Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Expositio Epistolae ad Galatas (2/2)

31. [Ib. IV, 6.] Jam illum populum adjungens, qui parvulus sub procuratoribus et actoribus serviebat, id est, elementis hujus mundi, ne putarent se non esse filios, quia non erant sub paedagogo, Quoniam autem filii estis, inquit, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater. Duo sunt verba quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum: nam hoc est, Abba, quod Pater. Eleganter autem intelligitur non frustra duarum linguarum verba posuisse idem significantia, propter universum populum, qui de Judaeis et de Gentibus in unitatem fidei vocatus est: ut hebraeum verbum ad Judaeos, graecum ad gentes, utriusque tamen verbi eadem significatio ad ejusdem fidei spiritusque unitatem pertineat. Nam et ad Romanos, ubi similis quaestio de pace in Christo Judaeorum Gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Ibid. 15). Recte autem de praesentia et de dono Spiritus sancti probare voluit Gentibus quod pertineant ad promissionem haereditatis. Non enim evangelizatum est Gentibus, nisi post ascensum Domini et adventum Spiritus sancti. Coeperant enim jam Judaei credere, cum in terris adhuc Filius Dei mortalem hominem gereret, sicut in Evangelio scriptum est: ubi quanquam et Chananaeae mulieris fidem ipse laudaverit (Matth. XV, 28), et illius Centurionis, de quo ait non se invenisse talem fidem in Israel (Id. VIII, 10); tamen proprie tunc Judaeis esse evangelizatum, verbis ipsius Domini satis clarum est, cum ad ipsius Chananaeae deprecationem dixit non se esse missum nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Id. XV, 24): et discipulos cum mitteret, ait, In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed ite primum ad oves quae perierunt domus Israel (Id. X, 5, 6). Gentium autem aliud ovile appellavit, cum diceret, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; quas tamen se adducturum ait, ut esset unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16): quando autem, nisi post clarificationem suam? Post resurrectionem autem etiam ad Gentes discipulos misit, cum eos interim Jerosolymae manere jussisset, donec eis secundum promissionem suam Spiritum sanctum mitteret (Act. I, 4). Cum ergo dixisset Apostolus, Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus (Galat. IV, 4); restabat ut etiam Gentes, quae non erant sub Lege, ad eamdem tamen adoptionem [PL35.2128] filiorum pertinere ostenderet: quod de sancti Spiritus dono, qui omnibus datus est, docet. Unde se etiam Petrus de baptizato incircumciso Centurione Cornelio defendit apud Judaeos qui crediderant, dicens non se potuisse aquam negare illis quos jam Spiritum sanctum accepisse claruerat (Act. X, 47). Nam et ipso gravissimo documento etiam superius usus est Paulus, cum diceret, Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Et paulo post, Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis: Ex operibus Legis, an ex auditu fidei (Galat. III, 2, 5)? Sic et hic, Quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater.

32. [Ib. IV, 7, 8.] Deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex Gentibus ad fidem venerant, ad quos etiam Epistolam scribit, Itaque jam, inquit, non est servus, sed filius: propter id quod dixerat, Quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo. Si autem filius, inquit, et haeres per Deum: id est, per misericordiam Dei, non per promissiones patrum, de quibus carnaliter sicut Judaei natus non est; sed tamen filius Abrahae secundum imitationem fidei, cujus fidei gratiam per misericordiam Domini meruit. Sed tunc quidem, inquit, ignorantes Deum, his qui naturaliter non sunt dii servistis. Nunc certe quia non Judaeis scribit, sed Gentibus; nec ait, servivimus, sed, servistis: satis probabile est etiam superius de Gentibus dictum, quod sub elementis hujus mundi erant servientes, tanquam sub procuratoribus et actoribus (Id. IV, 1-3). Nam ipsa elementa utique non sunt naturaliter dii, »sive in coelo, sive in terra: quemadmodum multi dii, et domini multi: sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum« (I Cor. VIII, 5, 6). Cum autem dicit, His qui naturaliter non sunt dii, servistis, satis demonstrat unum verum Deum natura esse Deum, quo nomine Trinitas fidelissimo et catholico gremio cordis accipitur. Eos autem qui natura non sunt dii, propterea superius procuratores actoresque appellat, quia nulla creatura est, sive quae in veritate manet, dans gloriam Deo; sive quae in veritate non stetit, quaerens gloriam suam: nulla inquam creatura est, quae non, velit nolit, divinae providentiae serviat; sed volens facit cum ea quod bonum est; de illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Nam si etiam ipsi praevaricatores angeli, cum principe suo diabolo, non recte dicerentur procuratores vel actores divinae providentiae, non Dominus magistratum hujus mundi diabolum diceret; nec uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica, eodem Paulo alibi dicente, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20): et alio loco ad salutem; ait enim, »Ego quidem sicut absens corpore, praesens [PL35.2129] autem spiritu, jam judicavi quasi praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 3-5). Sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur; et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt, nisi quantum Dominus sinit. Non enim latet eum aliquid, sicut hominem; aut in aliquo est minus potens, ut procuratores atque actores, qui sunt in ejus potestate, aliquid ipso sive non permittente, sive nesciente, in subjectis sibi pro suo gradu rebus efficiant. Non eis tamen rependitur, quod de ipsis juste fit, sed quo animo ipsi faciunt: quia neque liberam voluntatem rationali creaturae suae Deus negavit; et tamen potestatem, qua etiam injustos juste ordinat, sibi retinuit. Quem locum latius et uberius in libris aliis saepe tractavimus (In libris de Libero Arbitrio). Sive ergo solem et lunam et sidera et coelum et terram, caeteraque hujusmodi Gentes colebant, sive daemonia, recte sub procuratoribus et actoribus fuisse intelliguntur.

33. [Ib. IV, 9.] Verumtamen ea quae sequuntur, jam quasi explicatam quaestionem rursus implicant. Cum enim per totam Epistolam non ab aliis ostendat sollicitatam fuisse Galatarum fidem, nisi ab eis qui ex circumcisione erant, et ad carnales observationes Legis, tanquam in eis salus esset, adducere cupiebant; hoc tantum loco ad eos loqui videtur, qui ad Gentilium superstitiones redire tentarent. Ait enim: »Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, quomodo revertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?« In eo enim quod dicit, revertimini, quando non circumcisis, sed Gentibus loquitur, sicut in tota Epistola apparet; non utique ad circumcisionem dicit eos reverti, in qua nunquam erant, sed ad infirma, inquit, et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis. Quod de Gentibus intelligere cogimur: his enim supra dixerat, Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis (Galat. IV, 8); ad quam servitutem reverti eos velle significat, cum ait, Quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?

