui nobis minantur. Dixerunt enim majores mei: Obedire [PL23.659C] Deo magis oportet, quam hominibus. Haec propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit temporibus Severi Principis, eadem aetate qua Narcissus Hierosolymae.

[PL23.658C] Πολυκράτης, Ἐφέσου ἐπίσκοπος, μετὰ τῶν λοιπῶν Ἀσίας ἐπισκόπων, τῶν ἐπιτελούντων τὴν ἑορτὴν τοῦ πάσχα μετὰ τῶν Ἰουδαίων τῆι τεσσαρεσκαιδεκάτηι τῆς σελήνης, κατὰ Βίκτωρος ἐπισκόπου Ῥώμης ἐπιστολὴν συνοδικὴν ἐξέδωκε, διδάσκων ὀφείλειν Ἰωάννου τοῦ ἀποστόλου, καὶ τῆι παλαιᾶι ἐξακολουθεῖν αὐθεντίαι, ἁφ᾽ ἧς ὀλίγα [PL23.660A] διηγήσομαι̇ Ἡμεῖς τοίνυν ἀμίαντον ἐπιτελοῦμεν τὴν ἑορτὴν, μηδὲ προστιθέντες, μηδὲ ὑπεξαιροῦντες. Καὶ γὰρ ἐν τῆι Ἀσίαι μεγάλα στοιχεῖα ἐκοιμήθη, ἅπερ ἀναστήσεται ἐν τῆι ἡμέραι τοῦ Κυρίου, ὅτ᾽ ἂν ἔλθηι ἐκ τῶν οὐρανῶν ἐν τῆι οἰκείαι δόξηι, ἐγείρων πάντας τοὺς ἁγίους̇ Φίλιππον λέγω ἐκ τῶν δώδεκα Ἀποστόλων, ὃς ἐκοιμήθη ἐν Ἱεραπόλει, καὶ τὰς δύο θυγατέρας, αἵτινες παρθένοι ἐγήρασαν, καὶ ἑτέραν αὐτοῦ θυγατέρα, ἥτις ἐν ἁγίωι Πνεύματι πεπληρωμένη, ἐν Ἐφέσωι ἐτελειώθη. Καὶ Ἰωάννης, ὃς ἐπὶ τὸ στῆθος τοῦ Κυρίου ἀνεκλίθη, καὶ ἱερεὺς αὐτοῦ γέγονε χρυσοῦν πέταλον ἐν τῶι μετώπωι βαστάζων, μάρτυς καὶ διδάσκαλος ἐν τῆι Ἐφέσωι ἐκοιμήθη, καὶ Πολύκαρπος ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἐν τῆι Σμύρνηι κατάκειται, καὶ Θρασέας ἐπίσκοπος καὶ μάρτυς ἀπὸ Εὐμενείας ἐν τῆι αὐτῆι Σμύρνηι ἀνεπαύη. Οὐκ ἔστιν ἀνάγκη Σαγάρεως ἐπισκόπου καὶ μάρτυρος [PL23.660B] μεμνῆσθαι, τοῦ ἐν Λαοδικείαι ἀναπαυσαμένου, καὶ Παπυρίου τοῦ μακαριωτάτου, καὶ Μελίτωνος ἐν τῶι ἁγίωι Πνεύματι εὐνούχου, ὅστις ἀεὶ τῶι Κυρίωι λατρεύων, ἐν Σάρδεσι κατετέθη, καὶ περιμένει ἐν τῆι αὐτοῦ ἐλεύσει τὴν ἀνάστασιν. Οὗτοι πάντες παρεφύλαξαν τὴν ἡμέραν τοῦ πάσχα, τῆι τεσσαρεσκαιδεκάτηι τῆς σελήνης, ἀπὸ τῆς Εὐαγγελικῆς παραδόσεως εἰς οὐδὲν μέρος ἀπονεύοντες, καὶ Ἐκκλησιαστικῶι κανόνι ἑπόμενοι. Κἀιγὼ δὲ ἐλάχιστος πάντων ὑμῶν Πολυκράτης, κατὰ τὴν διδαχὴν τῶν πλησίον μου, οἷς καὶ ἐξηκολούθησα̇ καὶ γὰρ ἑπτὰ ἐγένοντο συγγενεῖς μου 888 ἐπίσκοποι, κἀιγὼ ὄγδοος̇ ἀεὶ τὸ πάσχα ἐτέλεσα, ὅτε ὁ τῶν Ἰουδαίων λαὸς τὰ ἄζυμα ἐποιεῖτο. Τοιγαροῦν, ἀδελφοὶ, ἑξήκοντα πέντε ἄγων ἔτη ἐν Κυρίωι, καὶ παρὰ πολλῶν ἐκ πάσης τῆς οἰκουμένης ἀδελφῶν παιδευθεὶς, ἐντυχὼν πάσηι γραφῆι οὐ δειλιάσω τοὺς ἀπειλουμένους [PL23.660C] ἡμῖν. Ἔφησαν γὰρ οἱ προηγησάμενοί μου, Πειθαρχεῖν μᾶλλον θεῶι δεῖ ἢ ἀνθρώποις. Ταῦτα διὰ τοῦτο τέθεικα, ἵνα τὴν τοῦ ἀνδρὸς αὐθεντίαν ἐξ ἐλαχίστου συντάγματος ὑποδείξω. Ἤνθησεν ἐν τοῖς χρόνοις Σεβήρου τοῦ βασιλέως, ὁπηνίκα καὶ Νάρκισσος ἐν Ἱεροσολύμοις.

