Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

De Diversis Quaestionibus ad Simplicianum (1/2)

هذا النص متاح بلغات أخرى:

LIBER PRIMUS

In quo Simpliciani quaestiones ex Epistola Pauli ad Romanos duae tractantur.

QUAEST. PRIMA

1. Lex ad quid data. Concupiscentia aucta per legem. Peccatum quomodo mortuum erat sine lege. Quomodo revixit. Lege quis male utitur. Lex nonnisi a spiritualibus impletur. Carnales dupliciter dicti. Originalis peccati poena. Lex peccati in membris quid. Loci in quibus lex videri possit dici mala. Legem esse bonam. Manichaeorum error de veteri lege. Explicantur testimonia, quibus lex videri possit non bona. Nam ex eo loco ubi scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad eum locum, ubi ait, Igitur lex volenti mihi bonum est; et caetera, credo usque ad illud, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25): primam nos voluisti enodare quaestionem. Quo loco videtur mihi Apostolus transfigurasse in se hominem sub lege positum, cujus verbis ex persona sua loquitur. Et quia paulo ante dixerat, Evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, atque ita per haec verba quasi reprehendisse legem posset videri; subjecit statim, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces.

2. Hic rursus movet, Si lex non est peccatum, sed insinuatrix peccati, nihilominus his verbis reprehenditur. Quare intelligendum est, legem ad hoc datam esse, non ut peccatum insereretur, neque ut exstirparetur, sed tantum ut demonstraretur, quo animam humanam quasi de innocentia securam ipsa peccati demonstratione ream faceret: ut quia peccatum sine gratia Dei vinci non posset, ipsa reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. Itaque non ait, Peccatum non feci, nisi per legem; sed, Peccatum non cognovi, nisi per legem. Neque rursus ait, Nam concupiscentiam non habebam, nisi lex diceret, Non concupisces; sed ait, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Unde apparet concupiscentiam per legem non insitam, sed demonstratam.

3. Consequens autem erat ut quoniam nondum accepta gratia concupiscentiae resisti non poterat, augeretur etiam; quia majores vires habet concupiscentia crimine praevaricationis adjuncto, cum etiam contra legem facit, quam si nulla lege prohiberetur. Consequenter itaque subjungit, Occasione autem accepta, [PL40.104] peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Erat enim et ante legem, sed non omnis erat, quando crimen praevaricationis adhuc deerat. Unde alio loco dicit: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15).

4. Quod autem adjungit, Sine lege enim peccatum mortuum est; pro eo positum est, ac si diceret, Latet, hoc est, mortuum putatur: quod paulo post evidentius dicturus est. Ego autem, inquit, vivebam sine lege aliquando: id est, nulla ex peccato morte terrebar; quia non apparebat, cum lex non esset, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; hoc est, apparuit. Ego autem mortuus sum: id est, mortuum me esse cognovi; vel quia reatus praevaricationis certum mortis supplicium comminatur. Sane quod ait, Peccatum revixit adveniente mandato, satis significavit hoc modo aliquando vixisse peccatum, id est notum fuisse, sicut arbitror, in praevaricatione primi hominis, quia et ipse mandatum acceperat (Gen. II, 17). Nam et alio loco dicit, Mulier autem seducta in praevaricatione facta est (I Tim. II, 14): et iterum, In similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Non enim potest reviviscere, nisi quod vixit aliquando. Sed mortuum fuerat, id est occultatum, cum mortales nati sine mandato legis homines viverent, sequentes concupiscentias carnis sine ulla cognitione, quia sine ulla prohibitione. Ergo, Ego, inquit, vivebam sine lege aliquando. Unde manifestat, non ex persona sua proprie, sed generaliter ex persona veteris hominis se loqui. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Mandato enim si obediatur, utique vita est. Sed inventum est esse in mortem, dum fit contra mandatum, ut non solum peccatum fiat, quod etiam ante mandatum fiebat, sed hoc abundantius et perniciosius, ut jam a sciente et praevaricante peccetur.

5. Peccatum enim, inquit, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Peccatum non legitime utens lege, ex prohibitione aucto desiderio, dulcius factum est, et ideo fefellit. Fallax enim dulcedo est, quam plures atque majores poenarum amaritudines consequuntur. Quia ergo ab hominibus nondum spiritualem gratiam percipientibus suavius admittitur quod vetatur, fallit peccatum falsa dulcedine. Quia vero etiam accedit reatus praevaricationis, occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Jubenda enim jubet, et prohibenda prohibet. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. In male utente quippe vitium est, non in mandato ipso, quod bonum est. Quoniam bona est [PL40.105] lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Male autem utitur lege, qui non se subdit Deo pia humilitate, ut per gratiam lex possit impleri. Itaque ad nihil aliud accipit legem, qui non ea legitime utitur, nisi ut peccatum ejus quod latebat ante prohibitionem, apparere incipiat per praevaricationem. Et hoc supra modum; quia jam non solum peccatum fit, sed etiam contra mandatum. Sequitur ergo, et adjungit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Unde manifestat quo sensu dixerit superius, Sine lege enim peccatum mortuum est; non quia non erat, sed quia non apparebat: et quomodo dictum sit, Peccatum revixit; non ut esset quod erat et ante legem, sed ut appareret, quoniam fiebat contra legem: quandoquidem hoc loco ait, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum.

7. Deinde subjungit causam, cur ita sit: Scimus enim, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. In quo satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritualibus, qui non fiunt nisi per gratiam. Spirituali enim legi quanto fit quisque similior, id est, quanto magis et ipse in spiritualem surgit affectum, tanto eam magis implet; quia tanto magis ea delectatur, jam non sub ejus onere afflictus, sed ejus lumine vegetatus: quia praeceptum Domini lucidum est illuminans oculos, et lex Domini immaculata convertens animas (Psal. XVIII, 8, 9); gratia donante peccata, et infundente spiritum charitatis, quo et non sit molesta, et sit etiam jucunda justitia. Sane cum dixisset, Ego autem carnalis sum; contexuit etiam qualis carnalis. Appellati sunt enim ad quemdam modum carnales, jam etiam sub gratia constituti, jam redempti sanguine Domini, et renati per fidem, quibus idem apostolus dicit: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quod dicens, utique ostendit jam renatos fuisse per gratiam, qui erant parvuli in Christo et lacte potandi, et tamen eos adhuc carnales vocat. Qui autem nondum est sub gratia, sed sub lege, ita carnalis est, ut nondum sit renatus a peccato, sed venumdatus sub peccato; quoniam pretium mortiferae voluptatis amplectitur dulcedinem illam qua fallitur, et delectatur etiam contra legem facere, cum tanto magis libet, quanto minus licet. Qua suavitate frui non potest quasi pretio conditionis suae, nisi cogatur tanquam emptum mancipium servire libidini. Sentit enim se servum dominantis cupiditatis, qui prohibetur, et se recte prohiberi cognoscit, et tamen facit.

8. Quod enim operor, ait, ignoro. Non ita hic dictum est, ignoro, quasi peccare se nesciat. Nam contrarium erit quod dixit, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; et illud [PL40.106] superius, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Quomodo enim apparet, aut quomodo cognovit quod ignorat? Sed ita dictum est, quomodo dicturus est Dominus impiis, Non novi vos (Matth. XXV, 12). Neque enim aliquid Deum latet, quando vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17). Sed dicimur aliquando ignorare quod non approbamus. Ita ergo ait, Quod enim operor, ignoro; id est, non approbo. Quod consequenter ostendit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quod ergo ait, odi, hoc ait, ignoro: quia et quibus dicturus est Dominus, Non novi vos; de his illi dicitur, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem (Psal. V, 7).

9. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Hoc enim non vult, quod et lex: nam hoc vetat lex. Consentit ergo legi, non in quantum facit quod illa prohibet, sed in quantum non vult quod facit. Vincitur enim nondum per gratiam liberatus, quamvis jam per legem et noverit se male facere, et nolit. Quod vero sequitur, et dicit, Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum; non ideo dicit, quia non consentit ad faciendum peccatum, quamvis legi consentiat ad hoc improbandum. Loquitur enim adhuc ex persona hominis sub lege constituti, nondum sub gratia, qui profecto trahitur ad male operandum concupiscentia dominante atque fallente dulcedine peccati prohibiti, quamvis ex parte notitiae legis hoc improbet. Sed propterea dicit, Non ego operor illud, quia victus operatur. Cupiditas quippe id operatur, cui superanti ceditur. Ut autem non cedatur, sitque mens hominis adversus cupiditatem robustior, gratia facit, de qua post dicturus est.

10. Scio enim, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Ex eo quod scit, consentit legi: ex eo autem quod facit, cedit peccato. Quod si quaerit aliquis unde hoc scit, quod dicit habitare in carne sua non utique bonum, id est peccatum: unde, nisi ex traduce mortalitatis et assiduitate voluptatis? Illud est ex poena originalis peccati, hoc est ex poena frequentati peccati. Cum illo in hanc vitam nascimur, hoc vivendo addimus. Quae duo, scilicet, tanquam natura et consuetudo, conjuncta, robustissimam faciunt et invictissimam cupiditatem, quod vocat peccatum, et dicit habitare in carne sua, id est, dominatum quemdam et quasi regnum obtinere. Unde est illud in Psalmo, Elegi abjici in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11); quasi non habitet, quamvis ibi sit, qui abjectus ibi est, ubicumque sit: unde insinuat habitationem cum quodam principatu intelligendam. Si autem per gratiam fiat in nobis quod alio loco dicit, Ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12), jam nec habitare proprie [PL40.107] dicitur.

11. Velle enim, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. His verbis videtur non recte intelligentibus velut auferre liberum arbitrium. Sed quomodo aufert, cum dicat, Velle adjacet mihi? Certe enim ipsum velle in potestate est, quoniam adjacet nobis: sed quod perficere bonum non est in potestate, ad meritum pertinet originalis peccati. Non enim est haec prima natura hominis, sed delicti poena, per quam facta est ipsa mortalitas, quasi secunda natura, unde nos gratia liberat Conditoris subditos sibi per fidem. Sed istae nunc voces sunt sub lege hominis constituti, nondum sub gratia. Non enim quod vult facit bonum, qui nondum est sub gratia; sed quod non vult malum, hoc agit, superante concupiscentia, non solum vinculo mortalitatis, sed mole consuetudinis roborata. Si autem quod non vult, hoc facit; jam non ipse operatur illud, sed quod habitat in eo peccatum: sicut superius dictum est et expositum.

