Ioannes Cassianus Romanus, saeculo IV–V

Institutiones, Libri 5–8 (1/2)

LIBER QUINTUS. DE SPIRITU GASTRIMARGIAE

CAPUT PRIMUM. Transitus ab institutis coenobiorum ad colluctationem octo principalium vitiorum

Quintus nobis, juvante Deo, liber iste procuditur. [PL49.202C] Nam post quatuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere colluctationem adversus octo principalia vitia vestris orationibus, Domino confortante, disponimus, id est, primum [PL49.203A] gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia; secundum fornicationis; tertium philargyriae, quod intelligitur avaritia, vel ut proprius exprimatur, amor pecuniae; quartum irae; quintum tristitiae; sextum acediae, quod est anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxiae, quod sonat vana seu inanis gloria; octavum superbiae. Quem ineuntes agonem, tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc impensius indigemus, ut primum naturas eorum, tam minutas, tam occultas, tamque obscuras investigare condigne; deinde causas eorumdem sufficienter exponere; tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.

CAPUT II. Quod causae vitiorum sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorantur, et quod ad manifestandas eas, Domini egeamus auxilio

Quarum passionum causae quemadmodum, cum patefactae fuerint traditionibus seniorum, ab omnibus protinus agnoscuntur: ita priusquam revelentur, cum ab ipsis universi vastemur, et in cunctis hominibus immorentur, ab omnibus ignorantur. Verum eas ita nos aliquatenus explicare posse confidimus, si intercessionibus vestris ad nos quoque ille, qui per Esaiam prolatus est (Esai. XLV), sermo [PL49.204A] Domini dirigatur: Ego ante te ibo, et potentes terrae humiliabo, portas aereas confringam, et vectes ferreos conteram, et aperiam tibi thesauros absconditos et arcana secretorum: ut nos quoque verbum Dei praecedens, primum terrae nostrae potentes humiliet, id est, has easdem quas expugnare cupimus, noxias passiones dominationem sibi ac tyrannidem saevissimam in nostro mortali corpore vindicantes, easque faciat indagini nostrae atque expositioni succumbere, et ita nostrae ignorationis portas effringens ac vitiorum vectes excludentium nos a vera scientia conterens, ad secretorum nostrorum arcana perducat, ac secundum Apostolum (I Cor. IV) illuminatis nobis revelet ea quae sunt abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordium: ut sic ad tetras vitiorum [PL49.204B] tenebras purissimis oculis animae penetrantes, patefacere eas ac producere possimus ad lucem: earumque causas atque naturas his, vel qui caruerunt eis, vel adhuc obligati sunt, pandere valeamus, et ita secundum prophetam (Psal. LXV) transeuntes per ignem vitiorum dirissime nostras exurentium mentes, confestim per aquas quoque virtutum, exstinguentium scilicet ea, transire possimus illaesi, ac spiritualibus remediis adrorati, ad refrigerium perfectionis puritate cordis mereamur educi.

CAPUT III. Quod prima nobis colluctatio sit adversus spiritum gastrimargiae, id est, concupiscentiam gulae

Itaque primum nobis ineundum certamen est adversus gastrimargiam, quam diximus gulae esse concupiscentiam: et in primis de modo jejuniorum et escarum qualitate dicturi, rursus ad Aegyptiorum traditiones ac statuta recurremus, quibus sublimiorem [PL49.206A] continentiae disciplinam, et perfectam discretionis inesse rationem nullus ignorat.

CAPUT IV. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam

Vetus namque est beati Antonii admirabilisque [PL49.207A] sententia, monachum qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, et apprehenso discretionis examine, proprio jam potens est stare judicio, atque ad arcem anachoreseos pervenire, minime debere ab uno, quamvis summo, universa genera virtutum expetere. Alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae gravitate fundatur; alius humilitatis, alius continentiae virtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur. Hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste vigiliarum, hic taciturnitatis, ille laboris studio supereminet caeteros. Et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam debere unamquamque virtutem ab his qui [PL49.207B] eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris vase diligenter recondere: nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid virtutis [PL49.208A] habeat, contemplari, studioseque decerpere. Cunctas namque si ab uno volumus mutuari, aut difficile, aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt reperiri. Quia licet necdum Christum omnia factum, secundum Apostolum (I Cor. XV), videamus in omnibus; tamen hoc modo possumus eum, id est, per partes in omnibus invenire. De ipso enim dicitur, qui factus est nobis ex Deo sapientia, justitia, sanctitas et redemptio (I Cor. I). Dum ergo in alio sapientia, in alio justitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas, in alio patientia reperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum divisus est. Concurrentibus vero universis in unitatem fidei ac virtutis, redditur in virum perfectum, [PL49.208B] plenitudinem sui corporis (Ephes. IV), in singulorum membrorum compage ac proprietate perficiens. Donec ergo veniat illud tempus quo sit Deus omnia [PL49.209A] in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id est, per partes virtutum esse in omnibus Deus, licet nondum per plenitudinem earum omnia sit in omnibus. Quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diversae quibus ad Deum tendimus; sicut in collationibus seniorum plenius disputandum est (Vide collat. 1, 18 et 19). Ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus virtutes has per gratiam Spiritus sancti uberius videmus effluere; non quod ullus quae in multos divisa sunt solus possit acquirere, sed ut in his bonis quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea peculiarius obtinuere, tendamus.

CAPUT V. Quod non possit ab omnibus uniformis jejuniorum regula custodiri

Itaque super jejuniorum modo haud potest facile [PL49.210A] uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest, nec, sicut caeterae virtutes, animi solius rigore parantur. Et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt, cum corporis enim possibilitate participant, talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diversum esse refectionis quidem tempus ac modum et qualitatem, pro impari scilicet corporum statu, vel aetate ac sexu: unam tamen esse omnibus pro mentis continentia et animi virtute castigationis regulam. Neque enim cunctis possibile est hebdomadibus protelare jejunia, sed ne triduana quidem, vel biduana, inedia refectionem cibi differre. A multis quippe aegritudine et maxime senio jam defessis, ne usque ad occasum [PL49.210B] quidem solis jejunium sine afflictione toleratur. Non omnibus infusorum leguminum esus convenit enervatus, [PL49.211A] nec cunctis purorum olerum habilis est parcimonia, nec universis sicci panis refectio castigata [PL49.212A] conceditur. Alius quantitate librarum duarum saturitatem non sentit; alius librae unius, sive unciarum [PL49.213A] sex edulio praegravatur; attamen unus in omnibus [PL49.214A] his continentiae finis est, ne quis juxta mensuram capacitatis [PL49.215A] suae saturitatis oneretur ingluvie. Non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum, aciem cordis obtundit, ac mente cum carne pariter impinguata, [PL49.216A] noxium vitiorum fomitem igneumque succendit.

CAPUT VI. Quod non solo vino mens inebriatur

Quibuslibet escis refectus venter seminaria luxuriae parit, nec praevalet mens discretionum gubernacula moderari, ciborum pondere praefocata. Non enim sola crapula vini mentem inebriare consuevit, verum etiam cunctarum escarum nimietas vacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplatione dispoliat. Sodomitis causa [PL49.218A] subversionis atque luxuriae, non vini crapula, sed saturitas exstitit panis. Audi Dominum per prophetam Hierusalem increpantem (Ezech. XVI): Quid enim peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abundantia comedebat? Et quia per saturitatem panis inexstinguibili carnis fuerant ardore succensi, judicio Dei coelitus sunt igne sulphureo concremati (Gen. XIX). Quod si illos sola nimietas panis ad tam praeruptum flagitiorum praecipitium vitio satietatis impegit, quid censendum est de his qui [PL49.219A] vegeto corpore perceptionem carnium ac vini immoderata ubertate [Al. libertate] praesumunt, non quantum [PL49.220A] expetit imbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes.

CAPUT VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire

Infirmitas carnis ad puritatem cordis non officit, [PL49.222A] si haec tantummodo, quae fragilitas carnis, non quae voluptas exigit, usurpentur. Facilius vidimus victos, qui ab escis corpulentioribus omnimodis temperarent, quas moderate usus pro necessitate [PL49.223A] concedit, et qui totum sibi pro continentiae amore denegarent; quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent. Habet etiam corporis imbecillitas continentiae suae palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet, tantumque esus indulgeat, quantum sufficere ad vivendi usum temperantiae discretio rigida judicaverit, non quantum desiderii appetitus exposcit. Esculentiores cibi ut procurant corporis sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur. Quidquid enim fortitudinis causa esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur. Quamobrem ut nulli statui virtus parcimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio [PL49.223B] denegatur.

CAPUT VIII. Quomodo cibum appetere ac sumere liceat

Verissima est itaque Patrum, probatissimaque sententia, jejuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum, et castigatione consistere, et hunc esse perfectae virtutis in commune omnibus finem, ut ab escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate compellimur, adhuc in appetitu earum positi temperemus. Quamvis enim quis corpore sit infirmus, perfectam virtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget. Apostolus namque ait: Et carnis [PL49.224A] curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Non ergo curam ejus omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret, denegavit. Voluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem vitae necessariam non exclusit: illud, ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias devolvamur; hoc vero, ne corruptum nostro vitio corpus spiritales ac necessarias functiones implere non possit.

CAPUT IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque jejunii

Summa igitur continentiae non sola temporis ratione, nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae judicio colligenda est. Tantum [PL49.224B] enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit. Utilis quidem et omnimodis observanda est canonica jejuniorum custodia; sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio subsecuta, ad integritatis calcem non poterit pervenire. Longorum namque jejuniorum inedia, saturitate corporis subsequente, lassitudinem potius temporalem, quam puritatem castitatis acquirit. Integritas quippe mentis ventris cohaeret inediae. Non habet perpetuam castimoniae puritatem, quisquis non jugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est. Quamvis districta jejunia, succedente superflua remissione, vacuantur, et in gastrimargiae vitium protinus collabuntur: Melior est rationabilis [PL49.225A] cum moderatione quotidiana refectio, quam per intervalla arduum longumque jejunium. Novit immoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis enervatam.

CAPUT X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere

Ad integritatem mentis et corporis conservandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint caeterae quoque virtutes animae conjugatae. Humilitas igitur primitus obedientiae virtute, et cordis contritione, corporisque fatigatione discenda est. Pecuniarum non solum vitanda est possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstirpandum. [PL49.225B] Non enim eas sufficit non habere, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere voluntatem. Irae conterendus est furor, tristitiae superanda dejectio; cenodoxia, id est, vana gloria contemnenda, superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles vagique discursus assidua Dei memoria refrenandi. Totiesque nobis est ad contemplationem Dei lubrica cordis nostri pervagatio reducenda, quoties subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captivare pertentans, recessibus nostri cordis irrepserit (Vide Joan. Climachum gradu 14 et 15).

