Irenaeus Lugdunensis, saeculo II

Adversus haereses, LIBER II

Этот текст доступен на других языках:

PRÆFAΤΙΟ

In primo quidem libro, qui ante hunc est, arguentes 'falsi nominis agnitionem ostendimus tibi, dilectissime, omne ab his qui sunt a Valentino per multos et contrarios modos adinven-tum esse falsiloquium; etiam sententias exposuimus eorum qui priores exstiterunt, discrepantes eos sibimetipsis ostendentes, multo autem prius ipsi veritati. Et Marci quoque magi senten-tiam, cum sit ex his, cum operibus ejus omni diligentia exposui-mus, et quanta ex Scripturis eligentes adaptare conantur fic-tioni suæ, diligenter retulimus: et quonam modo per numeros, et per viginti quatuor elementa alphabeti veritatem affirmare conantur et audent, minutatim perexivimus. Et quemadmo-dum conditionem secundum imaginem invisibilis apud eos Ple-romatis factam dicunt, et quanta de Demiurgo sentiunt ac docent, renuntiavimus, et progenitoris ipsorum doctrinam Si-monis magi Samaritani, et omnium eorum, qui successerunt ei, manifestavimus. Diximus quoque multitudinem eorum, qui sunt ab eo Gnostici, et differentias ipsorum, et doctrinas, et successiones annotavimus, quæque ab eis hæreses institutæ sunt omnes exposuimus. Et quoniam omnes a Simone hæretici initia sumentes, impia et irreligiosa dogmata induxerunt in hanc vitam, ostendimus; et redemtionem ipsorum, et quomodo initiant eos qui perficiuntur, et adfationes eorum, et mysteria manifestavimus; et quia unus Deus conditor, et quia non postremitatis fructus, et quia neque super illum, neque post eum est aliquid. In hoc autem libro instruemus, quæ nobis apta sunt, et quæ permittit tempus, et evertemus per magna capitula omnem ipsorum regulam: quapropter quod sit 'detectio et eversio sententiæ ipsorum, operis hujus conscriptionem ita titulavimus. Oportet enim absconditas ipsorum conjugationes per manifestarum conjugationum indicium et eversionem 2 By-thum dissolvere, et quoniam neque fuerit aliquando, neque sit, accipere ostensionem.

1

Ostensio quod neque extra pleroma sit universorum Deus, neque extra plenitudinem ejus esse aliquid, neque quidem duos esse deos immenso intervallo ab invicem distantes, neque virtutem aliquam mundi fabricatri-cem in immensum separatam a Patre, et ignorantem eum.

1. BENE igitur habet a primo et maximo capitulo inchoare nos, a Demiurgo Deo, qui fecit cælum et terram et omnia quæ in eis sunt, quem ii blasphemantes ¹ extremitatis fructum dicunt: et ostendere, quod neque super eum neque post eum est ali-quid: neque ab aliquo motus, sed sua sententia et libere fecit omnia, cum sit solus Deus, et solus Dominus, et solus Conditor, et solus Pater, et solus continens omnia, et omnibus ut sint ipse præstans. Quemadmodum enim poterit super hunc alia plenitudo, aut initium, aut potestas, aut alius Deus esse: cum oporteat Deum horum omnium pleroma in immenso omnia cir-cumcontinere, et circumcontineri a nemine? Si autem extra illum est aliquid, jam non omnium est pleroma, neque continet omnia. Deerit enim pleromati, aut ei qui sit super omnia Deo, hoc quod extra eum dicunt. Quod autem deest, et delibatum est ab aliquo, 5hoc non est omnium pleroma. Et terminum autem et medictatem et finem habebit ad eos qui sunt extra eum. Si autem finis est in ea quæ sunt deorsum, initium est et in ea quæ sunt sursum. Similiter autem et ex reliquis partibus necessitas est omnis id ipsum experiri, et ab eis qui foris sunt contineri et determinari et includi. Is enim qui est deorsum finis, necessario omni modo circumscribit et circumdat eum qui finiatur in eum. Et iterum secundum eos, Pater omnium, (quem videlicet et Proonta et Proarchen vocant,) cum ple-romate ipsorum, et Marcionis bonus Deus, in aliquo conditus et reclusus et a foris circumdatus ab altera principalitate, quam necesse est majorem esse; quoniam id quod continet, eo quod continetur majus est: quod autem majus est, id et firmius est, et magis Dominus: et quod majus est et firmius et magis Dominus, hoc erit Deus.

2. Cum enim sit secundum eos et aliud quid, quod quidem extra pleroma esse dicunt, in quod et superiorem erraticam virtutem descendisse opinantur, necesse est omni modo, aut continere id quod extra est, contineri autem pleroma; (alioquin non erit extra pleroma: si enim extra pleroma est aliquid, intra hoc ipsum, quod extra pleroma dicunt, erit pleroma, et conti-nebitur pleroma ab eo quod est extra; cum pleromate autem subauditur et primus Deus), aut rursus in immensum distare et separata esse ab invicem, id est et pleroma et quod est extra illud. Si autem hoc dixerint, tertium quid erit, quod in immensum separat pleroma et hoc quod est extra illud; et hoc tertium circumfinit et continebit utraque, et erit majus tertium hoc et pleromate et eo quod est extra illud, sicut in suo sinu continens utraque: et in infinitum de his quæ continentur, et de his quæ continent, incidet sermo. Si enim tertium hoc initium habebit in superiora et finem in inferiora, 3 omnino necessitas est et a lateribus definiri illud, vel inchoans vel desinens ad alia quædam: et illa rursus, et alia quæ sunt sur-sum et quæ deorsum, ad alia quædam habebunt initia, et hoc usque in infinitum, ut nunquam stet eorum excogitatio in uno Deo, sed per occasionem plus quam est quærendi in id quod non sit excidat, et absistat a vero Deo.

3. Similiter autem hæc et adversus eos qui sunt a Marcione aptata sunt. Continebuntur enim et circumfinientur et duo Dei ejus ab immenso intervallo, quod separat eos ab invicem. Sic autem ad excogitandum est necessitas secundum omnem partem multos deos immensa separatione distantes, ab invicem quidem inchoantes, ad invicem autem finientes: et illa ratione qua nituntur docere super fabricatorem cœli et terræ esse ali-quod pleroma aut Deum, eadem ratione utens quisque adstruet super pleroma alterum esse pleroma, et super illud rursus aliud, et super Bythum aliud pelagus Dei, et a lateribus autem similiter eadem esse: et sic in immensum excidente sententia, et semper necessitas erit excogitare altera pleromata, et alteros Bythos, et nunquam aliquando consistere, semper quærentes alios præter dictos. Erit autem incertum, utrumnam hæc sint deorsum, quæ sunt secundum nos, an hæc ipsa superiora sint; et quæ dicuntur ab eis sursum, utrumnam sursum an deorsum sint: et nullus status neque firmitas continebit sensum nostrum, sed in immensos mundos et indeterminatos deos excedere necessitas erit.

4. Et cum hæc sic se habeant, unusquisque Deus suis contentus erit, et non curiose aget de alienis: si quo minus, injustus erit et avarus et cessans esse quod Deus est. Et unaquæque conditio suum fabricatorem glorificabit, et ipso 4sufficiens erit, et alterum non cognoscet: si quo minus, apostata justissime ab omnibus judicata, dignissimam concipiet pœnam. Oportet enim aut unum esse qui omnia continet, et in suis fecit unumquodque eorum quæ facta sunt, quemadmodum ipse voluit, aut multos rursus et indeterminatos factores et deos, ab invicem quidem incipientes, ad invicem autem desinentes per omnem par-tem: et alios omnes a foris ab altero quodam majore contineri, et velut inclusos et manentes in suis unumquemque eorum confiteri necessitas erit, neminem autem horum omnium esse Deum. Deerit enim unicuique eorum partem minutissimam habenti ad comparationem omnium reliquorum, et solvetur Omnipotentis appellatio, et necessitas erit in impietatem cadere talem sensum.

2

Neque iterum in iis quæ continentur a Patre, alium quendam fabricasse hunc mundum; neque Patrem per alia adminicula eam, quæ secundum nos est, fecisse conditionem, sed tantum per Verbum suum: esse autem Conditorem eum qui est super omnia Deus; et ipsum Patrem esse Domini nostri Jesu Christi.

1. Qui autem ab angelis mundum dicunt fabricatum, vel ab alio quodam mundi fabricatore, præter sententiam ejus qui super omnia Pater est, primo quidem ex hoc ipso peccant, præter voluntatem primi Dei talem et tantam conditionem angelos fecisse dicentes: quasi efficaciores sint angeli quam Deus, aut rursus quasi ille negligens sit, aut minor exsistens, aut nullam curam habens eorum quæ in propriis ipsius fiant, utrum-nam male an bene fiant, ut illud quidem dissipet et prohibeat, alterum autem laudet et gaudeat: hoc autem ne homini quidem solerti applicet quis, quanto magis Deo? Post deinde dicant nobis, Utrumnam in his quæ ab illo continentur, et in propriis ejus, fabricata sunt hæc, an in alienis et extra eum positis? Sed si quidem dicant extra eum, similiter omnia prædicta inconvenientia occurrent eis, et includetur primus Deus ab eo qui extra eum est, in quo et desinere eum necesse erit.

2. Si autem in illius, valde vanum erit præter senten-tiam ejus, in ejus propriis, ab angelis et ipsis qui sunt potes-tatis ejus, aut ab alio quodam dicere fabricatum esse mundum, aut quasi non omnia prospiciat ipse, quæ sint in suis, ut non sciat quæ ab angelis futura sunt. Si autem non præter voluntatem ejus sed volente et sciente, quemadmodum quidam opinantur, jam non angeli vel mundi fabricator causæ erunt fabricationis istius, sed voluntas Dei. Si enim mundi fabricator est, angelos ipse fecit, aut etiam causa creationis eorum ipse fuit, et mundum ipse videbitur fecisse, qui causas fabricationis ejus præparavit. Licet per longam successionem deorsum angelos dicant factos, vel mundi fabricatorem a primo Patre, quemadmodum Basilides ait, nihilominus id quod est causa eorum quæ facta sunt, in illum qui prolator fuit talis successionis, recurret: quemadmodum in regem correctio belli refertur, qui præparavit ea quæ sunt causa victoriæ; et conditio hujus civitatis, aut hujus operis, in eum qui præparavit causas ad perfectionem eorum quæ deorsum facta sunt. Quapropter non jam securim dicimus concidere ligna, vel serram secare, sed hominem concidere et secare rectissime quis dicat eum, qui ipsam securim et serram ad hoc fecit, et multo prius armamenta omnia, per quæ fabricata sunt securis et serra. Sic igitur juste secundum illorum rationem, Pater omnium dicetur fabri- cator hujus mundi, et non angeli, neque alius quis mundi fabricator, præter illum qui fuit prolator, et prius causa factionis hujusmodi præparationis exsistens.

3. Sit fortasse hic sermo suasorius aut seductorius apud eos, qui ignorant Deum et 3 [qui] hominibus assimilant eum inopibus, et his qui non possunt statim aliquid ex parato fabri-care, sed indigentibus multis organis ad eorum fabricationem: non autem verisimilis in totum apud eos, qui sciunt quoniam nullius indigens omnium Deus verbo condidit omnia et fecit; neque angelis indigens adjutoribus ad ea, quæ fiunt, neque virtute aliqua valde inferiori ab illo, et ignorante patrem; neque aliqua labe, neque ignorantia, ut is qui inciperet eum cognoscere, 'homo fieret: sed ipse in semetipso, secundum id quod est inenarrabile et inexcogitabile nobis omnia prædestinans, fecit quemadmodum voluit; omnibus consonantiam, et ordinem suum, et initium creationis donans; spiritalibus quidem spiritalem et - invisibilem, et supercœlestibus cœlestem, et angelis angelicam, - et animalibus animalem, et natantibus aquatilem, et terrigenis terrigenam, omnibus aptam æqualitatis substantiam: omnia autem quæ facta sunt, infatigabili Verbo fecit.

4. Proprium est enim hoc Dei supereminentiæ, non indi-gere aliis organis ad conditionem eorum, quæ fiunt: et idoneus [i. e. Λόγος] est et sufficiens ad formationem omnium proprium ejus Verbum, quemadmodum et Johannes Domini discipulus ait de eo; Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. In omnibus autem est et hic qui est secundum nos mundus. Et hic ergo a Verbo ejus factus est, sicut scriptura Geneseos dicit, omnia quæ sunt secundum nos fecisse Deum per Ver-bum suum. Similiter autem et David exsequitur: Quoniam Cui ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. igitur magis credemus de mundi fabricatione, hisne qui prædicti sunt hæreticis sic fatua et inconstantia garrientibus; an disci-pulis Domini, et fideli famulo Dei Moysi et Prophetæ? Qui et primo genesim mundi enarravit, dicens: In principio Deus fecit cælum et terram, et deinceps reliqua omnia: sed non dii, neque angeli.

5. Quoniam autem hic Deus est Pater Domini nostri Jesu Christi, et de hoc Paulus Apostolus dixit: Unus Deus Pater, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus 'nobis; jam quidem ostendimus unum esse Deum : ex ipsis autem Apostolis, et ex Domini sermonibus adhuc ostendemus. Quale enim est, Pro-phetarum et Domini et Apostolorum relinquentes nos voces, attendere his nihil sani dicentibus?

3

Quoniam instabile est Pleroma Valentini discipulorum.