34. [Ib. IV, 10, 11.] Quod autem adjungit, Dies observatis, et menses, et annos, et tempora: timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos, magis hanc sententiam confirmare videri potest. Vulgatissimus est enim error Gentilium iste, ut vel in agendis rebus, vel in exspectandis eventis vitae ac negotiorum suorum, ab astrologis et Chaldaeis notatos dies, et menses, et annos, et tempora observent. Fortasse tamen non opus est ut hoc de Gentilium errore intelligamus, ne intentionem causae, quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subito in aliud [PL35.2130] temere detorquere velle videamur; sed de his potius, de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et Judaei serviliter observant dies, et menses, et annos, et tempora in carnali observatione sabbati et neomeniae, et mense novorum, et septimo quoque anno quem vocant Sabbatum sabbatorum. Quae quoniam erant umbrae futurorum, jam adveniente Christo in superstitione remanserunt, cum tanquam salutaria observarentur a nescientibus quo referenda sint: ut tanquam hoc dixerit Apostolus Gentibus, Quid prodest vos evasisse servitutem qua tenebamini, cum serviretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis, seducti ab eis qui nondum agnoscentes libertatis suae tempus, inter caetera opera Legis quae carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt; quibus et vos rursus ut antea servire vultis, et observare cum eis dies, et menses, et annos, et tempora, quibus serviebatis et antequam Christo crederetis? Manifestum est enim, volumina temporum per elementa hujus mundi, hoc est, coelum et terram et motus atque ordinem siderum administrari. Quae infirma appellat, ex eo quod infirma et instabili specie variantur: egena vero, ex eo quod egent summa et stabili specie Creatoris, ut quomodo sunt, esse possint.

35. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intelligat ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observationes, ut huic loco subjecerit Apostolus, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos. Quod cum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in Ecclesiis legatur, plena sunt conventicula nostra hominibus qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. Jam vero ne aliquid inchoetur, aut aedificiorum, aut hujusmodi quorumlibet operum, diebus quos Aegyptiacos vocant, saepe etiam nos monere non dubitant, nescientes, ut dicitur, ubi ambulant. Quod si locus iste de Judaeorum superstitiosa observatione intelligendus est, quam spem habent, cum christianos se dici velint, ex ephemeridis vitam naufragam gubernantes, quando de divinis Libris, quos Deus adhuc carnali populo dedit, si more Judaeorum tempora observarent, diceret eis Apostolus, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos? Et tamen si deprehendatur quisquam vel catechumenus Judaico ritu sabbatum observans, tumultuatur Ecclesia. Nunc autem innumerabiles de numero fidelium cum magna confidentia in faciem nobis dicunt, Die post calendas non proficiscor. Et vix lente ista prohibemus arridentes, ne irascantur, et timentes ne quasi novum aliquid mirentur. Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus: usitata vero pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamlibet magna sint, et omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! atque utinam, o Domine, non omnia quae non potuerimus prohibere, faciamus!

[PL35.2131] 36. [Ib. IV, 9.] Sed jam videamus quae sequuntur. Sane praeterieramus quod dictum est, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo. Videtur enim certe hoc loco etiam Apostolica locutio congruere velle infirmitati hominum; ne tantummodo in Veteris Testamenti libris usque ad terrenas hominum cogitationes modus divini eloquii descendisse videatur. Nam quoniam correxit quod dixerat, cognoscentes Deum, nihil nos movere debet: manifestum est enim quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7), nondum nos cognovisse Deum; sed ea fide purgari, ut opportuno tempore cognoscere valeamus. Sed quod in ipsa correctione ait, imo cogniti a Deo, si proprie accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam dilectionem ejus, quam commendavit mittendo pro impiis occidendum unicum Filium: sic enim de iis qui diliguntur dicere solemus quod ante oculos habeantur. Hoc est ergo cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, quod et Joannes dixit, Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos (I Joan. IV, 10).

37. [Ib. IV, 12-18.] Dicit autem, Estote sicut et ego: qui utique cum Judaeus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quoniam et ego sicut vos: id est, homo sum. Deinde opportune ac decenter facit eos recolere charitatem suam, ne tanquam inimicum illum deputent. Dicit enim, Fratres, precor vos, nihil me laesistis: tanquam si diceret, Ne ergo putetis quod ego laedere vos cupiam. Scitis quia per infirmitatem carnis jam pridem evangelizavi vobis: id est, cum persecutionem paterer. Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. Tentati sunt enim, cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur. Et neque sprevistis, inquit, tanquam utilem istam tentationem: neque respuistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. Sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Deinde admirans, opus eorum spirituale commendat, ut hoc intuentes, in carnalem timorem non decidant. Quae ergo fuit, inquit, beatitudo vestra? Testimonium enim vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis, verum vobis praedicans? Respondetur utique, Non. Sed quid verum praedicans, nisi ut non circumcidantur? Et ideo vide quid adjungit, Aemulantur vos non bene: id est, invident vobis, qui vos carnales de spiritualibus volunt facere, hoc est, aemulantur non bene. Sed excludere, inquit, vos volunt, ut illos aemulemini, hoc est, imitemini: quomodo, nisi ut servitutis jugo attineamini, sicut ipsi attinentur? Bonum autem, ait, aemulari in bono semper. Vult enim ut semper ipsum imitentur: propter hoc addidit, Et non solum cum praesens sum apud vos. Cum enim praesenti oculos suos dare vellent, utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.

38. [Ib. IV, 19.] Ad hoc dicit etiam, Filioli mei, ut [PL35.2132] tanquam parentem utique imitentur, Quos iterum, inquit, parturio, donec Christus formetur in vobis. Magis hoc ex persona matris Ecclesiae locutus est: nam et alibi dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 7). Formatur autem Christus in credente per fidem in interiore homine, vocato in libertatem gratiae, miti et humili corde, non se jactante de operum meritis, quae nulla sunt; sed ab ipsa gratia meritum aliquod inchoante, quem possit dicere minimum suum, id est, seipsum, ille qui ait, Cum enim fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XV, 25, 40). Formatur enim Christus in eo qui formam accipit Christi: formam autem accipit Christi, qui adhaeret Christo dilectione spirituali. Ex hoc enim fit ut hujus imitatione sit quod ille, quantum gradu suo sinitur. Qui enim dicit se in Christo manere, ait Joannes, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Sed cum homines a matribus concipiantur ut formentur, jam formati autem parturiantur ut nascantur, potest movere quod dictum est, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intelligamus, quibus eos parturivit ut nascerentur in Christo; et iterum parturit propter pericula seductionis, quibus eos conturbari videt. Sollicitudo autem talium de illis curarum, qua se quodammodo parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perveniant in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non moveantur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 13, 14). Non ergo propter initium fidei, quo jam nati erant, sed propter robur et perfectionem dictum est, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Hanc parturitionem aliis verbis etiam alibi commendat, ubi dicit: Incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 28, 29)?