CAPUT XLVI

[PL23.661A] Heraclitus sub Commodi Severique imperio in Apostolum Commentarios composuit.

[PL23.662A] Ἡράκλεις ἐπὶ Κομόδου καὶ Σεβήρου βασιλέως τὸν Ἀπόστολον ὑπεμνημάτισεν.

CAPUT XLVII

[PL23.661A] Maximus, sub iisdem principibus famosam quaestionem insigni volumine ventilavit, unde malum, et quod materia a Deo facta sit.

[PL23.662A] Μάξιμος ἐπὶ τῶν αὐτῶν βασιλέων θαυμαστὸν ζήτημα ἐν ἐπισήμωι τεύχει συνέταξε, τουτέστιν, Πόθεν τὸ κακὸν, καὶ ὅτι ἐκ τοῦ Θεοῦ ἡ ὕλη ἐδόθη.

CAPUT XLVIII

[PL23.661A] 889 Candidus, regnantibus supra scriptis, in Hexaemeron pulcherrimos tractatus edidit.

[PL23.662A] 890 Κάνδιδος βασιλευόντων τῶν προγεγραμμένων, εἰς τὴν Ἐξαήμερον ὡραίας συνέταξεν ὁμιλίας.

CAPUT XLIX

[PL23.661A] Appion, sub Severo principe, similiter in Hexaemeron tractatus fecit.

[PL23.662A] Ἀπίων ἐπὶ Σεβήρου τοῦ βασιλέως, ὁμοίως εἰς τὴν Ἐξαήμερον ὁμιλίας συνεγράψατο.

CAPUT L

[PL23.661B] Sextus sub imperatore Severo, librum de resurrectione scripsit.

[PL23.662B] Σέξτος ἐπὶ Σεβήρου τοῦ βασιλέως, βίβλον περὶ τῆς ἀναστάσεως συνεγράψατο.

CAPUT LI

Arabianus sub eodem principe, edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia.

[PL23.662B] Βραβιανὸς ἐπὶ τοῦ αὐτοῦ βασιλέως, ἐξέδωκέ τινα συντάγματα τῶν Χριστιανῶν δόγματι προσήκοντα.

CAPUT LII

[PL23.661B] Judas de septuaginta apud Danielem hebdomadibus plenissime disputavit, et chronographiam superiorum temporum usque ad decimum Severi produxit annum. In qua erroris arguitur, quod adventum Antichristi circa sua tempora futurum esse dixerit: sed hoc ideo, quia magnitudo persecutionum praesentem mundi minabatur occasum.