1. INSTABILIS igitur qui est secundum eos Bythus, et id quod est hujus pleroma, et Marcionis Deus. Siquidem, quem-admodum dicunt, extra se habet subjacens aliquid, quod vacuum et umbram vocant, et vacuum hoc majus pleromate ipsorum ostenditur. Instabile est autem et hoc dicere, infra se omnia continente eo, ab altero quodam fabricatam esse conditionem. Oportet enim illos necessario vacuum aliquid et informe con-fiteri, in quo fabricatum est hoc quod est universum, infra spiritale Pleroma; et informe hoc, utrum præsciente Propatore quæ in eo futura erant, ex studio sic reliquisse, an ignorante? Et si quidem ignorante, jam non omnium erit præscius Deus. Sed nec quidem causam reddere habebunt, propter quam rem locum hunc temporibus tantis otiosum sic reliquit. Si autem præscius est, et mente contemplatus est eam conditionem, quæ in eo loco futura esset, ipse fecit eam qui etiam præformavit eam in semetipso. Quiescant igitur dicere ab alio factum esse mundum: simul enim ac mente cepit Deus, et factum est hoc quod mente conceperat. Nec enim possibile erat alium quidem mente concipere, alium vero facere, quæ ab illo mente concepta fuerant. Sed aut æternum mundum mente concepit secundum eos hærcticos Deus, aut temporalem: quæ utraque incredibilia. Sed si quidem æternum eum mente concepit, et spiritalem et visibilem, talis et factus fuisset. Si autem talis 'qualis est, et ipse fecit eum talem, qui talem quidem mente conceperat; aut in præsentia Patris voluit esse eum secundum mentis concep-tionem talem, et compositum, et mutabilem, et transeuntem. Cum autem sit talis, qualem Pater deformaverat apud semet-ipsum, dignam esse Patris fabricationem. Quod autem a Patre universorum mente conceptum est et præformatum sic, quemad-modum et factum est, labis esse dicere fructum, et ignorantiæ prolationem, magnæ blasphemiæ est. Erit enim secundum illos Pater omnium secundum suam mentis conceptionem in pectore suo labis emissiones et ignorantiæ fructus generans: quæ enim mente conceperat, hæc facta sunt.

2. Causa igitur quærenda est hujusmodi dispositionis Dei, sed non fabricatio mundi alteri adscribenda: et ante præparata omnia dicenda sunt a Deo, ut fierent, quemadmodum et facta sunt, sed non umbra et vacuitas confingenda est. Cæterum, unde vacuitas? quæretur, utrum ab omnium Patre et prolatore secundum eos et ipsum prolatum, et est æqualis honore et cognatum reliquis Æonibus, forte autem et antiquius ipsis. Si autem ab eodem emissum est, simile est ei qui emisit, et his cum quibus emissum est. Necessitas ergo erit omni modo, et Bythum ipsorum cum Sige vacuo similem esse, hoc est vacuum esse: et reliquos Æonas, cum sint 'vacui fratres, vacuam et substantiam habere. Si autem non est emissum, a se natum est et a se generatum est et æquiparans in tempore ei qui est secundum eos Bytho omnium patri; et sic ejusdem naturæ, et ejusdem honoris erit vacuum ei qui est secundum eos, omnium Patri. Oportet enim illum aut emissum esse ab aliquo; aut a se gene-ratum, et a se natum esse. Sed si quidem emissum est vacuum, vacuus et prolator est Valentinus, vacui et sectatores ejus. Si autem non prolatum est, sed a se generatum est; et simile est et fraternum et ejusdem honoris, id quod est vacuum, ei Patri qui prædictus est a Valentino: antiquius autem et multo ante exsistens, et honorificentius reliquis Æonibus ipsius Ptolemæi et Heracleonis, et reliquis omnibus qui eadem opinantur.

3. Si autem et saporiati in his confiteantur continere omnia Patrem omnium, et extra Pleroma esse nihil, (nam necessitas est omni modo definiri eum et circumscribi ab aliquo majore, et id quod extra et quod intus dicere 4eos secundum agnitionem et ignorantiam, sed non secundum localem senten-tiam [distantiam]), in pleromate autem, vel in his quæ con-tinentur a Patre, facta a Demiurgo aut ab angelis, quæcunque et facta scimus, contineri ab inenarrabili magnitudine, velut in circulo centrum, aut velut in tunica maculam: primo quidem qualis Bythus erit sustinens in sinu suo maculam fieri, et per-mittens in suis alterum quendam condere vel proferre, præter suam mentem? Quod quidem indescibilitatem universo Plero-mati afferre inciperet, cum posset ab initio abscindere labem, et eas quæ ab eo initium acceperunt emissiones; neque in ignorantia, neque in passione, neque in labe constitutionem crea-tionis permittere accipere. Qui enim postea emendat labem, et velut maculam emundat 'labem, multo prius poterat observare, ne quidem initio in suis fieri talem maculam. Vel si initio quidem concessit, quoniam aliter fieri non poterant, quæ facta sunt; oportet et semper sic fieri illa. Quæ enim initio non possunt emendationem percipere, quemadmodum hanc postea percipient? Aut quemadmodum homines advocari ad perfectum dicunt, cum illa ipsa quæ sunt causæ, ex quibus facti sunt homi-nes, vel ipse Demiurgus vel Angeli in labe dicantur esse? Et si ideo quod benignus sit, in novissimis temporibus misertus est hominum et perfectum eis dat; illorum primo misereri debuit, qui fuerunt hominis factores, et dare eis perfectum. Sic utique et homines miserationem percepissent, de perfectis perfecti facti. Si enim operis ipsorum misertus est, multo prius illorum misereri debuit, et non sinere in tantum cæcitatis venire eos.

4. Solvetur autem eorum et ille qui est de umbra et vacuo sermo, in quibus eam quæ est secundum nos factam dicunt conditionem, si in his quæ continentur a Patre facta sunt hæc. Si enim paternum illorum lumen tale opinantur, ut omnia adimplere possit quæ intra eum sunt, et omnia illuminare, quemadmodum vacuum et umbra in his quæ a Pleromate et a paterno lumine continentur, poterat esse? Oportet enim eos et locum ostendere intra Propatorem, aut intra Pleroma, non illuminatum nec retentum ab aliquo, in quo aut Angeli aut Demiurgus fecit quæcunque voluit. Nec enim modicus locus est, in quo tanta et talis conditio facta est. Necessitas erit itaque universa, intra Pleroma aut intra Patrem ipsorum localiter vacuum aliquid et informe et tenebrosum fieri eos, in quo fabricata sunt, quæ fabricata sunt. Incusationem quoque recipiet paternum ipsorum lumen, quasi non possit ea quæ intra ipsum sunt illuminare, et implere. Adhuc autem et labis fructum dicentes ea, et erroris operam, labem et errorem inducent intra Pleroma, et in sinum Patris.

4

Quoniam invisibilis quidem est Pater, sed non incognitus, neque ignorare eum quidem poterant angeli, licet plurimum deorsum dejecti essent ab eo.

1. ADVERSUS eos igitur qui dicunt extra Pleroma, vel sub bono Deo, hunc mundum factum, ea quæ paulo ante dicta sunt a nobis, apta sunt; et concludentur tales cum patre suo ab eo qui est extra Pleroma, in quo etiam et desinere eos necesse est. Adversus eos autem qui dicunt, in his quæ continentur a Patre, ab aliis quibusdam factum hunc mundum, omnia quæ nunc dicta sunt, absurda et inconvenientia occurrent; et cogentur aut omnia lucida et plena et operosa ea quæ sunt intra Patrem confiteri, aut paternum lumen accusare, quasi 'qui non possit omnia luminare: aut sicut pars, sic et universum Pleroma ipsorum vacuum, et indispositum, et tenebrosum confitendum; et reliqua omnia quæcunque sunt conditionis accusant, quasi temporalia sint, et æterna choica. Aut [At] inaccusabilia esse oportet, cum sint intra Pleroma et in sinu patris: aut etiam in universum Pleroma similiter venient incusationes. Et causa ignorantiæ invenietur Christus eorum. Sicut enim dicunt, cum formasset secundum substantiam matrem ipsorum, foras pro-jecit extra Pleroma, id est, separavit ab agnitione. Ipse igitur in ea ignorantiam fecit, qui separavit eam ab agnitione. Quo-modo igitur idem ipse reliquis quidem Æonibus, iis qui eo anteriores erant, præstare agnitionem poterat, matri autem ejus causa esse ignorantiæ? Extra agnitionem enim fecit eam, extra Pleroma eam projiciens.

2. Adhuc quoque si secundum agnitionem et ignorantiam, intra Pleroma et extra Pleroma dicunt, sicut quidam ex ipsis dicunt, quoniam qui in agnitione est, intra id est, quod agnoscit; ipsum Salvatorem (quem Omnia esse dicunt) in ignorantia fuisse consentire eos necesse est. Dicunt enim eum, cum foras extra Pleroma venisset, formasse Matrem ipsorum. Si igitur id quod est extra, ignorantiam dicunt universorum, exiit autem Salvator ad formationem Matris ipsorum, extra agnitionem universorum factus est, hoc est in ignorantia. Quomodo igitur illi agnitionem præstare poterat, cum et ipse extra agnitionem esset? Et nos enim, extra agnitionem cum simus ipsorum, extra Pleroma esse dicunt. Et iterum: Si igitur Salvator exivit extra Pleroma ad investigationem perditæ ovis, Pleroma autem est agnitio, extra agnitionem factus est, quod est in ignorantia. Aut enim localiter, quod est extra Pleroma consentire eos necesse est; et omnia quæ prædicta sunt contraria occurrent eis: vel si secun-dum agnitionem dicunt quod est intus, et ignorantiam quod est extra, Salvator illorum, et multo ante Christus, in ignorantia facti erunt, extra Pleroma egressi ad 'formationem matris ipso-rum, quod est extra agnitionem.

3. Hæc autem adversus omnes qui quolibet modo vel ab angelis, vel ab alio quodam præter verum Deum mundum factum esse dicunt, similiter adaptabuntur. Quam enim incu-sationem faciunt de Demiurgo, et de his, quæ facta sunt materialia et temporalia, recurret in Patrem: siquidem quemad-modum in ventre Pleromatis facta sunt, quæ inciperent mox demum dissolvi secundum concessionem et ad placitum Patris. Jam igitur non est fabricator causa hujus operationis, valde bene putans semetipsum fabricare, sed qui in suis concedit et probat labis prolationes et erroris opera fieri, et in æternis temporalia, et in incorruptibilibus corruptibilia, et in his quæ veritatis sunt, ea quæ sunt erroris. Si autem non concedente, neque approbante Patre universorum, facta sunt hæc; potentior, et fortior, et dominatior is, qui fecit in iis, quæ propria illius sunt, quæcunque ille non concessit. Si autem non approbans concessit Pater ipsorum, quemadmodum quidam dicunt, aut potens prohibere concessit propter necessitatem quandam, aut non potens. Sed siquidem non poterat, invalidus et infirmus est: si autem potens, seductor et hypocrita, et necessitatis servus: non consentiens quidem, concedens autem quasi con-sentiat. Et initio concedens 'sistere errorem et crescere illum, in posterioribus temporibus solvere illum conatur, quando jam multi male perierunt propter labem.

4. Non decet autem eum qui super omnia sit Deus, cum sit liber et suæ potestatis, necessitati servisse dicere, ut sit aliquid secundum concessionem præter sententiam ejus: alioquin necessitatem majorem et dominatiorem facient quam Deum, quando id quod magis potest, antiquius sit omnibus. Et statim in principio causas abscidere necessitatis debuit, et non con-cludere semetipsum ad habendam necessitatem, concedendo aliquid præterquam deceat eum. Multo enim melius, et con-sequentius, et magis deificum erat, ut in principio initium excideret hujusmodi necessitatis, quam postea, quasi de pœni-tentia, conaretur tantam fructificationem necessitatis eradicare. Et si necessitati serviens erit Pater universorum, et sub fatum cadet moleste ferens in his quæ fiunt, præter necessitatem autem et fatum nihil agere possit: similiter atque Homericus Jupiter, qui per necessitatem dicit: Et ego enim tibi dedi velut volens, nolente animo. Secundum igitur hanc rationem necessitatis et fati invenietur servus, Bythus ipsorum.

5. Quomodo autem et ignorabant vel angeli aut mundi fabricator primum Deum, quando in ejus propriis essent, et 3 creatura existerent ejus, et continerentur ab ipso? Invisibilis quidem poterat eis esse propter eminentiam, ignotus autem nequaquam propter providentiam. Etenim licet valde per descensionem multum separati essent ab eo, quomodo dicunt; sed tamen dominio in omnes extenso, oportuit cognoscere dominantem ipsorum, et hoc ipsum scire, quoniam qui creavit eos, est Dominus omnium. Invisibile enim ejus cum sit potens, magnam mentis intuitionem et sensibilitatem omnibus præstat potentissimæ et omnipotentis eminentiæ. Unde etiamsi nemo cognoscit Patrem nisi Filius, neque Filium, nisi Pater, et quibus Filius revelaverit, tamen hoc ipsum omnia cognoscunt, quando ratio mentibus infixa moveat ea et revelet eis, quoniam est unus Deus, omnium Dominus.