39. [Ib. IV, 20.] Quod vero subjecit, Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis; quid aliud intelligatur, nisi quia filios suos esse dixerat, parcens eis fortasse per litteras, ne severiore objurgatione commoti, facile in ejus odium traducerentur a deceptoribus illis, quibus absens non posset resistere. Vellem ergo, inquit, nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, id est, negare vos filios; quia confundor in vobis. Malos enim filios, ne de his erubescant, etiam parentes abdicare solent.

40. [Ib. IV, 21-31.] Deinde subjungit, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Et de duobus quidem filiis Abrahae quod dicit, facile intelligitur: nam ipse interpretatur hanc allegoriam. Hos enim duos filios habebat Abraham, cum duo Testamenta significata sunt. Post mortem autem Sarae, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos habuisse duos filios Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus, quia solos adhuc habebat, cum haec [PL35.2133] significarentur, quae consequenter exponit: quod ille de ancilla, quae Agar vocabatur, Vetus Testamentum significat, id est, populum Veteris Testamenti, propter jugum servile carnalium observationum, et promissa terrena, quibus irretiti, et quae tantummodo sperantes de Deo, non admittuntur ad haereditatem spiritualem coelestis patrimonii. Non autem sufficit quod de libera uxore natus est Isaac, ad significandum populum haeredem Novi Testamenti; sed plus hic valet quod secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla secundum carnem, et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de Cethura, quam postea duxit Abraham, non secundum promissionem, sed secundum carnem suscepit filios (Gen. XXV, 1, 2). Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethurae filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere (non enim frustra de talibus personis administratione Spiritus sancti haec gesta conscripta sunt); inveniet fortasse haereses et schismata significari. Qui filii de libera quidem, sicut isti de Ecclesia; sed tamen secundum carnem nati sunt, non spiritualiter per repromissionem. Quod si ita est, nec ipsi ad haereditatem inveniuntur pertinere, id est ad coelestem Jerusalem, quam sterilem vocat Scriptura, quia diu filios in terra non genuit. Quae deserta etiam dicta est, coelestem justitiam deserentibus hominibus terrena sectantibus, tanquam virum habente illa terrena Jerusalem, quia Legem acceperat. Et ideo coelestem Jerusalem Sara significat, quae diu deserta est a concubitu viri propter cognitam sterilitatem. Non enim tales homines, qualis erat Abraham, ad explendam libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. Accesserat autem sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione divina promissio magnum meritum credentibus daret. Certus ergo de promissione Dei officio gignendi accessit ad aetatem jam gravem, quam in annis vigentioribus corporali copulatione deseruerat. Non enim ob aliud Apostolus, adjuncta earum mulierum figura, interpretatur quod per prophetam dictum est, Quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; cum et marito prior Sara sit mortua, neque inter eos ullum exstitisset divortium. Unde ergo illa deserta, aut illa habens virum, nisi quod Abraham propagandae prolis operam ad Agar ancillae fecunditatem ab uxoris Sarae sterilitate transtulerat? ipsa tamen permittente et ultro offerente, ut maritus ejus de ancilla susciperet filios. Antiqua enim justitiae regula est, quam commendat ad Corinthios idem apostolus; Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4), Et hujusmodi enim, debita, sicut caetera, in eorum quibus debentur potestate consistunt. Cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis conjugalis jura custodit. Senectus autem parentum [PL35.2134] Isaac ad eam significationem valet, quoniam Novi Testamenti populus quamvis sit novus, praedestinatio tamen ejus apud Deum, et ipsa Jerusalem coelestis antiqua est. Unde et Joannes ad Parthos dicit: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis quod erat ab initio (I Joan. II, 13). Carnales autem qui sunt in Ecclesia, ex quibus haereses et schismata fiunt, ex Evangelio quidem occasionem nascendi acceperunt; sed carnalis error quo concepti sunt, et quem secum trahunt, non refertur ad antiquitatem veritatis: et ideo de matre adolescentula, et de patre sene sine repromissione nati sunt. Quia et Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis in Apocalypsi albo capite apparuit (Apoc. I, 14). Nati sunt ergo tales ex occasione antiquae veritatis in novitio temporalique mendacio. Dicit ergo nos Apostolus secundum Isaac promissionis filios esse: et sic persecutionem passum Isaac ab Ismaele, quemadmodum hi qui spiritualiter vivere coeperant, a carnalibus Judaeis persecutionem patiebantur; frustra tamen, cum secundum Scripturam ejiciatur ancilla et filius ejus, nec haeres esse possit cum filio liberae. Nos autem, inquit, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Ea enim libertas nunc maxime opponenda est servitutis jugo, quo in operibus Legis tenebantur, qui ad circumcisionem istos trahebant.

41. [Ib. V, 1-3.] Cum autem dicit, State ergo, significat eos nondum cecidisse: accommodatius enim diceret, Surgite. Sed quod addidit, Et ne iterum servitutis jugo attineamini, quandoquidem hic nullum aliud jugum potest intelligi, quo eos attineri nolit, nisi circumcisionis taliumque observationum Judaicarum; ita enim et sequitur, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit: quomodo accepturi sumus quod ait, ne iterum servitutis jugo attineamini; cum ad eos scribat qui Judaei nunquam fuerant? Nam hoc agit utique, ne circumcidantur. Sed nimirum hic declaratur et confirmatur illa sententia de qua superius disputavimus. Quid enim aliud hoc loco Gentibus dicat, non invenio, nisi ut prosit illis quod a servitute superstitionis suae per fidem Christi liberati sunt, ne iterum servi esse velint sub jugo observationum carnalium, quamvis sub Lege Dei, tamen carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil eis profuturum esse dicit, si circumcidantur: sed illo modo, quo eos isti volebant circumcidi, id est, ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis. Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus ipse illum jam christianum juvenem circumcidit: fecit autem hoc propter scandalum suorum (Act. XVI, 3), nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia qua dicit, Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est (I Cor. VII, 19). Nihil enim obest illa circumcisio ei qui salutem in illa esse non credit. Secundum hanc sententiam etiam illud addidit, Testificor autem omni homini circumcidenti se, id est, tanquam salutarem istam circumcisionem appetenti, quia debitor est universae Legis faciendae. Quod ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum, quae [PL35.2135] in Legis operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur (quod nec ipsi Judaei, nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in Actibus Apostolorum dicit [Act. XV, 10]), abstinerent se ab his, quibus eos isti subjugare cupiebant.

