TRACTATUS IX. In eamdem Evangelii lectionem. Quid mysterii sit in miraculo facto in nuptiis apud Cana Galilaeae. Cap. II, V\. 1-11

1. Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto evangelicae lectionis mystice in sacramentis posita essent, ipso adjuvante aperirentur. Non itaque opus est jam immorari diutius in commendando Dei miraculo. Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiana miracula facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt: rara autem quae facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos incarnato, majorem stuporem hominibus attulerunt: non quia majora erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista quae quotidie fiunt, tanquam naturali cursu peraguntur; illa vero efficacia potentiae tanquam praesentis exhibita videntur oculis hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus, obstupuerunt homines; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus Deus in vitibus faciat? Sed quia omnia quae fecit Dominus Jesus, non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad aedificanda in doctrina fidei; scrutari nos oportet quid sibi velint illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.

2. Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias. Futuri enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3), et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset: cum idem Dominus dicat in Evangelio, interrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere excepta causa fornicationis. In qua responsione, si meministis, hoc ait: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 3-6). [PL35.1459] Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod Deus fecerit nuptias, et sicut conjunctio a Deo, ita divortium a diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem conjugalem marito non servavit. Nec illae quae virginitatem Deo vovent, quanquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia teneant, sine nuptiis sunt: nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis sponsus est Christus. Ac per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut conjugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum: quia et illarum nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est, Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit usque adhuc, id est, Evangelium suum.

3. Jam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cujus nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus non intelligebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid intelligamus in ista aqua: »Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur, quia in Christo evacuatur. Et cum transieris, inquit, ad Dominum, auferetur velamen« (II Cor. III, 14-16). Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt extendaris (Philipp. III, 13).

4. Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano, de Christo non tacuit: sed occultum ibi erat; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod omnibus temporibus superioribus usque ad aetatem qua Dominus venit, prophetia de illo non defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis, invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum (Luc. XXIII, 40-43), quando de illo discipuli dubitaverunt. Ergo invenit eos nutantes, et quodammodo arguentes seipsos quod in illo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem. Et hoc ipsi post resurrectionem [PL35.1460] dixerunt, cum quosdam eorum tristes invenisset in via: »Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa istis diebus? Ille autem dixit eis: Quae? Illi autem dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et nunc tertius dies agitur hodie, ex quo haec facta sunt.« Haec atque alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via euntes ad propinquum castellum; respondit ipse et ait: »O insensati et tardi corde ad credendum super omnia quae locuti sunt Prophetae! nonne haec omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.« Item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore resurrexerat: »Hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Jerusalem.«

5. His ex Evangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto miraculo Domini latent. Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quae de illo scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis, et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum praetermisit. Illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum? Cum aperuit eis sensum, et exposuit eis Scripturas, incipiens a Moyse per omnes Prophetas. Unde jam inebriati dicebant, Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 13-47)? Intellexerunt enim Christum in his Libris in quibus eum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Jesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriat quod non inebriabat. Si enim jussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturavit tot millia: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos (Matth. XIV, 17-21), sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua vinum infundere: quod si fecisset, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est: nam jussu ipsius impletae sunt hydriae. A Domino quidem et illa Scriptura; sed nihil sapit, si [PL35.1461] non ibi Christus intelligatur.

6. Intendite autem quod ipse ait, Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis et nostis. Nam prima aetas computatur ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: et sicut Matthaeus Evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad Joannem Baptistam (Matth. I, 17): sexta inde usque ad finem saeculi. Propterea et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam (Gen. I, 27): quia sexta ista aetate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem ejus qui creavit nos (Coloss. III, 10); et convertitur aqua in vinum, ut jam manifestatum Christum in Lege et Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriae, quas jussit impleri aqua. Sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis Dominus Jesus praedicaretur? Impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae: sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Christus intelligatur.

7. Quid est ergo, Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tanquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid hujusmodi. Nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura. Μέτρον enim mensuram dicunt Graeci: inde appellatae metretae. Capiebant ergo metretas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres? Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito jam sensum avertere, quia dixit binas vel ternas: quia nominato Patre et Filio, consequenter et Spiritus sanctus intelligendus est. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim, Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (I Joan. II, 15): item scriptum est, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Idem autem Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duae metretae nominantur. cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres metretae. Ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas: sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas. Tanquam diceret, Et quando dico binas, etiam Spiritum Patris et Filii cum his intelligi volo: et quando dico ternas, ipsam Trinitatem manifestius enuntio.