6. Et propter hoc Altissimi et Omnipotentis appellationi omnia subjecta sunt: et hujus invocatione etiam ante adventum Domini nostri salvabantur homines, et a spiritibus nequissimis, et a dæmoniis universis, et ab apostasia universa: non quasi vidissent eum terreni spiritus aut dæmones, sed cum scirent quoniam est, qui est super omnia Deus, cujus et invocationem tremebant, et tremit universa creatura et principatus et potentia et omnis subjecta virtus. Aut nunquid hi qui sub Romanorum imperio sunt, quamvis nunquam viderint Imperatorem, sed valde et per terram, et per mare separati ab eo, cognoscent propter domi-nium eum qui maximam potestatem habet principatus; qui autem super nos erant angeli, vel ille quem mundi fabricatorem dicunt, non cognoscent omnipotentem, quando jam et muta animalia tremant et cedant tali invocationi? Et utique non viderunt eum, tamen Domini nostri nomini subjecta sunt omnia: sic et ejus qui omnia fecit et condidit vocabulo, cum alter non sit quam ipse qui mundum fecit. Et propter hoc Judæi usque nune hac ipsa affatione dæmonas effugant, quando omnia timeant invocationem ejus qui fecit ea. Si itaque mutis anima-libus irrationabiliores noluerint angelos esse, invenient quoniam oportebat, licet non vidissent hi eum qui super omnia Deus est, uti cognoscerent potentatum et dominium ejus. Ridiculum enim vere apparebit, si se quidem, qui super terram sunt, cognoscere dicunt eum qui super omnia est Deus, quem nun-quam viderunt; ei autem qui eos fecit, et universum mundum secundum eos, non permittant, cum sit in summis et super cœlos, cognoscere ea quæ ipsi, quum sint in humilibus, sciunt. Nisi forte sub terra in tartaro esse Bythum suum dicunt, quapropter et primos se cognovisse eum, quam hi qui in altitudine habitant angeli; in tantam amentiam venientes, uti dementem pronuntient mundi fabricatorem: quorum vere qui-dem est misereri, cum in tanta dementia dicant, neque Matrem agnovisse eum, neque semen ejus, neque Pleroma Æonum, neque Propatorem, neque quid essent quæ fabricavit; esse autem imagines eorum, quæ intra Pleroma sunt, latenter Sal-vatore operato sic fieri in honorem eorum qui sursum sunt.

5

Ostensio non esse eam quæ est secundum nos creatu-ram imaginem Pleromatis eorum, neque Demiurgum Unigeniti.

1. IGNORANTE itaque Demiurgo universa, Salvatorem dicunt honorasse Pleroma in conditione per Matrem, similitudines et imagines eorum quæ sursum sunt emittentem. Sed quoniam quidem impossibile erat, extra Pleroma esse aliquid, in quo imagines dicunt factas esse eorum qui sunt intra Pleroma, vel ab alio quo-dam præter primum Deum fabricari hune mundum, ostendimus. Si autem suave est undique evertere eos, et mendaces arguere, dicemus adversus eos, quoniam si in honorem eorum quæ sursum Isunt, facta sunt hæc secundum illorum imaginem a Salvatore, semper ea oportet perseverare, uti et semper sint in honore, quæ sunt honorata. Si autem transeunt, quæ utilitas hujus brevissimi temporis honoris, qui aliquando quidem non fuit, rursus autem non erit? Vanæ igitur gloriæ appetitor magis erit Salvator, quam honorans quæ sunt sursum, arguitur a nobis. Quis enim honor est æternorum eorum quæ semper sunt, ea quæ sunt temporalia ; eorum quæ stant, ea quæ prætereunt; incorruptibilium, corrupti-bilia? Quandoquidem et apud homines qui sunt temporales, nulla gratia est ejus honoris, qui celeriter præterit, sed ejus qui pluri-mum quantum potest perseverat. Quæ autem statim ut facta sunt exterminantur, in contumeliam magis eorum qui putantur honorari facta esse juste dicentur: et contumeliose tractari id quod est æternum, corrupta ejus et soluta imagine. Quid autem si non plorasset, et risisset, et aporiata esset mater ipsorum, non habuisset Salvator per quæ honoraret plenitudinem, extremæ confusionis non habentis propriam substantiam, per quam honoraret Propatorem?

2. O vanæ gloriæ honor, qui statim præterit, et jam non apparet! Erit aliquis Æon, in quo in totum talis honor fuisse non reputabitur, et inhonorata erunt tunc quæ sunt sursum: aut aliam iterum necesse erit Matrem emittere plorantem, et aporiatam, in honorem Pleromatis. O indissimilis, simul autem et blasphemæ imaginis! 1 Imaginem mihi dicitis emissam a 2mundi fabricatore Unigeniti, quem et Nun vultis esse Patris universorum, et imagi-nem hanc ignorare quidem semetipsam; ignorare autem et con-ditionem, ignorare autem et Matrem, et omne quodcunque est eorum quæ sunt, et eorum quæ ab eo facta sunt: et non erubes-citis adversus vos ipsos ignorantiam inducentes usque ad ipsum Monogenen? Si enim secundum similitudinem eorum quæ sunt sursum, a Salvatore facta sunt hæc, ignorante eo tanta qui secun-dum similitudinem factus est, necesse est et circa eum et secundum eum, ad cujus similitudinem factus est is qui ignorat, hujusmodi ignorantiam exsistere spiritaliter. Non enim possibile est, cum sint utrique spiritaliter emissi, neque plasmati neque compositi, in quibusdam quidem similitudinem servasse, in quibusdam vero depravasse imaginem similitudinis, quæ in hoc sit emissa, ut sit secundum similitudinem ejus, quæ sursum est emissio. Quod si non est similis, Salvatoris erit incusatio, qui dissimilem emisit imaginem, quasi reprobabilis artifex. Nec enim dicere possunt, quasi non haberet potestatem emissionis Salvator, quem Omnia esse dicunt. Si igitur dissimilis est imago, malus est artifex, et est culpa Salvatoris secundum eos. Si autem similis est, eadem ignorantia invenietur circa Nun Propatoris ipsorum, hoc est, Monogenen: et ignoravit quidem semetipsum Nus Patris, igno-ravit autem et Patrem, ignoravit autem et ea quæ ab eo facta sunt. Si autem cognoscit ille, et eum, qui ad similitudinem ejus factus est a Salvatore, necesse est cognoscere quæ sunt similia: et so-luta est ipsorum secundum suam regulam maxima blasphemia.

6

Quomodo in immensum excidit de imaginibus eorum sermo.

1. Er sine hoc autem, quonam modo ea quæ sunt creaturæ, sic 2 varia et multa, et innumerabilia, eorum Æonum qui sunt intra Pleroma xxx imagines esse possunt, quorum et nomina quæ sint, secundum quod dicunt, in eo qui est ante hunc libro posuimus? Et non tantum universæ creaturæ varietatem, sed ne quidem partis alicujus aut cœlestium, aut superterrestrium, aut aquatilium poterunt adaptare Pleromatis ipsorum parvitati. Quoniam enim Pleroma ipsorum xxx Æones sunt, ipsi testantur: quoniam autem in una parte ipsorum quæ dicta sunt, non xxx sed multa millia specierum esse annumerant, eos ostendere omnis quicunque con-fitebitur. Quomodo igitur ea, quæ tam multæ sunt conditionis et contrariis subsistentia, et repugnantia invicem, et interficientia alia alia, imagines et similitudines esse possunt xxx Æonum Pleromati; siquidem unius naturæ, quemadmodum dicunt, ex æquali et simili exsistant, et nullam habeant differentiam? Oportebat autem, si hæc illorum imagines sunt, quemadmodum natura nequam homines dicunt quosdam, et natura rursus bonos, et Æonum ipsorum ostendere tales differentias, et quosdam quidem ex ipsis natura bonos dicere emissos, quosdam autem natura malos, ut imaginis illorum adinventio congruens esset Æonibus. Adhuc autem quo-niam in mundo altera quidem sunt mansueta, altera 'vero fera, et quædam quidem non nocentia, quædam nocentia, et reliquorum corrumpentia; et quædam quidem superterrestria, quædam aqua-tilia, quædam volatilia, quædam cœlestia: similiter et Æonas ostendere debent tales habere affectiones, si quidem hæc illorum imagines sunt. Et ignis autem æternus, quem præparavit Pater diabolo et angelis ejus, cujus eorum qui sunt sursum Æones imago sit interpretari debent: et ipse enim in conditione numeratur.

2. Si autem excogitationis ejus qui passus est Æonis dicent imagines hæc esse, primum quidem impie agent adversus Matrem suam, malorum et corruptibilium imaginum initiatricem esse eam dicentes. Deinde autem ea quæ sunt multa, et dissimilia, et contraria natura, quonam modo unius et ejusdem imaginis erunt? Et si Pleromatis angelos multos esse dicent, et horum illa quæ sunt multa imagines esse, nec sic eis constabit ratio. Primo enim differentias Pleromatis angelorum contrarias invicem debent ostendere, quemadmodum et subjacentes imagines contrariæ naturæ invicem sunt. Deinde autem cum sint multi et innumera-biles circa factorem angeli, quemadmodum omnes confitentur prophetæ, dena millia denum millium assistere ei, et multa millia millium ministrare ei; et secundum eos, Pleromatis angeli angelos factoris imagines habebunt, et manet conditio integra in imagine Pleromatis, jam non consequentibus xxx Æonis [in] multifor-mem conditionis varietatem.

3. Adhuc etiam, si secundum similitudinem hæc illorum facta sunt, illa rursus ad quorum similitudinem erunt facta? Si enim mundi fabricator non a semetipso fecit hæc, sed quemadmodum nullius momenti artifex, et quasi primum discens puer, de alienis archetypis transtulit, 1 Bythus ipsorum unde habuit speciem ejus quam primum emisit dispositionis? Consequens est igitur, illum ab altero quodam, qui super eum est, exemplum accepisse, et illum rursus ab altero. Et nihilominus in immensum excidet de imaginibus sermo: quemadmodum et de Diis, si non fixerimus sensum in unum artificem, et in unum Deum, qui a semetipso fecit ea quæ facta sunt. Aut de hominibus quidem aliquis permittit, a semetipsis utile aliquid ad vitam adinvenisse: ei autem Deo, qui mundum consummavit, non permittit a semetipso fecisse speciem eorum quæ facta sunt, et adinventionem ornatæ dispositionis? Unde autem et hæc illorum imagines, cum sint illis contraria, et in nullo possunt eis communicare? Quæ enim sunt contraria, eorum, quorum sunt contraria, esse quidem possunt exitiosa; ima-gines vero nullo modo, quemadmodum aqua igni, et rursus lumen tenebris, et alia tanta, nequaquam erunt invicem imagines. Sic nec ea quæ sunt corruptibilia, et terrena, et composita, et præter-euntia, eorum, quæ secundum eos sunt, spiritalium imagines erunt: nisi et ipsa composita, et in circumscriptione, et in figuratione confiteantur esse, et non jam spiritalia et effusa et locupletia et incomprehensibilia. Necesse est enim ea in figuratione esse, et circumscriptione, ut sint imagines veræ: et absolutum est ea non esse spiritalia. Si autem illa spiritalia et effusa et incomprehen-sibilia dicunt, quomodo possunt, quæ sunt in figura, et in circumscriptione, imagines illorum esse, qui sunt sine figuratione et ¹incomprehensibiles? Si autem 2[nec] secundum figurationem, nec secundum formationem, sed secundum numerum et ordinem emis-sionis imagines ea dicent esse: primo quidem non essent imagines dicenda hæc et similitudines eorum, qui sursum sunt Æonum. Quæ enim nec habitum nec figura millorum habent, quemadmodum imagines sunt ipsorum ? Post deinde et numeros et emissiones superiorum Æonum eosdem et similes ad eos qui sunt conditionis adaptent. Nunc autem triginta ostendentes Æones, et tantam multitudinem eorum quæ sunt in conditione imagines eorum qui sunt triginta dicentes, juste ut insensati arguentur a nobis.

7

Quam falsa umbra et vacua eorum ostenditur.

1. Si autem hæc illorum umbram dicent esse, quemadmo-dum quidam ipsorum audent dicere, ut secundum hoc imagines esse, necesse erit et corpora ipsos ea quæ sunt sursum confiteri. Ea enim quæ sursum sunt corpora umbram faciunt, non autem jam spiritalia, quandoquidem nulli obscurare possunt. Si autem et demus illis hoc, quod quidem est impossibile, eorum quæ sunt spiritalia et lucida umbram esse, in quam Matrem suam de-scendisse dicunt, tamen cum illa sint æterna, et ea quæ ex ipsis efficitur umbra sempiterna perseverat, et non jam transeunt hæc, sed perseverant cum his, quæ se adumbrant. Si autem hæc trans-eunt, et illa necesse est, quorum hæc sunt umbra, transire: illis autem perseverantibus, perseverat et umbra ipsorum. Si autem non secundum id quod obumbretur, dicent eam umbram esse, sed secundum id quod multo ab illis separata sint, paterni luminis ipsorum pusillitatem et infirmitatem accusabunt, quasi non attin-gat usque ad hæc, sed deficiat adimplere id quod est vacuum, et dissolvere umbram, et hoc quando nemo sit impedimento. In caliginem enim convertetur secundum eos et obcæcabitur pater-num lumen eorum, et deficiet in his quæ sunt vacuitatis locis, cum minime possit adimplere omnia.