42. [Ib. V, 4-12.] Evacuati, inquit, estis a Christo, qui in Lege justificamini. Haec est illa proscriptio qua Christum proscriptum superius dixerat (Galat. III, 1), ut cum isti evacuarentur a Christo, id est, Christus ab eis tanquam a possessione quam tenebat, abscedit, opera Legis in eam possessionem tanquam in vacuam inducantur. Quod quia non Christo, sed illis obest, addidit, a gratia excidistis. Cum enim hoc agat gratia Christi, ut illi qui debitores erant operum Legis, liberentur hoc debito; isti ingrati tantae gratiae, debitores esse volunt universae Legis faciendae. Nondum autem erat factum; sed quia voluntas moveri coeperat; ita plerisque locis loquitur quasi factum sit. Nos enim, inquit, spiritu ex fide spem justitiae expectamus. In quo demonstrat ea pertinere ad fidem Christi, quae spiritualiter exspectantur; non quae carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus servitus illa tenebatur: sicut alio loco dicit, Non respicientibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Deinde subjunxit, In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium; ut illam indifferentiam declararet, nihilque perniciosum esse in hac circumcisione ostenderet, nisi ex illa salutem sperare. Nihil ergo valere dicit in Christo circumcisionem aut praeputium, sed fidem quae per dilectionem operatur. Et hic illud tetigit, quia sub Lege servitus per timorem operatur. Currebatis bene, inquit; quis vos impedivit veritati non obedire? Hoc est, quod superius ait, Quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Suasio, inquit, vestra non ex eo est qui vocavit vos. Haec enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit. Suasionem autem eorum dixit, quod eis suadebatur. Eos autem paucos, qui ad illos veniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis credentium Galatarum exigui numero erant, fermentum appellat. Recipient autem isti fermentum; et tota massa, id est, tota eorum Ecclesia in corruptione carnalis servitutis quodammodo fermentabitur, si tales suasores tanquam justos et fideles recipientes honoraverint. Ego, inquit, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Hinc utique manifestum est, nondum illos fuisse possessos a talibus. Qui autem conturbat vos, inquit, portabit judicium, quicumque ille fuerit. Haec est illa conturbatio contraria ordini, ut de spiritualibus carnales fiant. Et quoniam intelligendum est fuisse quosdam qui cum vellent eis istam servitutem persuadere, et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicerent etiam ipsum Paulum id sentire, sed non eis facile aperire voluisse sententiam suam; opportunissime subjecit, Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Etiam ab ipsis enim patiebatur persecutionem, qui talia persuadere [PL35.2136] moliebantur, cum jam Evangelium suscepisse viderentur. Quos tangit alio loco, ubi ait, Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); et hic in capite Epistolae, ubi dicit, »Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent« (Galat. II, 4). Ergo si circumcisionem praedicabat, desinerent eum persequi. Qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas annuntiabatur; aut ne ab ipso Apostolo timeri putarentur, propterea superius libera plenus fiducia, nomen suum etiam professus est, dicens, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini. Christus vobis nihil proderit (Id. V, 2): tanquam si diceret, Ecce me imitamini, ut non timeatis; aut in me causam refundite, si timetis. Quod autem dicit, Ego evacuatum est scandalum crucis, sententiam illam repetit, Si ex Lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Id. II, 21). Sed hic quoniam scandalum nominat, in memoriam revocat propterea maxime in Christo passos esse scandalum Judaeos, quia istas carnales observationes, quas pro ipsa salute se habere arbitrabantur, eum saepe animadvertebant praeterire atque contemnere. Hoc ergo ita dixit, ac si diceret: Sine causa ergo Christum, cum ista contemneret, scandalizati Judaei crucifixerunt, si adhuc eis pro quibus crucifixus est, talia persuadentur. Et adjecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis benedictionem, dicens: Utinam et abscidantur qui vos conturbant. Non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. Sic enim fient spadones propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), et carnalia seminare cessabunt.

43. [Ib. V, 13.] Vos enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres. Quia illa conturbatio a spiritualibus ad carnalia revocans in servitutem trahebat. Sed jam hinc opera illa Legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine Epistolae tractaturum (Supra, n. 19), quae ad Novum quoque Testamentum pertinere nemo ambigit; sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est, charitatis aeterna sperantis hinc praemia, et ex fide exspectantis. Non sicut Judaei, qui timore ista implere cogebantur, non illo casto permanente in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), sed quo timebant praesenti vitae suae: et ideo quaedam opera Legis implebant, quae in sacramentis sunt; illa vero quae ad bonos mores pertinent, omnino non poterant. Non enim implet ea nisi charitas. Quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse occidatur; non implet praeceptum justitiae: sed si ideo non occidit, quia injustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Sicut David cum divinitus accepisset in potestatem regem Saül, impune utique occideret, nec hominibus in se vindicaturis, quia multum ab eis diligebatur idem David; nec Deo, qui hanc ipsam potestatem dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret quod vellet (I Reg. XXIV, 4-8). Pepercit ergo diligens proximum tanquam seipsum, non solum persecutum, sed etiam persecuturum, qui eum corrigi quam interfici malebat: homo [PL35.2137] in Veteri Testamento, sed non homo de Veteri Testamento, quem fides futurae haereditatis Christi revelata et credita salvum faciebat, et ad imitandum vocabat. Ideo nunc dicit Apostolus, In libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis: id est, ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem, inquit, servite invicem. Qui enim per charitatem servit, libere servit, et sine miseria obtemperans Deo, cum amore faciendo quod docetur, non cum timore quod cogitur.

44. [Ib. V, 14.] Omnis enim Lex, inquit, in uno sermone impleta est, in eo quod diliges proximum tuum tanquam teipsum. Omnem ergo Legem nunc dicit ex his operibus quae ad bonos mores pertinent: quia et illa quae sunt in sacramentis, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis Dei et proximi. Recte itaque accipitur ad hoc pertinere quod etiam Dominus ait, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17): quia erat ablaturus timorem carnalem; spiritualem autem charitatem daturus, qua sola Lex impleri potest. Plenitudo enim Legis, charitas: ut quoniam fides impetrat Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus operantium justitiam (Rom. V, 5), nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. Quapropter istos jactantes se de operibus Legis ita refellit Apostolus, dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas jam adventu Domini libero haeredi necessarias non esse monstravit: opera vero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides operatur (Galat. V, 6). Unde si opera Legis quaedam post fidem superflua, quaedam ante fidem nulla sunt; vivat justus ex fide (Habac. II, 4), ut et onus grave servitutis abjiciat, levi sarcina Christi vegetatus (Matth. XI, 30), et justitiae metas non transgrediatur, leni jugo charitatis obtemperans.