12. Invenio ergo, inquit, legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: id est, invenio legem bonum mihi esse, cum volo facere quod lex habet, quoniam mihi malum adjacet, ad facile faciendum. Quiasuperius quod ait, Velle adjacet mihi, ad facilitatem dixit. Quid enim facilius homini sub lege constituto, quam velle bonum et facere malum? Nam et illud sine difficultate vult, quamvis non tam facile faciat, quam facile vult; et hoc quod odit facile habet, quamvis id nolit: sicut praecipitatus sine difficultate venit in profundum, quamvis id nolit atque oderit. Hoc dixi propter verbum quod ait, adjacet. Perhibet igitur testimonium legi, quod bona sit, homo sub ea positus et nondum gratia liberatus; perhibet omnino eo ipso quod se reprehendit facere contra legem: et invenit eam bonum sibi esse, volens facere quod illa jubet, et concupiscentia superante non valens; atque ita se praevaricationis reatu implicatum videt, ad hoc ut gratiam liberatoris imploret.

13. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: ei utique legi, quae dicit, Non concupisces. Video autem, inquit, legem aliam in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Legem appellat in membris suis, onus ipsum mortalitatis, in quo ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4). Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15). Per quod fit etiam saepe ut invicte delectet quod non licet. Quam sarcinam prementem et urgentem ideo legem appellat, quia jure supplicii divino judicio tributa et imposita est ab eo qui praemonuit hominem, dicens: Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. [PL40.108] II, 17). Haec lex repugnat legi mentis dicenti, Non concupisces: cui condelectatur homo secundum interiorem hominem; et antequam sit quisque sub gratia, ita repugnat, ut et captivet eum sub lege peccati, id est sub semetipsa. Cum enim dicit, quae est in membris meis; hanc ostendit eamdem esse de qua superius ait, Video aliam legem in membris meis.

14. Hoc autem totum ideo dicitur, ut demonstretur homini captivo non esse praesumendum de viribus suis. Unde Judaeos arguebat tanquam de operibus legis superbe gloriantes, cum traherentur concupiscentia ad quidquid illicitum est, cum lex de qua gloriabantur, dicat, Non concupisces. Humiliter ergo dicendum est homini victo, damnato, captivo, et nec saltem accepta lege victori, sed potius praevaricatori, humiliter exclamandum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim restat in ista mortali vita libero arbitrio, non ut impleat homo justitiam, cum voluerit, sed ut se supplici pietate convertat ad eum cujus dono eam possit implere.

15. In hac ergo tota, quam tractavimus, apostolici contextione sermonis, quisquis putat sensisse Apostolum quod mala sit lex, quoniam dicit, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20); et, Ministratio mortis in litteris figurata lapideis (II Cor. III, 7); et, Virtus peccati lex (I Cor. XV, 56), et, Mortui estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit; et, Passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; nunc vero evacuati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Rom. VII, 4-6); et alia si qua hujusmodi Apostolum dixisse invenimus, attendat ideo esse ista dicta, quia lex auget concupiscentiam ex prohibitione, et reum obligat ex praevaricatione, jubendo quod implere homines ex infirmitate non possunt, nisi se ad Dei gratiam pietate convertant. Et ideo sub illa esse dicuntur, quibus dominatur. Eis autem dominatur, quos punit: punit autem praevaricatores omnes. Porro qui acceperunt legem, praevaricant eam, nisi per gratiam consequantur posse quod jubet. Ita fit ut non dominetur eis qui jam sub gratia sunt, implentibus eam per charitatem, qui erant sub ejus timore damnati.

16. Nam si illa quae dicta sunt, movent, ut putetur Apostolus legem reprehendere; quid agimus de eo quod dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem? Hoc enim dicens, legem utique laudat. Quod cum illi audiunt, respondent, hoc loco Apostolum de alia lege dicere; id est, de lege Christi, non de illa quae data est Judaeis. Quaerimus ergo ab eis de qua lege dicat, Lex autem subintravit ut abundaret delictum? Respondent, de illa procul dubio, quam Judaei acceperunt. Vide ergo utrum ipsa sit, de qua dicitur, Occasione accepta, peccatum per mandatum [PL40.109] operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid est enim aliud, operatum est in me omnem concupiscentiam; quam id quod ibi est, ut abundaret delictum? Vide quoque utrum consonet etiam illa sententia, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Hoc est enim, ut fiat supra modum peccatum; quod est, ut abundaret delictum. Si igitur ostenderimus bonum esse mandatum, unde occasione accepta peccatum operatum est omnem concupiscentiam, ut fieret supra modum; simul ostendemus bonam esse legem, quae subintravit ut abundaret delictum, id est, ut operaretur peccatum omnem concupiscentiam, et fieret supra modum. Audiant ergo eumdem apostolum dicentem, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Hoc, inquiunt, de lege Christi dictum est; hoc est, de lege gratiae. Respondeant itaque de qua intelligant illud quod sequitur: Sed ego peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Ecce verborum ipsa contextio satis indicat de qua lege dixerit, Lex peccatum est? Absit. De illa scilicet, per cujus mandatum occasio fuit peccato, ut operaretur omnem concupiscentiam. De illa ergo quae subintravit ut abundaret delictum, quam putant illi malam. Sed quid apertius, quam id quod paulo post ait, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum? Hoc rursus dicunt non de illa lege quae Judaeis data est, sed de Evangelio dictum est. Manichaeorum est enim tam ineffabiliter caeca ista perversitas. Non enim attendunt quod apertissimum et manifestissimum sequitur, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum: hoc est, per mandatum sanctum, et justum, et bonum; quod tamen subintravit ut abundaret peccatum, hoc est, ut fieret supra modum.

17. Cur ergo ministratio mortis dicitur, si bona est lex? Quia peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Nec mireris, cum de ipsa praedicatione Evangelii dictum sit: Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt; aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Ad Judaeos enim dicta est lex ministratio mortis, ad quos et in lapide scripta est ad eorum duritiam figurandam; non ad eos qui legem per charitatem implent. Plenitudo enim legis, charitas. Ipsa enim lex, quae in litteris est figurata lapideis, dicit, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, etc. Quam legem dicit Apostolus impleri per charitatem, ita loquens: Qui enim diligit alterum, legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum [PL40.110] tuum tanquam te ipsum (Rom. XIII, 8-10): quia et hoc in eadem lege scriptum est. Cur virtus peccati lex, si lex bona est? Quia peccatum per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum, hoc est, majores vires ex praevaricatione concipiat. Cur mortui sumus legi per corpus Christi, si bona est lex? Quia mortui sumus legi damnanti, liberati ab eo affectu quem lex punit et damnat. Usitatius enim vocatur lex, quando minatur et terret et vindicat. Itaque idem praeceptum timentibus lex est, amantibus gratia est. Inde est illud in Evangelio: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Eadem quippe lex quae per Moysen data est, ut formidaretur, gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ut impleretur. Sic ergo dictum est, Mortui estis legi, ac si diceretur, Mortui estis supplicio legis, per corpus Christi, per quod sunt delicta donata, quae legitimo supplicio constringebant. Cur passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti, si lex bona est? Quia illas hic voluit intelligi peccatorum passiones, de quibus jam saepe dictum est, augmentum concupiscentiae de prohibitione, et reatum poenae de praevaricatione: hoc est, quia per bonum operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Cur liberati sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, si lex bona est? Quoniam lex littera est eis qui non eam implent per spiritum charitatis, quo pertinet Testamentum Novum. Itaque mortui peccato liberantur a littera, qua detinentur rei qui non implent quod scriptum est. Lex enim quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere noverunt, et implere non possunt? Non enim ignoratur ab eis quibus conscripta est: sed quoniam in tantum nota est, in quantum scripta legitur, non in quantum dilecta perficitur, nihil est aliud talibus nisi littera; quae littera non est adjutrix legentium, sed testis peccantium. Ab ejus ergo damnatione liberantur qui per spiritum innovantur, ut jam non sint obligati litterae ad poenam: sed intellectui per justitiam copulati. Inde est et illud, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Lex enim tantummodo lecta et non intellecta vel non impleta, utique occidit: tunc enim appellatur littera. Spiritus autem vivificat; quia plenitudo legis est charitas, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

QUAEST. II. Argumentum Epist. ad Rom. Gratia fidet praecedit bona opera. Gratia fidei minor in catechumenis, major in renatis. Scopus Apostoli in exempla Jacob et Esau. Bona opera ex gratia, non gratia ex operibus. Quomodo justa electio Jacob et reprobatio Esau. Electio Jacob an ex praescientia futurae fidei. Electio ex gratia et proposito Dei. An fides inter dona gratiae numeretur. Quomodo justa reprobatio Esau. Fides donum Dei miserentis. Cur donum fidei subtractum ab Esau. An ex praescientia futurae voluntatis improbatus Esau et approbatus Jacob. Bona voluntas in nobis fit operante Deo. Vocatio an sit effectrix bonae voluntatis. Vocatio congrua. Cur Esau non congruenter vocatus. Obduratio Dei quae sit. Solutio quaestionis de reprobatione Esau. Omnes homines una massa peccati. Quomodo Esau Deus odio habuit, qui nihil odit eorum quae fecit. Peccatum quid. Vasa perditionis ad usum correctionis aliorum fiunt. Vocati non omnes, sed ex omnibus et Judaeis et Gentibus. Intentio Apostoli in Epistola ad Romanos. Electio gratiae quam occulta

1. Sed jam, ut arbitror, tempus est ad aliam transire quaestionem, quam sic proposuisti, ut ab eo quod scriptum est, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent bonum aut malum; usque ad id quod scriptum est, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Rom. IX, 10-29): tota ipsa contextio disseratur; et profecto est latebrosior. Sed certe, qualem te erga me novi, jubere mihi ut aperirem ista non posses, nisi a Domino deprecareris ut possem. Quod adjutorio fidentior factus, aggredior.