CAPUT XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum

Impossibile namque est exstingui ignita corporis incentiva, priusquam caeterorum quoque principalium [PL49.226A] vitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus sigillatim distinctis libellis suo loco, donante Domino, disseremus. Nunc vero propositum nobis est de gastrimargia, id est, gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. Numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisquis desideria gulae refrenare nequiverit. Interioris hominis castitas virtutis hujus consummatione discernitur. Numquam enim robustioris aemulis colluctari posse confidas eum quem in leviore conflictu conspexeris ab infirmioribus potuisse superari. Cunctarum namque virtutum una natura est, licet in multas dividi species et vocabula videantur; sicut auri quoque una substantia est, licet per multa variaque monilium genera [PL49.226B] pro artificum videatur ingenio ac voluntate distincta. Itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisquis elisus in earum parte dignoscitur. Quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis vitio succenduntur, exstinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? Aut quonam modo putandus est carnis animaeque lascivientes stimulos retudisse, qui superbiae vitium simplex non quivit evincere? Aut quemadmodum credendes est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam, atque a nostra substantia alienam, non valuit abdicare? Qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui [PL49.226C] idoneus non fuit morbum curare tristitiae? Quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterulae unius, quamvis [PL49.227A] parvissimae, proditione vastabitur. Quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus civitatis irrepat?

CAPUT XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam

Qui in agone contendit, non coronabitur nisi legitime certaverit (II Tim. II). Qui naturales appetitus carnis optat exstinguere, extra naturam vitia collocata primitus superare festinet. Si enim apostolicae sententiae vim volumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum comparatione scire possimus quid nos in spiritali agone certantes [PL49.227B] beatus Apostolus hoc exemplo voluerit edocere. In illis enim certaminibus, quae secundum eumdem Apostolum corruptibilem coronam vincentibus parant, mos iste servatur, ut is qui se ad gloriosam coronam et immunitatis privilegio decoratam praeparare contendit, et perfecta cupit agonis subire certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae juventutis ac rudimentorum robur ostentet. In his siquidem juniores qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur vel debeant ad eas admitti, tam ejus qui istis certaminibus praesidet, quam totius populi [PL49.228A] judicio comprobantur. Cumque diligenter examinatus quis, primum repertus fuerit nulla vitae respersus infamia; deinde, non servitutis jugo ignobilis, et ob hoc indignus disciplina hac, vel congressu eorum qui hanc profitentur, fuerit judicatus; tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta, et junioribus coaevisque decertans, peritiam pariter ac virtutem suae demonstraverit juventutis, ac proficiens de epheborum luctamine, perfectis jam viris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem virtuti eorum assidua colluctatione probaverit, verum etiam frequenter inter hos quoque victoriae palmam fuerit consecutus, tum demum ad agonis praeclara certamina merebitur pervenire, in quibus [PL49.228B] non nisi victoribus tantum, et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt, facultas conceditur decertandi. Si intelleximus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina vel ordo sit, comparatione hujus debemus agnoscere.

CAPUT XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire

Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subjectione monstrare. A quo enim quis [PL49.229A] vincitur, ejus et servus est (II Petr. II). Et omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis invenerit, nec fuerimus ab eo ut servi carnis et ignobiles indignique Olympiacis vitiorum colluctationibus judicati, tunc poterimus contra cooevos nostros, id est, concupiscentiam carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen. Impossibile namque est saturum ventrem pugnas interioris hominis experiri; nec bellis robustioribus attentari dignum est eum qui potest dejici leviore conflictu.

CAPUT XIV. Quomodo possit gulae concupiscentia superari

Prima ergo nobis calcanda est gulae concupiscentia, [PL49.229B] et eo usque extenuanda mens non solum jejuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque, et crebra compunctione cordis, in quibus se forsitan vel illusam, vel victam reminiscitur, ingemiscens nunc horrore vitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa: donec ejusmodi curis ac meditationibus occupata pariter ac possessa, ipsius cibi refectionem non tam jucunditati concessam, quam oneris vice sibi impositam recognoscat; magisque eam necessariam corpori, quam desiderabilem animae sentiat attributam. Quo studio mentis et jugi compunctione detenti, lasciviam carnis, quae fotu escarum vehementius insolescit, et aculeos ejus noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babyloniae occasiones peccatorum [PL49.229C] et vitia nobis jugiter subministrante, succenditur, quibus naphthae et picis vice acrius exuramur, ubertate lacrymarum et fletu cordis poterimus exstinguere; donec Dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus valeant consopiri. Haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra velut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae ventrisque concupiscentiam desiderio perfectionis exstinguere. Ob [PL49.230A] quod ciborum non solum superfluus appetitus virtutum contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. Et ita demum vitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus quo sentiamus nos a spiritalibus studiis revocari, quam quo descendere ad necessariam corporis curam ejus fragilitate compellimur. Cumque ad hanc necessitatem submittimur, usui potius vitae quam mentis desiderio famulantes, quantocius ab ea, velut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus. Nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere voluptates, nisi mens contemplationi divinae defixa, amore virtutum potius et pulchritudine coelestium delectetur. Et ita [PL49.230B] quis velut caduca despiciet universa praesentia, cum ad ea quae immobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae commorationis beatitudinem jam corde contemplans.

CAPUT XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat

Velut si quis immania virtutum praemia, in sublimi quibusdam parvis indiciis designata, perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens immensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu avertens, illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis [PL49.230C] et praemii perspicit collocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem virtutis, si quantulumcumque contemplationis ejus acies deviaverit.

CAPUT XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia

Itaque ventris et gulae concupiscentia hoc intuitu [PL49.231A] superata, nec servi carnis, nec infames vitiorum nota pronuntiati, velut in Olympiacis disciplinis, judicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque hujuscemodi documentis, spiritualibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi victoribus tantum, et his qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. Illud enim est cunctorum luctaminum velut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiva perimantur. Nam nullus, carne propria non devicta, legitime decertare poterit. Et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere, nec coronae gloriam, nec victoriae gratiam poterit promereri. Quod si hoc fuerimus certamine superati, [PL49.231B] velut servi carnalis concupiscentiae comprobati, et per hoc nec libertatis nec roboris insignia praeferentes, a spiritalium congressionum conflictu, ut indigni servique, non sine confusionis nota protinus repellemur. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Diceturque nobis per beatum Apostolum cum his inter quos fornicatio nominatur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana (I Cor. X). Non enim merebimur mentis robore [PL49.232A] conquisito graviores pugnas nequitiarum coelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subjugare nequivimus. Quod Apostoli testimonium non intelligentes quidam posuerunt pro indicativo optativum modum, id est, tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Quod ab ipso magis dici manifestum est, non optantis, sed pronuntiantis, vel exprobrantis affectu.

CAPUT XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata

Vis audire verum athletam Christi legitimo agonis jure certantem? Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et servituti [PL49.232B] subjicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Vides ut in seipso, id est, in carne sua colluctationum summam velut in base quadam firmissima statuerit, et proventum pugnae in sola castigatione carnis et in subjectione sui corporis collocarit? Ego itaque sic curro non quasi in incertum. Non currit in incertum, qui coelestem Jerusalem conspiciens, defixum habet quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas. Non currit in incertum, [PL49.233A] qui obliviscens posteriora, ad ea quae priora sunt extendit se, ad destinatum persequens bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu, quo semper dirigens suae mentis obtutum, et ad eum omni cordis praeparatione festinans, cum fiducia proclamat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV). Et quia se noverat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae devotione infatigabiliter cucurrisse, et spiritalis agonis certamen carnis castigatione vicisse, cum fiducia infert et dicit: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum velimus, adjecit: Non solum autem mihi, [PL49.233B] sed et omnibus qui diligunt adventum ejus; participes nos coronae suae in die judicii fore pronuntians, si diligentes adventum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc qui quotidie in sanctis commeat animabus, victoriam certaminis castigatione corporis acquiramus. De quo adventu Dominus in Evangelio: Ego, inquit, et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Et iterum: Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III).

CAPUT XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit

Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit cum dicit: Sic curro non quasi in incertum: quod specialiter refertur ad intentionem mentis et fervorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum Sponsa decantans: Post te in odorem unguentorum tuorum currem us (Cantic. I); et iterum: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII); sed etiam aliud colluctationis genus se vicisse testatur dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et servituti subjicio (I Cor. IX). Quod proprie ad continentiae dolores, et corporale jejunium atque afflictionem carnis pertinet; per hanc se pugilem quemdam strenuum [PL49.234B] suae carnis esse describens, nec in vanum adversus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae, mortificatione sui corporis, acquisisse; quo verberibus continentiae castigato, et jejuniorum caestibus eliso, victori spiritui immortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam. Vides legitimum colluctationis ordinem, et spiritalium certaminum contemplaris eventum: quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne victoriam, subjecta illa quodammodo pedibus suis, ut sublimis triumphator invehitur. Et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Jerusalem coelestem se protinus ingressurum. Sic pugnet, jejuniis scilicet et afflictione carnali, non [PL49.235A] quasi aerem verberans, id est, in vanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem vacuum, sed illos spiritus qui in eo versantur, castigatione sui corporis verberabat. Qui enim dicit, non quasi aerem verberans, ostendit se, tametsi non aerem vacuum et inanem, aliquos tamen in aere verberare. Et quia haec certaminum genera superarat, et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non immerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat, et dicit: Jam non nobis est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI).

CAPUT XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit

Athletae Christi in corpore commoranti numquam deficit colluctationum palma: sed quanto magis triumphorum successibus creverit, tanto ei etiam colluctationum robustior ordo succedit. Subjugata etenim carne, atque devicta, quantae adversariorum cohortes, quanta hostium agmina adversum victorem militem Christi triumphis ejus instigata consurgunt! scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat oblivisci colluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus, praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur. Itaque [PL49.235C] si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente [PL49.236A] virtute conscendere, eodem nos quoque ordine oportet praeliorum inire certamina, et primum cum Apostolo dicere: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX), ut hoc conflictu superato, rursus cum eo dicere possimus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Aliter enim congredi cum illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri, carnali dejecti conflictu, et colluctatione ventris elisi: meritoque nobis ab Apostolo cum exprobratione dicetur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana (II Cor. X).

CAPUT XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire

Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens pervenire, hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut non potus quidquam, non esus ulla oblectatione devictus, ante stationem legitimam communemque refectionis horam, extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat; sed ne refectione quidem transacta, ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat: similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat. Eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciviae, quo meretricationis vitium desecandum. Qui [PL49.236C] enim gulae superfluos appetitus inhibere non potuit, [PL49.237A] quomodo aestus carnalis concupiscentiae valebit exstinguere? Et qui non quivit passiones in propatulo sitas parvasque compescere, quemadmodum occultas, nulloque hominum teste prurientes, moderatrice discretione poterit debellare? Et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae comprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua conscientia testis est.