2. Non igitur jam dicant Pleroma esse omnium Bythum ipsorum; siquidem id quod est vacuum et umbra neque adimple- vit neque illuminavit: aut iterum umbram et vacuum præter- mittant, siquidem adimplet omnia paternum ipsorum lumen. Neque igitur extra primum Patrem, id est qui super omnia est Deus, aut Pleroma aliquid esse potest, in quod Enthymesin passi Æonis descendisse dicunt, ut non definiatur et circumscribatur ab eo qui est extra, et contineatur ipsum Pleroma, vel primus Deus : 1 neque vacuum esse, aut umbram capiet, cum jam ante sit Pater, uti ne deficiat lumen ejus, et definiatur in vacuum. Irra- tionale est autem et impium adinvenire locum, in quo cessat et finem habet qui est secundum eos Propator et Proarche, et omnium Pater et hujus Pleromatis. Nec rursus in Patris sinu alterum quendam dicere tantam fabricasse conditionem fas est, vel consentiente, vel non consentiente eo, propter prædictas causas. Impium est enim similiter et demens dicere, tantam conditionem ab angelis, aut ab emissione quadam ignorante verum Deum, in his quæ sunt ipsius, 2 fabricasse: neque intra Pleroma ipsorum, cum sit universum spiritale, ea quæ sunt terrena et choica possibile facta esse: sed ne quidem secundum illorum imaginem, cum dicuntur pauci et similis formationis et unum esse, possibile est et quæ sunt multæ conditionis et contraria in- vicem facta esse.

3. Falsus autem apparuit, et qui est de umbra cenomatis, id est vacui, ipsorum sermo secundum omnia. Itaque vacuum osten-sum est figmentum eorum, et inconstans doctrina: vacui autem et hi qui attendunt eis, vere 4 in profundum perditionis descendentes. Quoniam quidem est mundi fabricator Deus, constat et ipsis, qui multis modis contradicunt ei, et confitentur eum, fabricatorem eum vocantes et angelum dicentes: ut non dicamus, quoniam omnes clamant Scripturæ, et Dominus hunc Patrem qui est in cœlis docet, et non alium: quemadmodum ostendemus procedente sermone.

8

Ostensio quoniam est et substitit mundi fabricator Deus, non constat autem esse qui super hunc adin-venitur Pater.

1. NUNC autem sufficit id quod est ab eis, qui contraria nobis dicunt testimonium, omnibus hominibus ad hoc demum consen-tientibus, veteribus quidem, let in primis a primoplasti traditione hanc suadelam custodientibus et unum Deum fabricatorem cœli et terræ hymnizantibus: reliquis autem post eos a prophetis Dei hujus rei commemorationem accipientibus; ethnicis vero ab ipsa conditione discentibus. Ipsa enim conditio ostendit eum qui condidit eam; et ipsa factura suggerit eum qui fecit; et mundus manifestat eum qui se disposuit. Ecclesia autem omnis per uni-versum orbem hanc accepit ab apostolis traditionem.

2. Constante igitur hoc Deo, quemadmodum diximus, et testimonium ab omnibus accipiente quoniam est: ille sine dubio, qui secundum eos adinvenitur pater, inconstans et sine teste est, Simone mago primo dicente semetipsum esse super omnia Deum, et mundum ab angelis ejus factum; post deinde his, qui succes-serunt ei secundum quod ostendimus in primo libro, variis senten-tiis impias et irreligiosas adversus fabricatorem circumducentibus doctrinas: quorum discipuli cum sint hi, ethnicis pejores efficiunt eos qui assentiunt eis. Illi enim creaturæ potius quam Creatori servientes, et his qui non sunt dii; verumtamen primum deitatis locum attribuunt fabricatori hujus universitatis Deo. Hi autem, hunc quidem labis fructum dicentes, et animalem eum vocantes, et non cognoscentem eam quæ super eum est virtutem, dicentem quoque, Ego sum Deus, et præter me non est alius Deus, mentiri eum dicentes, ipsi mentientes, omnem malitiam copulantes ei; eum qui non est super hunc, quod sit, fingentes secundum senten-tiam suam, deteguntur eum quidem qui est Deus blasphemantes, eum autem qui non est Deum fingentes in suam ipsorum con-demnationem. Et qui dicunt semetipsos perfectos et universorum habere agnitionem ethnicis pejores, et magis blasphemi sensu etiam adversum suum factorem inveniuntur.

9

De quæstionibus et parabolis, quomodo oporteat solvere ea quæ quæruntur.

1. PERQUAM itaque irrationale est, prætermittentes eum qui vere est Deus et qui ab omnibus habet testimonium, quærere si est super eum is qui non est, et qui a nemine unquam annuntia-tus est. Quoniam enim manifeste nihil dictum est de eo et ipsi testimonium perhibent: quia autem parabolas, quæ quæruntur et ipsæ quomodo dictæ sint, male ad eum qui adinventus est ab ipsis transfigurantes, alium nunc qui ante nunquam quæsitus est gene-rant, manifestum est. Per hoc enim quod velint ¹ ambiguas exsolvere Scripturas (ambiguas autem non quasi ad alterum Deum, sed quasi ad dispositiones Dei,) alterum Deum fabricave-runt; quemadmodum prædiximus, de arena resticulas nectentes, et quæstioni minori quæstionem majorem adgenerantes. Omnis autem quæstio non per aliud quod quæritur habebit resolutionem, nec ambiguitas per aliam ambiguitatem solvetur apud eos qui sensum habent, aut ænigmata per aliud majus ænigma; sed ea quæ sunt talia ex manifestis et consonantibus et claris accipiunt absolutiones.

2. Hi autem quærentes exsolvere Scripturas et parabolas, alteram majorem et impiam quæstionem introducunt, siquidem super mundi fabricatorem Deum alius sit Deus, non exsolventes quæstiones, (unde enim?) sed minori quæstioni magnam quæstio-nem annectentes, et nodum insolubilem inserentes. 3 Ut enim sciant hoc ipsum scire, quod utique triginta annorum Dominus venit ad baptismum veritatis, hoc non discentes, ipsum Deum fabricatorem, qui misit eum ad salutem hominum, impie contem-nunt: et ut putentur posse enarrare unde substantia materiæ, non credentes quoniam Deus ex his quæ non erant, quemadmo-dum voluit, ea quæ facta sunt ut essent omnia fecit, sua volun-tate et virtute ¹ substantia usus, sermones vanos collegerunt, vere ostendentes suam infidelitatem: quoniam quidem his quæ sunt non credunt, in id quod non est deciderunt.

10

Quoniam substantiam materiæ labi adjungere non constat; voluntate autem et virtute Dei constat, et fidem habet.

1. QUOD enim dicunt ex lacrymis Achamoth, humectam pro-disse substantiam, a risu autem lucidam, a tristitia autem soli-dam, et a timore mobilem, et in his altum sapere et inflatum esse, quomodo hæc non digna irrisione et vere ridicula? qui non credunt quidem, quoniam ipsam materiam, cum sit potens et dives in omnibus, Deus creavit, nescientes quantum potest spiri-talis et divina substantia; credentes autem quoniam Mater ipso-rum, quam fæminam a fæmina vocant, a prædictis passionibus emisit tantam conditionis materiam: et quærentes quidem unde suppeditavit fabricatori conditionis 4 substantia, non quærentes autem unde Matri ipsorum, quam Enthymesin et impetum Æonis errantis dicunt, lacrymas tantas aut sudores, aut tristitias, aut reliqua materiæ emissio.

2. Attribuere enim substantiam eorum quæ facta sunt vir-tuti et voluntati ejus qui est omnium Deus, et credibile et acceptabile et constans et in hoc bene diceretur: quoniam quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum; quo-niam homines quidem de nihilo non possunt aliquid facere, sed de materia subjacenti: Deus autem quam homines hoc primo melior, eo quod materiam fabricationis suæ cum ante non esset ipse adinvenit. Dicere autem de Enthymesi Æonis errantis prolatam materiam, et longe quidem Æonem ab Enthymesi ejus separa-tam, et hujus rursus passionem et affectionem extra ipsam qui-dem ejus esse materiam, et incredibile et fatuum et impossibile et inconstans.

11

Contradictiones his qui sunt a Valentino.

1. Er non credentes quidem quoniam hic qui est super omnia Deus, in his quæ sunt ejus varia et dissimilia Verbo fabri-cavit quemadmodum ipse voluit, cum sit omnium fabricator, ut sapiens architectus et maximus rex; ¹ credentes autem quoniam angeli, aut virtus aliqua separata a Deo et ignorans eum fecit hanc universitatem, sic igitur veritati non credentes, in mendacio autem volutantes, perdiderunt panem vitæ veræ, in vacuum et in profundum umbræ incidentes; similes Æsopi cani ei qui panem quidem reliquit, in umbram autem ejus impetum fecit, et per-didit escam. Et ex ipsis autem Domini verbis facile est osten-dere, confitentis unum Patrem et factorem mundi et plasmatorem hominis, qui a lege et prophetis annuntiatus sit, et alterum nesci-entis, et hunc esse super omnia Deum: docentis autem, et per se eam quæ est ad Patrem adoptio filiorum, quæ est æterna vita, omnibus justis attribuentis.

2. Sed quoniam amant incusare, et ea quæ sunt sine calum-nia, ut calumniosi concutiunt, multitudinem parabolarum et quæs-tionum inferentes nobis, bene hæc arbitrati sumus primo interro-gare eos e contrario de suis dogmatibus, et quod non est verisimile ipsorum ostendere, et temeritatem ipsorum excidere: post deinde Domini sermones inferre, ut non sint tantum ad proponendum vacantes; sed propter hoc quod non possint ad ea quæ interro-gantur ratione respondere, dissolutam suam videntes argumenta-tionem, aut revertentes ad veritatem, et semetipsos humiliantes, et cessantes a multifaria sua phantasia, placantes Deum de his quæ adversus eum blasphemaverunt, salventur: aut si persevera-rint in ea quæ præoccupavit animum ipsorum vana gloria, argu-mentationem suam immutent.

12

Quomodo is sermo qui est de triacontade illorum con-cidit in utroque, et secundum id quod plus est, et secundum id quod minus.

PRIMO quidem de triacontade ipsorum sic dicemus, univer-sam eam utrinque mire decidere, et secundum id quod minus habet et secundum id quod plus, propter quam dicunt triginta annorum Dominum ad baptismum venisse. Hæc autem dicente, manifesta erit universe argumentationis ipsorum eversio. Et secundum deminorationem quidem sic: Primo quidem, quoniam annumerant reliquis Æonibus Propatorem. Pater enim omnium enumerari non debet cum reliqua emissione: qui non est emissus cum ea quæ emissa est: et innatus cum ea quæ nata est: et quem nemo capit cum ea quæ ab eo capitur, et propter hoc in-capabilis: qui infiguratus est cum ea quæ figurata est. Secundum enim id quod melior quam reliqui non debet cum eis annumerari; et hoc cum Æone passibili, et in errore constituto, qui est impas-sibilis et non errans. Quoniam enim a Bytho inchoantes tria-contada enumerant usque ad Sophiam, quam Æonem errantem dicunt, ostendimus in eo libro qui est ante hunc librum, et quæ dicunt nomina ipsorum posuimus: hoc autem non annumerato, jam non sunt xxx secundum eos emissiones Æonum, sed xx et novem fiunt.

13

Quoniam impossibile est separatas esse ab invicem eas quæ infra plenitudinem dicuntur conjugationes: adunitis autem iüs, impossibile est Sophiam sine conjuge assumpsisse labem, aut etiam generasse aliquid.

1. PosT deinde primam emissionem Ennoiam, quam Sigen 1 vocantes, ex qua rursum 2 [Nun] et Alethiam emissos dicunt: in utrisque exorbitant. Impossibile est enim ennœan alicujus, aut silentium separatim intelligi, et extra eum emissum pro-priam habere figurationem. Si autem non dicent esse emissam illam extra, sed adunatam Propatori, ut quid cum reliquis Æonibus annumerant eam, his qui non sunt adunati, et propter hoc ignorant magnitudinem ejus? Si autem et unita est, (con-sideremus et hoc,) necessitas est omnis ab unita conjugatione et inseparabili et unum exsistente indiscretam, et unitam eam quæ ex ea est, emissionem fieri, ut non dissimilis sit ab eo qui emisit. Hoc autem sic se habente, unum et idem fiet, quemad-modum Bythus et Sige, sic et Nus et Alethia, semper adhærentes invicem: et quod non possit alterum sine altero intelligi, quemad-modum neque aqua sine humectatione, neque ignis sine calore, neque lapis sine duritia, unita sunt enim invicem hæc, et alterum ab altero separari non potest, sed semper coexsistere ei. Sic et Bythum cum Ennea adunitum esse oportet, et Nun cum Alethia eodem modo. Rursus et Logos et Zoe ab unitis emissi, unitos esse, et unum esse debent. Secundum hæc autem, et Homo et Ecclesia, et universa reliquorum Æonum conjugationis emissio, unita esse debet, et semper coexsistere alterum altero. Fœminam enim Æonum pariter esse oportet cum masculo secun-dum eos, cum sit velut affectio ejus.

2. Et hæc cum ita se habeant, et cum hæc dicantur ab ipsis, rursus impudorate audent docere, juniorem duodecadis Æonem, quem et Sophiam appellant, sine permixtione conjugis, quem Theletum vocant, passam esse passionem, et separatim sine eo fructum generasse, quem et fæminam a fæmina nominant, in tantum dementiæ progressi ita ut manifestissime duas contrarias de eodem sententias censeant. Si enim Bythus adunitus est cum Sige, et Nus cum Alethia, et Logos cum Zoe, et reliqui deinceps, quemadmodum poterat Sophia sine conjugis perplexione pati aliquid, vel generare? Si autem hæc 2sine illo passa est, necesse est et reliquas conjugationes abscessionem et separationem a semetipsis accipere: quod est impossibile, sicut prædiximus. Impossibile est ergo et Sophiam passam esse sine Theleto: et soluta est ipsorum rursus omnis argumentatio.