[PL23.662B] Ἰούδας περὶ τῶν ἑβδομήκοντα ἑβδομάδων τῶν κατὰ Δανιὴλ ἀκριβῶς ἐξηγήσατο, καὶ χρονογραφίαν τῶν ἀνωτέρω χρόνων, ἕως τοῦ δεκάτου ἐνιαυτοῦ Σεβήρου τοῦ βασιλέως συνέταξεν, ἐν ἧι καταγινώσκεται τὴν τοῦ Ἀντιχρίστου ἐπιστασίαν, περὶ τοὺς ἰδίους καιροὺς φήσας πλησιάζειν̇ τὸ γὰρ μέγεθος τοῦ τότε διωγμοῦ, ὡσανεὶ παροῦσαν ἐμήνυε τῆς οἰκουμένης ἀπώλειαν.

CAPUT LIII

[PL23.661C] Tertullianus presbyter, nunc demum primus post Victorem et Appollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre Centurione Proconsulari. Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem, qui se beati Cypriani, jam grandis aetatis, notarium, cum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret, 891 referreque sibi [PL23.663A] solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem praeterisse, ac sibi crebro dicere, Da magistrum: Tertullianum videlicet significans. Hic cum usque ad mediam aetatem presbyter Ecclesiae permansisset, invidia postea et contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris Novae Prophetiae meminit, specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de monogamia, de ecstasi libros sex, et septimum, quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa, quae non exstant opuscula condidisse.

[PL23.662C] Τερτυλλιανὸς πρεσβύτερος, νῦν πρῶτος μετὰ Βίκτωρα καὶ Ἀπολλώνιον ψηφίζεται τοὺς Ῥώμαϊκοὺς, ἐκ τῆς Καρχηδόνος τῆς Ἀφρικῆς ὁρμώμενος, πατρὸς κεντυρίωνος ἀντυπατιανοῦ. Οὗτος δεινὸς καὶ σφόδρα εὐφυὴς ἐπὶ Σεβήρου καὶ Ἀντωνίνου τοῦ ἐπίκλην Καρακάλου, ἤνθησε, πολλὰ συντάξας τεύχη, ἅτινα διὰ τὸ πολλοῖς εἶναι ἐγνωσμένα παραλιμπάνομεν. Συνέτυχον ἐγὼ Παύλωι ἀπὸ Κονκορδίας τῆς Ἰταλίας γέροντι ὅστις τοῦ μακαριωτάτου Κυπριανοῦ νοτάριον, λοιπὸν πρεσβύτην ἔλεγεν, ἔτι νέος ὢν ἑωρακέναι ἐν τῆι Ῥώμηι καί ἀκηκοέναι παρ᾽ αὐτοῦ ὡς οὐδεμίαν σχεδὸν ἡμέραν διετέλεσε Κυπριανὸς ἀναγνωσμάτων [PL23.664A] Τερτυλλιανοῦ χωρὶς, συνεχῶς λέγοντος τοῦ αὐτοῦ 892 Κυπριανοῦ, Ἐπίδος τὸν διδάσκαλον, Τερτυλλιανὸν δηλονότι μηνύων. Οὗτος ἄχρι μέσης ἡλικίας πρεσβύτερος τῆς ἡμετέρας ἐκκλησίας γέγονεν, ὕστερον δὲ φθόνωι καὶ προπηλακισμοῖς τῶν κληρικῶν τῆς ἐν Ῥώμηι Ἐκκλησίας, εἰς τὸ Μοντανοῦ δόγμα ὀλισθήσας, πολλὰς συνέταξε βίβλους, καινῆς προφητείας μέμνηται, καὶ ἰδικῶς κατὰ τῆς Ἐκκλησίας συνεγράψατο, οὐδὲν δὲ ἧττον περὶ σωφροσύνης, περὶ διωγμοῦ, περὶ νηστείας, περὶ μονογαμίας, περὶ ἐκστάσεως λόγους ἓξ, καὶ ἕδδομον κατὰ Ἀπολλωνίου, καὶ ἕτερα πάμπολλα, ζήσας ἕως γήρως ἐσχάτου.