[PL35.1462] 8. Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi intelligat tanquam charitatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Fortassis enim discussae Scripturae: quod non sic dico, ut hodie docere possim, aut quasi aliud inveniri non possit: sed tamen fortasse scrutatae Scripturae indicant quod Spiritus sanctus charitas est. Et ne putetis vilem esse charitatem. Quomodo autem vilis est, quando omnia quae dicuntur non vilia, chara dicuntur? Si ergo quae non sunt vilia, chara sunt; quid est charius ipsa charitate? Sic autem commendatur charitas ab Apostolo, ut dicat: »Supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest« (I Cor. XII, 31, XIII, 1-3). Quanta est ergo charitas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, recte habentur omnia? Tamen charitatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime, minus de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium. Neque enim dubitavit dicere, Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Scriptum est etiam, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quis ergo nominet Patrem et Filium, et non ibi intelligat charitatem Patris et Filii? Quam cum habere coeperit, Spiritum sanctum habebit: quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est; sic anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo metretas binas capiebant hydriae, quia in omnium temporum prophetia Pater et Filius praedicatur: sed ibi est et Spiritus sanctus; ideoque adjunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30): sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi audimus, Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium nominavit, capiant hydriae binas metretas; sed audi, vel ternas: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Itaque in eo quod dicuntur binae, non exprimitur, sed intelligitur; in eo vero quod dicuntur vel ternae, etiam exprimitur Trinitas.

9. Sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum dicam: eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum fraudare convivas, praesertim sic esurientes, ut appareat aviditas vestra. Prophetia quae ab antiquis temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, et ipsi Prophetae ex illo [PL35.1463] populo fuerunt, et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur secundum purificationem Judaeorum: sed tamen quod illa prophetia etiam caeteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes, sicut promissum est Abrahae dicente Domino, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Nondum autem intelligebatur, quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus dispensabatur prophetia. Quod ut emineat jucundius, de singulis aetatibus, tanquam de singulis hydriis, pro tempore quaedam commemoremus.

10. In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo Judaeorum; et quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo. Quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi quod Apostolus ait de Adam et Eva? Nemo enim me dicet prave intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero. Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod commemorat Apostolus, dicens, Et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum est (Ephes. III, 31 et 32)? Et ne quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intelligeret, Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia. Quod est hoc sacramentum magnum, Erunt duo in carne una? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde ventum est ad haec verba, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem? quomodo matrem? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima hydria habebat prophetiam de Christo: sed quando ista quae loquor non praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet nobis quid ibi quaereremus in ipsa una sententia, Erunt duo in carne una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; jam licet nobis ubique Christum quaerere, et de omnibus hydriis vinum potare. Dormit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae fit Eva de latere (Gen. II, 21): mortuo Christo lancea percutitur latus (Joan. XIX, 34), ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus ipsum Adam formam futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri (Rom. V, 14). Praefigurabantur omnia [PL35.1464] mystice. Neque enim vere non poterat Deus vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti evellantur? An quia Deus evellebat, propterea homo non sentiebat? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti. Sed procul dubio hydria prima implebatur: prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispensabatur.

11. Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis terrarum. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia (Gen. VII, 7-9), nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non erant, nonne dixit, Producat terra, et produxit terra (Id. I, 24)? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo reficeret: nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam propheticae dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura orbis terrarum; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum?

12. Jam in tertia hydria, ipsi Abrahae, quod jam commemoravi, dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quis non videat cujus habebat figuram unicus ejus, qui sibi ad sacrificium, quo ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim Dominus crucem suam, sicut Evangelium loquitur (Joan. XIX, 17). Hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit.

13. De David autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat prophetia ejus; quando modo audivimus Psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet? Sed certe, ut dixi, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. LXXXI, 8). Et ideo Donatistae tanquam projecti de nuptiis: sicut ille homo qui non habebat vestem nuptialem, invitatus est et venit, sed projectus est de numero vocatorum, quia non habebat vestem ad sponsi gloriam; qui enim suam gloriam quaerit, non Christi, non habet vestem nuptialem: non enim volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Nec immerito illi qui non habebat vestem nuptialem, hoc per increpationem objectum est, quod non erat: Amice quid huc venisti? Et sicut ille obmutuit (Matth. XXII, 11-13), ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto corde? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint nolint, etiam apud se cantari, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus: et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se exhaeredatos esse cognoscunt?

14. Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia: volo enim alium sensum ostendere in eo quod dictum est, Capientes metretas binas vel ternas: ad omnes, inquam, gentes pertinet prophetia; modo commemoravimus demonstratum in [PL35.1465] Adam, qui est forma futuri. Quis autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes gentes: et in ejus vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per graecas appellationes demonstrantur? Si enim graece dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat; in capitibus verborum invenis Adam: dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes ἀνατολὴ, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία. Ista quatuor nomina si tanquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in qua erant omnia animalia, quae significabant omnes gentes: hoc in Abraham, cui apertius dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes: hoc in David, de cujus Psalmis, ut alia omittam, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur, Surge, nisi ei qui dormivit? Surge, Deus, judica terram. Tanquam diceretur, Dormisti, judicatus a terra; surge, ut judices terram. Et quo pertinet illa prophetia, Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus?

15. Jam vero in quinta aetate, tanquam in quinta hydria, Daniel vidit lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte praeciditur: ipse est lapis quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). De quo monte praeciditur, nisi de regno Judaeorum, unde Dominus noster Jesus Christus secundum carnem natus est? Et praeciditur sine manibus, sine opere humano; quia sine amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde praecisus est, non impleverat universam faciem terrae: non enim tenuerat regnum Judaeorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem terrarum cernimus occupare.

16. Jam ad sextam aetatem pertinet Joannes Baptista, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum: de quo dictum est, Major quam propheta (Matth. XI, 11, 9). Quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus missus est Christus? Quando Judaei venerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham, Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? facite ergo fructum dignum poenitentiae; id est, humiles estote: superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi? De genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis ait? Nolite dicere, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Id. III, 7-9). Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dictus est quem reprobaverunt aedificantes; sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant: adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. Unde insensati? Quoniam in Psalmo dicitur, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Ideo cum coeperint [PL35.1466] homines Deum adorare, quid audiunt? Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quapropter si ei fit homo similis quem adorat; quid est, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae? Nos ipsos interrogemus, et videmus quia factum est. Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitasset filios Abrahae. Facti sumus filii Abrahae imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicut enim illi degenerando exhaeredati; sic nos imitando adoptati. Ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de omnibus dictum est, Capientes metretas binas vel ternas.

17. Sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas vel ternas metretas? Aestimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum. Quomodo sunt binae metretae? Circumcisio et praeputium. Hos duos populos Scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus, quando dicit, Circumcisio et praeputium (Coloss. III, 11); in duobus istis nominibus habes omnes gentes: binae metretae sunt. His duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est Christus (Ephes. II, 14-20). Ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus gentibus. Tres erant filii Noe (Gen. V, 31), per quos reparatum est genus humanum. Unde Dominus ait: Simile est regnum coelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum (Luc. XIII, 21). Quae est ista mulier, nisi caro Domini? Quod est fermentum, nisi Evangelium? Quae sunt tres mensurae, nisi omnes gentes, propter tres filios Noe? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum, id est, Judaeis et Graecis, sicut saepe Apostolus commemorat (Rom. II, 9; I Cor. I, 24, etc.); sive in tribus, propter Noe tres filios, significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit Apostolus, Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor. X, 13). Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram pertingendi usque ad vos.

TRACTATUS X. Ab eo Evangelii loco, Post haec descendit ad Capharnaum ipse et mater ejus, etc., usque ad id, Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cap. II, V\. 12-21

1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cujus membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio tota transitura est. Vae gaudentibus (Luc. VI, 25)! Veritas dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Haec spes [PL35.1467] consoletur nos in omni tribulatione et tentatione hujus vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit? Et super iram dolose agebant (Psal. XXXIV, 20). Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13). Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco ejecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro, Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes insidias et ejus tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait, Et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13). Qui te exaudit, non est praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis: excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina.

2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi manserunt non multis diebus. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic intelligenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit, Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Unde ergo fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot (Id. XIII, 8, et XIV, 14); filius erat fratris ipsius. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot (Id. XI, 27, 31), et dicti sunt fratres. [PL35.1468] Unde, nisi quia cognati? Item Jacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim erat Laban matris Jacob, id est Rebeccae uxoris Isaac (Id. XXVIII, 2). Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius (Id. XXIX, 12-15). Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi.

3. Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati essent mater et fratres ejus foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos, dixit, Hi sunt fratres mei: et, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est (Matth. XII, 46-50). Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Charitas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. XI, 27, 28). Hoc est dicere, Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit: non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu junguntur Deo. Haec diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus.

4. Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jerosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. »Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes ejecit de templo; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit, Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.« Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et ejicit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim Charitas vestra quod sacrificia illi populo pro ejus carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas: nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen ejecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quae licita sunt, et contra justitiam non sunt (quae enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis [PL35.1469] domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et consolatur nos psalmus quem audistis, Striderunt super me dentibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt. Flagellatus est flagellis Judaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adjuvat, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13-16).

5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit, Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! (Isai. V, 18, sec. LXX). Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adjungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum audis, Mitte illum foras de Ecclesia; dicis, Duco me ad partem Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur, Ligate illi pedes et manus, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Illud Dominus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.

6. Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Venale habent totum, qui nolunt redimi: emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt, currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum (Act. VIII [PL35.1470] 18, 19); et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus (Matth. III, 16). Qui ergo vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt, Nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios, quisque quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos jam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse cum nihil sint (Galat. VI, 3), tot partes de se fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo, Discissi sunt, nec compuncti sunt?

7. Qui ergo boves vendunt? Boves intelliguntur qui nobis Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetae. Unde dicit Apostolus: »Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi« (I Cor. IX, 9, 10). Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis in ipso Psalmo? Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal. XXXIV, 16, 27). Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper, Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi ejus. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tanquam in speculo [PL35.1471] cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi ejus, pacem populi ejus, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone, Erue de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21 et 22)? Qui dicunt semper, Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos possessorem suum (Isai. I, 3): attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit eos qui volunt in illo ponere spem: »Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis« (I Cor. I, 13)? Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de coelo descendit. »Ego,« inquit, »plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 6, 7). Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.«

8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas: observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine, Ligate illis manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores.

9. Tunc scriptum esse, Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli: quia zelo domus Dei ejecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies [PL35.1472] sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est? admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis, Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens, et dicens in eo de tuo, Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit (Matth. XXV, 25-30)? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum majore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit januam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo.

10. »Dixerunt illi Judaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?« Et Dominus: »Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis, In tribus diebus excitabo illud?« Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero loquebatur spiritualiter. Quis autem posset intelligere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Judaeis clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; jam nunc tempus est, jam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus.

11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intelligi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus jam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis (In superiori Tractatu). Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spirituali. Et gemit unus [PL35.1473] pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus, Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: »Factus,« inquit, »obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen« (Philipp. II, 8, 9). Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis, Excita me, et reddam illis. (Psal. XL, 11). Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit, Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan X, 30).

12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis; unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium (Marc. XIII, 27): si enim facias ista quatuor nomina graeca, ἀνατολὴ, quod est Oriens; δύσις, quod est Occidens; ἄρκτος, quod est Septentrio; μεσημβρία, quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod nos facimus a litteram, ipsi lingua sua ponuat alpha α, et vocatur alpha α unum. Ubi autem in numeris scribunt beta β, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma γ, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta δ, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my μ, quadraginta significat: dicunt enim my μ τεσσαράκοντα. Jam videte istae litterae quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha α, quod est unum: habet delta δ, quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha α, quod est unum; habes sex: habet et my μ, quod est quadraginta: habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus majoribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. Et quia Dominus noster Jesus [PL35.1474] Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria), Judaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud.

13. Benedicimus Dominus Deo nostro, qui ad laetitiam spiritualem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hujus saeculi inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit: nemo gaudeat quasi in re praesenti, ne haereat in via. Totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium vitae aeternae sit. Omnia suspiria Christo anhelent: ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicunt semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

TRACTATUS XI. Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cap. II, V\. 23-25, et cap. III, V\. 1 5

1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit.

2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat. Multi crediderunt in nomine ejus: et quid sequitur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et, Ipse Jesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea [PL35.1475] Jesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus (Luc. IV, 29, 30). Et quando venerunt ad eum comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Judaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII, 4-6). In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam (Joan. X, 18). Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine ejus, de quibus dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. XXVI, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34). Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in [PL35.1476] nomine ejus, et Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.

3. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine ejus, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa ejus quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Judaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat? Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendamus quare Jesus non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se: jam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemus eum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei.

4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. V, 8). Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad illos Jesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54). Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes [PL35.1477] patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Manna accipiunt fideles, jam trajecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? jam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Judaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus.

5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Jam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Jesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille, Numquid et vos vultis abire? Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Ideo Deus meus es [PL35.1478] tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-69).

6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Jesum. Ait ei Jesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cujus ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intelligebat. Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis: sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem matris suae intrare, et nasci? Jam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam: jam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus.