3. De passione enim, quam sine complexione conjugis passam eam dicunt, iterum reliquam universam velut tragœdiæ composi-tionem affinxerunt. Si autem impudorate et reliquas conjugationes disjunctas ab invicem dixerint esse separatas propter novissimam conjugationem, uti non solvatur illorum vaniloquium; primo quidem impossibili insistunt rei. Quemadmodum enim separabunt Propa-torem ab Ennœa ejus, aut Nun ab Alethia, aut Logon a Zoe, et reliquos similiter? Quemadmodum autem et ipsi ad unitatem recurrere dicunt, et omnes unum esse, si quidem hæ, quæ sunt intra Pleroma conjugationes unitatem non custodiunt, sed di-stantes sunt ab invicem, in tantum uti et patiantur, et generent sine alterius complexu, quemadmodum gallinæ sine caponibus?

14

Quoniam in eodem Pleromate non poterat Verbum et Silentium esse.

1. Post demum et sic solvetur illorum rursum prima et archegonos ogdoas. Erunt enim specialiter in eodem Pleromate Bythus et Sige, Nus et Alethia, Logos et Zoe, Anthropos et Ecclesia. Impossibile est autem Logo præsente Sigen esse, aut iterum Sige præsente Logon ostendi. Hæc enim consumptibilia sunt invicem, quemadmodum lumen et tenebræ in eodem nequa-quam erunt; sed si quidem lumen sit, non sunt tenebræ: ubi autem tenebræ sunt, non erit lumen: veniente enim lumine, solutæ sunt tenebræ. Sic ubi est Sige, non erit Logos; et ubi Logos, non utique est Sige. Si autem endiatheton Logon dixerint, endiathetos erit et Sige; et nihilominus solvetur ab endiatheto Logo. Quoniam autem non est endiathetos, ipsa hæc ordinatio ipsorum emissionis significat. Jam igitur non dicant primam et principalem ogdoaden ex Logo et Sige constare, ¹[sed] aut Sigen, aut Logon refutent: et soluta est illorum prima et principalis ogdoas. Si enim unitas conjugationes dixerint, soluta est eorum universa argumentatio. Quomodo enim unitis eis, Sophia sine conjuge labem generavit? Si autem sicut in emissione unum-quemque ex Æonibus propriam substantiam habere dicent, quemadmodum in eodem ostendi potest Sige et Logos? Et hæc quidem secundum diminutionem.

2. Secundum autem id quod plus est, rursus solvitur triacon-tas ipsorum sic: Emissum enim a Monogene dicunt, sicut et reliquos Æonas, Horon, quem plurimis nominibus vocant, sicut prædiximus in eo, qui ante hunc est liber. Hunc autem Horon quidam quidem a Monogene emissum dicunt, alii vero ab ipso Propatore in similitudine sua. Adhuc etiam emissionem dicunt factam a Monogene Christo, et Spiritu Sancto, [Christum et Spiritum Sanctum,] et hos non annumerant ad numerum Plero-matis: sed neque Salvatorem, quem etiam 2 Totum esse dicunt. Hoc enim manifestum est et cæco, quoniam non solum triginta emissiones secundum illos emissæ sunt, sed et quatuor cum istis xxx. Ipsum enim Propatorem annumerant in Pleroma, et eos qui ex successione ab invicem emissi sunt. Quid quod isti non annumerabuntur illis in eodem Pleromate exsistentes, qui adepti sunt eandem emissionem? Quam enim edicere possunt justam causam, ob quam non annumerant cum reliquis Æonibus, neque Christum, quem volente Patre a Monogene dicunt esse emissum, neque Spiritum Sanctum, neque Horon, quem et 3 Sotera dicunt ; sed neque ipsum Salvatorem, qui venit ad auxilium et formationem matris ipsorum? Utrum quasi sint isti 'infirmiores illorum, et ideo indignos esse Æonum appellatione et numero: aut quasi meliores sint et differentes? Sed infimi quidem quomodo fient, qui etiam in fixionem et emendationem reliquorum emissi sunt? Meliores autem rursus prima et principali tetrade esse non possunt, a qua et emissi sunt: et illa enim enumeratur in prædictum numerum. Oportuerat autem et istos annumerari in Pleromate Æonum: aut et illorum Æonum honorem hujusmodi appellationis auferri.

3. Cum ergo sit soluta illorum triacontas, sicut ostendimus, et secundum id quod minus est, et secundum id quod plus est: (in tali enim numero si plus fuerit, aut minus, reprobabilem faciet numerum, quanto magis 2 tanta?) instabilis igitur ea quæ est de Ogdoade ipsorum, et de duodecade fabula. Instabilis autem et universa illorum regula, ipso firmamento ipsorum dissipato et in Bythum, hoc est in id quod non est, dissoluto. Quærant igitur jam a modo alias causas ostendere, quare xxx annorum Dominus ad baptismum venerit; et duodecadis Apostolorum; et ejus quæ sanguinis profluvium passa est; et reliquorum quæcunque vane laborantes delirant.

15

Quomodo nullius momenti ostenditur primus ordo emissionis ipsorum.

1. Er ipsum quidem primum ordinem emissionis ipsorum reprobabilem esse sic ostendimus. Emissum enim dicunt de Bytho et hujus Ennea Nun et Alethian, quod quidem contrarium ostenditur. Nus enim est ipsum quod est principale, et summum, et velut principium, et fons universi sensus. Ennoia autem quæ sab hoc est qualislibet et de quolibet facta motio. Non capit igitur ex Bytho et Ennoia emissum esse Nun: verisimilius enim erat dicere eos, de Propatore et de hoc Nu emissam esse filiam Ennoiam. Non enim Ennoia mater est Noos, sicut dicunt; sed Nus pater fit Ennoise. Quemadmodum autem et emissus est Nus a Propatore, qui principalem et primum ejus quæ est intus absconditæ et invisibilis affectionis locum continet? a qua sensus generatur, et Ennoia, et Enthymesis, et alia, quæ non alia sunt præter Nun; sed illius ipsius, quemadmodum prædiximus, de aliquo incogitatu dispositæ qualeslibet motiones; secundum ¹perse-verationem et augmentum, non secundum immutationem vocabula accipientes, et in cognitionem conterminatæ, et in verbum co-emissæ, sensu manente intus et condente, et administrante, et gubernante libere et ex sua potestate, quemadmodum et vult, quæ prædicta sunt.

2. Prima enim motio ejus de aliquo, 2ennoia appellatur; perseverans autem et aucta, et universam apprehendens animam, enthymesis vocatur. Hæc autem enthymesis multum temporis faciens in eodem, et velut probata, sensatio nominatur. Hæc autem sensatio in multum dilatata, consilium facta est; augmentum autem et motus in multum dilatatus consilii, cogitationis exami-natio: quæ etiam in mente perseverans, verbum rectissime appel-labitur; ex quo emissibilis emittitur verbum. Unum autem et idem est omnia quæ prædicta sunt, a No initium accipientia, et secundum augmentum assumentia appellationes. Quemadmodum et corpus hominis, aliquando quidem novellum, aliquando quidem virile, aliquando autem senile, secundum augmentum et perse-verantiam accepit appellationes, sed non secundum substantiæ demutationem, neque secundum corporis amissionem: sic et illa. De quo enim quis 4 contemplatur, de eo et cogitat: et de quo cogitat, de hoc et sapit: de quo autem et sapit, de hoc et con-siliatur: et quod consiliatur, hoc et animo tractat: et quod animo tractat, hoc et loquitur. Hæc autem omnia, quemadmodum diximus, Nus gubernat, cum sit ipse invisibilis, et a semetipso per ea quæ prædicta sunt, sicut per radium, emittens verbum, sed - non ipse ab alio emittitur.

3. Et hæc quidem in hominibus capit dici, cum sint com-positi natura, et ex corpore et anima subsistentes: qui autem dicunt ex Deo emissam esse Enneam, et ex Ennea Nun, deinceps ex iis Logon, primo quidem arguendi sunt improprie emissionibus usi; post deinde hominum affectiones, et passiones, et intentiones mentis describentes, Deum autem ignorantes: qui quidem ea quæ obveniunt hominibus ¹ad loquendum eos, applicant omnium Patri, quem etiam ignotum omnibus dicunt; negantes quidem ipsum mundum fecisse, ut ne quidem pusillus putetur, hominum autem affectiones et passiones donantes. Si autem Scripturas cognovis-sent, et a veritate docti essent, scirent utique quoniam non sic Deus, quemadmodum homines; et non sic cogitationes ejus, quo-modo cogitationes hominum. Multum enim distat omnium Pater ab his quæ proveniunt hominibus affectionibus et passionibus: et simplex, et non compositus, et similimembrius, et totus ipse sibi-metipsi similis, et æqualis est, totus cum sit sensus, et totus spiritus, et totus sensuabilitas, et totus ennœa, et totus ratio, et totus auditus, et totus oculus, et totus lumen, et totus fons omnium bonorum; quemadmodum adest religiosis ac piis dicere de Deo.

4. Est autem et super hæc, et propter hæc inenarrabilis. Sensus enim capax omnium bene et recte dicetur, sed non similis hominum sensui: et lumen rectissime dicetur, sed nihil simile ei, quod est secundum nos lumini. Sic autem et in reliquis omnibus ¹nulli similis erit omnium Pater hominum pusillitati: et dicitur quidem secundum hæc propter dilectionem, sentitur autem super hæc secundum magnitudinem.

16

Quoniam sensus non potuisset emitti quia ipse emittebat reliqua: et quid est emissio.

1. Si igitur et in hominibus ipse quidem sensus non emittitur, neque separatur a vivo is qui emittit reliqua, motiones autem ejus et affectus perveniunt ad manifestum; multo magis Dei qui totus sensus est, ipse a semetipso nequaquam separabitur, neque quasi ab alio aliud emittitur. Si enim sensum emisit, ipse qui emisit sensum, secundum eos compositus et corporalis intelligitur, ut sit separatim quidem qui emisit, Deus, separatim autem qui emissus est, sensus. Si autem de sensu sensum dicant emissum, præcidunt sensum Dei et partiuntur. Quo autem, et unde emissus est? Quod enim ab aliquo emittitur, in aliquod subjectum emittitur. Quid autem sub-jacebat antiquius quam sensus Dei, in quod emissum dicunt eum? Quantus autem et erat locus, ut susciperet et caperet Dei sensum? Si autem, quemadmodum a sole radium dicant, sicut subjacet aër hic 3 susceptior, et antiquior erit quam ipse radius, et illic ostendant subjacens aliquid, in quod emissus est sensus Dei, capabile ejus et antiquius. Post oportebit, quemadmodum solem minorem esse quam omnia videmus, longe a semetipso emittentem radios, sic et Propatorem dicere extra et longe a semetipso emisisse radium. Quidnam autem extra aut longe sentiri a Deo potest, in quod radium emisit?

2. Si autem non emissum extra Patrem illum dicant, sed in ipso Patre; primo quidem superfluum erit etiam dicere emissum esse eum; quemadmodum enim emissus est, si intra Patrem erat? Emissio enim est ejus, quod emittitur, extra emittentem manifes-tatio. Post deinde hoc emisso, et is qui est ab eo Logos erit intra Patrem: similiter autem et reliquæ Logi emissiones. Jam igitur non ignorabunt Patrem, cum intra eum sint; nec secundum descensionem emissionum minus aliquis cognoscet eum, undique omnes a Patre æqualiter circumdati: sed et impassibiles omnes similiter perseverabunt, cum sint in paternis visceribus, et in deminoratione nemo ipsorum erit. Non enim est deminoratio Pater, nisi forte, velut in circulo magno minor continetur circulus, et intra hunc rursus alter minor; aut velut sphæræ similitudine, aut tetragoni, Patrem dicant intra se undique continere sphæræ similitudinem, vel quadratam reliquam Æonum emissionem, uno-quoque illorum circumdato ab eo qui est super eum major; et circumdante eum, qui post se est, minorem; et propter hoc mino-rem et ultimum omnium in medio constitutum, et multum a Patre separatum, ignorasse Propatorem. Si autem hæc dixerint, in figura et circumscriptione concludent Bythum ipsorum, et circum-dantem, et circumdatum: cogentur enim et extra illum confiteri esse aliquid, quod circumdet eum. Et nihilominus in immensum de his qui continent et continentur incidet sermo: et corpora inclusa esse 1 omnes manifeste apparebunt.

3. Adhuc etiam aut vacuum esse eum confitebuntur, aut 1omne quod est intra eum; omnes similiter participabunt de Patre. Quemadmodum in aqua circulos si quis faciat, vel rotundas vel quadratas figuras, omnia hæc similiter participabunt de aqua: quemadmodum et quæ in aëre fabricantur, necesse est participare de aëre; et quæ in lumine, 2de lumine: sic et qui sunt intra eum, omnes similiter participabunt de Patre, ignorantia apud eos locum non habente. Ubi enim participatio Patris adimplentis? Si autem adimplevit, illic et ignorantia non erit. Solvetur igitur ipsorum deminorationis opera, et materiæ emissio, et reliqua mundi fabricatio, quæ ex passione et ignorantia volunt substan-tiam habuisse. Si autem vacuum illum confitebuntur, in maximam incidentes blasphemiam, denegabunt id quod est spiritale ejus. Quemadmodum enim est spiritalis is, qui ne quidem ea quæ intra eum sunt, adimplere potest?