CAPUT LIV

[PL23.663B] Origenes, qui et Adamantius, decimo Severi Pertinacis anno adversum Christianos persecutione commota, a Leonide Patre, Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua, pauper relinquitur, annos natus circiter decem et septem. Rem enim familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. Hic Alexandriae dispersa Ecclesia, decimo octavo aetatis suae anno, κατηχήσεων opus aggressus, postea a Demetrio, ejus urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit: et cum jam mediae esset aetatis, et propter Ecclesias Achaiae, quae pluribus 893 haeresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticae epistolae Athenas per Palaestinam pergeret, a Theoctisto et Alexandro, Caesareae et Hierosolymorum [PL23.663C] episcopis, presbyter ordinatus Demetrii [PL23.665A] offendit animum; qui tanta in eum debacchatus est insania, ut per totum mundum super nomine ejus scriberet. Constat eum, antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub Zephyrino episcopo, et statim Alexandriam reversum, Heraclan presbyterum, qui sub habitu philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse κατηχήσεως, qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam.

Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmilianus, Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia eum invitavit, et diu tenuit, et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu Caesareae in sanctis Scripturis ab eo eruditus est. Sed et illud, quod ad Mammeam, matrem Alexandri imperatoris, religiosam feminam, rogatus venit Antiochiam, [PL23.665B] et summo honore habitus est: quodque ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem ejus litteras fecit, quae usque hodie exstant. Quis ignorat et quod tantum in Scripturis divinis habuerit studii, ut etiam Hebraeam linguam, contra aetatis gentisque suae naturam edisceret: et exceptis Septuaginta interpretibus, alias quoque editiones in unum congregaret volumen: Aquilae scilicet Pontici proselyti, et Theodotionis Hebionei, et Symmachi ejusdem dogmatis, qui in Evangelium quoque κατὰ Ματθαῖον scripsit commentarios, de quo et suum dogma confirmare conatur. Praeterea quintam et sextam et septimam editionem, quas etiam nos de ejus bibliotheca habemus, miro labore reperit, et cum caeteris [PL23.665C] editionibus comparavit.

895 Et quia indicem operum ejus in voluminibus epistolarum, quas ad Paulam scripsimus, in quadam epistola contra Varronis opera conferens posui, nunc omitto: illud de immortali ejus ingenio non tacens, quod dialecticam quoque et geometriam, et arithmeticam, musicam, grammaticam et rhetoricam, omniumque philosophorum sectas ita didicit, [PL23.667A] ut studiosos quoque saecularium litterarum sectatores haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum miri fierent: quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione saecularis litteraturae in fide Christi eos institueret. De crudelitate autem persecutionis, quae adversum Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desaeviret, quem et interfecit, superfluum est dicere: cum etiam Fabianus, Romanae Ecclesiae episcopus, in ipsa occubuerit, et Alexander Babylasque Hierosolymorum et Antiochenae Ecclesiae pontifices, in carcere pro confessione Christi dormierint. Et super Origenis statu si quis scire velit, quid actum sit, primum quidem de epistolis ejus, quae post persecutionem ad diversos missae sunt: deinde de sexto [PL23.667B] Eusebii Caesariensis ecclesiasticae historiae libro, et pro eodem Origene in sex voluminibus, poterit liquido cognoscere. Vixit usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad LXIX aetatis suae annum; et mortuus est Tyri, in qua urbe et sepultus est.