7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tanquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et in filiis ejus figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium (Gen. VII, 7). Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scriptura [PL35.1479] commendat, Moyses fidelis in tota domo ejus (Num. XII, 7). Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III. 6, 15). Sacramentum grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis.

8. Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacob. Jam nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob, tres patres, et populus unus Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Judaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat coelestis Jerusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt (Gen. XXI, 10; Galat. IV, 22-30). Et de ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, [PL35.1480] ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt.

9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos boni: Ananias Paulum baptizavit (Act. IX, 18). Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christiana, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo (Philipp. I, 18). Numquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3), mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est (Act. VIII, 13). Nota sunt ergo ista quatuor genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui baptizantur.

10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac (Gen. XXI, 3): pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael (Id. XVI, 15). Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi. Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13) Istos duos genuit Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Jacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo (Gen. XXV, 22-24). Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et [PL35.1481] boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

11. Jam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Jacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Jacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel (Gen. XXIX, XXX, XXXV). Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios Jacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Jacob, non contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Jacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.

12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice ancillam et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, [PL35.1482] gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30). Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.

13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde, Habeo jam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla [PL35.1483] Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI, 5-9). Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit.

14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei praesentis in igne, quid ait? »Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra.« Quale decretum? »Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem« (Dan. III). Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt (II Machab. VII). Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.

15. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid [PL35.1484] sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Charitati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos.

TRACTATUS XII. Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Cap. III, V\. 6-21

1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit? Meminit autem Charitas vestra Dominico praeterito, quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione (In superiori Tractatu): quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adjuvantibus orationibus vestris impleamus.

2. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jam aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de [PL35.1485] ancilla exhaeredatum, natum de libera haeredem: rursum invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaeredatus Ismael (Gen. XXI, 10), natus de libera haeres Isaac (Id. XXV, 5); natus de libera exhaeredatus Esau (Id. XXVII, 35), nati de ancillis haeredes filii Jacob (Id. XLIX). In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum (Exod. III, 6, 15). Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.

3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptum: »Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine« (Joan. II, 23-25). Ecce jam illi credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, jam crediderunt in Jesum: sed quia nondum carnem ejus et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid faciant, ut se illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant.

4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex semine viri, et non utero, sed solo placito uxoris (Gen. XVI, 2-4). Numquid quia de ancilla, ideo exhaeredatus? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Jacob admissi sunt ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim ejus magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara? Ejice ancillam [PL35.1486] et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 9, 10). Non ergo illum viscera ancillae ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod pejus est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahae, Ejice ancillam et filium ejus. Displicuit Sarae lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tanquam filius Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haec, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male judicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum.

5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intelligis, cum dicis, Numquid potest homo redire in viscera matris suae? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter haereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matris carnalis: si propter haereditatem patris Dei sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ecclesia filios non successuros, sed secum mansuros, Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem ejus audis, et nescis unde veniat, [PL35.1487] et quo vadat. Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu.

6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde (Psal. XXXIII, 19). Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in coelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30).

7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Quae terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum [PL35.1488] dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari?

8. Et sequitur: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duae nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (Id. III, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Non ergo ascensuri sunt in coelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haec nobis promissio est, Erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Miraris quia et hic erat et in coelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra?

9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est caeteris? Ea spes est caeteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, [PL35.1489] qui per illum ascensuri essent. Non dicit, Et seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 16, 29). Quod dixit unum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan. V, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Et ille: Divisus est Christus (Id. I, 12, 13)? In uno estote, unum estote, unus estote: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit. Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus.

10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia (Sap. I, 13, 14). Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Id. II, 24). Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 13, 14).

11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multarum mortium: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futurae, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut faceret aeneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in [PL35.1490] ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cujus mors? Mors vitae: si dici potest, Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam triumphantes cantabimus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quomodo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam: figura praestabat vitam temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam.

12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.

13. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo [PL35.1491] quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5)? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit.

14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 35), fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quae minuta videntur esse peccata [PL35.1492] linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens: paulatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.

TRACTATUS XIII. Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam teram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. III, V\. 22-29

1. Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 14 et 15).

2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno coelorum, major est illo (Matth. XI, 11). Minor nativitate, major potestate, major divinitate, majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat Deum, non [PL35.1493] negaverat Deum, sed non omnino tacuit Deum: fortassis enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantae excellentiae illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XXII, 8, 9). Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti?