45. [Ib. V. 15, 16.] Quaeri autem potest cur Apostolus et hic solam commemoravit proximi dilectionem, qua Legem dixit impleri; et ad Romanos cum in eadem quaestione versaretur, »Qui enim diligit alterum, inquit, Legem implevit: nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis, charitas« (Rom. XIII, 8-10). Cum ergo nonnisi in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi perfecta sit charitas, cur Apostolus et in hac et in illa Epistola solam proximi dilectionem commemorat: nisi quia de dilectione Dei possunt mentiri homines, quia rariores tentationes eam probant; in dilectione autem proximi facilius convincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt? Consequens est autem ut qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente Deum diligit, diligat et proximum [PL35.2138] tanquam seipsum; quia hoc jubet ille, quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit. Item diligere proximum, id est omnem hominem, tanquam seipsum, quis potest, nisi Deum diligat, cujus praecepto et dono dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus justitiae: sed opportunius illud, de quo quisque facilius convincitur. Unde Joannes dicit: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Mentiebantur enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno eam non habere convincebantur: de quo judicare in quotidiana vita et moribus facile est. Si autem mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini: hoc enim maxime vitio contentionis et invidentiae, perniciosae disputationes inter eos nutriebantur, male de invicem loquendo, et quaerendo quisque gloriam suam vanamque victoriam, quibus studiis consumitur societas populi, dum in partes discinditur. Quomodo autem ista vitare possunt, nisi spiritu ambulent, et concupiscentias carnis non perficiant? Primum enim et magnum munus est spiritus, humilitas, et mansuetudo. Unde illud quod jam commemoravi, Dominus clamat, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29): et illud prophetae, Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)?

46. [Ib. V, 17.] Quod autem ait, Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis; putant hic homines liberum voluntatis arbitrium negare Apostolum nos habere, nec intelligunt hoc eis dictum, si gratiam fidei susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare, et concupiscentias carnis non perficere; si ergo nolunt eam tenere, non poterunt ea quae volunt facere. Volunt enim operari opera justitiae, quae sunt in Lege, sed vincuntur concupiscentia carnis, quam sequendo deserunt gratiam fidei. Unde et ad Romanos dicit, Prudentia carnis inimica in Deum: Legi enim Dei non est subjecta; neque enim potest (Rom. VIII, 7). Cum enim charitas Legem impleat, prudentia vero carnis commoda temporalia consectando spirituali charitati adversetur; quomodo potest Legi Dei esse subjecta, id est, libenter atque obsequenter implere justitiam, eique non adversari; quando etiam dum conatur, vincatur necesse est, ubi invenerit majus commodum temporale de iniquitate se posse assequi, quam si custodiat aequitatem? Sicut enim prima hominis vita est ante Legem, cum nulla nequitia et malitia prohibetur, neque ulla ex parte pravis cupiditatibus resistit; quia non est qui prohibeat: sic secunda est sub Lege ante gratiam, quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se, sed vincitur; quia nondum justitiam propter Deum et propter ipsam justitiam diligit, sed eam sibi vult ad conquirendum [PL35.2139] terrena servire. Itaque ubi viderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale, trahitur pondere temporalis cupiditatis, et relinquit justitiam: quam propterea tenere conabatur, ut haberet illud quod se nunc videt amittere, si illam tenuerit. Tertia est vita sub gratia, quando nihil temporalis commodi justitiae praeponitur: quod nisi charitate spirituali, quam Dominus exemplo suo docuit, et gratia donavit, fieri non potest. In hac enim vita etiamsi existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad consensionem peccati non subjugant. Ita jam non regnat peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12); quamvis non possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. Primo enim non regnat, cum mente servimus Legi Dei, quamvis carne legi peccati (Id. VII, 25), id est, poenali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non obedimus. Postea vero ex omni parte exstinguitur. Quoniam si Spiritus Jesu habitat in nobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Id. VIII, 11). Nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod volumus spiritu, etiamsi carne non possumus; id est, non obediamus desideriis peccati ad praebenda illi membra nostra arma iniquitatis (Id. VI, 13), etiamsi non valemus efficere ut eadem desideria non existant: ut quamvis nondum simus in pace illa aeterna ex omni hominis parte perfecta, jam tamen desinamus esse sub Lege, ubi praevaricationis rea mens tenetur, dum eam concupiscentia carnis in consensionem peccati captivam ducit; simus autem sub gratia, ubi nulla est condemnatio iis qui sunt in Christo Jesu (Id. VIII, 1); quia non certantem, sed victum poena consequitur.

47. [Ib. V, 18.] Ordinatissime itaque subjungit, Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege: ut intelligamus eos esse sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate justitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur; non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captivante illos sub lege peccati, quae est in membris mortalibus (Id. VII, 23). Qui enim non ducuntur spiritu, sequitur ut carne ducantur. Non autem pati adversitatem carnis, sed duci a carne, damnatio est. Et ideo, Quod si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub Lege. Nam et superius non ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis; sed, ne perfeceritis (Galat. V, 16). Quippe non eas omnino habere, non jam certamen, sed certaminis praemium est, si obtinuerimus victoriam perseverando sub gratia. Commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit.

48. [Ib. V, 19-21.] Deinde incipit opera carnis enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis carnalibus consenserint, tunc duci carne, non spiritu. »Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, [PL35.2140] quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, animositates, aemulationes, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.« Agunt autem haec qui cupiditatibus carnalibus consentientes facienda esse decernunt, etiam si ad implendum facultas non datur. Caeterum qui tanguntur hujusmodi motibus, et immobiles in majore charitate consistunt, non solum non eis exhibentes membra corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes; non haec agunt, et ideo regnum Dei possidebunt. Non enim jam regnat peccatum in eorum mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; quamvis habitet in eorum mortali corpore peccatum, nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, qua mortaliter nati sumus, et propriae vitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus quod ab origine peccati humani damnationisque trahebamus. Aliud est enim non peccare; aliud, non habere peccatum. Nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est, qui non obedit desideriis ejus: in quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat, sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis partibus in ista vita possit effici, ex omni tamen parte nonnisi in resurrectione carnis atque commutatione sperandum est. Potest autem movere quod ait, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, si quaeratur ubi ista praedixerit; nam in hac Epistola non invenitur. Ergo aut praesens cum esset, hoc praedixerat; aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam quae missa est ad Corinthios. Ibi enim sic ait: »Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt« (I Cor. VI, 9, 10).