[PL23.664B] Ὠριγένης, ὁ καὶ Ἀδαμάντιος, δεκάτωι ἐνιαυτῶι Σεβήρου τοῦ Περτίνακος κατὰ τῶν Χριστιανῶν διωγμοῦ κινηθέντος, παρὰ Λεωνίδου πατρὸς, τοῦ καὶ μαρτυρήσαντος, μετὰ ἓξ ἀδελφῶν καὶ μητρὸς χήρας πένης κατελείφθη, ἐτῶν περί που ἑπτακαίδεκα. Τοῦτων γὰρ ἡ περιουσία διὰ τὸ εἶναι Χριστιανῶν ἐδημίσθη. Ὅστις ἐν Ἀλεξανδρείαι διασκορπισθεῖσαν τὴν Ἐκκλησίαν ὀκτωκαίδεκα ἐτῶν τὴν ἡλικίαν ἄγων, κατηχήσεων ἐπιστήμην παρειληφὼς, μετ᾽ οὐ πολὺ παρὰ Δημητρίου τῆς αὐτῆς πόλεως ἐπισκόπου, εἰς τόπον Κλήμεντος πρεσβυτέρου κατασταθεὶς, ἐπὶ ἔτη πολλὰ διέπρεψε, μεσῆλιξ τε γενόμενος, διὰ τὰς ἐν τῆι Ἀχαΐαι Ἐκκλησίας, αἵτινες παρὰ πολλῶν αἱρέσεων ἐσκύλοντο, ἐπὶ μαρτυρίαι Ἐκκλησιαστικῆς ἐπιστολλῆς 894 ἀπιὼν διὰ Παλαιστίνης εἰς Ἀθήνας, παρὰ Θεοκτίστου καὶ Ἀλεξάνδρου Καισαρείας καὶ Ἱεροσολύμων ἐπισκόπων, πρεσβύτερος [PL23.664C] χειροτονηθεὶς, Δημητρίωι προσέκρουσεν, ὅστις τοιαύτηι [PL23.666A] κατ᾽ αὐτοῦ ἐχρήσατο ἀνοίαι, ὥστε ἐπ᾽ ὀνόματι αὐτοῦ πᾶσαν τὴν οἰκουμένην γράψαι. Πρὸ τοῦ δὲ μετελθεῖν εἰς Καισάρειαν, τὴν Ῥώμην κατείληφεν ἐπὶ Ζεφυρίνου ἐπισκόπου, εὐθύς τε εἰς Ἀλεξάνδρειαν ἀναζεύξας, Ἡρακλᾶν τὸν πρεσβύτερον τὸν ἐν σχήματι φιλοσόφου διατελοῦντα, βοηθὸν συνελάβετο κατηχήσεως, ὅστις καὶ μετὰ Δημήτριον τὴν Ἀλεξανδρέων ἐυβέρνησεν Ἐκκλησίαν. Ὅσης δὲ δόξης ἐγένετο, ἐκ τούτου δηλοῦται̇ Φιρμιλλιανὸς γὰρ Καισαρείας ἐπίσκοπος μετὰ πάσης τῆς Καππαδοκίας καὶ προέπεμψεν αὐτὸν, καὶ ἐπὶ πολὺ κατέσχε, καὶ ὕστερον προφάσει τῶν ἁγίων τόπων εἰς Παλαιστίνην ἐλθὼν, ἐν τῆι Καισαρέων παρ᾽ αὐτοῦ τὰς θείας ἐπαιδεύθη γραφάς. Κἀικεῖνο δὲ οὐδεὶς ἀγνοεῖ, ὅτι περ πρὸς Μαμέαν τὴαν τὴν μητέρα Ἀλεξάνδρου τοῦ βασιλέως εὐλαβεστάτην γυναῖκα παρακληθεὶς. ἦλθεν εἰς Ἀντιόχειαν, καὶ ἐν μεγίστηι γέγονε [PL23.666B] τιμῆι̇ καὶ πρὸς Φίλιππον τὸν βασιλέα τὸν πρῶτον ἐκ τῶν Ῥωμαίων βασιλέων Χριστιανὸν γενόμενον, καὶ πρὸς τὴν τούτου μητέρα γράμματα ἀπέσταλεν, ἄχρι τοῦ παρόντος τυγχάνοντα̇ καὶ ὅτι τοσαύτην ἔσχε σπουδὴν περὶ τὰς θείας γραφὰς, ὥστε καὶ τὴν