4. Hæc autem, quæ dicta sunt de sensus emissione, similiter et adversus eos, qui a Basilide sunt, aptata sunt: et adversus reli-quos Gnosticos, a quibus et hi initia emissionum accipientes, convicti sunt in primo libro. Sed quoniam quidem reprobabilis et im-possibilis prima Noos, id est sensus, ipsorum emissio est, manifeste ostendimus. Videamus autem et de reliquis. Ab hoc enim Logon et Zoën fabricatores hujus Pleromatis dicunt emissos, et Logi, id est Verbi, quidem emissionem ab hominum affectione accipientes, et 2addivinantes adversus Deum, quasi aliquid magnum adinvenientes in eo quod dicunt, a Nu esse emissum Logon: quod quidem omnes videlicet sciunt, quoniam in hominibus quidem consequenter dicatur; in eo autem qui sit super omnes Deus, totus Nus et totus Logos cum sit, quemadmodum prædiximus, et nec aliud antiquius, nec posterius, aut aliud 3 alterius habente in se, sed toto æquali et simili et uno perseverante, jam non talis hujus ordinationis sequetur emissio. Quemadmodum qui dicit eum totum visionem, et totum auditum, (in quo autem videt, in ipso et audit, et in quo audit, in ipso et videt), non peccat: sic et qui ait, totum illum Sensum et totum Verbum, et in quo Sensus est in hoc et Verbum esse, et Verbum esse ejus hunc Nun, 4 minus quidem adhuc de Patre om-nium sentiet; decentiora autem magis quam hi, qui generationem prolativi hominum verbi transferunt in Dei æternum Verbum, et prolationis initium donantes et genesin, quemadmodum et suo verbo. Et in quo distabit Dei Verbum, imo magis ipse Deus cum sit Verbum, a verbo hominum, si eandem habuerit ordinatio-nem et emissionem generationis?

5. Peccaverunt autem et circa Zoën, dicentes eam sexto loco emissam, quam oportebat omnibus præponere, quoniam Deus vita est, et incorruptela, et veritas. Et non secundum descensionem et quæ sunt talia acceperunt emissiones; sed earum virtutum quæ semper sunt cum Deo appellationes sunt, quemadmodum possibile est et dignum hominibus audire et dicere de Deo. Appellationi enim Dei 'coobaudientur sensus, et verbum, et vita, et incorruptela, et veritas, et sapientia, et bonitas, et omnia talia. Et neque sensum vita antiquiorem aliquis potest dicere, ipse enim sensus vita est; nec vitam posteriorem a sensu, uti non fiat aliquando sine vita is qui est omnium sensus, id est Deus. Si autem dixerint, in Patre quidem fuisse vitam, sexto autem loco prolatam, ut vivat Verbum; multo ante eam quidem oportebat quarto loco emitti, ut vivat Nus, et adhuc etiam ante hunc cum Bytho, ut vivat Bythus ipsorum : cum Propatore enim ipsorum annumerare quidem Sigen, et hanc conjugem ei donare, non connumerare autem Zoën, quomodo non super omnem est insipientiam?

17

Quoniam hæ, quæ ab iis dicuntur emissiones, hominibus congruunt magis quam Deo.

De ea autem quæ est lex his secunda emissione Hominis et Ecclesiæ, ipsi patres eorum falso cognominati Gnostici, pugnant adversus invicem, sua propria vindicantes, et malos fures semet-ipsos convincentes, aptabile esse magis emissioni dicentes, uti veri-simile, ex Homine Verbum, sed non ex Verbo Hominem emissum: et esse Hominem Verbo anteriorem, et hunc esse qui est 3 super omnia Deus. Et usque hoc quidem, quemadmodum prædiximus, omnes hominum affectiones, et motiones mentis, et generationes intentionum, et emissiones verborum conjicientes verisimiliter, non verisimiliter mentiti sunt adversus Deum. Ea enim quæ accidunt hominibus, et quæcunque patientes ipsi recognoscunt, ad divinam rationem adducentes, apta dicere videntur apud eos qui ignorant Deum, et per humanas has passiones transducentes eorum sensum, genesin et probolen quinto loco Verbo Dei enarrantes, mirabilia mysteria et inenarrabilia et alta, a nullo alio cognita dicunt se docere, de quibus et dixerit Dominus: Quærite et invenietis, ut quærant scilicet, qui de Bytho, et Sige, et Nu, et Alethia proces-serunt: si sunt ex eis rursus Logos et Zoe; dehinc ex Logo et Zoe, Anthropos et Ecclesia.

18

Quomodo et hinc ethnici verisimilius de universorum generatione responderunt et gratius: et quomodo ab ipsis qui sunt a Valentino initia sumpserunt, ejus-que sunt secundum eos regulæ.

1. MULTO verisimilius et gratius de universorum genesi dixit unus de veteribus Comicis 1 Antiphanes in Theogonia. Ille enim de nocte et silentio Chaos emissum dicit, dehinc de Chao et nocte 2 Cupidinem, et ex hoc lumen, dehinc reliquam secundum eum -primam deorum genesin. Post quos rursus secundam deorum 1 generationem inducit, et mundi fabricationem; dehinc de secundis diis narrat hominum plasmationem. Unde ipsi assumentes sibi fabulam, quasi naturali disputatione commenti sunt, solummodo demutantes eorum nomina, idipsum autem universorum genera-tionis initium et emissionem ostendentes; pro nocte et silentio, Bythum et Sigen nominantes; pro Chao autem, Nun; et pro Cupidine, (per quem, ait Comicus, reliqua omnia disposita) hi Verbum attraxerunt; et pro primis ac maximis diis, Æonas formaverunt; et pro secundis diis, eam, quæ est extra Pleroma, matris ipsorum enarrant dispositionem, secundam Ogdoaden vo-cantes eam; ex qua mundi fabricationem, et plasmationem hominum similiter atque ille annunciant, inenarrabilia et incog-nita mysteria solos se dicentes scire: quæ ubique in theatris ab hypocritis splendidissimis vocibus comœdisantur, transferentes in suum argumentum, imo vero eisdem argumentis docentes, tantum immutantes nomina.

2. Et non solum quæ apud Comicos posita sunt arguuntur quasi propria proferentes; sed etiam quæ apud omnes, qui Deum ignorant, et qui dicuntur Philosophi, sunt dicta, hæc congregant et quasi centonem ex multis et pessimis panniculis consarcientes, finctum superficium subtili eloquio sibiipsis præparaverunt: novam quidem introducentes doctrinam, propterea quod nunc nova arte substituta sit: veterem autem et inutilem, quoniam quidem de veteribus dogmatibus ignorantiam et irreligiositatem olentibus, hæc eadem subsuta sunt. Thales quidem Milesius universorum generationem et initium aquam dixit esse. Idem autem est dicere aquam et Bythum. Homerus autem poëta Oceanum deorum genesin, et matrem Thetin dogmatizavit: quæ quidem hi in Bythum et Sigen transtulerunt. Anaximander autem hoc quod immensum est omnium initium subjecit, seminaliter habens in semetipso omnium genesin, ex quo immensos mundos constare ait: et hoc autem in Bythum et in Æonas ipsorum transfigurave-runt. Anaxagoras autem, qui et Atheus cognominatus est, dogmatizavit facta animalia decidentibus e cœlo in terram seminibus: quod et hi ipsi in Matris suæ transtulerunt semina, et esse hoc semen seipsos: statim confitentes apud eos, qui sensum habent, et ipsos esse quæ sunt Anaxagoræ irreligiosi semina.

3. Umbram autem et vacuum ipsorum a Democrito et Epicuro sumentes sibimetipsis aptaverunt, cum illi primum multum sermonem confecerint de vacuo et de atomis, quorum alterum quidem quid esse vocaverunt, alterum vero, hoc quod non est, appellaverunt: quemadmodum et hi esse quidem illa, quæ sunt intra Pleroma, vocant, quemadmodum illi atomos; non esse autem hæc, quæ sunt extra Pleroma, quemadmodum illi vacuum. Semetipsos ergo in hoc mundo, cum sint extra Pleroma, in locum qui non est deputaverunt. Quod autem dicunt imagines esse hæc eorum quæ sunt, rursus manifestissime Democriti et Platonis sententiam edisserunt. Democritus enim primus ait, multas et varias ab universitate figuras expressas descendisse in hunc mundum. Plato vero rursus materiam dicit, et exemplum, et Deum. Quos isti sequentes, figuras illius et exemplum imagines eorum quæ sunt sursum, vocaverunt, per demutationem nominis semetipsos inventores et factores hujusmodi imaginariæ fictionis gloriantes.

4. Et hoc autem quod ex subjecta materia dicunt fabrica-torem fecisse mundum, et Anaxagoras, et Empedocles, et Plato primi ante hos dixerunt; ut videlicet datur intelligi, et ipsi a Matre sua inspirati. Quod autem ex necessitate unumquodque in illa secedit, ex quibus et factum esse dicunt; et hujus necessitatis 4servum esse Deum, ita ut non possit mortali immortalitatem addere, vel corruptibili incorruptelam donare, sed secedere unum-quemque in similem naturæ suæ substantiam, et hi qui ex porticu Stoici appellantur, et universi quotquot Deum ignorant, poëtæ et conscriptores affirmant. Qui eandem habentes infidelitatem, spiritalibus quidem suam regionem attribuerunt, eam quæ est intra Pleroma: animalibus autem medietatis: corporalibus autem, quod choicum: et præter hæc nihil posse Deum, sed unumquem- que prædictorum ad ea, quæ sunt ejusdem substantiæ, secedere affirmant. Quod autem Salvatorem ex omnibus factum esse Æonibus dicant, omnibus in eum deponentibus velut florem suum, non extra Hesiodi Pandoram novum aliquid afferunt. Quæ enim ille ait de illa, hæc hi de Salvatore insinuant, Pandoron intro-ducentes eum, quasi unusquisque Æonum, quod haberet optimum, donaverit ei. Ipsam autem eduliorum et reliquarum operationum indifferentem sententiam, et quod putent 2 a nemine in totum posse coinquinari propter generositatem, licet quodcunque manducent vel operentur, a Cynicis possederunt, cum sint cum eis ejusdem 4testamenti. Et minutiloquium, et subtilitatem circa quæstiones, cum sit Aristotelicum, inferre fidei conantur.

5. Quod autem velint in numeros transferre universum hoc, a Pythagoricis acceperunt. Primum enim hi initium omnium numeros substituerunt, et initium ipsorum parem et imparem, ex quibus et ea quæ sensibilia et insensata sunt, subjecerunt. Et altera quidem substitutionis initia esse: altera autem sensatio-nis et substantiæ: ex quibus primis omnia perfecta dicunt, quem-admodum statuam de æramento et de formatione. Hoc autem ii his qui sunt extra Pleroma aptaverunt. Sensationis autem initia dixerunt, in quem sensus intelligens est ejus quod primum assump-tum est, quærit quoadusque defatigata ad unum et indivisibile concurrat. Et esse omnium initium, et substantiam universæ generationis Hen, id est Unum: ex hoc autem Dyadem, et Tetra-dem, et Pentadem, et reliquorum multifariam generationem. Hæc hi ad verbum de Plenitudine suorum et Bytho dicunt: unde etiam et eas quæ sunt de uno, conjugationes annituntur introducere, quæ Marcus velut sua jactans, velut novius aliquid visus est præ-ter reliquos adinvenisse, Pythagoræ quaternationem, velut genesin et matrem omnium enarrans.

6. Dicemus autem adversus eos: utrumne hi omnes qui prædicti sunt, cum quibus eadem dicentes arguimini, cognoverunt veri-tatem, aut non cognoverunt? Et si quidem cognoverunt, superflua est Salvatoris in hunc mundum descensio. Ut quid enim descen-debat? An nunquid ut eam quæ cognoscebatur veritas, in agni-tionem adduceret his, qui cognoscunt eam hominibus? Si autem non cognoverunt; quemadmodum eadem cum his, qui veritatem non cognoscebant, dicentes, solos vosmetipsos eam quæ est super omnia cognitio habere gloriamini, quam etiam, qui ignorant Deum, habent? Secundum antiphrasin ergo, veritatis ignoran-tiam, agnitionem vocant: et bene Paulus ait, vocum novitates falscæ agnitionis. Vere enim falsa agnitio ipsorum inventa est. Si autem impudenter agentes super hæc dicent, homines quidem non cognovisse veritatem, Matrem autem ipsorum, 2 semen pater-nale, per tales homines, quemadmodum et per Prophetas, enun-ciasse mysteria veritatis, ignorante Demiurgo: primo quidem non talia enarrant, quæ sunt prædicta, ut non et a quolibet intelligan-tur: etenim ipsi homines sciebant quæ dicebant, et discipuli ipsorum, et horum successores; post deinde, vel Mater vel semen si cognoscebant et enarrabant ea quæ erant veritatis, veritas autem pater, Salvator ergo secundum eos erit mentitus, dicens: Nemo cognovit Patrem, nisi Filius. Si enim cognitus est vel a matre, vel a semine ejus, solutum est illud, quod Nemo cog-novit Patrem nisi Filius; nisi si semen ipsorum, vel matrem neminem esse dicunt.