49. [Ib. V, 22, 23.] Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum Dei, subjecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus vocat. Fructus autem spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: et addidit, Adversus hujusmodi non est lex; ut intelligamus illos sub Lege positos, in quibus ista non regnant. Nam in quibus haec regnant, ipsi Lege legitime utuntur, quia non est illis Lex ad coercendum posita: major enim et praepollentior delectatio eorum justitia est. Sic enim ad Timotheum dicit: »Scimus enim quia bona est Lex, si quis ea legitime utatur: sciens hoc quia Lex justo posita non est; injustis autem, et non subditis, impiis et peccatoribus, et scelestis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur« (I Tim. I, 8-10): subauditur, his Lex posita est. Regnant ergo spirituales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant [PL35.2141] autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in tentationibus ne in peccati consensionem ruat. Quod enim amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est: ut verbi gratia, occurrit forma speciosae feminae, et movet ad delectationem fornicationis: sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis, per gratiam quae est in fide Christi, secundum hanc vivimus, et secundum hanc operamur; ut non regnante in nobis peccato ad obediendum desideriis ejus, sed regnante justitia per charitatem cum magna delectatione faciamus quidquid in ea Deo placere cognoscimus. Quod autem de castitate et de fornicatione dixi, hoc de caeteris intelligi volui.

50. Neque moveat, vel quod non omnino ad eumdem numerum et ordinem opera carnis in hac Epistola enumeravit, atque in illa ad Corinthios: vel quod spiritualia bona pauciora, pluribus carnalibus vitiis opposuit; neque ita e contrario ut fornicationibus castitas, immunditiis munditia, atque ita caeteris caetera occurrerent. Non enim hoc suscepit ut doceret quot sint, sed in quo genere illa vitanda, illa vero expetenda sint; cum carnis et spiritus nominibus a poena peccati atque peccato ad gratiam Domini atque justitiam nos converti oportere praediceret: ne deserendo gratiam temporalem, qua pro nobis Dominus mortuus est, non perveniamus ad aeternam quietem, in qua pro nobis Dominus vivit; neque intelligendo poenam temporalem in qua nos Dominus mortalitate carnis edomare dignatus est, in poenam sempiternam incidamus, quae perseveranti adversum Dominum superbiae praeparata est. Cum enim commemoratis multis operibus carnis, addidit, et his similia; satis ostendit non se ista examinatiore numero collocasse, sed liberiore sermone posuisse. Hoc etiam de spiritualibus fructibus fecit. Non enim ait, Adversus haec non est Lex: sed, Adversus hujusmodi; hoc est, sive ista, sive etiam caetera hujusmodi.

51. Sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium spiritualiumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc autem latet, quia pauciora, vel singula quibusdam pluribus opponuntur. Nam ex eo quod carnalium vitiorum in capite posuit fornicationes, in capite autem virtutum spiritualium charitatem; quem non divinarum Litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda caetera? Si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus, explendae libidinis consectando licentiam; quid tam legitime ad spiritualem fecunditatem conjungitur quam anima Deo? Cui quanto fixius inhaeserit, tanto est incorruptior. Inhaeret autem charitate. Recte igitur fornicationi opponitur charitas, in qua sola est custodia castitatis. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem servitus, ultima fornicatio est animae, propter quam etiam bellum adversus Evangelium cum reconciliatis Deo furiosissimum gestum est, cujus reliquiae [PL35.2142] quamvis tritae diu, adhuc tamen recalent. Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace etiam cum hominibus custodita, veneficiorum, inimicitiarum, contentionum, aemulationum, animositatum, dissensionumque vitia sanantur in nobis: ut autem in aliis, inter quos vivimus, justa moderatione tractentur, et ad sustinendum longanimitas, et ad curandum benignitas, et ad ignoscendum bonitas militat. Jam vero haeresibus fides, invidiae mansuetudo, ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur.

52. Ne quis sane arbitretur hoc esse invidiam quod est aemulatio: vicina enim sunt, et propter ipsam vicinitatem plerumque utrumlibet horum pro altero, vel aemulatio pro invidia, vel invidia pro aemulatione ponitur. Sed quia utrumque hic locis suis dictum est, utique distinctionem de nobis flagitant. Nam aemulatio est dolor animi, cum alius pervenit ad rem quam duo pluresve appetebant, et nisi ab uno haberi non potest. Istam sanat pax, qua id appetimus, quod omnes qui appetunt, si assequantur, unum in eo fiunt. Invidia vero dolor animi est, cum indignus videtur aliquis assequi, etiam quod tu non appetebas. Hanc sanat mansuetudo, cum quisque ad judicium Dei revocans, non resistit voluntati ejus, et magis ei credit recte factum esse, quam sibi quod putabat indignum.

53. [Ib. V, 24.] Crucifixerunt autem carnem suam cum passionibus et concupiscentiis, sicut consequenter dicit, qui sunt in Christo Jesu. Unde autem crucifixerunt, nisi timore illo casto permanente in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), quo cavemus offendere illum quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus? Non enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a viro, quo timet casta ne deseratur: illi enim tristis est praesentia viri, huic absentia. Et ideo timor ille corruptus est, et transire non vult hoc saeculum: iste autem castus permanet in saeculum saeculi. De quo timore crucifigi optat propheta, cum dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Ista crux est de qua Dominus dicit. Tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. XVI, 24).

54. [Ib. V, 25.] Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et sectemur. Manifestum est certe secundum id nos vivere quod sectati fuerimus; sectabimur autem quod dilexerimus. Itaque si ex adverso existant duo, praeceptum justitiae, et consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur quod amplius dilexerimus: si tantumdem utrumque diligitur, nihil horum sectabimur; sed aut timore, aut inviti trahemur in alterutram partem; aut si utrumque aequaliter etiam timemus, in periculo sine dubio remanebimus, fluctu dilectionis et timoris alternante quassati. Sed pax Christi vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15). Tunc enim orationes et gemitus, et in auxilium invocata dextera misericordiae Dei, sacrificium contribulati cordis non despicit, charitatemque sui ampliorem commendatione periculi, de quo liberavit, exsuscitat. In eo autem [PL35.2143] illi fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse Spiritum sanctum, assertorem ac ducem libertatis suae; sed ad opera servilia carnaliter conversi, retrorsum se conari non intelligebant. Propterea non ait, Si spiritu vivimus, spiritum sectemur; sed, spiritu sectemur, inquit. Fatebantur enim Spiritui sancto servire oportere: et eum non spiritu suo, sed carne volebant sectari; non spiritualiter obtinentes gratiam Dei, sed in circumcisione carnali et caeteris hujusmodi spem constituentes salutis.