Ἐβραϊκὴν διάλεξιν ἐναντιουμένην τῆι τε ἡλικίαι, καὶ τῆι οἰκείαι φύσει, ἐκμαθεῖν̇ καὶ δίχα τῶν ἑβδομήκοντα ἑρμηνευτῶν, ἄλλας ἐκδόσεις εἰς ἓν συναγαγεῖν, Ἀκύλα λέγωι Ποντικοῦ προσηλύτου, καὶ Θεοδοτίωνος Ἡβιωναίου, καὶ Συμμάχου τοῦ αὐτοῦ δόγματος, ὃς τὸ κατὰ Ματθαῖον Εὐαγγέλιον ὐπεμνημάτισε, δι᾽ οὗ καὶ τὸ ἴδιον δόγμα βεβαιῶσαι σπεύδει. Ὁμοίως δὲ πέντε καὶ ἓξ καὶ ἑπτὰ τὰς ἐκδόσεις, ἅστινας καὶ ἡμεῖς ἐκ τῆς αὐτοῦ βιβλιοθήκης ἔσχομεν, πολλῶι πόνωι εὑρὼν, μετὰ ἑτέρων ἐκδόσεων ὠνήσατο. Καὶ ἐπειδὴ τὸν ἔλεγχον τῶν αὐτοῦ συνταγμάτων ἐν τῶι τεύχει τῶν ἐπιστολῶν τῶν [PL23.666C] πρὸς Παύλαν παρ᾽ ἡμῶν γραφεισῶν, ἐν μιᾶι ἐπιστολῆι συγκρίνων τοῖς Βάῤῥωνος ἔργοις τέθεικα, νῦν παραλιμπάνω, ἐκεῖνο περὶ τῆς αὐτοῦ ἀθανάτου εὐφυΐας μὴ σιωπῶν, ὅτι περ διαλεκτικὴν, καὶ γεωμετρικὴν, ἀριθμητικὴν, μουσικὴν, γραμματικὴν, 896 καὶ ῥητορικὴν, καὶ πάντων τῶν φιλοσόφων τὰ δόγματα, οὕτως ἐξέμαθεν, ὥστε σπουδαστὰς τῶν κοσμικῶν γραμμάτων ἀκροατὰς ἐσχηκέναι, καὶ ἐξηγεῖσθαι αὐτοῖς ἑκάστοτε, συνδρομάς τε [PL23.668A] πρὸς αὐτὸν πολλὰς γίνεσθαι, ἃς διὰ τοῦτο ἐδέχετο, ἐφ᾽ ὧιγε προφάσει τῆς διδασκαλίας, εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ πίστιν ἀνάγειν πάντας. Περὶ γὰρ τῆς ὠμότητος τοῦ διωγμοῦ, τοῦ κατὰ τῶν Χρισιανῶν ἐπὶ Δεκίου κινηθέντος̇ ἐλύσσα γὰρ εἰς Φιλίππου εὐλάβειαν, ὃν καὶ ἀπέκτεινεν̇ εἰπεῖν ἡγοῦμαι περισσόν. Ἐν αὐτῶι γὰρ τῶι διωγμῶι, καὶ Φαβιανὸς ὁ Ῥώμης ἐπίσκοπος ἐτελεύτησεν, καὶ Ἀλέξανδρος καὶ Βαβύλας Ἱεροσολύμων καὶ Ἀντιοχείας ἐπίσκοποι, ἐν τῆι φυλακῆι ὁμολογηταὶ ἐκοιμήθησαν. Εἴ τις γὰρ περὶ Ὠριγένους μαθεῖν ἐθελήσηι, πρῶτον μὲν ἐκ τῶν ἐπιστολῶν αὐτοῦ, τῶν μετὰ τὸν διωγμὸν πρὸς διαφόρους ἀποσταλεισῶν, ἔπειτα δὲ καὶ ἀπὸ τοῦ ἕκτου λόγου τῆς Εὐσεβίου Καισαρείας ἐπισκόπου ἱστορίας, καὶ ὑπὲρ τοῦ αὐτοῦ Ὠριγένους βιβλίων ἓξ τηλαυγῶν μαθεῖν δυνήσεται. Ἔζησεν ἕως Γάλλου καὶ Βολουσιανοῦ, τοῦτ᾽ ἔστιν ἕως [PL23.668B] ἐννάτου καὶ ἑξηκοστοῦ τῆς ἡγλικίας αὐτοῦ ἔτους, καὶ ἐκοιμήθη ἐν Τύρωι, ἐν ἧι καὶ ἐτάφη.