7. Et usque hoc quidem per humanas affectiones, et per id quod similia dicant multis ignorantibus Deum, verisimiliter visi sunt abstrahere quosdam, attrahentes per ea quæ assueti sunt in eum qui est de omnibus sermonem, Verbi Dei genesin exponentes, et [Veritatis et] Vitæ, adhuc etiam Sensus, et Dei emissiones obstetricantes. Quæ autem ex his non verisimiliter et sine osten-sione, omnia ex omnibus mentiti sunt. Quemadmodum qui assuetas escas, et ut illiciant, præmittunt, uti capiant aliquod animal, sensim blandientes eis per assueta pabula, quousque acci-piant; sumentes autem ea captiva, alligant amarissime, et ducunt per vim abstrahentes quocunque ipsi voluerint: sic autem et hi paulatim mansueti dissuadentes per pithanologiam assumere prædictam emissionem, inferunt neque congruentia, neque opina-tas reliquarum emissionum species, ex Logo quidem et Zoe [decem] dicentes Æonas emissos, de Anthropo autem et Ecclesia, duodecim: et horum nec ostensionem, nec testimonia, nec verisimilitudinem, nec in totum aliquid talium habentes, frustra autem et prout evenit, credi volunt, ex Logo et Zoe Æonis exsistentibus emissum esse Bythum [Bythium] et Mixin, Insenescibilem et Unitionem, Naturalem et Delectamentum, Im-mobilem et Contemperamentum, Monogenem et Macariam. De Anthropo autem et Ecclesia similiter Æonis exsistentibus emis-sum esse Paracletum et Pistin, Patricon et Elpida, Metricon et Agapen, Ainon et Synesin, Ecclesiasticum et Macarioteta, Theleton et Sophiam. Hujus autem Sophiæ passiones et erro-rem, et quemadmodum periclitata est perire propter inquisitionem Patris, quemadmodum dicunt, et extra Pleroma operositatem, et ex quali labe mundi fabricatorem emissum docent, in eo qui est ante hunc libro sententias hæreticorum enarrantes, cum omni diligentia exposuimus: Christum autem, quem postgenitum his omnibus emissum esse dicunt, et Sotera autem ex his qui & in labe facti sunt Æonibus habuisse substantiam. Necessarie autem nunc nominum istorum meminimus, ut ex istis sit manifes-tum absurdum eorum mendacium, et confusio fictæ nominationis. Ipsi autem detrahunt Æonibus suis hujusmodi appellationibus multis, ethnicis verisimilia et credibilia apponentibus nomina his qui vocantur duodecim dii ipsorum, quos et ipsos imagines duode-cim Æonibus esse volunt; imaginibus multo decentiora, et magis potentia, per etymologiam ad intentionem divinitatis adducere nomina habentibus.

19

Quæstio de omni specie emissionis, et de Pleromatis inconsequentia.

1. REVERTAMUR autem nos ad prædictam emissionum quæs-tionem. Et primo quidem dicant nobis causam hujusmodi emis-sionis Æonum, ut nihil tangant eorum quæ sunt conditionis. Non enim illa propter conditionem dicunt facta, sed conditionem propter illa: et non illa horum imagines, sed hæc illorum esse dicunt. Quemadmodum igitur imaginum causam reddunt dicen-tes, mensem quidem triginta habere dies propter triginta Æonas, et diem duodecim horas, et annum duodecim menses, propter duodecim Æonas quæ sunt intra Pleroma, et quæcunque alia delirant; nunc dicant nobis causam istam Æonum emissionis, quid quia facta est talis: propter quid autem prima et archegonos omnium octonatio emissa est, et non quinio, vel trinitas, aut sep-tenatio, aut aliquid eorum, quæ in alterum numerum confiniuntur? Et quid quia ex Logo et Zoe decem emissi sunt Æones, et non plures aut minus: et rursus ex Anthropo et Ecclesia duodecim, cum possent et hæc, aut plus aut minus fieri? Universum quoque Pleroma, quid utique tripartitum est in octonationem, et decadem, et duodecadem: et non alterum quendam præter hos numerum? Et divisio autem ipsa quid utique in tres, et non in quatuor, vel quinque, vel sex, vel in alterum quendam facta est nume-rum nihil tangentes eorum numerorum, qui sunt conditionis? antiquiora enim illa his dicunt, et oportet ea propriam habere rationem; eam quæ est ante constitutionem, sed non eam quæ est secundum constitutionem consentientes ad consonationem. Quam quidem nos de conditione enuntiantes, aptabilia dicimus; apta est enim hæc rhythmizatio his quæ facta sunt huic rhythmiza-tioni: illos autem propriam causam de his quæ anteriora sunt, et a semetipsis perfecta, non habentes enuntiare, in summam aporiam incidere necesse est.

2. Quæ enim nos de constitutione velut ignorantes inter-rogant, ipsi de Pleromate e contrario interrogati, vel humanas affectiones enarrabunt, vel in eum descendent sermonem, qui est erga consonantiam quæ est in creatura, improprie respondentes de secundis, et non secundum eos de primis. Non enim de ea quæ est secundum creaturam consonantia, nec de humanis affectioni-bus interrogamus eos; sed quia utique Pleroma ipsorum, cujus imaginem creaturam esse dicunt, octiforme, et deciforme, et duo-deciforme est, vane et improvide Pleroma ejusmodi figuræ effecisse Patrem ipsorum fatebuntur, et deformitatem circumdabunt Patri, si irrationabiliter aliquid fecit. Aut rursus si secundum providen-tiam Patris dicent sic emissum Pleroma propter creaturam, uti bene rhythmizati ipsam essentiam, jam non propter se factum erit Pleroma, sed propter eam quæ secundum similitudinem ipsius futura esset imago: (quemadmodum quæ de luto est, non propter semetipsam figuratur statua; sed propter eam quæ ex æramento, vel auro, vel argento habet fieri) et honoratior creatura erit quam Pleroma, si propter illam illa emissa sunt.

20

Quoniam si quis transmotus fuerit a Demiurgo, in mul-tos Deos et infinitos mundos excidere eum necesse est.

1. Si autem nulli eorum assentire voluerint, quoniam convin-centur a nobis, non habentes reddere causam talis emissionis Ple-romatis ipsorum, cogentur concludi, uti confiteantur supra Pleroma alteram quandam esse dispositionem magis spiritalem, et magis dominantem, secundum quam deformatum est Pleroma ipsorum. Si enim Demiurgus non a semetipso figurationem crea-turæ fabricavit talem, sed secundum illorum quæ sursum erant figuram; Bythus ipsorum, qui utique hujusmodi figurationis per-fecit esse Pleroma, vel a quo figuram eorum quæ ante ipsum facta sunt, accepit? Oportet enim vel in eo Deo qui fecerit mundum perseverare sententiam, quoniam sua potestate et a semetipso accepit exemplum mundi fabricationis: vel si motus quis ab hoc fuerit, semper quærendi necessitas erit, unde ei qui super eum est, figuratio eorum quæ facta sunt, quis et numerus emissionum, et substantia ipsius exempli?

2. Si autem licuit Bytho a semetipso talem figurationem Pleromatis perficere; quid utique Demiurgo non licuit a semetipso mundum talem fecisse? Rursum igitur si illorum imago conditio est, quid prohibet illa eorum quæ super ea sunt imagines esse dicere, et quæ super ea sunt, rursus aliorum; et in immensas imagines imaginum excidere? Sicutpassus est Basilides, cum minime attigisset veritatem, et putans per immensam successionem eorum, quæ ex invicem facta sunt, effugere talem aporiam; quando CCCLXV cælos per successionem et similitudinem ab invicem factos enuntiavit, et horum ostensionem esse numerum anni dierum, quemadmodum prædiximus: et super hos virtutem, quam et innominabilem vocant, et hujus dispositionem: et nec sic quidem effugit talem aporiam. Interrogatus enim unde cœlo ei qui est super omnes, ex quo reliquos per successionem factos vult, figurationis imago? Ab ea dispositione, dicet, quæ est secundum innominabilem. Et aut innominabilem a semetipso fecisse dicet eam; vel alteram quandam super hunc potestatem esse consentire necesse habebit, ex qua accepit innominabilis ejus tantam eorum quæ sunt secundum eum figurationem. Quanto igitur tutius et diligentius, quod est verum statim initio confiteri, quoniam fabri-cator Deus hic, qui mundum talem fecit, solus est Deus, et non est alius Deus præter eum; ipse a semetipso exemplum et figurationem eorum quæ facta sunt, accipiens: quam post tantam irreligiositatem et circuitum defessos, cogi aliquando in aliquo uno ¹ statuere sensum, et ex eo figurationem factorem confiteri?

21

Quoniam quæ nobis qui sumus ab Ecclesia, imputant ii qui sunt a Valentino, illis rursus imputant hi qui sunt a Basilide, et illis item alii.

1. ETENIM hoc quod imputant nobis qui sunt a Valentino, in ea quæ est deorsum hebdomade dicentes nos remanere, quasi non attollentes in altum mentem, neque quæ sursum sunt senti-entes, quoniam portentiloquium ipsorum non recipimus, hoc idem ipsum qui a Basilide sunt his imputant, quasi his adhuc circa ea quæ deorsum sunt volutantibus usque ad primam et secundam octonationem, et post triginta Æonas indocte putare eos statim invenisse eum qui supra omnia est Patrem, non investigantes sensu in id quod est super CCCLXV cœlos Pleroma, quæ est supra quadraginta quinque ogdoadas. Et illis iterum juste quis imputabit, fingens quatuor millia et ccc et LXXX cœlos vel Æonas: quoniam hi dies anni tantas horas habent. Si autem quis et noctium apponat, duplicans prædictas horas, magnam multitudinem octonationum, et innumerabilem quandam Æonum operositatem putans adinvenisse, adversus eum qui est super omnia Pater omnium semetipsum perfectiorem suspicans, eadem omnibus imputabit; quoniam non sufficiant in altitudinem ejus quæ ab ipso dicebatur multitudo cælorum vel Æonum; sed defi-cientes vel in ea quæ sunt deorsum, vel in medietate perseverant.

2. Ejus igitur quæ est secundum pleroma ipsorum disposi-tionis, et maxime ejus quæ est secundum primam ogdoadem, tantas contradictiones et aporias habentes, inspiciamus et reliqua; propter illorum insensationem, et nos de his quæ non sunt quæ-rentes; necessarie autem et hoc facientes, quoniam hujus rei credita est nobis procuratio, et qui velimus omnes homines ad agnitionem veritatis venire: et quoniam tu ipse postulaveris acci-pere a nobis multas et universas eversionis eorum occasiones. Quæritur igitur, quemadmodum emissi sunt reliqui Æones? Utrum uniti ei qui emiserit, quemadmodum a sole radii, an ¹ effica-biliter et partiliter, uti sit unusquisque eorum separatim, et suam figurationem habens, quemadmodum ab homine homo, et a pecude pecus? Aut secundum germinationem, quemadmodum ab arbore rami? Et utrum ejusdem substantiæ exsistebant his qui se emiserunt, an ex altera quadam substantia substantiam habentes? Et utrum in eodem emissi sunt, ut ejusdem temporis essent sibi; an secundum ordinem quendam, ita ut antiquiores quidam ipso-rum, alii vero ³ juveniores essent? Et utrum simplices quidam et uniformes, et undique sibi æquales et similes, quemadmodum spi-ritus et lumina emissa sunt; an compositi et differentes, dissimiles membris suis?

3. Sed si quidem efficabiliter et secundum suam genesin unusquisque illorum emissus est secundum hominum similitudi-nem; vel generationes Patris erunt ejusdem substantiæ ei et similes generatori, vel 4[si] dissimiles parebunt, ex altera quadam substantia confiteri eos [esse] necesse est. Et si quidem patris generationes similes emissori, impassibilia perseverabunt ea quæ emissa sunt, quemadmodum et is qui emisit illa; si autem ex altera quadam substantia, quæ est capax passionum, unde hæc dissimilis substantia intra illud quod est incorruptelæ Pleroma? Adhuc etiam secundum hanc rationem unusquisque eorum sepa-ratim divisus ab altero intelligetur, quemadmodum homines, non admixtus, nec unitus alter altero, sed in figuratione discreta et circumscriptione definita, et magnitudinis quantitate unusquis-que ipsorum deformatus; quæ propria corporis sunt, et non spiri-tus. Jam igitur non spiritale Pleroma esse dicant, nec semetipsos spiritales; siquidem velut homines, Æones ipsorum epulantes sedent apud Patrem, et ipsum tali figuratione exsistentem, quem-admodum detegunt eum qui ab eo emissi sunt.

4. Si autem velut a lumine lumina accensa sunt, Æones a Logo, Logos autem a Nu, et Nus a Bytho; velut verbi gratia, a facula faculæ; generatione quidem et magnitudine fortasse dista-bunt ab invicem: ejusdem autem substantiæ cum sint cum prin-cipe emissionis ipsorum, aut omnes impassibiles perseverant, aut et pater ipsorum participabit passiones. Neque enim quæ postea accensa est facula, alterum lumen habebit quam illud quod ante eam fuit. Quapropter et lumina ipsorum composita 'in unum in principalem unitionem recurrunt, cum fiat unum lumen quod fuit et a principio. Quod autem juvenius est et antiquius, neque in ipso lumine intelligi potest (unum enim lumen est totum) nec in ipsis quæ perceperunt lumen faculis: (etenim ipsæ secundum sub-stantiam materiæ id tempus habent; una enim et eadem est facularum materia) sed tantum secundum accensionem, quoniam altera quidem ante pusillum tempus, altera autem nunc accensa est.