CAPUT XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali

Non enim est nobis adversarius extrinsecus formidandus; in nobismetipsis hostis inclusus est. [PL49.238A] Intestinum in nobis quotidie geritur bellum: devicto eo, omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma, ac militi Christi universa pacata erunt et subdita. Non habebimus adversarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui devicta subdantur. Nec solum nobis istud jejunium visibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque jejunium copulatum. Habet namque et illa suos noxios cibos, quibus impinguata, etiam sine escarum abundantia, ad luxuriae praerupta devolvitur. Detractio cibus ejus est, et quidem persuavis; ira etiam cibus ejus est, licet minime levis; ad horam tamen infelici eam esu pascens, ac pariter lethali [PL49.239A] sapore prosternens. Invidia cibus est mentis, virulentis eam succis corrumpens, et prosperitate alieni successus jugiter miseram excruciare non desinens. Cenodoxia, id est, vana gloria, cibus ejus est, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus; post vero vacuam omnique virtute spoliatam reddet ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens: ita ut non solum immanium laborum faciat merita deperire, verum etiam supplicia majora conquirat. Omnis concupiscentia et pervagatio cordis instabilis, pastus quidam est animae, noxiis escis eam nutriens, expertem vero coelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens. Ab his itaque, quanta nobis est virtus, sacratissimo jejunio continentes, utilem habebimus commodamque observantiam [PL49.239B] jejunii corporalis. Labor namque carnalis spiritus contritioni conjunctus, acceptissimum Deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit. Caeterum si corporaliter jejunantes perniciosissimis animae vitiis implicemur, nihil nobis proderit carnalis afflictio pretiosiore parte pollutis; per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum Spiritus sancti. Non enim tam corruptibilis caro, quam cor mundum habitaculum Deo templumque Spiritus sancti efficitur. Oportet ergo, exteriore homine jejunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare: quem praecipue exhiberi mundum Deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus Apostolus monet his verbis: In interiore, [PL49.239C] inquiens, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III).

CAPUT XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale jejunium

Noverimus itaque nos idcirco laborem continentiae [PL49.240A] corporalis impendere, ut ad puritatem cordis hoc possumus jejunio pervenire. Caeterum labor a nobis impenditur incassum, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustinemus; finem vero propter quem toleravimus afflictiones tantas, obtinere nequeamus: meliusque fuit interdictis escis animae temperasse, quam voluntariis minusque noxiis corporaliter jejunasse. In his enim simplex et innoxia creaturae Dei perceptio est, nihil per semetipsam habens peccati: in illis vero primitus fratrum perniciosa devoratio, de qua dicitur: Noli diligere detrahere, ne eradiceris. Et de ira atque invidia beatus Job dicit: Etenim stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia (Job V). Simulque notandum, quod qui irascitur, stultus; et qui invidet, [PL49.240B] parvulus judicetur. Ille namque non immerito stultus judicatur, voluntarie sibi mortem irae stimulis incitatus inducens; et hic dum livet, parvulum minoremque se probat. Dum enim invidet, testatur majorem esse eum cujus prosperitate cruciatur.

CAPUT XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat

Igitur est cibus eligendus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet, minusque succendat, verum etiam qui ad parandum sit facilis, et quem ad comedendum opportuniorem vilioris pretii compendium praestet; quique sit conversationi fratrum usuique communis. Triplex enim natura est gastrimargiae: una quae canonicam refectionis horam praevenire compellit; alia quae tantummodo [PL49.240C] ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum; tertia, quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. Ideoque adversus eam necesse est monachum observantiam triplicem custodire, id est, ut primum legitimum tempus absolutionis exspectet; deinde ut saturitati non cedat; tertio, ut qualibuscumque escis vilioribus contentus sit. [PL49.241A] Quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut vanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum, antiquissima patrum traditio notavit; nec quemquam ex his quos merito scientiae ac discretionis enituisse pervidimus, vel quos ad imitandum gratia Christi velut splendidissima luminaria omnibus praelocavit, esu panis qui apud eos vilis habetur ac facilis, abstinuisse cognovimus; nec eorum quempiam qui hanc regulam declinantes, praetermisso panis usu, leguminum, vel olerum, seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum. Non solum enim caeteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne videlicet [PL49.241B] cursus ejus velut in propatulo cunctis expositus, inanis factus ac vacuus cenodoxiae morbo depereat, sed ne ipsam quoque jejuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere [PL49.242A] pronuntiant; verum quantum fieri potest, contegi pariter et abscondi. Adventantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere virtutem, quam continentiae districtionem, et quotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid voluntas utilitasque nostra, seu desiderii ardor exposcat, attendere; sed quod advenientis requies, vel infirmitas exigit, praeponere, et gratanter implere.

CAPUT XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana jejunia

Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes, Aegypti provinciam petissemus, ibique [PL49.242B] tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur, ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam jejunii horam, refectionis regula servaretur, sed absque legitimis [PL49.243A] quartae sextaeque feriis, quocumque pergebamus, quotidiana statio solveretur: quidam seniorum percunctantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur quotidiana jejunia: respondit, Jejunium semper est mecum; vos autem continuo dimissurus mecum jugiter tenere non potero. Et jejunium quidem, licet utile sit ac jugiter necessarium, tamen voluntarii muneris est oblatio; opus autem charitatis impleri, exigit praecepti necessitas. Itaque suscipiens in vobis Christum, reficere eum debeo: deducens autem vos, humanitatem ejus obtentu [PL49.244A] praebitam, districtiore jejunio in memetipso potero compensare. Non enim possunt filii sponsi jejunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licite jejunabunt (Luc. V).

CAPUT XXV. De continentia senis cujusdam, qui sexies ita frugaliter cibum sumpsit, ut servaret esuriem

Quidam seniorum cum reficientem me, ut adhuc paululum quid ederem, hortaretur, jamque me dixissem non posse, respondit: Ego jam sexies, diversis advenientibus fratribus, mensam posui, hortansque [PL49.245A] singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens, jam te dicis non posse?

CAPUT XXVI. De alio sene, qui in cella sua escam numquam solus accepit

Vidimus alium in solitudine commorantem, qui numquam se sibi soli indulsisse cibum testatus est; sed etiam si per totos quinque dies ad ejus cellulam nullus e fratribus advenisset, refectionem jugiter distulisse, donec sabbato vel dominico die devotae congregationis obtentu procedens ad ecclesiam, peregrinorum quempiam reperisset, quem exinde reducens ad cellulam, consorte eo refectionem corporis non tam suae necessitatis obtentu, quam humanitatis gratia causaque fratris assumeret. Itaque ut norunt [PL49.245B] in adventu fratrum indifferenter solvere quotidiana jejunia, ita discedentibus eis refectionem ob illos indultam continentia majore compensant, perceptionem cibi parvissimi acriore castigatione non sola panis, sed etiam somni ipsius diminutione durius exigentes.

CAPUT XXVII. Encomium Paesii et Joannis abbatum

Apud senem Paesium in eremo vastissima commorantem, cum senex Joannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus advenisset, et ab eodem velut antiquissimo sodale perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus egisset: Numquam me, ait, sol reficientem vidit. [PL49.245C] Et ille: Nec me, inquit, iratum.

CAPUT XXVIII. Ejusdem abbatis Joannis jam moribundi insigne documentum

Eumdem senem cum alacrem tamquam ad propria [PL49.246A] transmigrantem, in extremo jam anhelitu positum anxii fratres circumvallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum, velut haereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti compendio facilius pervenire, ingemiscens ille: Numquam, ait, meam feci voluntatem, nec quemquam docui quod prius ipse non feci.

CAPUT XXIX. De abbate Machete inter Collationes spiritales numquam dormitante, et semper inter terrenas fabulas obdormiente

Vidimus senem Machetem nomine, a turbis fratrum eminus commorantem, hanc a Domino gratiam diuturnis precibus impetrasse, ut quotquot diebus ac [PL49.246B] noctibus agitaretur Collatio spiritalis, numquam somni torpore penitus laxaretur; si quis vero detractionis verbum, seu otiosum tentasset inferre, in somnum protinus concidebat, ac si ne usque ad aurium quidem ejus pollutionem virus obloquii poterat pervenire.

CAPUT XXX. Ejusdem senis de nemine judicando sententia

Hic idem senex cum institueret nos neminem dijudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit, vel reprehenderit fratres, quod scilicet uvam sibi nonnulli paterentur abscindi, quod haberent in cellulis sagum, quod oleum benedicentes exposcentibus saecularibus darent, et haec omnia se incurrisse dicebat. [PL49.246C] Nam aegritudinem uvae contrahens, Tamdiu, inquit, ejus languore distabui, donec tam doloris necessitate quam seniorum omnium adhortatione compulsus abscindi eam permitterem. Cujus etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus [PL49.247A] sum. Oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus exsecrabar, utpote judicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis, ita constrictus sum, ut aliter eos nullatenus evadere possem, nisi a me summa vi et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis vasculo manum meam impresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos, tandem me aliquando relaxarunt. Quibus mihi manifeste compertum est, iisdem causis ac vitiis monachum obligari, in quibus de aliis judicare praesumpserit. Oportet ergo unumquemque semetipsum judicare tantummodo, et circumspecte cauteque custodire in omnibus, non aliorum conversationem vitamque discutere, [PL49.247B] secundum illud Apostoli praeceptum: Tu autem, quid judicas fratrem tuum? suo Domino stat, aut cadit (Rom. XIV). Et illud: Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. VII). Praeter hanc enim quam diximus causam, etiam ob hoc judicare de aliis periculosum est, quod ignorantes vel necessitatem, vel rationem qua illi haec in quibus offendimur, aut recte coram Deo, aut venialiter agunt, invenimur eos temere judicasse, et per hoc admittimus non leve peccatum, secus quam oportet de fratribus nostris aliquid sentientes.

CAPUT XXXI. Increpatio ejusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos

Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem, ac spiritalium collationum impugnatorem semper existere, his declaravit indiciis. Nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis [PL49.248A] ac spiritalibus disputaret, eosque videret lethaeo quodam sopore demergi, nec posse ab oculis suis pondus somni depellere; otiosam repente fabulam introduxit. Ad cujus oblectationem cum eos evigilasse confestim, erectas aures suas habere vidisset, ingemiscens ait. Nunc usque de rebus coelestibus loquebamur, et omnium vestrum oculi lethali dormitione deprimebantur; at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. Vel ex hoc ergo perpendite, quisnam Collationis illius spiritalis fuerit impugnator, aut quis hujus infructuosae atque carnalis insinuator existat. Ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens, vel istam fovere, vel illam impugnare non desinit.

CAPUT XXXII. De epistolis, priusquam legerentur, incensis

Nec minus quoque hoc opus fratris erga puritatem sui cordis intenti, et erga contemplationem divinam valde solliciti, commemorare necessarium reor; qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque multorum de provincia Ponti complures epistolae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum, diuque apud semetipsum volvens, Quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent! Quot diebus horum recordatione qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt! Post quantum temporis dirigenda est haec mentis concepta [PL49.248C] confusio, quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu, eorumque recensendo sermones ac vultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos revisere, ipsisque cohabitare, et animo ac mente [PL49.249A] coeperit interesse! Quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri; ac memoriam quam saeculo huic renuntians quisque velut mortuus abdicavit, reviviscens eamdem rursus admiserit. Haec volvens in corde suo, non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant vel nomina recensendo, vel vultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. Itaque ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter, concremamini, nec me ulterius, ad illa quae fugi, revocare tentetis.

CAPUT XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit

Vidimus etiam abbatem Theodorum summa sanctitate [PL49.250A] et perfecta scientia praeditum, non solum in actuali vita, sed etiam notitia Scripturarum, quam ei non tam studium lectionis, vel litteratura mundi contulerat, quam sola puritas cordis: siquidem vix ipsius quoque Graecae linguae perpauca verba vel intelligere posset, vel proloqui. Hic cum explanationem cujusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis Domino revelante cognosceret.