55. [Ib. V, 26.] Non efficiamur, inquit, inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, et invicem provocantes. Prorsus magnifice et omnino divino ordine, posteaquam eos instruxit adversus illos a quibus in servitutem Legis seducebantur, hoc in eis cavet, ne instructiores facti, et volentes jam calumniis carnalium respondere, contentionibus studeant, et appetitu inanis gloriae, Legis oneribus non servientes, vanis cupiditatibus serviant.

56. [Ib. VI, 1.] Nihil autem sic probat spiritualem virum, quam peccati alieni tractatio, cum liberationem ejus potius quam insultationem, potiusque auxilia quam convicia meditatur, et quantum facultas tribuitur suscipit. Et ideo dicit: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi. Deinde ne sibi quisque videatur instruere, etiam cum proterve exagitat irridetque peccantem, aut superbe tanquam insanabilem detestatur, in spiritu, inquit, mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Nihil enim ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Ita eos nec deesse voluit fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt; aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. Pax igitur et dilectio, communis periculi cogitatione, in corde serventur: modus autem sermonis, sive acrius, sive blandius proferatur, sicut salus ejus quem corrigis postulare videtur, moderandus est. Nam et alio loco dicit: Servum autem Domini litigare non oportet; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. Et ne quisquam ex eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, vide quid adjungat: In modestia, inquit, corripientem diversa sentientes (II Tim. II, 24-25). Quomodo in modestia, quomodo corripientem, nisi cum lenitatem corde retinemus, et aliquam medicamenti acrimoniam verbo correptionis aspergimus? Nec aliter accipiendum video quod in eadem Epistola positum est: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina (Id. IV, 2). Importunitas enim opportunitati utique contraria est: neque omnino ullum medicamentum sanat, nisi quod opportune adhibueris. Quanquam ergo et sic possit distingui, Insta opportune, ut alius sit sensus, Importune argue, deinde caetera contexantur, Hortare, increpa cum omni longanimitate et doctrina: ut tunc [PL35.2144] opportunus sentiaris, cum instas aedificando; cum autem destruis arguendo, non cures etiamsi importunus videaris, si hoc est talibus importunum: ita duo quae sequuntur, ad duo superiora possunt singillatim referri, Hortare cum opportune instas, increpa cum importune arguis; deinde caetera duo similiter, sed converso ordine, referuntur, Cum omni longanimitate, ad sustinendas indignationes eorum quos destruis; et doctrina, ad instruenda eorum studia quos aedificas: tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur, Insta opportune; quod si hoc modo non proficis, importune: ita intelligendum est, ut tu opportunitatem omnino non deseras, et sic accipias quod dictum est, importune, ut illi videaris importunus, qui non libenter audit quae dicuntur in eum; tu tamen scias hoc illi esse opportunum, et dilectionem curamque sanitatis ejus animo teneas mansueto, et modesto, et fraterno. Multi enim postea cogitantes quae audierint, et quam justa audierint, ipsi se gravius et severius arguerunt; et quamvis perturbatiores a medico viderentur abscedere, paulatim verbi vigore in medullas penetrante, sanati sunt: quod non fieret, si semper exspectaremus periclitantem putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari. Quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenae mercedis intuitu curant. Quotus enim quisque reperitur, qui ferrum eorum aut ignem non ligatus expertus sit? cum et illi rariores sint qui volentes ligati fuerint. Plures enim resistentes, et mori se malle clamantes, quam illo curari modo, vix lingua ipsa eorum relicta libera omnibus membris constrinxerunt; neque ad suum, neque ad reluctantis, sed ad ipsius artis arbitrium: quorum tamen vocibus conviciisque dolentium nec commovetur curantis animus, nec quiescit manus. Medicinae autem coelestis ministri, aut per odiorum trabem cernere stipulam in oculo fratris volunt (Matth. VII, 3), aut tolerabilius mortem videre peccantis, quam verbum indignantis audire: quod non ita accidisset, si tam sanum animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illi medici aliena membra pertractant.

57. Nunquam itaque alieni peccati objurgandi suscipiendum est nogotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam, liquido nobis coram Deo responderimus, dilectione nos facere. Quod si convicium, vel minae, vel etiam persecutiones ejus quem argueris, laceraverint animum; si adhuc ille per te sanari posse videbitur, nihil respondeas donec saneris prior: ne forte carnalibus motibus tuis ad nocendum consentias, et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13) ad reddendum malum pro malo, aut maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Quidquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non charitas corrigentis. Dilige, et dic quod voles: nullo modo maledictum erit quod specie maledicti sonuerit, si memineris senserisque te in gladio verbi Dei, liberatorem hominis esse velle ab obsidione vitiorum. Quod si forte, ut plerumque accidit, dilectione quidem talem [PL35.2145] suscipis actionem, et ad eam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis vitio percutiendo, et ipsi homini faciat infestum; postea te lacrymis lavantem hujusmodi pulverem, multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super aliorum superbire peccata, quando in ipsa eorum objurgatione peccamus, cum facilius nos ira peccantis iratos, quam miseria misericordes facit.

58 [Ib. VI, 2.] Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis Legem Christi: Legem utique charitatis. Si autem implet Legem qui diligit proximum, dilectioque proximi etiam in veteribus Scripturis maxime commendatur (Levit. XIX, 18); in qua dilectione dicit alio loco idem apostolus, recapitulari omnia mandata Legis (Rom. XIII, 8, 9): manifestum est etiam illam Scripturam, quae priori populo data est, Legem Christi esse, quam venit implere charitate (Matth. V, 17), quae non implebatur timore. Eadem igitur Scriptura et idem mandatum, cum bonis terrenis inhiantes premit servos, Testamentum Vetus; cum in bona aeterna flagrantes erigit liberos, Testamentum Novum vocatur.

59. [Ib. VI, 3-5.] Si enim aliquis, inquit, videtur esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Non enim eum seducunt laudatores ejus, sed ipse potius; quia cum sibi sit ipse praesentior quam illi, mavult se in illis quaerere, quam in seipso. Sed quid dicit Apostolus? Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero, id est, intus in conscientia sua: et non in altero, id est, cum eum alter laudat. Unusquisque enim, inquit, proprium onus portabit. Non ergo laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae: atque utinam non etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra minuatur, aut objurgatione illos curare negligimus, aut jactanter eis aliquid nostrum ostentamus, potius quam constanter ostendimus. Omitto ea quae fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes. Quid enim ista caecitate tenebrosius, ad obtinendam inanissimam gloriam errorem hominis aucupari, et Deum testem in corde contemnere? Quasi vero ullo modo comparandus sit error illius qui te bonum putat, errori tuo qui homini de falso bono placere studes, de vero malo displices Deo.