CAPUT LV

[PL23.667B] Ammonius, vir disertus et valde eruditus in philosophia, eodem tempore Alexandriae clarus habitus est: qui inter multa ingenii sui et praeclara monumenta etiam de consonantia Moysi et Jesu elegans opus composuit, et evangelicos canones excogitavit, quos postea secutus est Eusebius Caesariensis. Hunc falso accusat Porphyrius, quod ex Christiano Ethnicus fuerit, cum constet eum usque [PL23.667C] ad extremam vitam Christianum perseverasse.

[PL23.668B] Ἀμμώνιος ὁ ἐλλογιμώτατος καὶ φιλοσοφίας πεπαιδευμένος, ἐν τοῖς αὐτοῖς χρόνοις ἐν Ἀλεξανδρείαι λαμπρὸς φανεὶς, μεταξὺ τῶν συνταγέντων παρ᾽ αὐτοῦ περιφανῶν λόγων, καὶ περὶ τῆς συμφωνίας Μωϋσέως καὶ Ἰησοῦ βίβλον θαυμαστὴν συνέθηκε, καὶ εὐαγγελικοὺς κανόνας ἐφεῦρεν, οὗς μετὰ ταῦτα ἐξηκολούθησεν Εὐσέβιος ὁ Καισαρεύς. Τούτου πλαστῶς κατηγορεῖ ὁ Πορφύριος, φάσκων ἀπὸ Χριστιανῶν ἐθνικὸν γεγενῆσθαι, ὅστις ἄχρι τῆς τελευταίας [PL23.668C] Χριστιανὸς διετέλεσεν.

CAPUT LVI

[PL23.667C] 897 Ambrosius primum Marcionites, deinde ab Origene correctus, Ecclesiae diaconus, et confessionis Dominicae gloria insignis fuit, cui et Protocteto [PL23.669A] presbytero liber Origenis de Martyrio scribitur. Hujus industria, et sumptu et instantia adjutus infinita Origenes dictavit volumina. Sed et ipse, quippe ut vir nobilis, non inelegantis ingenii fuit, sicut ejus ad Origenem epistolae indicio sunt. Obiit ante mortem Origenis; et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis moriens non recordatus sit.

[PL23.668C] 898 Ἀμβρόσιος πρῶτον Μαρκιωνιστὴς, ὕστερον παρὰ Ὠριγένους διορθωθεὶς, ἐκκλησίας διάκονος, καὶ θείας ἐξομολογήσεως ἐπίσημος ἐγένετο, τούτωι ὑπὲρ Θεοκτίστου [PL23.670A] πρεσβυτέρου βίβλος Ὠριγένους περὶ τοῦ Μαρτυρίου γράφεται. Τῆι σπουδῆι τούτου καὶ ἀναλώμασι καὶ ἐπείξει, πρὸς τοῦτον πάμπολλα Ὠριγένης ἐπέστειλε συντάγματα. Ἀλλὰ καὶ αὐτὸς ἀνὴρ εὐγενέστατος ὢν, οὐκ ἄκομψος ἐν τῆι εὐφυΐαι ἐγένετο, καθὰ αἱ πρὸς Ὠριγένην τούτου δηλοῦσιν ἐπιστολαί. Ἐτελεύτησε δὲ πρὸς Ὠριγένους̇ καὶ ἐν τούτωι παρὰ πολλῶν καταγινώσκεται, ὅτι περ πλούσιος ὢν, τοῦ οἰκείου φίλου γέροντος καὶ πένητος τελευτῶν οὐκ ἐμνήσθη.

CAPUT LVII

[PL23.669A] Tryphon,, Origenis auditor, ad quem nonnullae ejus exstant epistolae, in Scripturis eruditissimus fuit. Quod quidem et multa ejus sparsim ostendunt opuscula, sed praecipue liber, quem composuit de Vacca rufa in Deuteronomio, et de Dichotomematibus, quae cum columba et turture Abraham ponuntur [PL23.669B] in Genesi.

[PL23.670A] Τρύφων Ὠριγένους ἀκροατὴς, πρὸς ὃν πολλαί εἰσιν ἐπιστολαὶ, ἐν ταῖς θείαις γραφαῖς πεπαιδευμένος, καθὰ σποράδην δείκνυσι συντάγματα, καὶ ἐξαιρέτως ἡ βίβλος, περὶ Βουθηλείας τῆς ἐν τῶι Δευτερονομίωι, καὶ περὶ τῶν Διχοτομούντων, ἅτινα μετὰ τῆς περιστερᾶς καὶ τρυγόνος τοῦ Ἀβραὰμ ἐν τῆι Γενέσει ἀναγινώσκομεν.

CAPUT LVIII

[PL23.669B] Minucius Felix, Romae insignis causidicus, scripsit Dialogum Christiani et Ethnici disputantium, qui Octavius inscribitur. Sed et alius sub nomine ejus fertur de Fato, vel contra mathematicos, qui cum sit et ipse diserti hominis, non mihi videtur cum superioris libri stylo convenire. Meminit hujus Minucii et Lactantius in libris suis.