2. Et primo intentionem Apostoli, quae per totam Epistolam viget, tenebo, quam consulam. Haec est autem, ut de operum meritis nemo glorietur, de quibus audebant Israelitae gloriari, quod datae sibi legi servissent, et ex hoc evangelicam gratiam tanquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eamdem gratiam dari Gentibus, tanquam indignis nisi Judaica sacramenta susciperent. Quae orta quaestio in Apostolorum Actibus solvitur (Act. XV). Non enim intelligebant, quia eo ipso quo gratia est evangelica, operibus non debetur: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Et multis locis hoc saepe testatur, fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera exstinguat, sed ut ostendat non esse opera praecedentia gratiam, sed consequentia: ut scilicet non se quisque arbitretur ideo percepisse gratiam, quia bene operatus est; sed bene operari non posse, nisi per fidem perceperit gratiam. Incipit autem homo percipere gratiam, ex quo incipit Deo credere, vel interna vel externa admonitione motus ad fidem. Sed interest quibus articulis temporum vel celebratione sacramentorum gratia plenior et evidentior infundatur. Non enim catechumeni non credunt, aut vero Cornelius non credebat Deo, cum eleemosynis et orationibus dignum se praeberet cui angelus mitteretur (Act. X, 1-4): sed nullo modo ista operaretur, nisi ante credidisset; nullo modo autem credidisset, [PL40.112] nisi vel secretis per visa mentis aut spiritus, vel manifestioribus per sensus corporis admonitionibus vocaretur. Sed in quibusdam tanta est gratia fidei, quanta non sufficit ad obtinendum regnum coelorum; sicut in catechumenis, sicut in ipso Cornelio antequam Sacramentorum participatione incorporaretur Ecclesiae. In quibusdam vero tanta est, ut jam corpori Christi et sancto Dei templo deputentur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et ipse Dominus, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5). Fiunt ergo inchoationes quaedam fidei, conceptionibus similes: non tamen solum concipi, sed etiam nasci opus est, ut ad vitam perveniatur aeternam. Nihil tamen horum sine gratia misericordiae Dei: quia et opera si qua sunt bona, consequuntur, ut dictum est, illam gratiam, non praecedunt.

3. Quam rem persuadere Apostolus volens, quia sicut alio loco dicit, Gratia enim Dei salvi facti sumus; et non ex nobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9); de his qui nondum nati erant, documentum dedit. Nemo enim posset dicere quod operibus promeruerat Deum Jacob nondum natus, ut divinitus diceretur, Et major serviet minori. Ergo, Non solum, inquit, Isaac promissus est, cum dictum est, Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius: qui utique nullis operibus promeruerat Deum, ut nasciturus promitteretur, ut in Isaac vocaretur semen Abrahae; id est, illi pertinerent ad sortem sanctorum quae in Christo est, qui se intelligerent filios promissionis, non superbientes de meritis suis, sed gratiae vocationis deputantes quod cohaeredes essent Christi; cum enim promissum est ut essent, nihil utique meruerant qui nondum erant: sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Vigilantissime ait, ex uno concubitu (gemini enim concepti erant): ne vel paternis meritis tribueretur, si quisquam forte diceret, Ideo talis natus est filius, quia pater ita erat affectus illo in tempore quo eum sevit in utero matris; aut ita erat mater affecta, cum eum concepit. Simul enim ambos uno tempore ille sevit, eodem tempore illa concepit. Ad hoc commendandum ait, ex uno concubitu; ut nec astrologis daret locum, vel eis potius quos genethliacos appellaverunt, qui de natalibus nascentium mores et eventa conjectant. Quid enim dicant, cur una conceptione sub uno utique temporis puncto, eadem dispositione coeli et siderum, ut diversa singulis annotari omnino non possent, tanta in illis geminis diversitas fuerit, prorsus non inveniunt: et facile animadvertunt, si volunt, responsa illa quae miseris venditant, nullius artis expositione, sed fortuita suspicione proferri. Sed ut de re quae agitur potius loquamur, ad frangendam atque dejiciendam superbiam hominum ingratorum gratiae Dei, et audentium gloriari de meritis suis, ista commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent, [PL40.113] neque aliquid egissent bonum vel malum, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Vocantis est ergo gratia; percipientis vero gratiam consequenter sunt opera bona, non quae gratiam pariant, sed quae gratia pariantur. Non enim ut ferveat calefacit ignis, sed quia fervet; nec ideo bene currit rota ut rotunda sit, sed quia rotunda est: sic nemo propterea bene operatur ut accipiat gratiam, sed quia accepit. Quomodo enim potest juste vivere, qui non fuerit justificatus? quomodo sancte vivere, qui non fuerit sanctificatus? vel omnino vivere, qui non fuerit vivificatus? Justificat autem gratia, ut justificatus possit vivere juste. Prima est igitur gratia, secunda opera bona: sicut alio loco dicit, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Sicut illa immortalitas post opera bona, si tamen vel ipsa ex debito poscitur: sicut idem ait, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Forte enim quia dixit, reddet, jam fit ex debito. Cum vero ascendens in altum captivavit captivitatem, non reddidit, sed dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Unde enim ipse Apostolus tanquam debitum reddi sibi praesumeret, nisi prius indebitam gratiam percepisset, qua justificatus bonum agonem certaret? Fuit enim blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus est, ut ipse testatur (I Tim. I, 13): credens utique in eum qui justificat, non pium, sed impium (Rom. IV, 5), ut justificando pium faciat.

4. Non ex operibus, inquit, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori. Ad hoc pertinet quod ait, Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum aut malum; ut posset dici, Non ex operibus, sed ex vocante. Unde occurrit animo quaerere, cur dixerit, Ut secundum electionem propositum Dei maneret? Quomodo est enim justa, aut qualiscumque omnino electio, ubi nulla distantia est? Si enim nullo merito electus est Jacob nondum natus et nihil operatus, nec omnino eligi potuit nulla existente differentia qua eligeretur. Item si nullo merito improbatus est Esau, quia et ipse nondum natus et nihil operatus erat, cum diceretur, Et major serviet minori; quomodo ejus improbatio justa dici potest? Qua ergo discretione, quo aequitatis examine quod sequitur intelligimus, Jacob dilexi, Esau autem odio habui? Quod quidem scriptum est in propheta qui longe posterior prophetavit, quam illi nati et mortui sunt: sed tamen illa sententia videtur commemorata, qua dictum est, Et major serviet minori; et antequam nati et aliquid operati essent. Unde igitur ista electio, vel qualis electio, si nondum natis nondumque aliquid [PL40.114] operatis nulla sunt momenta meritorum? An forte sunt aliqua naturarum? quis hoc intelligat, ex uno patre, ex una matre, ex uno concubitu, ex uno creatore? An quemadmodum ex eadem terra idem creator produxit diversa animantium atque gignentium genera, ita ex eodem hominum conjugio atque complexu produxit in geminis diversam prolem, unam quam diligeret, alteram quam odisset? Nulla ergo electione, antequam esset quod eligeretur. Si enim bonus factus est Jacob, ut placeret; unde placuit antequam fieret, ut bonus fieret? Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit.

5. An ideo secundum electionem, quia omnium Deus praescius etiam futuram fidem vidit in Jacob nondum nato; ut quamvis non ex operibus suis justificari quisque mereatur, quandoquidem bene operari nisi justificatus non potest, tamen quia ex fide justificat gentes Deus (Galat. III, 8), nec credit aliquis nisi libera voluntate, hanc ipsam fidei voluntatem futuram praevidens Deus, etiam nondum natum praescientia, quem justificaret, elegerit? Si igitur electio per praescientiam, praescivit autem Deus fidem Jacob; unde probas quia non etiam ex operibus elegit eum? Si propterea quia nondum nati erant, et nondum aliquid egerant bonum seu malum; ita etiam nondum crediderat aliquis eorum. Sed praescientia vidit crediturum? Ita praescientia videre poterat operaturum: ut quomodo dicitur electus propter fidem futuram, quam praesciebat Deus, sic alius possit dicere, propter futura opera potius electum, quae nihilominus praesciebat Deus. Quapropter unde ostendit Apostolus non ex operibus dictum esse, Major serviet minori? Si quoniam nondum nati erant; non solum non ex operibus, sed nec ex fide dictum est, quia utrumque deerat nondum natis. Non igitur ex praescientia voluit intelligi factam electionem minoris, ut major ei serviret. Volens enim ostendere non ex operibus factam, propterea intulit, dicens, Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent bonum seu malum. Alioquin poterat ei dici: Sed jam sciebat Deus quis quid esset acturus. Quamobrem unde illa electio facta sit quaeritur: quia si non ex operibus, quae non erant in nondum natis; nec ex fide, quia nec ipsa erat: unde igitur?

6. An dicendum est quod nulla electio fuerit, non existente aliqua diversitate in utero matris vel fidei, vel operum, vel quorumlibet omnino meritorum? Sed dictum est, Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Et ideo quaerimus, quia dictum est. Nisi forte sic est distinguenda sententia, non ut intelligamus tanquam ideo non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori, ut secundum electionem propositum Dei maneret: sed ita potius, ut ad hoc de [PL40.115] nondum natis et nondum aliquid operatis exemplum datum accipiatur, ne aliqua electio hic possit intelligi. Cum enim nondum nati fuissent, neque aliquid egissent sive bonum sive malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret; id est, neque aliquid egissent bonum aut malum, ut propter ipsam actionem electio aliqua fieret ejus qui bene egerat: cum ergo nulla esset electio bene agentis, secundum quam maneret propositum Dei, non ex operibus, sed ex vocante, id est, ex eo qui vocando ad fidem gratia justificat impium, dictum est ei, Quia major serviet minori. Non ergo secundum electionem propositum Dei manet, sed ex proposito electio: id est, non quia invenit Deus opera bona in hominibus quae eligat, ideo manet propositum justificationis ipsius; sed quia illud manet ut justificet credentes, ideo invenit opera quae jam eligat ad regnum coelorum. Nam nisi esset electio, non essent electi, nec recte diceretur, Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 33)? Non tamen electio praecedit justificationem, sed electionem justificatio. Nemo enim eligitur, nisi jam distans ab illo qui rejicitur. Unde quod dictum est, Quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); non video quomodo sit dictum, nisi praescientia. Hic autem quod ait, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; non electione meritorum, quae post justificationem gratiae proveniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intelligi, ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Dei salvi facti sumus; et hoc non ex nobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur (Id. II, 8, 9).

7. Quaeritur autem, utrum vel fides mereatur hominis justificationem; an vero nec fidei merita praecedant misericordiam Dei, sed et fides ipsa inter dona gratiae numeretur. Quia et hoc loco cum dixisset, Non ex operibus; non ait, sed ex fide dictum est ei, Quia major serviet minori: ait autem, sed ex vocante. Nemo enim credit, qui non vocatur. Misericors autem Deus vocat, nullis hoc vel fidei meritis largiens; quia merita fidei sequuntur vocationem potius, quam praecedunt. Quomodo enim credent, quem non audierunt? et quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Nisi ergo vocando praecedat misericordia Dei, nec credere quisquam potest, ut ex hoc incipiat justificari, et accipere facultatem bene operandi. Ergo ante omne meritum est gratia. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Id. V, 6). Ex vocante igitur minor accepit, non ex ullis meritis operum suorum, ut major ei serviret: ut etiam quod scriptum, Jacob dilexi, ex vocante sit Deo, non ex operante Jacob.