3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in praesenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non enim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super omnem terram. Quis est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 3, 7, 8). Et quomodo est omnis terrae rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae (Tob. IV). Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae [PL35.1494] Deus; subjecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis videre potuistis. Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

4. Dicat et Joannes testimonium: Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum? Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14).

5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam? Sed rursum mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6)? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus [PL35.1495] de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram perseverantem, nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias ad fontem, quaeris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est, caeco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen, non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid simile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei (Joan. I, 29). Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5).

6. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizabat Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius? quomodo Verbum? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes baptizans in Aenon juxta Salim. Lacus quidam Aenon. Unde intelligitur quia lacus erat? Quia aquae multae erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem Joannes. Si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat Joannes: quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo quod jam majore gratia praediti viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus, contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam ille sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum? Ne ergo cervix ista praecipitaret quosdam de meritis justitiae suae plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo; tanquam alloquens filios capitales: Quid vos extollitis? quid erigitis, quia habetis, ille prudentiam, ille doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem patientiae? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi? Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc est, Ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 15).

[PL35.1496] 7. Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum Joannes; quid opus erat ut alii baptizarentur a Joanne? Et hoc diximus, quia si solus Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joannes quam Dominus. Dicerent enim: Usque adeo magnus erat baptismus quem habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari. Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus est Dominus, ut praeberet humilitatis exemplum: non solus autem baptizatus est ab eo, ne baptismus Joannis melior baptismo Domini videretur. Ad hoc autem viam praebuit Dominus noster Jesus Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicujus gratiae, dedignetur baptizari baptismo Domini. Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo Aegyptiorum, nisi cum venisset ad mare rubrum (Exod. XIV); sic pressura peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit.

8. Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum Judaeis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judaeos majorem esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes. Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16): et hoc confiteri Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus? Nam si sic ille homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons fluit ut reficiat; ita Dominus Jesus

[PL35.1497] 9. Videamus ergo quid responderit Joannes: Venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum: hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem? De seipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de coelo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est.

10. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico? Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fieret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum? quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, sed non sibi.

11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. VI, 19). Multi habetis conjuges, multi habere vultis, multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis: nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere humano [PL35.1498] est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliquem peregre profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quaeso te, charus meus es, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo humano generi apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: video zelantem, sed videam cui; utrum amico absenti, an sibi praesenti. Putate hoc Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in Evangelio (Luc. XIX, 12), et tamen praesens est majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si fallitur, vae illi qui fallit! quid Deum fallere conantur, Deum intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem? Existit aliquis haereticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum sponsi, disce zelare amico tuo: audi vocem illius, Hic est qui baptizat. Quare tibi vis arrogare quod tuum non est? Usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam? Nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum Judaei in ligno pendentem, tu contemnis in coelo sedentem? Noverit Charitas vestra magnum dolorem me pati de hac re: sed, ut dixi, dimitto caetera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sicut dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1); sed si convertar in lacrymas, et lacrymae fiam, in linguas, et linguae fiam, parum est.

12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? quare zelas? [PL35.1499] Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Omnis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduati uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginitas? non enim in corpore. Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quae non vult sine causa tenere corporis virginitatem.

13. Quid ergo dicam, fratres? Et haeretici habent virgines, et multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, ut virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic est qui baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis: desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus (Joan. XIX, 23, 24). Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt.

[PL35.1500] 14. Sed quid dicam, fratres? Aperte videamus quid emerit. Ibi enim emit, ubi pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa dedit, simus Donatistae, et non appellemur Donatistae, sed Christiani; quia Christus solam Africam emit: quanquam et hic non soli Donatistae. Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit tabulas: Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. Ibi in ipso psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo, imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulae commerciales; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17-29). Ecce quid emit. Ecce quoniam rex omnis terrae Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad pannos vis deduci talem divitem? Agnosce: totum emit, et tu dicis, Partem hic habes. O si placeres sponso, o si non corrupta loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore! Amas hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (I Cor. XIII, 1).

15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quae laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1).

16. Sed quid dicunt? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum. Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non tenebratus: et quando das, minister das, non possessor; praeco clamas, non judex. Per praeconem loquitur judex, et in actis tamen non scribitur, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Sed o si stares et audires eum, et non caderes ut audires te! Audiendo enim eum, stares et audires: nam loqueris, et tibi caput inflas. Ego, inquit Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redempta sum, audio vocem sponsi; et vocem amici sponsi tunc audio, si sponso [PL35.1501] meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite praecisum; tu formam ostendis, ego radicem quaero: de forma fructus non exit, nisi ubi est radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam fidem?), ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1, 2).