[PL23.670B] Μινούκιος Φῆλιξ, ἐν Ῥώμηι ἐπίσημος δικολόγος ὢν, συνέγραψε διάλογον Χριστιανοῦ καὶ ἐθνικοῦ, ὃν ἐπέγραψεν Ὁκτάβιον, καὶ ἕτερος δὲ λόγος ἐξ ὀνόματος αὐτοῦ φέρεται, περὶ Μοίρας, ἤτοι κατὰ τῶν μαθηματικῶν, ὅστις λόγος εἰ καὶ ἐλλογίμου ἀνδρὸς φαίνεται, ἐμοὶ δὲ οὐ δοκεῖ συνάιδειν τῶι χαρακτῆρι τοῦ προειρημένου λόγου. Μέμνηται τούτου τοῦ Μινουκίου καὶ Λακτάντιος ἐν τοῖς ἰδίοις συγγράμμασιν.

CAPUT LIX

[PL23.669B] 899 Gaius, sub Zephyrino Romanae urbis episcopo, id est sub Antonino Severi filio, disputationem adversum Proculum, Montani sectatorem, valde insignem habuit, arguens eum temeritatis, super Nova Prophetia defendenda, et in eodem volumine [PL23.669C] Epistolas quoque Pauli, tredecim tantum enumerans; decimam quartam quae fertur ad Hebraeos, dicit non ejus esse, sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli apostoli non habetur.

[PL23.670B] 900 Γαΐος ἐπὶ Ζεφυρίνου Ῥώμης ἐπισκόπου, τοῦτ᾽ ἔστιν, ἐπὶ Ἀντωνίνου υἱοῦ Σεβήρου, διάλεξιν κατὰ Προκούλου σπουδαστοῦ Μοντανοῦ, σφόδρα μεγίστην ἔσχεν, εὐθύνων αὐτὸν προπετείας, τῆς καινῆς Προφητείας, ἐν αὐτῶι τῶι τεύχει τρισκαίδεκα Ἐπιστολὰς μόνας Παύλου ἀπαριθμούμενος̇ [PL23.670C] τὴν γὰρ πρὸς Ἐβραίους λέγει μὴ εἶναι αὐτοῦ, ἀλλὰ καὶ παρὰ τοῖς Ῥωμαίοις ἄχρι τοῦ παρόντος Παύλου ἀποστόλου νομίζεται μὴ εἶναι.

CAPUT LX

[PL23.669C] Beryllus, Arabiae Bostrenus episcopus, cum aliquanto [PL23.671A] tempore gloriose rexisset Ecclesiam, ad extremum lapsus in haeresim, quae Christum ante incarnationem negat, ab Origene correctus. Scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Origeni gratias agit, sed et Origenis ad eum litterae sunt. Exstat dialogus Origenis et Berylli, in quo haereseos coarguitur. Claruit autem sub Alexandro, Mammeae filio, et Maximino et Gordiano, qui ei in imperium successerunt.

[PL23.670C] Βήρυλλος, Ἀραβίας τῆς Βοστρήνων ἐπίσκοπος, ἐπί τινα [PL23.672A] χρόνον ἐνδόξως κυβερνήσας τὴν Ἐκκλησίαν, τελευταῖον εἰς τὴν ἀρνουμένην τὸν Χριστὸν πρὸ τῆς ἐνανθρωπήσεως, ὀλισθήσας, παρὰ Ὠριγένους ἐπιστραφεὶς, συνέγραψε ποικίλα πράγματα, καὶ μάλιστα ἐπιστολὰς ἐν αἷς τῶι Ὠριγένει εὐχαριστεῖ̇ ἀλλὰ καὶ Ὠριγένους πρὸς αὐτόν εἰσιν Ἐπιστολαί. Ἔστι διάλογος Ὠριγένους καὶ Βηρύλλου, ἐν ὧι αἱρέσεως εὐθύνεται. Διέπρεψε δὲ ἐπὶ Ἀλεξάνδρου τοῦ Μαμέας υἱοῦ καὶ Μαξιμίνου καὶ Γορδιανοῦ τῶν διαδεξαμένων τὴν ἐκείνου βασιλείαν.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 23, coll. 601-672A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22