CAPUT XXXIV. De sententia ejusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit assequi scientiam Scripturarum

Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae ejus lumen, et ab eodem quosdam [PL49.250B] Scripturarum sensus inquirentibus, ait: Monachum ad Scripturarum notitiam pertingere cupientem, [PL49.251A] nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros impendere, sed potius omnem mentis [PL49.252A] industriam et intentionem cordis erga emundationem vitiorum carnalium detinere. Quibus expulsis confestim [PL49.253A] cordis oculi, sublato velamine passionum, sacramenta Scripturarum velut naturaliter incipient contemplari. Siquidem nobis non ut essent incognita vel obscura, sancti Spiritus gratia promulgata sunt: sed nostro vitio velamine peccatorum cordis oculos obnubente redduntur obscura, quibus rursum naturali redditis sanitati, ipsa Scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem verae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos commentatorum institutionibus indigere: sicut oculi isti carnales ad videndum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione, vel caligine caecitatis immunes. Ideo namque et tanta varietas erroresque inter tractatores ipsos exorti sunt, quod plerique minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum [PL49.253B] eas, pro pinguedine vel immunditia cordis sui diversa atque contraria vel fidei, vel sibimet [PL49.254A] sentientes, veritatis lumen comprehendere nequiverunt.

CAPUT XXXV. Increpatio ejusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte venisset

Hic idem Theodorus cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte venisset, quidnam rudis adhuc anachoreta solus agerem, paterna curiositate latenter explorans, meque illico finita vespertina solemnitate incipientem fessum corpus jam reficere, et incubantem psiathio reperisset, protrahens immo corde suspiria, meoque me vocitans nomine: Quanti, inquit, o Joannes, hora hac Deo colloquuntur, eumque in semetipsis amplectuntur ac retinent, et tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus! [PL49.254B] Et quoniam nos ad hujuscemodi narrationem divertere patrum virtutes et gratia provocarunt, necessarium [PL49.255A] reor memorabile opus charitatis, quam summi viri Archebii humanitate sumus experti, in hoc volumine commendare, quo puritas continentiae operi charitatis inserta propensius enitescat pulchra varietate distincta. Etenim tunc gratum Deo jejunii munus efficitur, cum hoc fructibus charitatis fuerit consummatum.

CAPUT XXXVI. Descriptio eremi quae est in Diolco, in qua anachoretae commorantur

Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum venissemus, ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam, et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice videremus; [PL49.255B] alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est, anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus (Vide collat. 18 c. 5). Hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, et humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, dirissimis daemonum praeliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta. Hujus igitur propositi viros comperientes circa Nili fluminis alveum commorari, in loco qui uno latere eodem flumine, alio maris vastitate circumdatus, insulam reddit, nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem; nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac [PL49.256A] sterilitas patitur arenarum; ad hos, inquam, summo desiderio festinantes, ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione virtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. Nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi vini conservat et parcit. Tribus namque millibus, vel eo amplius, eam de praedicti fluminis alveo necessariis usibus advehunt, quod tantum intervallum, arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur.

CAPUT XXXVII. Abbatis Archebii humanitas commendatur

His igitur visis, cum imitationis eorum nos ardor accenderet, praedictusque Archebius probatissimus [PL49.256B] inter eos humanitatis gratia nos ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro, confinxit se de eodem loco velle discedere, ac nobis cellulam suam velut exinde migraturus offerre, sese id facturum etiamsi minime adfuissemus, affirmans. Quam rem nos et desiderio commorationis accensi, et assertionibus tanti viri indubitatam accommodantes fidem libenter amplexi, cellulam cum omni supellectile, utensilibusque suscepimus. Itaque religiosa potitus circumventione, paucis diebus quibus construendae cellae pararet impendia de loco discedens, reversus post haec, aliam sibi summo labore construxit. Quam rursum, non longo post tempore, aliis supervenientibus fratribus, eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari, simili charitatis [PL49.257A] mendacio circumventis, cum universis tradidit instrumentis. Ipse vero erga opus charitatis infatigabilis [PL49.258A] perseverans, tertiam sibi cellulam in qua commaneret exstruxit.

CAPUT XXXVIII. Idem Archebius, manuum suarum labore, matris debitum dissolvit

Operae pretium mihi videtur aliud quoque ejusdem viri charitatis opus memoriae tradere, quo nostrarum partium monachi non solum continentiae rigorem, verum etiam sincerissimum retinere dilectionis affectum, unius ejusdemque viri instituantur exemplo. Hic namque non ignobili oriundus familia, ad monasterium quod a praedicto oppido ferme quatuor millibus distat, mundi hujus ac parentum affectione contempta, a puerilibus annis aufugit. Ubi ita vitae suae omnem exegit aetatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum vicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus, nec viderit, [PL49.259B] sed nec cujusquam quidem feminae, vel ipsius matris suae conspexerit vultum. Interea pater morte praeventus, centum solidorum debitum reliquit. Cumque hic esset omni inquietudine penitus alienus, utpote qui universis paternis facultatibus esset extorris, a creditoribus tamen inquietari vehementer comperit matrem. Tunc hic ab evangelico illo rigore quo antehac in statu prospero parentibus constitutis, nec patrem in terra se notat habuisse, nec matrem, pietatis consideratione mollitus, ita se habere credidit matrem, eique subvenire festinavit oppressae, ut nihil a proposita districtione laxaret. Intra monasterii namque claustra perdurans, soliti [PL49.260A] operis pensum sibimet triplicari poposcit. Et ibi per totum anni spatium diebus pariter noctibusque desudans, debiti modum operis sudore partim [paratum] creditoribus solvens, matrem omni inquietudinis injuria liberavit; ita eruens eam debiti sarcina, ut nihil de propositi rigore piae necessitatis obtentu pateretur imminui. Ita districtionem solitam custodivit, ut nequaquam pietatis opus maternis visceribus denegaret, quam pro Christi charitate prius despexerat, pro ejus rursus pietate cognoscens.

CAPUT XXXIX. Qua simulatione senis cujusdam, abbati Simeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit provisum

[PL49.260B] Cum frater nobis optime charus nomine Simeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, quidam seniorum erga eum, utpote peregrinum, charitatis opus quodam redhibitionis colore cupiens exhibere, inquirit ab eo cur otiosus sederet in cella, per hoc conjiciens eum tam otii pervagatione, quam penuria necessariarum rerum diutius in ea durare non posse, certus neminem posse impugnationes solitudinis tolerare, nisi eum qui propriis manibus victum sibimet fuerit parare contentus. Quo respondente, nihil se nec posse, nec praevalere ex his quae illic exercebantur a fratribus operari, praeter librariam manum, si tamen ullus [PL49.261A] in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus; tunc ille tandem nactus occasionem qua posset desideratum pietatis opus velut debiti [redhibitionis] [PL49.262A] colore mercari, ex Deo haec inventa est, inquit, occasio. Nam olim quaerebam qui Apostolum Latina mihi manu perscriberet; etenim habeo [PL49.263A] fratrem militiae laqueis obligatum, et apprime Latinis instructum, cui de Scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis ejus obtentu transmittere cupio. Itaque Simeone hanc occasionem velut a Deo oblatam sibi gratanter suscipiente, senex quoque colorem, cujus praetextu pietatis opus libere posset implere, libentius amplexus, confestim non solum universas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni convexit, verum etiam membranas et utensilia, quae ad scribendum necessaria erant, comportans, recepit post codicem scriptum nullis usibus vel commodis profuturum (quippe universis in illa regione notitia linguae hujus penitus ignaris), praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est; quemadmodum et ille sine confusionis [PL49.263B] verecundia, merito laboris et operis sui necessaria victus alimenta perciperet, et ipse munificentiae suae pietatem tamquam debiti necessitate compleret; eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu majore peregrino fratri non solum victus necessaria, verum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset.

CAPUT XL. De pueris qui deferentes ad aegrotantem ficus, non degustatis eisdem, fame in eremo defecerunt

Sed quoniam in loco ubi de jejuniorum et continentiae [PL49.264A] rigore dicere aliquid proposuimus, affectio et opera charitatis videntur admixta, rursum ad propositum revertentes, quoddam puerorum aetate, non sensu, factum memorabile opusculo huic inseremus. Nam cum ultra omnem admirationem ficus quidam de Mareotae Libyae partibus, velut rem ante in loco illo non visam, abbati Joanni oeconomo in eremo Scythi detulisset, qui dispensationem ipsius ecclesiae temporibus beati Paphnutii presbyteri ab eodem sibi creditam gubernabat: hic confestim eas ad senem quemdam, qui in interioribus deserti mala valetudine laborabat, per duos adolescentulos misit: siquidem decem et octo millibus longe ab ecclesia commanebat. Qui pomis acceptis, cum ad praedicti senis tenderent cellam, quod ibi perfacile solet etiam senioribus evenire, infusa repente densissima [PL49.264B] nebula, tramitem recti itineris perdiderunt. Cumque tota die et nocte discurrentes per aviam eremi vastitatem, nequaquam potuissent aegrotantis cellulam reperire, tam itineris lassitudine, quam inedia sitique confecti, fixis genibus, in orationis officio spiritum Domino reddiderunt. Qui post haec vestigiorum suorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis arenosis tamquam nivibus impressa signantur, donec ea vel levi ventorum flatu tenuis arena discurrens rursus operiat, inventi sunt ficus intactas ut acceperant reservasse: eligentes scilicet animam [PL49.265A] magis quam fidem depositi prodere, vitamque potius amittere temporalem, quam senioris violare mandatum.

CAPUT XLI. Sententia abbatis Macarii, de observantia monachi, vel tamquam diutissime victuri, vel tamquam quotidie morituri

Adhuc unum beati Macarii profertur nobis salutare mandatum, quo libellum jejuniorum et continentiae tanti viri claudat sententia. Ita inquit debere monachum jejuniis operam dare, ut centum annis in corpore commoraturum; ita motus animi refrenare, [PL49.266A] et injuriarum oblivisci, tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere, tamquam quotidie moriturum. In illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum districtione faciens semper incedere, nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta devolvi; in hoc vero magnanimitas salutaris, quae valeat non solum quae videntur prospera mundi praesentis despicere, verum etiam adversis tristibusque non frangi, et ea velut parva nullaque contemnere, illic habens jugiter defixum suae mentis intuitum, quo quotidie singulisque momentis accersendum esse se credit.

LIBER SEXTUS. DE SPIRITU FORNICATIONIS

CAPUT PRIMUM

Secundum nobis, juxta traditionem Patrum, adversus [PL49.266B] spiritum fornicationis certamen est, longum prae caeteris ac diuturnum, et perpaucis ad purum [PL49.267A] devictum, immane bellum, et quod cum a primo tempore pubertatis impugnare incipiat hominum genus, non, nisi prius caetera vitia superentur, exstinguitur. Duplex namque est oppugnatio gemino armata vitio consurgens ad praelium, et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum. Siquidem ut morbo carnis animaeque concretum vires acquirit, ita, nisi [PL49.268A] utrisque pariter dimicantibus, nequit debellari. Nec enim sufficit solum corporale jejunium ad conquirendam vel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc immundissimum spiritum perseverans, dein continuata meditatio Scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adjuncta, labor etiam opusque [PL49.269A] manuum instabiles cordis pervagationes coercens ac revocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas vera, sine qua nullius penitus vitii poterit umquam triumphus acquiri.