8. Quid deinde Esau, quod servit minori, et quod scriptum est, Esau autem odio habui, quibus malis suis hoc meruit, cum et ipse nondum natus fuisset, neque aliquid egisset boni aut mali, quando dictum est, Et major serviet minori? An forte quemadmodum illud de Jacob nullis meritis bonae actionis dictum est, ita Esau nullis meritis malae actionis odiosus? Si enim quia praesciebat Deus futura ejus opera mala, propterea eum praedestinavit ut serviret minori; propterea praedestinavit [PL40.116] et Jacob ut ei major serviret, quia futura ejus bona opera praesciebat, et falsum est jam quod ait, Non ex operibus. Si autem verum est quod non ex operibus, et inde hoc probat, quia de nondum natis nondumque aliquid operatis hoc dictum; unde nec ex fide, quae in nondum natis similiter nondum erat: quo merito Esau odio habetur antequam nascatur? Quod enim fecit Deus ea quae diligeret, nulla quaestio est. Si autem dicamus eum fecisse quae odisset, absurdum est, occurrente alia Scriptura et dicente, Neque enim odio habens aliquid constituisses, et nihil odisti horum quae fecisti (Sap. XI, 25). Quo enim merito sol factus est sol, aut quid offendit luna ut tanta illo inferior, vel quid promeruit ut sideribus caeteris tanto clarior crearetur? Sed haec omnia bona creata sunt quaeque in genere suo. Non enim diceret Deus, Solem dilexi, lunam autem odio habui; aut, Lunam dilexi, stellas autem odio habui: sicut dixit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Sed illa omnia dilexit, quamvis excellentiae diversis gradibus ordinata; quoniam vidit Deus quia bona sunt, cum dicto ejus sunt instituta (Gen. I): ut autem odisset Esau, nisi injustitiae merito, injustum est. Quod si concedimus, incipit et Jacob justitiae merito diligi. Quod si verum est, falsum est quod non ex operibus. An forte ex justitia fidei? Quid ergo te adjuvat, Cum enim nondum nati fuissent? quandoquidem in nondum nato nec justitia fidei poterat esse.

9. Vidit itaque Apostolus quid ex his verbis posset animo audientis vel legentis occurrere, statimque subjecit: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Et quasi docens quomodo absit: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quibus verbis solvit quaestionem, an potius arctius colligavit? Idipsum est enim quod maxime movet, si miseretur cui misertus erit, et misericordiam praestabit cui misericors fuerit, cur haec misericordia defuit Esau, ut etiam ipse per illam esset bonus, quemadmodum per illam bonus factus est Jacob. An ideo dictum est, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, quia cui misertus erit Deus ut eum vocet, miserebitur ejus ut credat; et cui misericors fuerit ut credat, misericordiam praestabit, hoc est faciet eum misericordem, ut etiam bene operetur? Unde admonemur, nec ipsis operibus misericordiae quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit; quandoquidem ut haberet ipsam misericordiam ille praestitit, qui misericordiam praestabit cui misericors fuerit. Quod si eam credendo se meruisse quis jactat, noverit eum sibi praestitisse ut crederet, qui miseretur inspirando fidem, cujus misertus est ut adhuc infideli vocationem impertiret. Jam enim discernitur fidelis ab impio. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

10. Recte quidem hoc; sed cur haec misericordia [PL40.117] subtracta est ab Esau, ut non sic vocaretur, ut et vocato inspiraretur fides, et credens misericors fieret ut bene operaretur? An forte quia noluit? Si ergo Jacob ideo credidit quia voluit, non ei Deus donavit fidem, sed eam sibi ipse volendo praestitit, et habuit aliquid quod non accepit. An quia nemo potest credere nisi velit, nemo velle nisi vocetur, nemo autem sibi potest praestare ut vocetur, vocando Deus praestat et fidem; quia sine vocatione non potest quisquam credere, quamvis nullus credat invitus? Quomodo enim credent, quem non audierunt? aut quomodo audient sine praedicante? Nemo itaque credit non vocatus: sed non omnis credit vocatus. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16): utique ii qui vocantem non contempserunt, sed credendo secuti sunt; volentes autem sine dubio crediderunt. Quid est ergo quod sequitur, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei? An quia nec velle possumus nisi vocati, et nihil valet velle nostrum, nisi ut perficiamus adjuvet Deus? Opus est ergo velle et currere. Non enim frustra diceretur, Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14); et, Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Non tamen volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, ut quod volumus adipiscamur, et quo volumus perveniamus. Noluit ergo Esau et non cucurrit: sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui ei etiam velle et currere vocando praestaret, nisi vocatione contempta reprobus fieret. Aliter enim Deus praestat ut velimus, aliter praestat quod voluerimus. Ut velimus enim et suum esse voluit et nostrum; suum vocando, nostrum sequendo. Quod autem voluerimus solus praestat, id est, posse bene agere, et semper beate vivere. Verumtamen Esau nondum natus, nihil horum posset velle seu nolle. Cur ergo in utero positus improbatus est? Reditur enim ad illas difficultates, non solum sua obscuritate, sed etiam nostra tam multa repetitione molestiores.

11. Cur enim est improbatus Esau nondum natus, qui nec credere poterat vocanti, nec contemnere vocationem, nec boni vel mali aliquid operari? Si praescientia Dei futurae malae voluntatis ejus, cur non et Jacob praescientia Dei approbatus est futurae bonae voluntatis ejus? Quod si semel concesseris, potuisse quemquam vel approbari vel improbari ex eo quod nondum in illo erat, sed quia Deus futurum esse praesciebat; conficitur eum potuisse etiam ex operibus approbari, quae in illo Deus futura esse praesciebat, quamvis nondum esset aliquid operatus; et omnino te nihil adjuvabit quod nondum nati erant, cum dictum esset, Et major serviet minori, ut hinc ostendas non ex operibus dictum, quia nondum quidquam erat operatus.

12. Illa etiam verba si diligenter attendas, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; non hoc Apostolus propterea tantum dixisse videbitur, quod adjutorio Dei ad id quod volumus perveniamus; [PL40.118] sed etiam ex illa intentione qua et alio loco dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. (Philipp. II, 12, 13). Ubi satis ostendit etiam ipsam bonam voluntatem in nobis operante Deo fieri. Nam si propterea solum dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, quia voluntas hominis sola non sufficit ut juste recteque vivamus, nisi adjuvemur misericordia Dei; potest et hoc modo dici, Igitur non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia misericordia Dei sola non sufficit, nisi consensus nostrae voluntatis addatur. At illud manifestum est, frustra nos velle, nisi Deus misereatur: illud autem nescio quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus. Si enim Deus miseretur, etiam volumus: ad eamdem quippe misericordiam pertinet ut velimus. Deus enim est qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Nam si quaeramus utrum Dei donum sit voluntas bona, mirum si negare quisquam audeat At enim quia non praecedit voluntas bona vocationem, sed vocatio bonam voluntatem, propterea vocanti Deo recte tribuitur quod bene volumus, nobis vero tribui non potest quod vocamur. Non igitur ideo dictum putandum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, quia nisi ejus adjutorio non possumus adipisci quod volumus, sed ideo potius, quia nisi ejus vocatione non volumus.

13. Sed si vocatio ista ita est effectrix bonae voluntatis, ut omnis eam vocatus sequatur, quomodo verum erit, Multi vocati, pauci electi? Quod si verum est, et non consequenter vocationi vocatus obtemperat, atque ut non obtemperet in ejus est positum voluntate, recte etiam dici potest, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis; quia misericordia vocantis non sufficit, nisi vocati obedientia consequatur. An forte illi qui hoc modo vocati non consentiunt, possent alio modo vocati accommodare fidei voluntatem, ut et illud verum sit, Multi vocati, pauci electi; ut quamvis multi uno modo vocati sint, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequantur vocationem, qui ei capiendae reperiuntur idonei; et illud non minus verum sit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, qui hoc modo vocavit, quomodo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem? Ad alios autem vocatio quidem pervenit; sed quia talis fuit qua moveri non possent, nec eam capere apti essent, vocati quidem dici potuerunt sed non electi: et non jam similiter verum est, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis: quoniam non potest effectus misericordiae Dei esse in hominis potestate, ut frustra ille misereatur, si homo nolit; quia si vellet etiam ipsorum misereri, posset ita vocare, quomodo illis aptum esset, ut et moverentur et intelligerent et sequerentur. Verum est ergo, Multi vocati, pauci electi. [PL40.119] Illi enim electi. qui congruenter vocati: illi autem qui non congruebant neque contemperabantur vocationi, non electi, quia non secuti, quamvis vocati. Item verum est, Non volentis neque currentis, sed miseren is est Dei; quia etiamsi multos vocet, eorum tamen miseretur, quos ita vocat, quomodo eis vocari aptum est, ut sequantur. Falsum est autem si quis dicit, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque currentis est hominis: quia nullius Deus frustra miseretur; cujus autem miseretur, sic eum vocat, quomodo scit ei congruere, ut vocantem non respuat.

14. Hic dicet aliquis: Cur ergo Esau non sic est vocatus, ut vellet obedire? Videmus enim alios aliter iisdem rebus demonstratis vel significatis ad credendum moveri. Sicut exempli gratia, Simeon in Dominum nostrum Jesum Christum adhuc infantem parvulum credidit, Spiritu ei revelante cognoscens (Luc. II, 25). Nathanael ad unam sententiam, quam ab illo audivit, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te; respondit, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Joan. I, 48, 49). Quod tanto post quia confessus est Petrus, meruit audire quod beatus sit, et quod ei darentur claves regni coelorum (Matth. XVI, 16-19). Miraculo facto in Cana Galilaeae, quod initium signorum Jesu Joannes evangelista commemorat, aqua in vinum conversa, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 11). Multos loquendo incitavit ad fidem: multi nec suscitatis mortuis crediderunt. De cruce atque morte ejus conterriti etiam discipuli titubarunt; et tamen latro tunc credidit, cum eum non praestantiorem videret in operibus, sed consortio crucis aequalem (Luc. XXIII, 40-42). Unus etiam de numero discipulorum post ejus resurrectionem, non tam viventibus membris, quam recentibus cicatricibus credidit (Joan. XX, 27): multi ex eorum numero a quibus crucifixus est, qui videntes eum miracula facientem contempserant discipulis eum praedicantibus et in nomine ejus talia facientibus crediderunt (Act. II-IV). Cum ergo alius sic, alius autem sic moveatur ad fidem, eademque res saepe alio modo dicta moveat, alio modo dicta non moveat; aliumque moveat, alium non moveat; quis audeat dicere defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad eam fidem mentem applicaret, voluntatemque conjungeret, in qua Jacob justificatus est? Quod si tanta quoque potest esse obstinatio voluntatis, ut contra omnes modos vocationis obdurescat mentis aversio; quaeritur utrum de divina poena sit ipsa duritia, cum Deus deserit non sic vocando, quomodo ad fidem moveri potest. Quis enim dicat modum quo ei persuaderetur ut crederet, etiam Omnipotenti defuisse?