17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Marc. XIII, 22, 23). Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod. VII, 12, 22, et VIII, 7). Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. IX, 40); Simon Magus fecit multa (Id. VIII, 10): erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in coelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17-20). Petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus, non est tamen praecisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore.

18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat: amate pacem Christi, qui pro vobis crucifixus est, cum Deus esset. Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum [PL35.1502] dat Deus (I Cor. III, 7). Et quisquam nostrum dicit quia aliquid est? Si dixerimus quia aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et parva dixi: lectionem finire non potui, aderit Dominus ut opportune finiatur. Nolui enim amplius onerare corda vestra, quae volo vacare gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt, et non intelligunt.

TRACTATUS XIV. Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impletum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Cap. III, V\. 29-36

1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8). Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant.

2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Joannes, »Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo.« Ergo Christus dat, homo accipit. »Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi« (Id. III, 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non [PL35.1503] audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum (Matth. XI, 11), unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Joannes, sed tamen majoris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.

3. Hoc ergo sequitur, et dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis: »Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit.« De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: »Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles.« Quare »inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum;« non dixit, quia non cognoverunt; »cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt« (Rom. I, 19-22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit: [PL35.1504] confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est.

4. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Jesus aetate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Joannes et Jesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant (Luc. I, 36), pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo, Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia jam et Dominus triginta annorum erat (Id. III, 23): numquid juvenis, si jam triginta annorum sit, adhuc crescit? Jam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio.

5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando coeperunt minui dies. At [PL35.1505] testata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, et Jerem. IX, 23, 24). In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, juste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat.

6. Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII, 29); assumat mentem humanam, convertat ad lucem suam: incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis.

7. Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium ejus [PL35.1506] nemo accipit. De coelo venit, supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus: de quo superius dictum est, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Est autem super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, et ipsa conceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis): sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde: Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum [PL35.1507] suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Joannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat.

8. Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, utquid venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui autem accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Joannes interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit jam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Joanni. Attendebat ergo Joannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait, Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur, Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34). Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium: attendit infideles, et ait, Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium ejus: accipe, et signas, praesumenter intelligis, definienter agnoscis quia Deus verax est.

9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse [PL35.1508] est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17); quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino (Act. IV, 32). Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanta charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta conjunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut major esse non possit.

10. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum (Joan. III, 28), et, Qui me misit baptizare in aqua (Id. I, 33): et de illo dictum est, Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (Malach. III, 1; Matth. XI, 10, 9)? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, [PL35.1509] alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur (I Cor. XII, 8, 9, 10, 29, 30)? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit.

11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo (Philipp. II, 6). Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit.

12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Jesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus tibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam carne, non oppressam [PL35.1510] carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Judaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem.

13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad eum; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris (Gen. II, 17); factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Omnes ergo filii irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis ejus immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem.

TRACTATUS XV. Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit, etc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Cap. IV, V\. 1-42

1. Non rude est auribus Charitas vestrae, evangelistam Joannem velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim jam ex Evangelio ejus per ministerium nostrum Domino adjuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae [PL35.1511] hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad puteum Jacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem.

2. Dominus enim haec »cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod plures discipulos faceret quam Joannes, et plures baptizaret (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam.« Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret.

3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptistae personam dicentis, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ergo Jesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum.

4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: »Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, [PL35.1512] et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi« (Ephes. V, 25-27). Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus.

5. Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. »Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob.« Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat.

6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem Jesum, et invenimus infirmum Jesum; fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset: infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua.

7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Jerusalem, congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)? Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas, [PL35.1513] matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus Jesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus in carne Jesus: sed noli tu infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25).

8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri (Rom. V, 14), praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa ejus facta est ei uxor (Gen. II, 21): quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso (Joan. XIX, 34) Sacramenta Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo.

9. Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Joannis: inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem hujus habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Sedit, ut dixi, quia humiliatus est.

10. Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non jam justificatae, sed jam justificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam. Samaritani ad Judaeorum gentem non pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas [PL35.1514] terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Jesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste (Luc. XVII, 17, 18). Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Judaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae.

11. »Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis.« Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Judaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Judaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere Judaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.

12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis jam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu. tanquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat?

13. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intelligens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod [PL35.1515] clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda.