CAPUT II. De principali remedio adversus spiritum fornicationis

Principaliter enim vitii hujus correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam hujus morbi virus Domini voce prodire signatur. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia (Matth. XV), etc. Illud ergo est primitus expiandum, unde fons vitae et mortis manare cognoscitur, dicente Salomone: Omni custodia serva cor tuum, ex his enim sunt exitus vitae (Proverb. IV). Caro enim ejus arbitrio atque [PL49.269B] imperio famulatur, et idcirco summo studio parcimonia jejuniorum sectanda est, ne escarum abundantia referta caro, praeceptis animae salutaribus adversata, rectorem suum spiritum dejiciat insolescens. Caeterum si omnem summam in castigatione tantum corporis collocemus, anima non similiter a caeteris vitiis jejunante, nec meditatione divina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum verae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principale, puritatem corporis nostri infestante. Oportet ergo nos mundare prius, juxta sententiam Domini, id quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum (Matth. XXIII).

CAPUT III. Quantum ad superandum fornicationis vitium conferat solitudo

Deinde caetera vitia etiam usu hominum et exercitio quotidiano purgari solent, et quodammodo ipsius lapsus offensione [ostensione] curari; ut puta, irae, tristitiae, impatientiae languor, meditatione cordis, ac pervigili sollicitudine, fratrum etiam frequentia et assidua provocatione sanantur. Dumque commota manifestantur saepius, et crebrius arguuntur, quantocius perveniunt ad salutem. Hic vero morbus cum corporis afflictione, et contritione cordis, solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum, perniciosa aestuum febri deposita, pervenire. Sicut plerumque certa aegritudine [PL49.270B] laborantibus utile est, ut cibi noxii ne oculorum quidem ipsorum obtutibus offerantur, ne quod aspectus occasione desiderium eis lethale gignatur: ita plurimum confert ad depellendum hunc specialiter morbum quies ac solitudo, ut mens aegra minime diversis figuris interpellata, ad puriorem perveniens contemplationis intuitum, facilius pestiferum concupiscentiae fomitem radicitus possit eruere.

CAPUT IV. Quid intersit inter castitatem et continentiam, et an utraque simul semper habeatur

Nemo tamen ex hoc negare nos putet, etiam in congregatione fratrum positos inveniri continentes, quod perfacile fieri posse confitemur. Aliud enim est, continentem esse, id est, ἐγκρατῆ; aliud castum, [PL49.271A] et, ut ita dicam, in affectum integritatis vel incorruptionis transire, quod dicitur ἁγνόν: quae virtus illis solis tribuitur maxime, qui virgines, vel mente, vel carne perdurant, ut uterque Joannes in novo Testamento; in veteri quoque Elias, Jeremias, Daniel fuisse noscuntur. In quorum gradu hi quoque non immerito reputabuntur, qui post experimenta corruptionis ad similem puritatis statum per laborem longum et industriam integritate mentis et corporis pervenerunt, et aculeos carnis non tam impugnatione concupiscentiae turpis, quam naturae tantummodo motu sentiunt. Quem statum dicimus difficillime posse inter hominum turbas apprehendi; utrum vero et impossibile sit, unusquisque non nostra sententia exspectet agnoscere, sed conscientiae suae rimetur [PL49.271B] examine. Caeterum continentes multos existere non dubitamus, qui impugnationem carnis, quam, vel raro, vel quotidie, sustinent, seu metu gehennae, seu desiderio regni coelorum exstinguunt atque compescunt. Quos seniores, sicut pronuntiant posse non penitus incentivis obrui vitiorum, ita securos et insauciatos semper existere non posse definiunt. Necesse [PL49.272A] est enim unumquemque in colluctatione positum, quamvis frequenter adversarium vincat ac superet, et ipsum tamen aliquando turbari.

CAPUT V. Quod impugnatio fornicationis solo humano studio non possit evinci

Quapropter si nobis cordi est agonem spiritalem cum Apostolo legitime decertare (I Tim. IV), hunc immundissimum spiritum superare omni mentis intentione, non nostris viribus confidentes (hoc enim industria humana perficere non praevalet), sed opitulatione Domini festinemus. Tamdiu namque hoc vitio animam necesse est impugnari, donec se bellum gerere supra vires suas agnoscat; nec labore, vel studio proprio victoriam obtinere se posse, nisi Domini [PL49.272B] fuerit auxilio ac protectione suffulta.

CAPUT VI. De peculiari gratia Dei ad castitatis consecutionem necessaria

Et revera cum in omnibus virtutum profectibus, et cunctorum expugnatione vitiorum, Domini sit gratia atque victoria, in hoc praecipue peculiare beneficium [PL49.273A] Dei ac speciale donum, et Patrum sententia [PL49.274A] et experimento purgationis ipsius manifestissime [PL49.275A] declaratur his qui eam meruerint possidere. Quodammodo enim exire de carne est in corpore commorantem; et ultra naturam est fragili carne circumdatum, carnis aculeos non sentire. Et idcirco impossibile est hominem suis (ut ita dixerim) pennis ad tam praecelsum coelesteque praemium subvolare, nisi eum gratia Domini de terrae coeno munere evexerit [eduxerit] castitatis. Nulla enim virtute tam proprie carnales homines spiritalibus angelis imitatione conversationis aequantur, quam merito et gratia castitatis, per quam adhuc in terra degentes habent, secundum Apostolum (Philip. III), municipatum in coelis; quod, deposita corruptela carnali, habituros sanctos promittitur in futurum, hic jam in carne fragili possidentes.

CAPUT VII. Exemplum de agone mundiali, secundum sermonem Apostoli

Audi quid dicat Apostolus: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. A quibus omnibus [PL49.276A] dixerit inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio comparatione carnalis acquiri. Illi etenim qui in hoc agone visibili student legitime decertare, utendi omnibus escis, quas desiderii libido suggesserit, non habent facultatem; sed illis tantum quas eorumdem certaminum statuit disciplina. Et non solum interdictis escis, et ebrietate omnique crapula eos necesse est abstinere, verum etiam cuncta inertia, otio atque desidia; ut quotidianis exercitiis jugique meditatione virtus eorum possit accrescere. Et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere conjugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae, nihil aliud noverint, nec ulli mundiali curae penitus implicentur: ab eo tantum, qui certamini [PL49.276B] praesidet, sperantes quotidiani victus substantiam, et coronae gloriam, condignaque praemia victoriae laude conquirere. At in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut cum se praeparant ad agonum certamina, ne qua forsitan per [PL49.277A] somnum nocturna delusi fallacia, vires minuant multo tempore conquisitas, laminis plumbeis renum contegant loca, quo scilicet metalli rigore genitalibus membris applicito, obscenos humores valeant inhibere: intelligentes se proculdubio esse vincendos, nec jam posse propositum certamen demptis viribus adimplere, si provisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae voluptatis imago corruperit.

CAPUT VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt

Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cujus exemplo beatus Apostolus nos voluit erudire, docens quanta in illa sit observatio, quanta [PL49.277B] diligentia, quanta custodia: quid nos conveniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est quotidie sacrosanctis Agni carnibus vesci, quas neminem immundum contingere etiam veteris legis praecepta permittunt! In Levitico namque ita praecipitur: Omnis mundus manducabit carnes. Et, Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia, [PL49.278A] peribit coram Domino. Quantum igitur integritatis est munus, sine qua etiam illi qui erant sub veteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse; et qui hujus mundi corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari!

CAPUT IX. Quantam semper cordis puritatem parare coram Dei oculis debeamus

Itaque omni custodia cordis nostri sunt latebrae primitus expiandae. Quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere: in qua Dominus arbiter atque agonotheta residens, pugnam cursus et certaminis nostri jugiter exspectat [spectat], ut ea quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus [PL49.278B] quidem coalescere incauta cogitatione patiamur; et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem conniventia polluamur. Quaelicet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit.

CAPUT X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis

Cujus puritatis hoc erit evidens indicium, ac [PL49.279A] plena probatio, si vel nulla imago decipiens quiescentibus nobis, et in soporem laxatis occurrat, vel certe interpellans nullos concupiscentiae motus valeat excitare. Licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur; tamen necdum perfectae mentis indicium est, nec ad purum excocti vitii manifestatio, cum per fallaces imagines hujusmodi operatur illusio.

CAPUT XI. Quo vitio illusio nocturna procedat

Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei negligentius custoditur, probatur quiete nocturna, et idcirco cum intercesserit aliqua talis illusio, non culpa somni credenda est, sed negligentia [PL49.281A] temporis praecedentis, et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque valetudines corporum non ea colligi tempestate in qua videntur emergere, sed negligentia sunt praeteriti temporis acquisitae, quo pastus quis imprudenter escis saluti contrariis noxios humores sibimet, lethalesque contraxit.

CAPUT XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri

[PL49.281B] Ideoque humani generis creator et conditor Deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque [PL49.282A] cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter noverat emanare: Quicumque, inquiens, viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Petulantes oculos notans, non tam eos arguit, quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad videndum. Cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum videt: beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum, suo vitio ad operum pravorum ministeria contorquens, et in semetipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. Idcirco ergo huic praecipitur salutare mandatum, cujus vitio pessimus languor visus occasione procedit. Non enim dicitur, Omni custodia [PL49.282B] serva oculos tuos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret effectus; [PL49.283A] nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent visionis officium; sed dicit, Omni custodia serva cor tuum (Proverb. IV): illi potissimum imposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio.

CAPUT XIII. Exsurgentes primum cogitationes carnales illico repellendas esse

Haec erit igitur purgationis hujus prima custodia, ut cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem suggestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordatione praemissa matris, sororum, parentum, seu certe feminarum sanctarum, quantocius eam de nostris recessibus [sensibus] extrudere festinemus; ne si fuerimus in ea diutius [PL49.283B] immorati, occasione sexus semel indepti illex [PL49.284A] malorum ad eas personas exinde subtiliter devolvat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. Quamobrem illius praecepti jugiter meminisse debemus: Omni custodia serva cor tuum; et secundum Dei principale mandatum sollicite serpentis observare noxium caput (Genes. III), id est, cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus tentat; ne si caput ejus per negligentiam penetraverit cor nostrum, reliquum ejus corpus, id est, oblectationis assensus illabatur. Qui proculdubio si fuerit intromissus, morsu virulento mentem interimet captivatam. Emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est, sensus carnales in matutinis sui ortus nos oportet exstinguere, et dum adhuc parvuli sunt, allidere filios [PL49.284B] Babylonis ad petram (Psalm CXXXVI). Qui nisi, dum [PL49.285A] tenerrimi sunt, fuerint enecati, adulti per conniventiam in perniciem nostram validiores insurgent, aut certe non sine magno gemitu ac labore vincentur. Dum enim fortis scilicet spiritus noster domum suam custodit armatus, recessus cordis sui Dei timore communiens, in pace erit omnis substantia ejus (Luc. XI): id est, emolumenta laborum ac virtutes longe tempore conquisitae. Si autem fortior superveniens vicerit eum, id est, diabolus cogitationum consensu, arma ejus diripiet in quibus confidebat, id est, memoriam Scripturarum, vel timorem Dei, et spolia ejus dividet, virtutum scilicet merita per contraria vitia quaeque dispergens.

CAPUT XIV. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum ejus exponere

Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis Scripturis ob laudem virtutis hujus inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, vel quemadmodum acquiri vel custodiri debeat, quive sit finis ejus, Patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam beati Pauli apostoli sententiam, qua pateat qualiter illam, Thessalonicensibus scribens, virtutibus praetulerit universis, tali eam verbi nobilitate commendans.