15. Sed quid hoc quaerimus, cum ipse subjungat Apostolus, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut [PL40.120] annuntietur nomen meum in universa terra? Hoc autem subjecit Apostolus documentum, quo probaret quod supra dixerat, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Tanquam enim ei diceretur, Unde hoc doces? Dicit enim Scriptura, inquit, Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utique hinc ostendens quod non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Concluditque ita, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; cum superius non utrumque dictum sit. Neque enim quomodo dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; sic etiam dictum est, non nolentis neque contemnentis, sed obdurantis est Dei. Unde datur intelligi, quod infra utrumque posuit, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, ita sententiae superiori posse congruere, ut obduratio Dei sit nolle misereri: ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur. Quod si fit nulla distinctione meritorum, quis non erumpat in eam vocem, quam sibi ipse objecit Apostolus? Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Conqueritur enim Deus saepe de hominibus, sicut per innumerabiles apparet Scripturarum locos, quod nolint credere et recte vivere. Unde fideles et facientes voluntatem Dei conversari dicuntur sine querela (Luc. I, 6), quod de illis non queratur Scriptura. Sed, Quid conqueritur, ait? nam voluntati ejus quis resistit, quando cujus vult miseretur, et quem vult obdurat? Et tamen intueamur superiora, et inde nostram, quantum ipse Dominus adjuvat, sententiam dirigamus.

16. Ait enim paulo ante, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sit igitur hoc fixum atque immobile in mente sobria pietate atque stabili in fide, quod nulla est iniquitas apud Deum: atque ita tenacissime firmissimeque credatur idipsum quod Deus cujus vult miseretur et quem vult obdurat, hoc est, cujus vult miseretur et cujus non vult non miseretur, esse alicujus occultae atque ab humano modulo investigabilis aequitatis, quae in ipsis rebus humanis terrenisque contractibus animadvertenda est; in quibus nisi supernae justitiae quaedam impressa vestigia teneremus, nunquam in ipsum cubile ac penetrale sanctissimum atque castissimum spiritualium praeceptorum nostrae infirmitatis suspiceret atque inhiaret intentio. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). In ista igitur siccitate vitae conditionisque mortalis, nisi aspergeretur desuper velut tenuissima quaedam aura justitiae, citius aresceremus, quam sitiremus. Quapropter cum dando et accipiendo inter se hominum societas connectatur, dentur autem et accipiantur vel debita vel non debita; quis non videat iniquitatis argui neminem posse, qui quod sibi debetur, exegerit? nec eum certe, qui quod ei debetur, donare voluerit? hoc autem non esse in eorum qui debitores sunt, sed [PL40.121] in ejus cui debetur arbitrio? Haec imago, vel, ut supra dixi, vestigium negotiis hominum de fastigio summo aequitatis impressum est. Sunt igitur omnes homines (quandoquidem, ut Apostolus ait, In Adam omnes moriuntur [I Cor. XV, 22], a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei) una quaedam massa peccati, supplicium debens divinae summaeque justitiae, quod sive exigatur, sive donetur, nulla est iniquitas. A quibus autem exigendum, et quibus donandum sit, superbe judicant debitores: quemadmodum conducti ad illam vineam injuste indignati sunt, cum tantumdem aliis donaretur, quantum illis redderetur (Matth. XX, 11). Itaque hujus impudentiam quaestionis ita retundit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Sic enim respondet Deo, cum ei displicet quod de peccatoribus conqueritur Deus, quasi quemquam Deus peccare cogat, si tantummodo quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suae non largiatur, et ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus misericordiam non esse praebendam, aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat. Inscrutabilia enim sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius (Rom. XI, 33). Conqueritur autem juste de peccatoribus, tanquam de his quos peccare ipse non cogit. Simul etiam ut hi quorum miseretur, hanc quoque habeant vocationem; ut dum conqueritur Deus de peccatoribus, compungantur corde, atque ad ejus gratiam convertantur. Juste ergo conqueritur, et misericorditer.

17. Sed si hoc movet, quod voluntati ejus nullus resistit, quia cui vult subvenit, et quem vult deserit; cum et ille cui subvenit, et ille quem deserit, ex eadem massa sint peccatorum, et quamvis debeat uterque supplicium, ab uno tamen exigatur, alteri donetur: si hoc ergo movet; O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Arbitror enim sub eadem significatione positum, quod dictum est, homo; sub qua et illud dicitur, Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis? Ibi enim carnales et animales notantur hoc nomine, quibus dicitur, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; et illud, Nondum enim poteratis: sed neque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1-4), et illud, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Id. II, 14). His ergo dicitur, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti, ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Eo ipso fortasse satis ostendit se homini carnali loqui; quoniam hoc limus ipse significat, unde primus homo formatus est: et quia omnes, ut jam commemoravi, secundum eumdem [PL40.122] Apostolum in Adam moriuntur, unam dicit esse conspersionem omnium. Et quamvis aliud vas fiat in honorem, aliud in contumeliam; tamen et illud quod fit in honorem, necesse est ut carnale esse incipiat, atque inde in spiritualem consurgat aetatem. Quandoquidem jam in honorem facti erant, et in Christo jam nati erant: sed tamen quoniam parvulos adhuc alloquitur, etiam ipsos carnales appellat, dicens: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Quamvis ergo carnales eos esse dicat; tamen jam in Christo natos, et in illo parvulos, et lacte potandos. Et quod adjungit, Nec adhuc quidem potestis, ostendit proficientes futurum esse ut possint; quia jam in eis spiritualiter renatis gratia fuerat inchoata. Ergo jam vasa erant in honorem facta, quibus adhuc tamen recte diceretur, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Et si talibus recte dicitur, multo rectius eis qui vel nondum ita regenerati sunt, vel etiam in contumeliam facti. Illud tantummodo inconcussa fide teneatur, quod non sit iniquitas apud Deum: qui sive donet, sive exigat debitum, nec ille a quo exigit, recte potest de iniquitate ejus conqueri, nec ille cui donat, debet de suis meritis gloriari. Et ille enim, nisi quod debetur, non reddit: et ille non habet, nisi quod accepit.

18. Sed enitendum est hoc loco, si Dominus adjuvet, videre quemadmodum et illud verum sit, quod scriptum est, Nihil odisti eorum quae fecisti (Sap. XI, 25); et illud, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3). Si enim propterea Esau odio habuit, quia vas factum erat in contumeliam, et aliud vas in honorem, aliud in contumeliam idem figulus fecit, quomodo nihil odisti eorum quae fecisti? Ecce enim odit Esau, quod vas ipse fecit in contumeliam. Qui nodus ita solvitur, si intelligamus omnium creaturarum esse artificem Deum. Omnis autem creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4); et omnis homo in quantum homo est, creatura est, non in quantum peccator est. Est ergo creator Deus et corporis et animi humani. Neutrum horum malum, et neutrum odit Deus: nihil enim odit eorum quae fecit. Est autem animus praestantior corpore; Deus vero et animo et corpore, utriusque effector et conditor, nec odit in homine nisi peccatum. Est autem peccatum hominis inordinatio atque perversitas; id est, a praestantiore Conditore aversio, et ad condita inferiora conversio. Non igitur odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esau peccatorem. Sicut dicitur de Domino, In sua propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11): quibus item ipse dicit, Vos propterea non auditis, quia non estis ex Deo (Id. VIII, 47). Quomodo sui, quomodo non ex Deo: nisi quia illud dictum est de hominibus, quos ipse Dominus fecerat; illud de peccatoribus, quos ipse Dominus arguebat? iidem tamen ipsi et homines et peccatores; sed homines Dei conditione, peccatores [PL40.123] propria voluntate. Quod ergo Jacob dilexit, numquid peccator non erat? Sed dilexit in eo non culpam quam delebat, sed gratiam quam donabat. Nam et Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6): non tamen ut impii permanerent, sed ut justificati ab impietate converterentur, credentes in eum qui justificat impium (Id. IV, 5); odit enim Deus impietatem. Itaque in aliis eam punit per damnationem, in aliis adimit per justificationem, quemadmodum ipse judicat esse faciendum illis judiciis inscrutabilibus. Et quod ex numero impiorum, quos non justificat, facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit quod facit: quippe in quantum impii sunt, exsecrabiles sunt; in quantum autem vasa fiunt, ad aliquem usum fiunt, ut per eorum ordinatas poenas vasa quae fiunt in honorem proficiant. Non itaque odit Deus, nec in quantum homines sunt, nec in quantum vasa sunt; id est, nec quod in eis facit creando, nec quod in eis facit ordinando: nihil enim odit eorum quae fecit. Sed tamen quod vasa eos facit perditionis, ad usum correctionis aliorum facit. Odit enim in eis impietatem, quam ipse non fecit. Sicut enim judex in homine odit furtum, sed non odit quod datur ad metallum; illud enim fur, hoc judex facit: ita Deus quod ex conspersione impiorum facit vasa perditionis, non odit quod facit, id est, opus ordinationis suae in poena debita pereuntium, in qua occasionem salutis illi quorum miseretur, inveniant. Sic Pharaoni dictum est, Ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec demonstratio potentiae Dei, et annuntiatio nominis ejus in universa terra prodest eis ut timeant, et vias suas corrigant, quibus vocatio talis congruit. Sic consequenter dicit: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem: subauditur, Tu quis es, qui respondeas Deo? ut recurrente sententia ad verba superiora, iste sit sensus: Si volens Deus ostendere iram, attulit vasa irae; tu quis es, qui respondeas Deo? Non autem solum volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; sed etiam quod sequitur, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Quid enim prodest vasis perfectis in perditionem, quod ea patienter Deus sustinet, ut ordinate disperdat, utaturque illis ad instrumentum salutis aliorum, quorum miseretur? Sed illis utique prodest, ad quorum salutem istis sic utitur; ut sicut scriptum est, justus manus lavet in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11), id est, mundetur ab operibus malis per timorem Dei, cum videt supplicia peccatorum. Quod ergo volens ostendere iram, attulit vasa irae, valet ad utilem aliis praestantandum [PL40.124] timorem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Etenim obduratio illa impiorum utrumque demonstrat, et quid timendum sit, ut quisque pietate convertatur ad Deum; et quantae agendae sint gratiae misericordiae Dei, qui in aliorum poena quid aliis donet ostendit. Si autem illa, quam de aliis exigit, non est justa poena; nihil donat aliis, a quibus eam non exigit. Quia vero illa justa est, et nulla est iniquitas apud vindicantem Deum, quis sufficiat agere gratias ei qui hoc remittit, quod si vellet exigere, nemo se recte diceret non debere?