60. [Ib. VI, 6.] Jam caetera planissima esse existimo. Nam et illud usitatum praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria, cui praedicatur. Ad bona enim opera hortandi erant, ut etiam egenti Christo ministrarent, staturi ad dexteram cum agnis; ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam Legis posset timor. Neque hoc quisquam majore fiducia debet praecipere, quam hic apostolus, qui manibus suis victum transigens (Act. XVIII, 3; XX, 34; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9; II Thess. III, 8), haec in se nolebat fieri, ut majore pondere, propter eorum magis utilitatem qui haec exhiberent, quam propter eorum quibus exhiberent ea, se monere omnibus demonstraret.

61. [Ib. VI, 7-10.] Quod autem deinde subjungit, [PL35.2146] Nolite errare, Deus non subsannatur: quod enim seminaverit homo, hoc et metet; novit inter quae verba perditorum hominum laborent, qui constituuntur in fide rerum earum quas non vident. Vident enim seminationem operum suorum, sed messem non vident. Nec talis eis messis promittitur, qualis hic reddi solet; quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4). Quia qui seminaverit, inquit, in carne sua, ex carne metet corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis quam Dei. In carne enim sua seminat, qui omnia quae facit, etiamsi bona videantur, propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit. Qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Seminatio in spiritu est, ex fide cum charitate servire justitiae, et non obaudire desideriis peccati, quamvis de mortali carne existentibus. Messis autem vitae aeternae cum inimica novissima destruetur mors, et absorbebitur mortale a vita, et corruptibile hoc induet incorruptionem. In hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, seminamus in lacrymis, cum existunt desideria de animali corpore; quibus non consentiendo renitimur, ut in gaudio metamus, cum etiam reformato corpore, ex nulla parte hominis, ulla nos sollicitabit molestia ullumve tentationis periculum. Nam etiam ipsum animale corpus deputatur in semine. Seminatur enim corpus animale, ait alio loco; ut ad messem pertineat quod adjunxit, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 26, 44). Huic ergo sententiae propheta concinit, dicens, Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet (Psal. CXXV, 5). Bene autem seminare, id est, bene operari, facilius est, quam in eo perseverare. Fructus enim solet laborem consolari: messis autem nostra in fine promittitur; et ideo perseverantia opus est. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22): et propheta clamat, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Quod nunc Apostolus ait, Bonum autem facientes, inquit, non infirmemur: proprio enim tempore metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quos eum credendum est, nisi Christianos significare? Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est; sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.

62. [Ib. VI, 11-14.] Deinde cum docuisset, opera ipsa Legis, quae sunt salubria et ad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri, non timore servili; redit ad illud unde tota causa agitur: Vidistis, inquit, qualibus litteris vobis scripsi manu mea. Cavet ne quisquam sub nomine Epistolae ejus fallat incautos. Qui volunt, inquit, placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut in cruce Christi persecutionem non patiantur. Multum enim persequebantur Judaei eos qui videbantur deserere traditas hujusmodi observationes: quos ipse quam non timeat satis ostendit, cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem adhuc in istis operari, tanquam sub Lege constitutis, qui ad circumcisionem Gentes cogerent. Neque enim qui circumcisi sunt, hi Legem [PL35.2147] custodiunt. Illam enim dicit custoditionem Legis, non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere; et si qua hujusmodi ad bonos mores pertinere manifestum est: quae nisi charitate et spe bonorum aeternorum, quae per fidem accipiuntur, impleri non posse jam dictumest. Sed volunt vos circumcidi, inquit, ut in vestra glorientur carne: id est, ut non solum non patiantur persecutionem a Judaeis, qui nullo modo ferebant incircumcisis Legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselytos faciunt. Ut enim unum proselytum Judaei facerent, mare et terram eos circuire solere, Dominus dixit (Matth. XXIII, 15). Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus mihi crucifixus est, ait, ut me non teneat; et ego mundo, ut eum non teneam; id est, ut neque mundus mihi nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in carne; quia persecutiones carnalium non timet, quas prior ut crucifigeretur ille sustinuit, ut vestigia sua sectantibus praeberet exemplum.

63. [Ib. VI, 15, 16.] Neque enim circumcisio aliquid est, neque praeputium. Servat usque in finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei circumcisione simulate aliquid egisse, vel in cujusquam agere, si forte aliqua talis causa extitisset. Ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus, sed spem salutis in talibus observationibus constitutam. Nam et in Actibus Apostolorum hoc modo inveniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos qui ex Gentibus crediderant, salvos fieri negent posse (Act. XV, 1). Non ergo ipsius operis, sed hujus erroris perniciem refellit Apostolus. Neque circumcisio ergo, aliquid est, neque praepulium, sed nova, inquit, creatura Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Jesu Christi: et notandum verbum est. Difficile enim inveneris creaturam vocari etiam eos, qui jam credendo in adoptionem filiorum venerunt. Dicit tamen et alio loco: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17 et 18). Ubi autem dicit, Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus; et postea dicit, Non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes (Rom. VIII, 21, 23): discernit eos qui crediderunt ab appellatione creaturae [PL35.2148] quomodo eosdem aliquando homines, aliquando non homines dicit. Nam exprobrans objecit Corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3, 4)? Quomodo eumdem Dominum etiam post resurrectionem, alicubi non hominem appellat, sicut in principio hujus Epistolae, cum ait, Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (Galat. I, 1); alicubi autem hominem, sicut illo loco ubi ait, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et quicumque, inquit, hanc regulam scetantur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei: id est, eos qui vere ad visionem Dei praeparantur, non qui vocantur hoc nomine, et carnali caecitate videre Dominum nolunt, quando gratiam ejus respuentes servi esse temporum cupiunt.

64. [Ib. VI, 17.] De caetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re, quantum satis erat, exposita, et in Epistola quam ad Romanos scripsit, et hac ipsa. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto: id est, habeo alios conflictus et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior, mecum dimicant. Stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum servilium: ut si quis, verbi gratia, servus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter culpam, vel hujusmodi aliquid passus fuerit, stigmata habere dicatur; et ideo in jure manumissionis, inferioris est ordinis. Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare, quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis qua persecutus erat Ecclesias Christi, haec sibi retribui cognoverat: sicut ab ipso Domino dictum est Ananiae, cum idem illum Ananias tanquam persecutorem Christianorum formidaret, Ego illi ostendam, inquit, quae oporteat eum pati pro nomine meo (Act. IX, 16). Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illae tribulationes non ei valebant ad perniciem, sed ad coronam victoriae proficiebant.

65. [Ib. VI, 18.] Conclusio Epistolae tanquam subscriptio manifesta est; nam et in nonnullis aliis Epistolis ea utitur: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 35, coll. 2128-2148 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22