CAPUT XV. Quod specialiter castitatis virtus ab Apostolo sanctimonia nuncupetur

Haec est, inquit, voluntas Dei sanctificatio vestra. Et ne forte dubium nobis relinqueret vel obscurum, [PL49.285C] quidnam sanctificationem voluerit appellare, utrum justitiam, an charitatem, an humilitatem, an patientiam; [PL49.286A] in omnibus enim istis virtutibus creditur acquiri sanctificatio; infert et manifeste designat quid proprie sanctificationem voluerit appellare. Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra; ut abstineatis vos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum (I Thes. IV). Vide quibus eam laudibus prosequatur, honorem vasis, id est, corporis nostri, et sanctificationem eam appellans. Igitur, e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et in immunditia consistit, et alienus a sanctificatione versatur. Tertio quoque post pauca infert, rursus sanctimoniam eam pronuntians. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Itaque [PL49.286B] qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (Ibidem). Auctoritatem praecepto suo inviolabilem junxit, dicens: Qui haec spernit, id est, quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est, me qui haec praecipio, sed Deum, qui in me loquitur, qui etiam Spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputavit. Cernis simplicibus verbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum virtuti huic sanctificationem proprie tribuendo; deinde per hanc asserens vas nostri corporis ab immunditia liberandum; tertio quod, abjecta ignominia et contumelia, in honore sit et sanctificatione mansurum; postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem [PL49.286C] pectoris nostri sanctum fore Spiritum designavit.

CAPUT XVI. De alio Apostoli testimonio super eadem sanctimonia

Et licet ad finem libelli tendat oratio, aliud adhuc simile huic praetermissum ejusdem apostoli testimonium ponam. Ad Hebraeos namque scribens: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII). Hic quoque evidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis, vel puritatem corporis appellare, pronuntiavit Deum penitus videri non posse; siquidem et hic similiter infert, eumdem sensum explanans: Ne quis fornicator aut profanus, ut Esau.

CAPUT XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere

[PL49.287B] Itaque quantum sublime coelesteque est praemium castitatis, tanto gravioribus adversariorum insidiis lacessitur. Et idcirco propensius nobis est, non solum continentia corporis, verum etiam contritio cordis assiduis orationum gemitibus adhibenda, ut [PL49.288A] clibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentivis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti Spiritus, exstinguatur.

CAPUT XVIII. Castitatem niti humilitate, et scientiam castitate

Ut enim hanc seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint collocata; ita nec ad fontem quidem verae scientiae perveniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix vitii hujus insederit: et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia reperiri, impossibile vero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri. Quia et diversa sunt dona, et non omnibus una gratia Spiritus sancti tribuitur, [PL49.288B] sed ad quam se unusquisque studio vel industria sua dignum aptumque praebuerit. Denique cum in omnibus apostolis sanctis virtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberavit in Paulo, quia se ad hanc aptum solerti studio atque industria praeparavit.

CAPUT XIX. Sententia sancti Basilii episcopi de qualitate virginitatis suae

Fertur sancti Basilii Caesariensis episcopi districta sententia: Et mulierem, inquit, ignoro, et virgo non sum. In tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris esse abstinentia, quam in integritate cordis, quae vere incorruptam perpetuo sanctimoniam corporis, vel timore Dei, vel amore castitatis custodit.

CAPUT XX. Unde perfecta integritas animi dignoscatur

Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio voluptatis nulla subrepserit, ac pro necessitate naturae nobis inconsciis [PL49.289B] concretiones egerantur obscenae. Quas sicut abscindere per omnia et in perpetuum amputare super naturam est: ita revocare ad inevitabilem [PL49.290A] rarissimamque naturae necessitatem summae virtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. Quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis induciae admodum judicabantur angustae, ne si hoc modo quo ab ipsis percepimus voluerimus exponere, his forte, qui pro negligentia sua, vel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia vel impossibilia descripsisse credamur.

CAPUT XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus

Quem statum ita tenere perpetuo poterimus, ac numquam naturalem modum, nec tempus excedere [PL49.290B] superius comprehensum, si Deum non solum secretorum actuum nostrorum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque [PL49.291A] inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus, quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus.

CAPUT XXII. Ad quem usque modum possit integritas corporis nostri perduci, vel quod indicium sit ad purum mentis excoctae

Hucusque igitur festinandum est nobis, et eo usque adversus animi motus vel carnis incentiva pugnandum, donec ista carnis conditio necessitatem naturae expleat, non suscitet voluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati. Caeterum mens dum adhuc dormiens imaginum visione deluditur, noverit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam.

CAPUT XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere

Igitur ut illusiones hae ne dormientibus quidem [PL49.292A] nobis subrepere valeant, aequale moderatumque semper tenendum est jejunium. Quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. Qua inaequali tate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio revocabitur: nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. Cum immutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est immutari. Deinde jugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est, atque intenta adversus iram vel caeteras passiones per diem cautio. Ubi enim furoris insidet virus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. Ante omnia vero pervigil necessaria est sollicitudo nocturna. Nam sicut puritas et [PL49.292B] custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae vigiliae cordi pariter et observationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt.

LIBER SEPTIMUS. DE SPIRITU PHILARGYRIAE

CAPUT PRIMUM

Tertius nobis conflictus est adversus philargyriam, quam nos amorem pecuniarum possumus appellare: peregrinum bellum et extra naturam, nec aliunde in monacho sumens principium, quam de [PL49.292C] corruptae ac torpidae mentis ignavia, et plerumque initio abrenuntiationis male arrepto, et erga Deum tepido amore fundato. Caetera namque vitiorum incitamenta humanae inserta naturae velut ingenita videntur in nobis habere principia, et quodammodo [PL49.293A] inviscerata carni, ipsique propemodum coaeva nativitati discretionem boni malique praeveniunt: et licet prima arripiant hominem, longo tamen labore vincuntur.

CAPUT II. Quod perniciosus sit morbus philargyriae

Hic vero morbus posterius superveniens, et extrinsecus accedens animae, quanto facilius caveri potest, ac respui, tanto neglectus et intromissus semel cordi, fit perniciosior cunctis, difficiliusque propellitur. Malorum namque omnium efficitur radix, multiplices fructificans fomites vitiorum.

CAPUT III. Quae nobis in vitiis naturalibus sit utilitas

[PL49.293B] Ut puta carnis simplices motus, nonne videmus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni, malique praevenit discretionem, verum etiam in parvulis, atque lactentibus? Qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semetipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. Irae quoque aculeos truces nonne similiter in parvulis jam vigere conspicimus, et antequam patientiae virtutem agnoscant, injuriis eos cernimus commoveri; et verborum sentire etiam per jocum, contumelias irrogatas? ac nonnumquam cum desint vires, voluntas tamen ultionis, ira instigante, non deest. Nec hoc dico, quo vocem naturam conditionis in culpam, sed quo asseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa [PL49.293C] nobis insertos, quosdam vero negligentiae vitio, ac malae voluntatis arbitrio extrinsecus introduci. Hi namque, quos supra diximus, motus carnales ob [PL49.294A] reparationem sobolis et posteritatis propaginem suscitandam, utiliter sunt corpori nostro providentia creatoris inserti: non ad perpetranda stuprorum flagitia, et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur. Irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intelligimus attributos, ut nostris vitiis et erroribus irascentes, virtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem charitatem Deo, et patientiam nostris fratribus exhibentes? Tristitiae quoque utilitas quanta sit novimus; quae inter caetera vitia cum in contrarium affectum est mutata, connumeratur. Est enim et secundum Dei timorem pernecessaria, et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet Apostolus dicens: Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad salutem [PL49.294B] stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII).

CAPUT IV. Quod inesse nobis quaedam naturalia vitia sine creatoris dicamus injuria

Non ergo si dixerimus hos motus a Creatore insertos nobis, ex eo culpabilis ille videbitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et velimus pro infructuosis et saecularibus lucris, non pro salutari poenitentia, et vitiorum correctione tristari: vel certe si non nobismetipsis utiliter, sed contra interdictum Domini nostris fratribus irascamur. Nam si ferrum quis ad necessarium et utile ministerium contributum, ad necem voluerit insontium retorquere, non [PL49.294C] ex hoc infamabit materiae conditorem, si quod ille ad usum bene vivendi aptum, ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum.

CAPUT V. De vitiis quae extra naturalem motum nostro vitio contrahuntur

Dicimus tamen quaedam vitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae voluntatis arbitrio, ut est invidiae, ipsiusque etiam philargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur. Quae tamen quantum facilia sunt ad cavendum, et opportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt, vixque ad sanitatis concedunt remedia pervenire: sive quod non merentur curari celeri medicina, qui ab his sauciati sunt, quae, vel ignorare, vel vitare, vel facillime vincere potuerunt; [PL49.295B] vel certe quod male fundati, virtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt.

CAPUT VI. Receptus semel philargyriae morbus quam difficile pellatur

Quamobrem nulli vilis despectusque videatur hic morbus: qui sicut potest perfacile declinari, ita si [PL49.296A] quemquam possederit, ad sanitatis remedia vix pervenire concedit. Receptaculum namque est vitiorum, malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur, dicente Apostolo, Radix omnium malorum est philargyria (I Tim. VI), id est, amor pecuniae.

CAPUT VII. Quibus vitiis philargyria generetur; vel quantorum malorum sit eadem procreatrix

Haec igitur cum remissam, tepidamque possederit monachi mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans, justos quosdam et velut rationabiles ei colores, ob quos vel reservare sibi aliquid pecuniae debeat, vel parare, describit. Nam et ea quae praebentur in monasterio, queritur non esse sufficientia, [PL49.296B] et sano robustoque corpore vix posse tolerari. Quid faciendum si valetudo mala carnis emerserit, et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? Praestationem monasterii esse pertenuem, et negligentiam erga aegrotantes maximam. Si proprium aliquid non fuerit quo cura corpori valeat adhiberi, misere esse moriendum. Ipsum etiam vestimentum [PL49.297A] non sufficere quod praebetur, nisi procuraverit unde sibi aliud valeat exhiberi. Postremo nec diu posse in eodem loco vel monasterio commorari: et nisi paraverit sibi viatici sumptus evectionisque transmarinae mercedem, non posse cum voluerit, transmigrare, et necessitate inopiae coarctatum, laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu vitam jugiter toleraturum: inopem se quoque semper ac nudum non sine improperio aliena substantia sustentandum. Itaque cum hujuscemodi cogitationibus laqueaverit mentem, qualiter unum saltem denarium acquirere possit excogitat. Tunc peculiare opus quod exerceat, abbate inscio, sollicita mente perquirit. Quod vendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum duplicet acrius, vehementiusque torquetur; [PL49.297B] ubi reponat, cuive illum credat, ambiguus. Deinde quid ex eo coemere, qualique eum commercio valeat duplicare, cura graviore distenditur (Vide Joan. Climac., gra. 7). Cumque illi et hoc ex voto cesserit, avidior fames accrescit auri, tantoque vehementius suscitatur, quanto etiam summa lucri major apponitur. Cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur. Tum deinde vita longaeva promittitur, senectus incurva, infirmitates diversae atque prolixae, quae nisi major summa in juventute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint. Agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur, ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa, [PL49.297C] nihil aliud respicit cordis intuitu, quam unde pecuniam parare valeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius evolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere. Pro hac non mendacii, non perjurii, non furti facinus admittere perhorrescit, non fidem frangere, [PL49.298A] non iracundiae noxio furore suppleri. Si quoquam a spe quaestus deciderit; non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis venter, ita huic aurum et spes lucri pro Deo. Unde beatus Apostolus hujus morbi noxia venena prospiciens, non solum eam radicem esse omnium malorum, verum etiam idolorum servitutem pronuntiavit, dicens: Et avaritia (quod in Graeco dicitur φιλαργυρία), quae est simulacrorum servitus (Coloss. III). Cernis igitur ad quantam labem rabies haec per gradus singulos crescat, ut etiam idolorum vel simulacrorum servitus Apostoli voce pronuntietur, eo quod figura Dei et imagine praetermissa (quam devote serviens Deo immaculatam in semetipso debuit custodire) hominum figuras impressas auro diligere [PL49.298B] pro Deo maluit, et tueri.