14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier, Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus, De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. »Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.« Apertius locutus est Dominus, Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritualiter loquebatur?

15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Jam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret (III Reg. XIX, 8). Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret.

16. Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spirituale aliquid promittebat. Quid est, Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi hujus, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae (Psal. LXIV, 5). De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est, Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 10, 9)?

17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti: et illa nondum intelligebat; et non intelligens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier: [PL35.1516] Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Hoc enim ei dicebat Jesus, ut jam non laboraret, sed illa nondum intelligebat.

18. Denique volens ut intelligeret, dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Quid est, Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus, Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Jesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia (I Cor. XIV, 35, 34). Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum ejus ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat? (Luc. X, 39, 40). Ergo, fratres mei, audiamus et intelligamus quod ait Dominus, Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animae nostrae dicit, Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animae. Cur jam non ipse Jesus vir animae verus est? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animae.

19. Videns ergo Jesus quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere, Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo, Voca virum tuum? Non me capis, non me intelligis: de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus, Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis [PL35.1517] aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Jam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tanquam diceret, Illustrare volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tanquam feminam: intellectum autem habere, tanquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tanquam diceret Dominus, Adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intelligis praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro tuo adesto.

20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intelligit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intelligas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti, Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti, Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum, Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum, Bene dixisti, Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti.

21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi. Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur, Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tanquam quinque viros, [PL35.1518] prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. Nam nisi quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit jam non solum fugere foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae: nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est, sed justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; charitatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit.

22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait, Bene dixisti, Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum jam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intelligas me.

23. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait, Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV, 24). Item de illo dictum est ad Moysen, Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui (Deut. XVIII, 18). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone [PL35.1519] fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Judaei meliores se esse jactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis: quia dicebant eis, Quomodo vos jactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem.

24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito jam praesente viro audit, Mulier, crede mihi. Jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ergo, Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6); superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde ejus (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis (Psal. LXXXIII, 6, 7). Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, [PL35.1520] aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.

26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei (Ephes. II, 12-22). Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt (Act. IV, 34, 35). Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 2).

27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae jam plus essent ad prophetam; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice, Messe dicitur unge. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra.

28. Ergo dicit ei mulier, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir ejus caput mulieris, factus est Christus caput viri (I Cor. XI, 3). Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum qui loquor tecum, jam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, Crede mihi?

29. Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?

30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito, Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit [PL35.1521] annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece ὕδωρ aqua dicitur; tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae jam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum.

31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligebat aquam? ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus, qui miserat eum. Ideo dicebat, Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem ejus qui me misit.

32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis. Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi jam Prophetae praedicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat, Scio quia Messias veniet? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judaea [PL35.1522] messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 39). Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam.

33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis, Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem ejus: et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonimum crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri, Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi.

TRACTATUS XVI. Ab eo Evangelii loco, Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam; usque ad id, Et credidit ipse, et domus ejus tota. Cap. IV, V\. 43-53

1. Hodierna evangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum proponitur. In qua quidem sensus non sunt investigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni admiratione et laudatione. Proinde locum istum Evangelii cum commendatione commemoremus potius, quam cum difficultate tractemus. Abiit enim Jesus post biduum quod fecerat in Samaria in Galilaeam ubi nutritus erat. Secutus autem Evangelista ait: Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quia propheta in patria sua honorem non habet. [PL35.1523] Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilaea. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilaeam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset.

2. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donante quod loquar. Quaestionem propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur hoc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilaeam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilaeam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eam de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 25, et XXI, 20). Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit.

3. Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine praejudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40], sicut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilaeam, et venit in civitatem Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, [PL35.1524] 1-11): et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant. cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Judaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo attende Judaeorum turbas, attende jam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster (Rom. XI, 17): vide turbam Judaeorum, quid dicit modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt, et vix [PL35.1525] inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judaei fuerunt vel sunt similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus.

4. Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis: illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilaeos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis praesentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomae, Veni, mitte manum tuam, et noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus: increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua honorem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 25-29). Praedicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contrectavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus; et in futuro saeculo, quia pro ramis fractis inserti sumus.

5. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, »Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.« Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli [PL35.1526] tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adjutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22, 23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invenit locum.

6. Audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam praecisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? Et recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, coelorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia praecidentur, ut isti inserantur? Doce quia praecidentur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 5-12).

7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judaeorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), etiam Psalmus praelocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat [PL35.1527] ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3, 14). Quia vero condidit istam patriam, hic habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 1459-1527 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22