19. Quos et vocavit nos, inquit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus: id est, vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam. Non enim omnes Judaeos, sed ex Judaeis: nec omnes omnino homines Gentium, sed ex Gentibus. Una est enim ex Adam massa peccatorum et impiorum, in qua et Judaei et Gentes remota gratia Dei ad unam pertinent conspersionem. Si enim figulus luti ex eadem conspersione facit aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam; manifestum est autem quod et ex Judaeis sunt alia vasa in bonorem, alia in contumeliam, sicut ex Gentibus: sequitur ut ad unam conspersionem omnes pertinere intelligantur. Deinde incipit reddere attestationes Prophetae singulis generibus converso ordine. Prius enim dixit ex Judaeis, posterius ex Gentibus: prius autem reddit testimonium pro Gentibus, deinde pro Judaeis. Etenim sicut Osee dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est, Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi: De Gentibus intelligitur dictum, quia non habebant destinatum unum sacrificiorum locum, sicut Judaei in Jerusalem. Missi sunt autem ad Gentes Apostoli, ut in loco suo quique crederent, et ubicumque credidissent, ibi sacrificium laudis offerrent quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Isaias autem, inquit, clamat pro Israel. Ne rursus omnes Israelitae in perditionem isse credantur, docet et inde facta alia vasa in honorem, alia in contumeliam. Si fuerit, inquit, numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. Caetera ergo turba, vasa perfecta ad perditionem. Verbum enim consummans et brevians, inquit, faciet Dominus super terram: id est, ut compendio fidei per gratiam salvos faciat credentes, non per innumerabiles observationes, quibus illa multitudo serviliter onerata premebatur. Per gratiam quippe nobis verbum consummans et brevians fecit super terram, dicens: Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 30). Quod et paulo post hic dicitur: Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus; quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis [PL40.125] salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. (Rom. X, 8-10). Hoc est verbum consummans et brevians, quod fecit Deus super terram, qua consummatione atque breviatione latro justificatus est, qui defixis in cruce omnibus membris, et habens libera haec duo, corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem; statimque audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Consequerentur enim bona opera ejus, si percepta gratia diu inter homines viveret. Sed tamen non ea praecesserant, ut eamdem gratiam mereretur, ex latrocinio fixus in cruce, ex cruce in paradisum translatus. Et sicut praedixit, inquit, Isaias, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quod hic ait, reliquisset nobis semen; hoc ibi, reliquiae salvae fient. Caeteri autem tanquam perditionis vasa debito supplicio perierunt. Et ut non omnes perissent sicut in Sodoma et Gomorrha, non meritum eorum fecit, sed gratia Dei relinquentis semen, unde alia messis toto orbe consurgeret. Hoc et paulo post: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 5-7). Consecuta sunt vasa misericordiae, excaecata sunt vasa irae: ex eadem tamen conspersione, sicut in plenitudine Gentium.

20. Est locus quidam Scripturae ad rem de qua nunc agimus, maxime necessarius, eadem quae tractata sunt, mira contestatione confirmans, in eo libro qui ab aliis Jesus Sirach, ab aliis Ecclesiasticus dicitur, in quo ita scriptum est: Et omnes homines de solo, et ex terra Adam creatus est. In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. Et ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex his sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit: et convertit illos ad dissensionem illorum. Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viae ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. Contrarium malo bonum est, et contra mortem vita est; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: duo, duo; unum contra unum. Primo hic commendata est disciplina Dei: In multitudine, inquit, disciplinae Dominus separavit eos: unde, nisi a beatitudine paradisi? Et immutavit vias eorum, ut jam tanquam mortales viverent. Tunc facta est una massa omnium, veniens de traduce peccati et de poena mortalitatis, quamvis Deo formante et creante quae bona sunt. In omnibus est enim species et compago corporis in tanta membrorum concordia, ut inde [PL40.126] Apostolus ad charitatem obtinendam similitudinem duceret (I Cor. XII, 12, etc.). In omnibus est etiam spiritus vitalis terrena membra vivificans, omnisque natura hominis dominatu animae et famulatu corporis conditione mirabili temperata: sed concupiscentia carnalis de peccati poena jam regnans, universum genus humanum tanquam totam et unam conspersionem originali reatu in omnia permanante confuderat. Et tamen sequitur, Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit, et convertit illos in dissensionem ipsorum: tanquam Apostolo dicente, An non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Ideoque illud quod contexitur, nec ab ipsa similitudine vacat: Quasi lutum, inquit, figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere, omnes viae ejus secundum dispositionem ejus; sic homo in manu illius qui se fecit. Sed quia dicit Apostolus, Numquid iniquitas apud Deum? vide et hic quid adjungat: Reddet illi, inquit, secundum judicium suum. Sed cum damnatis justa tribuantur supplicia; tamen quia hoc ipsum in usum convertitur, quo illi proficiant quibus praebetur misericordia, attende reliqua: Contrarium, inquit, malo bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi: duo, duo; unum contra unum: utique ut ex deteriorum comparatione emineant proficiantque meliora. Quae tamen quoniam per gratiam meliora sunt, tanquam diceret, Reliquiae salvae fient; sequitur et dicit ex persona reliquiarum, Et ego novissimus vigilavi, et quasi qui racematur post vindemiatores. Et unde probat, quia non ex meritis suis, sed ex misericordia Dei? In benedictione, inquit, Domini et ipse speravi, et quasi qui vindemiat, replevi torcular (Eccli. XXXIII, 10-17). Quamvis enim novissimus vigilaverit; tamen quia erunt, ut dictum est, novissimi primi (Matth. XX, 16), in benedictione Domini sperans ex reliquiis Israel racematus populus implevit torcular ex ubertate vindemiae, quae toto orbe terrarum provenit.

21. Nulla igitur intentio tenetur Apostoli, et omnium justificatorum per quos nobis intellectus gratiae demonstratus est, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quis enim discutiet opera Domini, ex eadem conspersione unum damnantis, alterum justificantis? Liberum voluntatis arbitrium plurimum valet; imo vero est quidem, sed in venumdatis sub peccato (Rom. VII, 14) quid valet? Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17). Praecipitur ut recte vivamus, hac utique mercede proposita, ut in aeternum beate vivere mereamur: sed quis potest recte vivere et bene operari, nisi justificatus ex fide? Praecipitur ut credamus, ut dono accepto Spiritus sancti per dilectionem bene operari possimus: sed quis potest credere, nisi aliqua vocatione, hoc est, aliqua rerum testificatione [PL40.127] tangatur? Quis habet in potestate tali viso attingi mentem suam, quo ejus voluntas moveatur ad fidem? Quis autem animo amplectitur aliquid quod eum non delectat? aut quis habet in potestate ut vel occurrat quod eum delectare possit, vel delectet cum occurrerit? Cum ergo nos ea delectant quibus proficiamus ad Deum, inspiratur hoc et praebetur gratia Dei, non nutu nostro et industria aut operum meritis comparatur; quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera charitate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Petere jubemur ut accipiamus, et quaerere ut inveniamus, et pulsare ut aperiatur nobis (Matth. VII, 7). Nonne aliquando ipsa oratio nostra sic tepida est, vel potius frigida et pene nulla, imo omnino interdum ita nulla, ut neque hoc in nobis cum dolore advertamus? quia si vel hoc dolemus, jam oramus. Quid ergo aliud ostenditur nobis, nisi quia et petere et quaerere et pulsare ille concedit, qui ut haec faciamus, jubet? Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: quandoquidem nec velle nec currere, nisi eo movente atque excitante, poterimus.

22. Quod si electio hic fit aliqua, ut sic intelligamus quod dictum est, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); non ut justificatorum electio fiat ad vitam aeternam, sed ut eligantur qui justificentur: certe ita occulta est haec electio, ut in eadem conspersione nobis prorsus apparere non possit; aut si apparet quibusdam, ego in hac re infirmitatem meam fateor. Non enim habeo quod intuear in eligendis hominibus ad gratiam salutarem, si ad examen hujus electionis aliqua cogitatione permittor, nisi vel majus ingenium, vel minora peccata, vel utrumque: addamus etiam, si placet, honestas utilesque doctrinas. Quisquis ergo fuerit quam minimis peccatis irretitus atque maculatus, (nam nullis quis potest?) et acer ingenio, et liberalibus artibus expolitus, eligendus videtur ad gratiam. Sed cum hoc statuero, ita me ridebit ille qui infirma mundi elegit ut confundat fortia, et stulta mundi ut confundat [PL40.128] sapientes (I Cor. I, 27), ut eum intuens et pudore correctus, ego irrideam multos et prae quibusdam peccatoribus castiores, et prae quibusdam piscatoribus oratores. Nonne advertimus multos fideles nostros ambulantes viam Dei, ex nulla parte ingenio comparari, non dicam quorumdam haereticorum, sed etiam mimorum? Item non videmus quosdam homines utriusque sexus in conjugali castitate viventes sine querela, et tamen vel haereticos vel paganos, vel etiam in vera fide et vera Ecclesia sic tepidos, ut eos miremur meretricum et histrionum subito conversorum, non solum patientia et temperantia, sed etiam fide, spe, charitate superari? Restat ergo ut voluntates eligantur. Sed voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit quod delectet atque invitet animum, moveri nullo modo potest: hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate. Quid volebat Saulus, nisi invadere, trahere, vincire, necare Christianos? Quam rabida voluntas, quam furiosa, quam caeca! qui tamen una desuper voce prostratus, occurrente utique tali viso, quo mens illa et voluntas refracta saevitia retorqueretur et corrigeretur ad fidem, repente ex Evangelii mirabili persecutore mirabilior praedicator effectus est (Act. VIII, 3, et IX, 1). Et tamen quid dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum, exigentem a quo placet, donantem cui placet? qui nequaquam exigit indebitum, nequaquam donat alienum. Numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Quare tamen huic ita, et huic non ita? O homo, tu quis es? Debitum si non reddis, habes quod gratuleris: si reddis, non habes quod queraris. Credamus tantum, etsi capere non valemus, quoniam qui universam creaturam et spiritualem et corporalem fecit et condidit, omnia in numero et pondere et mensura disponit (Sap. XI, 21). Sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Dicamus Alleluia, et collaudemus canticum, et non dicamus, Quid hoc? vel, quid hoc? Omnia enim in tempore suo creata sunt (Eccli. XXXIX, 19, 26).