CAPUT VIII. Quod philargyria omnes virtutes impediat

Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens, nullam deinceps humilitatis, nullam charitatis, nullam obedientiae, non dicam virtutem, sed ne umbram quidem virtutis retinere contentus, indignatur ad omnia, et ad singula opera murmurat atque suspirat. Nullaque jam reverentia reservata, velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec victu quotidiano, nec solito indumento contentus, non se diutius haec toleraturum esse testatur. Deum quoque non ibi solummodo esse proclamat, nec salutem suam in illo tantum loco esse [PL49.298C] conclusam. Unde si quoquam se non celerius asportaverit, se periturum protinus graviter ingemiscit.

CAPUT IX. Quod monachus habens pecunias, in coenobio permanere non possit

Itaque instabilitatis suae viaticum habens nummos, [PL49.299A] in quorum praesidio alarum sibi instar aptavit, jamque ad transmigrandum paratus insolenter ad omnia praecepta respondet; et tamquam peregrinum extraneumque se gerens, quaecumque indigentia correctione perspexerit, negligit atque contemnit. Cumque furtim possideat reconditam pecuniam, nec calceamenta quidem ac vestimenta se habere conqueritur, darique sibi tardius indignatur. Ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impartitum, majoribus irae stimulis inardescit, seque despici velut extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas accommodare contentus, reprehendit omnia, quae necessario fieri monasterii compellit utilitas (Vide Turrecr. tract. 93 in Reg. D. Bened.). Deinde occasiones [PL49.299B] quibus offendi vel irasci debeat, studiose perquirit, ne leviter motus de coenobii disciplina videatur exire. Nec solus tamen transmigrare contentus, ne tamquam suo vitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis depravare non desinit. Quod si etiam temporis asperitas, itineris, seu navigationis ejus intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso, anxioque residens corde, tristitias serere vel excitare non cessat; discessus solatium et excusationem levitatis non se aliter, quam nota vel macula monasterii reperturum.

CAPUT X. Quem philargyriae laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro levissimis operibus murmurabat

Agitur itaque facibus pecuniarum suarum magis ac [PL49.299C] magis accensus, quae possessae, numquam monachum vel in monasterio residere, vel vivere sub regulae institutione permittunt. Cumque exinde eum velut feralis quaedam bestia de coetu gregis segregans, pectus opportunum praedae, destitutione sodalium fecerit, et devorationi facilem contubernii privatione reddiderit, eum, qui prius opera monasterii levia exercere despexerat, die ac nocte spe quaestus infatigabiliter laborare compellit: non orationum solemnia, [PL49.300A] non jejuniorum modum, non vigiliarum regulam custodire permittit, non honestarum intercessionum explere officia sinit, dummodo vel avaritiae rabiem satiare, vel quotidianis usibus possit occurrere: cupiditatis ignem dum acquirendo exstinguendum credit, accendens.

CAPUT XI. Quod occasione custodiendae pecuniae, feminarum contubernia requirantur

Hinc jam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi irrevocabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere, quas vel numquam habuerant, vel initio malo reservaverant pecunias, inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea, quae male congesta vel retenta sunt, custodire. Tantisque [PL49.300B] se occupationibus noxiis ac perniciosis involvunt, ut usque ad profundum inferi devoluti, dum acquiescere illi Apostolicae sententiae renuunt, ut habentes victum et vestimentum his contenti sint (I Tim. VI), quae monasterii frugalitas exhibebat, sed volentes divites fieri, incidant in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem (Ibid.). Radix enim omnium malorum est pecuniarum cupiditas, id est, philargyria: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

CAPUT XII. Exemplum cujusdam tepidi monachi, philargyriae laqueis obligati

[PL49.300C] Non ignoro quemdam, qui semetipsum autumat monachum, sibique, quod est deterius, de perfectione blanditur, qui receptus in coenobio, cum a suo moneretur abbate, ne revolveretur ad illa, quae renuntians abdicarat, seque de malorum omnium radice philargyria, terrenisque laqueis expediret; ac si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum gravissime singulis momentis videbat urgeri, cessaret affectare ea, quae ne antea quidem possederat, [PL49.301A] quorum nexibus compeditus ad purgationem vitiorum suorum sine dubio pervenire non posset: truculento vultu eidem respondere non haesitavit: Si tu habes unde plurimos sustentes, me similiter habere prohibes?

CAPUT XIII. Quid conferant seniores junioribus in denudatione vitiorum

Haec autem nemini videantur superflua vel molesta. Nisi enim prius exposita fuerint genera vulnerum, et origines causaeque morborum fuerint indagatae; nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio, nec validis conferri perfectae custodia sanitatis. Nam et haec et multo his plura ad instructionem juniorum solent a senioribus, qui innumeros [PL49.301B] diversorum casus ac ruinas experti sunt, in Collatione proferri. Quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac revelantibus, velut qui eisdem ipsi quoque passionibus [PL49.302A] pulsaremur [Al. pulsarentur], absque confusionis nostrae verecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos vitiorum taciti disceremus, quae nos non fraternitatis veriti corpus vel obteximus vel praeterivimus; sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti videntur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis attingere, debent esse comperta.

CAPUT XIV. Philargyriae morbus tripartitus

Triplex itaque est hujus valetudinis morbus, qui ab universis Patribus aequali detestatione damnatur. Unus hic, cujus superius descripsimus labem, [PL49.302B] qui decipiens miserabiles quosque, ea quae ne antea quidem, cum in saeculo degerent, possidebant, congregare persuadet. Alius qui haec quae in primordiis suae renuntiationis abjecerat, postea resumere [PL49.303A] ac rursum desiderare compellit. Tertius qui initio malo vitiosoque contractus, et ab imperfectione incipiens, eos quos semel hoc tepore mentis infecerit, paupertatis ac diffidentiae timore perterritos spoliare se cunctis mundi facultatibus non sinit: eosque pecunias vel substantias, quas utique renuntiantes abjicere debuerant, reservantes, ad evangelicam perfectionem numquam pervenire concedit. Quarum trium ruinarum exempla in Scripturis sanctis etiam invenimus non levi poena fuisse damnata. Nam Giezi ea quae ne antea quidem possederat, volens acquirere, non modo gratiam prophetiae non meruit possidere, quam per successionem velut haereditariam a suo habuit magistro suscipere: verum [PL49.304A] etiam e contrario aeterna lepra, sancti Elisaei maledictione, perfunditur (IV Reg. V). Judas autem volens resumere pecunias, quas antea, Christum secutus, abjecerat, non solum ad proditionem Domini lapsus, apostolatus perdidit gradum; sed etiam vitam ipsam communi exitu finire non meruit, eamque biothanati morte conclusit (Matth. XXVI). Ananias vero et Saphira reservantes partem quamdam ex his quae possederant, apostolico ore, morte mulctantur (Actor. V).

CAPUT XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat

De his igitur qui dicentes renuntiasse se huic mundo, rursus incredulitate fracti, nudati terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur. [PL49.305A] Si quis est homo formidolosus et corde pavido, non egrediatur ad bellum: vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est (Deut. XX). Hoc testimonio quid evidentius, quaeso? Nonne manifeste mavult eos Scriptura professionis hujus nec initium sibimet usurpare, nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab Evangelica perfectione revocare, et infideli infirmare terrore? Jubetur itaque eis ut discedentes e pugna revertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella Domini praeliari. Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis (Jacob. I). Et cogitantes secundum illam Evangelii parabolam, eum qui cum decem millibus progreditur, contra regem cum viginti [PL49.305B] millibus venientem, non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem (Luc. XIV); id est, ut ne initium quidem renuntiationis arripiant potius, quam tepide eam post exsequentes majori discrimine semetipsos involvant. Melius [PL49.306A] est enim non vovere, quam vovere, et non reddere (Eccles. V). Pulchre autem hic cum decem millibus, et ille cum viginti venire describitur. Amplior enim vitiorum nos impugnantium numerus est, quam virtutum pro nobis dimicantium. Nemo autem potest Deo servire, et mammonae (Matth. VI). Nec ponens quisquam manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX).

CAPUT XVI. Cujus testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt

Hi ergo occasionem avaritiae pristinae sibimet intromittere quadam Scripturae sanctae auctoritate conantur: quam vitiosiore intellectu interpretantes, Apostoli, immo Domini sententiam corrumpere, atque [PL49.306B] ad suum desiderium gestiunt depravare; non suam vitam, vel intellectum Scripturarum sensui coaptantes, sed vim Scripturis pro desiderio suae libidinis inferentes: consentire eas suis opinionibus volunt, aiuntque scriptum esse: Beatius magis dare, [PL49.307A] quam accipere (Act. XX). Cujus interpretatione pravissima, enervatam Domini putant illam esse sententiam, qua dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Et arbitrantur hoc colore divitias suas se abjicere non debere: beatiores scilicet semetipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis, aliis quoque de earum superabundantia largiantur: dumque erubescunt [PL49.308A] pro Christo gloriosam cum Apostolo suscipere nuditatem, nec opere manuum, nec monasterii parcimonia volunt esse contenti. Quibus superest, ut aut semetipsos circumvenire noverint, et nequaquam renuntiasse huic mundo, divitiis pristinis incubantes: aut si professionem monachi re atque opere cupiant experiri, dispersis atque abjectis omnibus, nihilque ex his quibus renuntiaverunt reservantes, cum Apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.