LIBER SECUNDUS. In caeteras quaestiones quinque vel sex a Simpliciano propositas ex libris Regum

QUAESTIO PRIMA. Spiritu Dei diverso modo afficiuntur prophetae. Prophetia habitu perpetuo, et affectu transitorio. Spiritus Dei sine additamento intelligitur bonus. An eodem nomine intelligendus Spiritus sanctus Patri et Filio consubstantialis. Spiritus Dei in Saüle bonus et malus quomodo. Saül persequens Davidem spiritu prophetico et bono correptus. Munera quaedam Spiritus sancti haberi sine charitate. Sine charitate munera alia Spiritus sancti nihil prosunt. An prophetia habeatur sine charitate. Haereticos et schismaticos habere alia dona Spiritus sancti praeter charitatem. Spiritus malus cur dictus spiritus Domini

1. Et primum quidem quod de primo Regnorum libro jussisti ut exponerem, quomodo dictum sit, Et insiluit spiritus Domini in Saül cum alibi dicat, Et spiritus Domini malus in Saül (1 Reg. XVI, 14). Ita enim scriptum est: Et factum est cum converteret humerum suum, ut iret a Samuel, convertit Deus in Saül cor aliud, et venerunt omnia signa illa die: et venit inde in collem, et ecce chorus prophetarum in obviam illi, et insiluit in illum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum (Id. X, 9, 10). Praedixerat enim haec illi Samuel, cum eum jussus unxisset. Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III, 8): et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit enim ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Afficit autem non omnes eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam; alios utraque inspiratione; alios etiam nescientes. Sed per informationem spiritus duobus modis: aut per somnium, sicut non solum plerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen videre uterque potuerat (Gen. XLI, et Dan. II-IV): aut per demonstrationem in ecstasi, quod nonnulli Latini stuporem interpretantur; mirum si proprie, sed vicine tamen, cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet; sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas submissum de coelo quatuor lineis (Act. X, 11): nam et ipse quid illa demonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo, cum haec ipsa quae demonstrantur imaginibus quid significent et quo pertineant revelatur; quae certior [PL40.130] prophetia est; nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam (I Cor. XIII, 2): sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia omnisque incommutabilis et divina species, ad prophetiam de qua nunc agimus non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur hi qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit de Domino quod expediret unum mori pro tota gente (Joan. XI, 49, 50), cum aliud in verbis quae dicebat attenderet; quae non se a se ipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis Libris exempla; et res prudentiae tuae notissimas loquor. Non enim ista dicis ex me, sed in eis me percontando probas, et cognoscere cupiens proficientem, et corrigere paratus errantem. Hoc autem verbo, quod positum est, Et insiluit in eum spiritus; tanquam ex abdito divinitatis secreto repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saül, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saül cor aliud. Sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus ut imaginum significantium et praefigurantium capax fieret, ad propheticam divinationem.

2. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saül apparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigiam asina locuta est, in qua sedebat Balaam propheta (Num. XXII, 28). Accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est; multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorio prophetiam, quando ille dederat, qui et asinam cum voluit loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis, sed tamen hominibus. Non enim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam, si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur: cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales (Matth. XIII, 20, 21). Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam, Si et Saül inter prophetas (I Reg. X, 12)? Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum [PL40.131] vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari.

3. Si autem hoc movet, quod postea Saül malo spiritu invadente praefocabatur, qui prius prophetiae spiritum acceperat; neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili; praesertim eo tempore quo caro corruptibilis mortalisque portatur. An non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audierit, Vade post me, Satana, scandalum mihi es; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 17, 23)? Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis haec differentia, qua Petrus primo intellexit Deo Patre revelante, quod Filius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit; quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae qua primo afflatus est Saül, et commixtio spiritus mali quo postea premebatur.

4. Jamvero illud, quod etiam malus appellatus est spiritus Domini, sic intelligitur, quomodo dictum est, Domini est terra (Psal. XXIII, 1): tanquam creatura et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non est mala; omnis enim creatura Dei bona est (I Tim, IV, 4): illud congruat, quod ipse Saül jam reprobus et scelestus atque ingratus sancto David, persecutor etiam ejus, cum saevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur; sicut eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum (II Reg. I, 14, 15). Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saül, ideo dictum spiritum Domini, quod occulto Domini judicio Saülem vexabat. Utitur enim Deus ministris etiam spiritibus malis ad vindictam malorum, vel ad bonorum probationem; alio modo ad illam rem, alio ad istam. Quamvis enim inde sit quisque malignus spiritus, quia mala voluntate nocere appetit; tamen nocendi potestatem non accipit, nisi ab illo sub quo sunt omnia certis et justis meritorum gradibus ordinata. Quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Quamvis enim sit in cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusque potestate quid possit vel facere cuiquam vel a quoquam pati. Nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus humiliter homini superbe loquenti et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum vel dimittendi: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Diabolus etiam volens nocere justo viro Job, nocendi [PL40.132] quidem voluntas diabolo erat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat, dicens, Mitte manum tuam, et tange carnem ejus (Job II, 5): quamvis hoc esset, si permitteretur, ipse facturus. Ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Domini appellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebat accipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII, 31). Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei ad faciendum in Saül quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei: creatura vero qua conditus erat, et potestate quam non sua, sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat. Verba etiam ipsa Scripturarum ita se habent: Et perrexit, inquit, Samuel, et abiit in Ramatha; et spiritus Domini recessit a Saül, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino, et suffocabat eum. Et dixerunt pueri Saül ad eum: Ecce Spiritus Domini malignus suffocat te (I Reg. XVI, 13-15). Hoc igitur a pueris ejus quomodo sit dictum, spiritus Domini malignus, superiora verba indicant narrantis Scripturae et dicentis, Spiritus malignus a Domino. Secundum enim hoc Domini, quod a Domino. Quia per se ipsum velle nocere habebat, id est, comprehendere Saül; posse autem non habebat, nisi summa justitia sineretur. Si enim juste vindicat Deus, quemadmodum ipse dicit Apostolus, cum tradit homines in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24); non mirum si nihilominus juste vindicans tradit eos etiam in concupiscentias aliorum nocere volentium, sua semper incommutabili aequitate servata.

5. Animadvertendum sane est, cum additamento dici, spiritus Dei malus. Cum autem tantummodo dicitur, spiritus Dei, etiamsi non addatur bonus, ex hoc intelligitur bonus. Unde apparet bonum spiritum secundum substantiam, malum autem secundum ministerium dici spiritum Dei. Quanquam quaeri adhuc possit utrum cum spiritus Dei dicitur, et ex hoc ipso jam, etsi nihil addatur, intelligitur bonus, ille intelligatur qui est in Trinitate consubstantialis Patri et Filio Spiritus sanctus, de quo dicitur, Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); et iterum, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et illud, Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Et multis locis hoc modo dicitur Spiritus Dei, et intelligitur Spiritus sanctus, etiamsi non addatur: quoniam ea quae circumstant, satis indicant de quo dicatur; ita ut aliquando nec Dei addatur, et intelligatur tamen ille Spiritus Dei principaliter sanctus. Nam quem alium commemorat, ubi dicit, Ipse Spiritus testimonium dat spiritui nostro, quia sumus filii Dei; et, Ipse Spiritus adjuvat [PL40.133] infirmitatem nostram (Rom. VIII, 16, 26); et, Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singula unicuique prout vult; et, Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 11, 4)? In his enim omnibus sententiis, nec Dei, nec sanctus est additum, et tamen ipse intelligitur. Sed nescio utrum manifesto aliquo exemplo probari possit, alicubi spiritum Dei dictum sine additamento, ubi Spiritus ille sanctus non significetur, sed aliquis quamvis bonus, creatus tamen et conditus. Quae proferuntur enim dubia sunt, et indigent clariore documento; sicut illud quod scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquam (Gen. I, 2). Nam et ibi Spiritum sanctum accipere quid impediat, non invenio. Cum enim aquarum nomine illa materies insinuetur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent; quid prohibet intelligere Spiritum sanctum Conditoris, quod superferebatur huic materiae, non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et eminentia dominantis super omnia voluntatis, ut omnia conderentur? Praesertim cum ea locutio, sicut illarum Scripturarum mos est, etiam propheticum quiddam sonet, mysteriumque futuri Baptismatis ex aqua et Spiritu sancto nascituri populi praefiguret. Non ergo cogit quod dictum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, illum intelligere spiritum, sicut nonnulli volunt, quo mundi moles universa ista corporea velut animatur, ad ministerium quorumque gignentium, et in sua specie continendarum corporalium creaturarum. Creatura est enim quidquid est tale. Illud etiam quod scriptum est, Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), non desunt qui eumdem spiritum velint accipi, invisibilem scilicet creaturam cuncta visibilia universali quadam conspiratione vegetantem atque continentem. Sed neque hic video quid impediat intelligere Spiritum sanctum, cum ipse Deus dicat apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Non enim sine suo Spiritu sancto implet Deus coelum et terram. Quid ergo mirum si de Spiritu sancto ejus dictum est, Replevit orbem terrarum? Aliter enim replet sanctificando, sicut de Stephano dicitur, Repletus est Spiritu sancto (Act. VI, 5, et VII, 55); et de caeteris talibus: aliter ergo replet sanctificante gratia, sicut quosdam sanctos; aliter attestante atque ordinante praesentia, sicut omnia. Quamobrem nescio utrum certo aliquo documento Scripturarum possit ostendi, cum sine ullo additamento dicitur [PL40.134] spiritus Dei vel spiritus Domini, aliquid aliud significari quam Spiritum sanctum. Sed etsi est forte quod in praesentia non occurrat, illud certe arbitror non temere dici, quoties in sanctis eloquiis commemoratur spiritus Dei, neque additur aliquid, sive ille Patri et Filio consubstantialis Spiritus sanctus, sive aliqua creatura invisibilis intelligatur, malum tamen non posse intelligi, nisi addatur etiam malus. Malo enim quia bene utitur Deus ad ministerium judicii sui, appellatur etiam ipse spiritus Dei, ad vindictam malorum et disciplinam vel probationem bonorum.

6. Nec illud movere jam nos debet, quod postea scriptum est, eumdem Saülem spiritu Dei super se facto prophetasse, quomodo post bonum spiritum spiritus malus, et rursum post malum bonus. Hoc enim fit, non mutabilitate Spiritus sancti, qui est incommutabilis cum Patre et Filio, sed mutabilitate animi humani, Deo cuncta distribuente, sive malis pro merito damnationis vel emendationis, sive bonis pro largitate gratiae suae. Quanquam videri possit etiam idem fuisse Dei spiritus semper in Saül; malus autem illi, quod ejus sanctitatis capax non esset. Sed non recte hoc videtur. Tutior est enim ille sensus et verior, ut pro mutabilitate affectionis humanae Spiritus Dei bonus bene afficiat, vel ad prophetiam, vel ad opus quodlibet aliud in munere divino; afficiat autem malus male, qui propter ministerium divinae aequitatis omnia distribuentis et omnibus recte utentis dicitur et ipse spiritus Dei: praesertim quia dictum est, Recessit ab eo Spiritus Dei, et comprehendit eum spiritus malignus a Domino. Nullo enim pacto potest idem videri recessisse et apprehendisse. Porro autem in nonnullis exemplaribus, et eis maxime quae de lingua hebraea ad verbum videntur expressa, invenitur Spiritus Dei sine additamento positus; et intelligitur malus ex eo quod arripiebat Saül, et reficiebat eum David tangendo citharam. Manifestum est tamen, ideo non additum malus, quia paulo superius jam dictum erat, et de vicinitate Scripturae subaudiri et intelligi poterat. Ita enim in hujusmodi exemplaribus legitur: Igitur quandocumque spiritus Domini arripiebat Saül, tollebat David citharam et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saül, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. Sive ergo quod hic non est dictum, spiritus Dei; sed tantummodo, spiritus malus: quod ibi minus dictum erat, tanquam redditum apparet, sive quia superius ita positum erat, Et dixerunt servi Saül ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te; jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras (I Reg. XVI, 23, 15, 16); non opus erat, cum rursum diceretur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saül, addere malum, quia notum erat de quo tunc diceretur.

7. Verumtamen illa quaestio major est, et non transitoria animi intentione rimanda, quod cum Saül persequeretur David innocentem, plenus invidia et [PL40.135] livore vesanus, factus est super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Non enim potest hic nisi spiritus bonus intelligi, per quem sancti Prophetae futurarum rerum imagines et visa cernebant; non ex eo tantum quia dictum est, Et prophetabat: nam in exemplaribus quae sunt ex hebraeo, hoc quoque invenitur de spiritu malo dictum ita, Post diem autem alterum invasit spiritus Dei malus Saül, et prophetabat in medio domus suae (I Reg. XVIII, 10). Et in aliis divinarum Scripturarum locis saepe invenitur quod prophetia non tantum bona, sed et mala dicatur; et prophetae dicti sunt Baalim (III Reg. XVIII, 19, 22, 25, 40); et exprobratum est quibusdam quia prophetabant in Baal (Jerem. II, 8). Non ergo necesse est intelligi propterea bonum spiritum, qui factus est super Saül postea, quia dictum est, et ambulabat ingrediens, et prophetabat: sed quia sine additamento positum est, Et factus etiam est super eum Spiritus Dei. Non enim sicut in illo loco dictum erat supra, Spiritus Dei malus; ut ex hoc posset etiam in consequentibus subaudiri: quin imo superiora magis magisque attestantur illum spiritum Dei bonum fuisse et vere propheticum. David enim erat cum Samuele, et misit Saül nuntios qui apprehenderent David. Quando autem Samuel erat inter prophetas et coetum prophetarum, qui illo tempore prophetabant, nuntii qui missi sunt, accepto eodem spiritu prophetaverunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus: postea cum et ipse Saül venisset, factus est etiam super eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. Cum enim dicitur, Factus est etiam super ipsos Spiritus Dei, et prophetabant et ipsi; idem utique erat spiritus, qui erat in prophetis, inter quos et Samuel inventus est (I Reg. XIX, 20-23): ex hoc itaque necesse est intelligi illum spiritum bonum. Atque ideo quaestio diligenter discutienda est, quomodo et illi cum missi essent ad tenendum hominem et ad necem adducendum, tali spiritu affici meruerunt, et Saül ipse qui miserat, veniens et ipse, et sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit illum spiritum, et prophetare.

8. Hic nimirum occurrit illud, quod apostolus Paulus apertissime exponit, supereminentem viam demonstrans: Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quo in loco manifestum est eum munera illa commemorasse, quae Spiritus sancti divisionibus dantur, sicut superius dicit: Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri autem [PL40.136] fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Satis ergo apparet inter dona Spiritus sancti esse prophetiam, quam tamen si quis habeat, et charitatem non habeat, nihil est. Ex quo intelligitur fieri posse ut quidam etiam indigni vita aeterna regnoque coelorum, aspergantur tamen quibusdam Spiritus sancti muneribus non habentes charitatem, sine qua illa munera non nihil sunt, sed nihil eis prosunt. Prophetia quippe sine charitate, sicut jam demonstratum est, non perducit ad regnum Dei: charitas vero sine prophetia utique perducit. Cum enim loquens de membris Christi ait, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? indubitanter ostendit etiam eum qui prophetiam non habet, posse in membris Christi numerari: ubi quem locum haberet, si charitatem, sine qua homo nihil est, non haberet? Nullo autem modo ita diceret, quando de membris agebat quibus Christi corpus impletur, Numquid omnes habent charitatem? quemadmodum dixit, Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum (I Cor. XII, 7-11, 29, XIII, 3)? et caetera hujusmodi.

9. Sed dicit aliquis posse quidem fieri ut prophetiam quisque non habeat, et tamen habeat charitatem, atque ideo Christi membris annumeratus inhaereat: sed fieri non posse ut prophetiam habeat, et non habeat charitatem; nihil enim est homo habens prophetiam sine charitate. Ita fortasse, quemadmodum possumus dicere, nihil esse hominem habentem animam sine mente: non quia potest inveniri homo qui mentem non habeat habens animam; sed quia nihil esset, si inveniri posset. Sic etiam dici potest, Si corpus figuram habeat, colorem non habeat, videri non potest: non quia est corpus cui desit color; sed quia si esset, cerni non posset. Ita fortasse dictum est quod si quis habeat prophetiam, et charitatem non habeat, nihil est: non quia potest in quoquam esse prophetia sine charitate; sed quia si esset, prodesse non posset. Opus est igitur ad solvendam istam quaestionem, ut ostendamus aliquem reprobum hoc donum habuisse prophetiae: quod si neminem inveniremus, hoc iste ipse Saül satis ostenderet. Sed tamen ille etiam Balaam reprobus apparet; non enim eum tacet Scriptura divino judicio esse damnatum: et tamen prophetiam habebat; et quia charitas ei deerat, inerat voluntas maledicendi populo Israel, quam hostis pretio comparaverat, qui eum ad maledicendum mercede conduxerat; dono tamen illo prophetandi, quo asper gebatur, benedicebat invitus (Num. XXII-XXIV). Nec verba illa parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tue virtutes [PL40.137] multas fecimus: quibus tamen dicturus est, Non novi vos; recedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22, 23). Non enim eos mentientes putamus ista dicturos in illo judicio, ubi nullus erit fallendi locus, aut ullam vocem talium legimus, dicentium, Dileximus te. Poterunt ergo dicere, In nomine tuo prophetavimus, cum sint improbi et reprobi: non autem poterunt dicere, Dilectionem quam mandasti, tenuimus. Nam si dicent, non eis respondebitur, Non novi vos. In hoc enim cognoscetur, inquit, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 35).

10. Exemplum itaque hujus Saül resistit superbis nonnullis haereticis, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus negant posse dari eis qui ad sortem sanctorum non pertinent: cum eis dicimus habere illos posse sacramentum Baptismi, quod cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut quasi non habeant tradendum; sed tamen eos non ideo saluti debere confidere, quia non improbamus quod illos accepisse concedimus; sed oportere cognoscere unitatis societatem vinculo charitatis ineundam, sine qua omnino quidquid habere potuerint, quamvis per se sanctum ac venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores effecti vitae aeternae praemio, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est acceperunt. Non autem bene utitur, nisi charitas; et charitas omnia tolerat (I Cor. XIII, 7), atque ideo non scindit unitatem, cujus ipsa est fortissimum vinculum. Non enim et servus ille non accepit talentum, aut aliquid aliud intelligitur talentum quam munus aliquod utique divinum: sed, Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Quod non habet auferri non potest; sed aliud non habet, ut merito auferatur quod habet: non habet charitatem utendi, ut auferatur quidquid aliud habet, quod sine charitate non prodest.

11. Non igitur mirum est, regem Saül et eo tempore quo primum unctus est, accepisse spiritum prophetandi, et postea cum esset propter inobedientiam reprobatus, recedente ab eo spiritu Domini arreptum esse maligno spiritu a Domino: qui etiam spiritus Domini appellatus est propter ministerium; quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Dominus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem: et quamvis non sit malignitas a Domino, non est tamen potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Dictusque est etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saül, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis (I Reg. XXVI, 12): non quia tunc sopor in Domino erat, ut ipse dormiret; sed quia ille sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur. [PL40.138] Neque illud mirum est, rursum eumdem Saül accepisse spiritum prophetiae, cum persequeretur justum, et eum comprehensurus et necaturus venisset in locum ubi erat congregatio prophetarum. Sic enim satis demonstratum est neminem de tali munere jam securum esse debere, tanquam sit acceptissimus Deo, si non habeat charitatem: quandoquidem illud donum et Saüli dari potuit, propter arcanum quidem alicujus sacramenti; sed tamen dari potuit reprobato, et invido, et ingrato, et reddenti mala pro bonis, et ne post ipsam quidem acceptionem spiritus correcto in melius atque mutato.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 104-138 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22