CAPUT XVII. De renuntiatione apostolorum et Ecclesiae primitivae

Quasi vero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in hujus mundi ordine fuisse testatur, cum se asserit a nativitate, civis Romani dignitate praelatum (Actor. XXII); si hoc esse ad perfectionem commodius judicavisset: et illi qui Jerosolymis cum essent possessores agrorum, vel domorum, vendentes omnia, et nihil sibi penitus ex his reservantes, afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes discipulorum (Actor. IV); non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustentare, si hoc perfectius fuisset ab apostolis judicatum, vel ipsi esse utilius probavissent? sed universas simul abjicientes [PL49.309B] substantias maluerunt labore proprio, vel collatione gentium sustentari. De quorum sumptu sanctus Apostolus ad Romanos scribens, suumque eis in hoc ministerium praedicans, ac subtiliter eos ad hanc collationem provocans, ait: Nunc autem proficiscor Jerusalem ministrare sanctis. Complacuit enim Macedoniae et Achaiae collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt Jerusalem: complacuit enim, et debitores sunt eorum (Rom. XV). Quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. Ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens, monet eos ut ante adventum suum collationem, quam ad usus eorum mittere disponebat, sollicitius [PL49.310A] praepararent. De collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Unusquisque vestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum venero, tunc collectae fiant. Cum autem venero, quos probaveritis per epistolas, hos transmittam perferre gratiam vestram in Jerusalem (I Cor. XVI). Et ut eos ad largiorem collationem provocaret, infert: Quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt: id est, si talis fuerit oblatio vestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri. Ad Galatas quoque cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depactum cum Jacobo, Petro et Joanne testatur: ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen, qui erant [PL49.310B] Jerosolymis, nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum universis rebus suis renuntiantes, spontaneam subierant egestatem (Galat. II). Et cum vidissent, inquit, gratiam Dei, quae data est mihi, Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisione; tantum ut pauperum memores essemus. Quam rem omni sollicitudine se testatur implesse, dicens: Quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Qui igitur sunt beatiores, utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati, nec praevalentes evangelicam perfectionem conscendere, adhuc suis substantiis inhaerebant, in quibus [PL49.311A] magnus fructus ab Apostolo ducebatur (Actor. XV), si saltem ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine revocati, fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent: an illi qui Evangelicae satisfacientes sententiae, crucem Domini quotidie portantes (Matth. X), nihil sibi de propriis facultatibus superesse voluerunt? Cumque ipse beatus Apostolus vinculis et carceribus obligatus, seu vexatione itineris impeditus, et ob hoc consuetam victus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens, a fratribus, qui de Macedonia venerant, supplementum suae necessitatis se asserit accepisse: nam quod mihi, inquiens, deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia (II Cor. XII); et ad Philippenses ipse referens: Scitis enim et vos, [PL49.311B] Philippenses, quia in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis (Philip. IV): erunt secundum istorum sententiam quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores Apostolo, quia de suis inveniuntur ei substantiis impertisse? Quod amens quilibet dicere non audebit.

CAPUT XVIII. Quod si apostolos imitari velimus, non debeamus nostris definitionibus vivere, sed illorum exempla sectari

Quamobrem si Evangelico praecepto volumus obedire, et Apostoli ac totius illius Ecclesiae primitivae, [PL49.311C] seu Patrum qui virtutibus ac perfectioni [PL49.312A] eorum nostris temporibus successerunt, imitatores existere; non nostris definitionibus acquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis Evangelicam pollicentes: sed illorum sectantes vestigia circum venire nosmetipsos minime studeamus; et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in veritate renuntiemus huic mundo: nihil ex his quae contempsimus, infidelitate nos retrahente, servantes: quotidianum victum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus.

CAPUT XIX. Sententia sancti Basilii episcopi adversus Syncleticum prolata

Fertur sententia S. Basilii Caesariensis episcopi ad quemdam prolata Syncleticum; tali, quo diximus, [PL49.312B] tepore torpentem, qui cum renuntiasse se diceret huic mundo, quaedam sibi de propriis facultatibus reservavit, nolens exercitio manuum suarum sustentari, et humilitatem veram nuditate et operis contritione, monasteriique subjectione conquirere: Et senatorem, inquit, perdidisti, et monachum non fecisti.

CAPUT XX. Quam ignominiosum sit a philargyria superari

Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus. Quem quantum superare non magnae virtutis est, tantum ab eo vinci ignominiosum plenumque dedecoris. A potente enim elidi, licet sit in dejectione dolor, et gemitus in amissione [PL49.312C] victoriae: tamen quodam modo de adversarii robore [PL49.313A] victis nascitur consolatio. Sin vero et inimicus exilis, et genus colluctationis infirmum: ultra dejectionis dolorem confusio turpior, et ignominia detrimento gravior infertur.

CAPUT XXI. Quemadmodum superanda sit philargyria

De quo haec erit summa victoria triumphusque perpetuus: ut quemadmodum dicitur, nec minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. Impossibile namque est, eum, qui victus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non majoris desiderii protinus incendio conflagrari. Tamdiu namque miles Christi victor ac securus, cunctaque cupiditatis impugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae hujus hic nequissimus [PL49.313B] spiritus in ejus corde non severit. Quapropter cum in cunctis generibus vitiorum generaliter serpentis caput oporteat servari, in hoc praecipue diligentius convenit praecaveri. Quod si fuerit intromissum, sua materia convalescens, ipsum sibimet vehementiora suscitabit incendia. Ideoque non solum pecuniarum est cavenda possessio, verum etiam voluntas ipsa ab animo penitus extrudenda. Non enim tam effectus philargyriae vitandus est, quam affectus ipsius radicitus amputandus. Nihil enim proderit pecunias non habere, si voluntas in nobis fuerit possidendi.

CAPUT XXII. Quod possit quis, etiam non habens pecunias, philargyrus judicari

[PL49.313C] Possibile namque etiam non habentem pecunias nequaquam philargyriae morbo carere, nihilque ei [PL49.314A] prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis vitium resecare non valuit; paupertatis bono, non virtutis merito delectatus, et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. Quemadmodum enim corpore non pollutos Evangelicus sermo pronuntiat corde moechatos (Matth. III); ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos, affectu ac mente cum philargyris condemnari possibile est. Occasio enim eis habendi defuit, non voluntas; quae semper apud Deum solet magis quam necessitas coronari. Itaque festinandum nobis est, ne in vanum laborum nostrorum emolumenta depereant. Miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse; fructus vero earum cassae voluntatis vitio perdidisse.

CAPUT XXIII. Exemplum de Juda

Vis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad ejus interitum, qui eum conceperit, fructificet, et omnigenis pullulet ramusculis vitiorum? Respice Judam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis hujus caput lethale conterere, qualiter eum suo veneno peremerit et concupiscentiae laqueis irretitum ad quam abrupti praecipitii crimen impegerit, ut redemptorem mundi et humanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit vendere. Qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus devolutus, si non philargyriae morbo fuisset infectus: nec Dominicae negationis [Al. necationis] reus sacrilegus [PL49.314C] exstitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos compilare.

CAPUT XXIV. Quod philargyria, nisi nuditate, vinci non possit

Immane satis et evidens tyrannidis hujus exemplum, quae semel (ut diximus) animae captivatae nullam permittit honestatis regulam custodire, nec ulla quaestus adjectione satiari. Finis enim rabiei hujus non divitiis, sed nuditate conquiritur. Denique cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum deputatos, suae potestati creditos accepisset, ut saltem pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum imponeret; in tantum copia earum in abundantiorem [PL49.316A] fomitem cupiditatis exarsit, ut jam non loculos clanculo compilare, sed ipsum Dominum venumdare maluerit. Universas enim divitiarum moles cupiditatis hujus rabies exsuperat.

CAPUT XXV. De exitu Ananiae, et Saphirae, et Judae, quem philargyria impellente subierunt

Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis, sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari, nec finem ejus in parva summa magnave consistere, sed in sola virtute nuditatis: Ananiam et Saphiram, quorum superius [PL49.317A] fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate servaverant, morte mulctavit: ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu Dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent (Actor. V). Quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit! Ibi namque philargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. Ibi veritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. Licet enim operis eorum dissimilis videatur effectus, unus tamen finis in utroque concurrit. Ille namque refugiens paupertatem, resumere, quae abjecerat, concupivit; hi ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter, aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere tentaverunt. Et ideo utrobique sequitur mortis damnatio, [PL49.317B] quia utrumque crimen de philargyriae radicibus pullulavit. Itaque si in eos qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere tentaverunt, nec habuere desiderium acquirendi, sed reservandi tantummodo voluntatem, processit tam severa sententia: quid censendum de his qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare, et nuditatem [PL49.318A] coram hominibus praeferentes, affectu concupiscentiae coram Deo divites comprobantur?

CAPUT XXVI. Quod philargyria lepram animae inferat spiritalem

Qui secundum similitudinem Giezi (IV Reg. V) spiritu ac mente leprosi esse noscuntur, qui mundi hujus caducas pecunias concupiscens immundae leprae contagione respersus est. Per quam nobis evidens reliquit exemplum, omnem animam cupiditatis labe pollutam spiritali vitiorum lepra respergi, immundamque apud Dominum perenni maledictione reputari.

CAPUT XXVII. Testimonia de Scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicavit

[PL49.318B] Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia, secutus es Christum dicentem tibi (Matth. XIX): Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me; quid missa super aratrum manu respicis retro, ut ejusdem Domini voce (Lucae IX et XVII) pronuntieris non esse aptus regno coelorum? Super tectum Evangelici [PL49.319A] culminis stabilitus, quid descendis tollere aliquid dedomo tua, ex his videlicet quae antea contempsisti? Constitutus in agro atque operatione virtutum, substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris revestiri? Si vero paupertate praeventus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus acquirere debes quod antea non possedisti. Ob id enim ita Domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis impeditus accurreres. Verumtamen nullus in hoc egens frangatur; nemo est enim, qui non habeat quod dimittat. Universis renuntiavit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputavit.

CAPUT XXVIII. Quod adversus philargyriam victoria non aliter possit nisi nuditate conquiri

Haec est igitur de philargyria perfecta victoria, ut [PL49.320A] parvissimae cujuslibet stipis in corde nostro residere non sinamus igniculum, certi quod restinguendi eum non habebimus ulterius facultatem, si quantulamcumque scintillae hujus in nobis materiam foverimus.

CAPUT XXIX. In quo monastica nuditas consistat

Quam virtutem non alias retinere valebimus illibatam, nisi in monasterio consistentes; secundum Apostolum, habentes victum et vestitum, his contenti fuerimus (II Tim. VI).

CAPUT XXX. Remedia contra morbum philargyriae

[PL49.320B] Damnationem ergo Ananiae et Saphirae (Actor. V) [PL49.321A] memoriter retinentes, horrescamus aliquid ex his reservare quae renuntiantes penitus abdicare devovimus. Giezi quoque (IV Reg. V) pertimescamus exemplum, qui ob philargyriae culpam aeternae [aeterno] supplicio leprae mulctatur; ex his quae nec ante possedimus, caveamus acquirere. Necnon etiam Judae, vel meritum, vel exitum formidantes, quidquam pecuniae resumere (quam semel a nobis abjecimus) tota virtute vitemus. Super haec omnia considerantes conditionem fragilis incertaeque naturae nostrae, caveamus ne dies Domini sicut fur in nocte superveniens, maculatam, vel uno obolo, nostram conscientiam deprehendat (I Thess. V); qui omnes fructus nostrae renuntiationis evacuans, illud quod in Evangelio diviti dictum est, ad nos quoque faciat voce Dominica [PL49.322A] dirigi: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Lucae XII)? Nihilque de crastino cogitantes, numquam nos de coenobii disciplina patiamur avelli.

CAPUT XXXI. Quod non possit quis philargyriam vincere, nisi in coenobio perseverans; et quemadmodum possit ibidem permanere

Quod sine dubio nequaquam permittimur implere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae virtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. Illa namque nulli commotiones novit inferre, haec vero sibi illatas magnanimiter tolerare.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 49, coll. 202C-322A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22