22

Ostensio quoniam Logos in diminutione non est prolatus: et Quomodo secundum hæreticos voluntas Patris invenitur fecisse ignorantiam et labem.

1. LABES igitur ejus quæ est secundum ignorantiam passionis, aut universo similiter Pleromati ipsorum proveniet, cum sint ejus-dem substantiæ, et erit in ignorantiæ labe, id est, semetipsum ignorans Propator: aut similiter omnia impassibilia persevera-bunt ea quæ sunt intra Pleroma lumina. Unde igitur circa juniorem Æonem passio, si paternum lumen est ex quo omnia constituta sunt lumina, quod naturaliter impassibile est? Quo-modo autem et juvenior aliquis aut senior in ipsis Æon dici potest, cum sit unum lumen totius Pleromatis? Et si quis stellas dicat eos, nihilominus eadem universi apparebunt natura partici-pantes. Etenim si stella a stella in claritate differt, sed non secundum qualitatem, nec secundum substantiam, secundum quam passibile aliquid vel impassibile est; sed aut universos, ex lumine cum sint paterno, naturaliter impassibiles et immutabiles esse opor- tet: aut universi cum paterno lumine et passibiles, et commutatio- num corruptionis capaces sunt. Hæc autem eadem ratio sequetur, etsi, velut ab arbore ramos, dicant a Logo natam esse emissionem Æonum, cum Logos a Patre ipsorum generationem habeat: ejusdem enim substantiæ omnes inveniuntur cum Patre, tantum secundum magnitudinem, sed non secundum naturam differentes ab invicem, et magnitudinem complentes Patris, quemadmodum digiti complent manum. Si igitur Pater in passione et ignorantia, et ii utique qui ex eo generati sunt, Æones. Si autem impium est Patri omnium ignorantiam et passionem affingere, quomodo ab eo emis- sum dicunt Æonem passibilem, et hoc ipsi Sophiæ Dei eandem impietatem affingentes, semetipsos religiosos esse dicent?

2. Si autem quomodo a sole radios, Æonas ipsorum emis-siones habuisse dicent, ejusdem substantiæ et de eodem omnes cum sint, aut omnes capaces passionis erunt cum eo qui ipsos emisit, aut omnes impassibiles perseverabunt. Non enim jam quosdam impassibiles, quosdam autem passibiles possunt ex tali emissione confiteri. Si igitur omnes impassibiles dicunt, ipsi suum argumentum dissolvunt. Quomodo enim passus est minor Æon, si omnes erant impassibiles? Si autem omnes dicunt par-ticipasse passionis hujus, quemadmodum 3 quidam audent dicere, quia a Logo quidem cœpit, derivatio autem in Sophiam, in Lo-gum hujus Nun Propatoris passionem revocantes arguentur, et Nun Propatoris et ipsum Patrem in passione fuisse confitentes. Non enim ut compositum animal quiddam est omnium Pater, præter Nun, quemadmodum præostendimus; sed Nus Pater, et Pater Nus. Necesse est itaque et eum qui ex eo est Logos, immo - magis autem ipsum Nun, cum sit Logos, perfectum et impassibi-lem esse; et eas quæ ex eo sunt emissiones, ejusdem substantiæ cum sint cujus et ipse, perfectas, et impassibiles, et semper similes cum eo perseverare, qui eas emisit. Non igitur jam Logos quasi tertium ordinem generationis habens 'ignoravit Pa-trem, quemadmodum docent hi: hoc enim in hominum quidem generatione fortasse putabitur verisimile esse, eo quod sæpe ignorant suos parentes; in Logo autem Patris omnimodo impos-sibile est. Si enim exsistens in Patre cognoscit hunc in quo est, hoc est semetipsum non ignorat: et quæ ab hoc sunt emissiones, virtutes ejus exsistentes, et semper ei assistentes, non ignorabunt eum qui se emisit, quemadmodum nec radii solem. 2 Non capit igitur Dei Sophiam, eam quæ intra Pleroma est, cum sit a tali emissione, sub passione cecidisse, et talem ignorantiam concepisse. Possibile est autem, eam quæ est a Valentino Sapientiam, cum sit de diaboli emissione, in omni passione 3 fieri, et profundum igno-rantiæ fructificare. Ubi enim ipsi testimonium perhibent de matre sua, dicentes eam Æonis errantis generationem esse, jam non quærere oportet causam, propter quam filii hujusmodi matris ignorantiæ semper natent in profundo.

3. Præter has autem emissiones ego quidem jam non intelligo alteram posse eos dicere; sed ne ipsi quidem alteram quandam proprietatem emissam reddentes aliquando, cogniti sunt nobis, licet valde multam de hujusmodi speciebus quæstionem habuerimus cum eis: hoc autem solum dicunt, quoniam emissi sunt unusquis-que illorum, et illum tantum cognovisse qui se emisit, ignorans autem eum qui ante illum est. Jam non autem cum ostensione progrediuntur, quemadmodum emissi sunt, aut quomodo capit tale quid in spiritalibus fieri. Quacunque enim progressi fuerint, obligabuntur, et a recta ratione cæcutientes circa veritatem in tantum, uti eum qui est a Nu Propatoris ipsorum emissus Sermo, in 2 deminorationem eum emissum dicant. Nun enim perfectum a perfecto Bytho progeneratum jam non potuisse eam quæ ex eo est emissionem facere perfectam, sed obcæcatam circa agnitionem et magnitudinem Patris: et Salvatorem symbolum mysterii hujus ostendisse in eo qui a nativitate cæcus fuit, quoniam sic cæcus emissus est a Monogene Æon, id est ignorantia: ignorantiam et cæcitatem commentientes Verbo Dei, secundam secundum eos a Propatore emissionem habenti. Admirabiles sophistæ, et altitu-dines investigantes incogniti Patris, et supercœlestia sacramenta enarrantes, in qucæ cupiunt angeli prospicere, uti discant quoniam a Nu ejus Patris, qui super omnia est, emissum Verbum cæcum emissum, id est ignorans Patrem qui se emisit!

4. Et quemadmodum, o vanissimi sophistæ, Nus Patris, immo etiam et ipse Pater, cum sit Nus et perfectus in omnibus, imperfectum et cæcum Æonem emisit suum Logon, cum possit statim et agnitionem Patris cum eo emittere? Quemadmodum Christum postgenitum quidem reliquis, perfectum autem dicitis emissum; multo magis igitur qui est eo ætate provectior Logos, ab eodem Nu perfectus utique emitteretur, et non cæcus: nec ille rursus plus cæcos, quam se, Æonas emitteret, quoadusque Sophia vestra semper excæcata, tantam malorum enixa est substantiam. Et hujus malitiæ causa est pater vester: magnitudinem enim et virtutem patris causas ignorantiæ esse dicitis, Bytho assimilantes eum, et nomen hoc ei apponentes innominabili Patri. Si autem ignorantia malum, omnia autem mala ex ea floruisse definitis, hujus autem causam magnitudinem et virtutem Patris dicentes, malorum factorem eum ostenditis.. Id enim quod non potuerit contemplari magnitudinem ejus, causam dicitis mali. Sed si qui-dem impossibile erat Patri, notum semetipsum ab initio his, quæ ab eo facta sunt, facere, inincusabilis erat, qui non poterat igno-rantiam auferre eorum qui post se sunt. Si autem postea volens eam quæ secundum progressionem emissionum aucta fuerat igno-rantiam, et inseminatam Æonibus, auferre potuit, multo magis prius eam quæ nondum erat, ignorantiam volens non permitteret fieri.

5. Quoniam igitur quando voluit agnitus est, non tantum Æonibus, sed et his qui in novissimis temporibus erant hominibus; non volens autem ab initio agnosci, ignoratus est: causa igno-rantiæ secundum vos est voluntas Patris. Si enim præsciebat hæc sic futura, quare utique, priusquam fieret, non abscidit igno-rantiam ipsorum, quam postea, velut ex pœnitentia, curat per emissionem Christi? Quam enim per Christum agnitionem omnibus fecit, multo ante poterat facere per Logon, qui et 2primogenitus erat Monogenûs. Vel si præsciens voluit fieri hæc, semper per-severant ignorantiæ opera, et nunquam prætereunt. Quæ enim ex voluntate Propatoris vestri facta sunt, perseverare oportet cum voluntate ejus qui voluit: vel si prætereunt hæc, cum his præteriet et voluntas ejus, qui substantiam ea habere voluit. Quid enim et discentes requieverunt Æones, et perfectam agnitionem percepe-runt, quoniam incapabilis est et incomprehensibilis Pater? Hane autem agnitionem habere potuerunt priusquam in passionibus fierent: non enim deminorabatur magnitudo Patris ab initio scientibus his quia incapabilis et incomprehensibilis est Pater. Si enim propter immensam magnitudinem ignorabatur, et propter immensam dilectionem impassibiles debebat conservare eos qui ex se nati erant, quoniam nihil prohibebat, sed magis utile erat, ab initio cognovisse eos, quoniam incapabilis et incomprehensibilis est Pater.

23

Quoniam Sophia nunquam in ignorantia et in demino-ratione est.

QUOMODO autem non vanum est, quod etiam Sophiam ejus dicunt in ignorantia, et in deminoratione, et in passione fuisse? Hæc enim aliena sunt a Sophia et contraria, sed nec affectiones ejus sunt. Ubi enim est improvidentia et ignorantia utilitatis, ibi Sophia non est. Non jam igitur Sophiam passum Æonem vocent; sed aut vocabulum ejus, aut passiones prætermittant. Et pleni-tudinem autem universam non dicant spiritalem, si intra ipsam Æon hic, cum esset in passionibus tantis, conversatus est. Hæc enim ne anima quidem fortis, non dicam spiritalis substantia, percipiet. Quomodo autem rursus Enthymesis ejus cum passione procedens separatim poterat fieri? Enthymesis enim esse intel-ligitur erga aliquem, ipsa autem seorsum nunquam fiet. Exter-minatur enim et absorbetur mala a bona Enthymesi, quemadmodum ægrimonium ab incolumitate. Quæ enim erat prior Enthymesis passionis? Exquirere Patrem, et magnitudinem ejus considerare. Quid autem suasa est postea, et convaluit? Quoniam incompre-hensibilis, et qui inveniri non possit, est Pater. Non igitur bonum erat, quod vellet cognoscere Patrem, et propter hoc esset passibile; sed quando suasa est quoniam investigabilis esset Pater, et con-valescens. Sed ille ipse Nus qui quærebat Patrem, cessavit secun-dum eos adhuc quærere, discens quoniam incomprehensibilis est Pater.

24

Ostensio quomodo neque Enthymesis sine Æone pro- priam habuerit substantiam, neque passio sine Enthymesi est.

QUEMADMODUM igitur Enthymesis poterat separata concipere passiones, quæ et ipsæ affectiones ejus erant? Affectio enim lerga aliquem fit, ipsa autem seorsum non potest esse, nec constare. Non solum autem instabile hoc est, sed etiam contrarium ei, quod est a Domino nostro dictum: Quærite, et invenietis. Dominus enim quærendo et inveniendo Patrem, perfectos consummat discipulos. Is autem qui sursum est Christus ipsorum, per id quod præcepit Æonibus non quærere Patrem, suadens quoniam etsi multum laboraverint non eum invenient, perfectos eos consummavit. Et si quidem [se quidem] perfectos aiunt in eo quod dicant invenisse - Bythum ipsorum: Æonas autem in eo, quod suasi sint quoniam investigabilis est qui ab eis inquirebatur. Cum igitur ipsa Enthy-- mesis non posset sine Æone separatim consistere, adhuc majus inferunt mendacium de passione ejus, separatim rursus dividentes eam, et hanc esse substantiam dicentes materiæ. Quasi non esset lumen Deus, nec adesset Sermo qui posset eos arguere, et evertere nequitiam ipsorum. Utique enim quodcunque sentiebat Æon, hoc et patiebatur; et quod patiebatur, hoc et sentiebat: et non aliud erat apud eos Enthymesis ejus, nisi passio incomprehensibilem comprehendere excogitantis, et passio Enthymesis: impossibilia enim sentiebat. Quemadmodum itaque poterat affectio et passio - ab Enthymesi seorsum separari, et substantia tantæ materiæ fieri, quando [et] ipsa Enthymesis passio erat, et passio Enthymesis? Nec igitur Enthymesis sine Æone, nec affectiones sine Enthymesi separatim habere possunt substantiam; et soluta est et hic rursus regula ipsorum.

25

Quoniam neque dissolvi, neque pati Æon poterat, cum esset spiritalis, et in his quæ similia erant conversans.

QUEMADMODUM autem et solvebatur et patiebatur Æon? Siquidem ejusdem substantiæ cujus et Pleroma erat; Pleroma autem universum ex Patre. Quod enim simile est, in simili non dissolvetur in nihilum nec perire periclitabitur, sed magis perseve-rabit et augescet; quemadmodum ignis in igne, et spiritus in spiritu, et aqua in aqua: que autem sunt contraria, a contrariis patiuntur, et vertuntur, et exterminantur. Et sic si fuisset luminis emissio, non pateretur nec periclitaretur in simili lumine, sed magis effulgesceret et augesceret, quemadmodum dies a sole: etenim Bythum imaginem patris sui esse dicunt. Quæcunque sunt peregrina et sibi extranea animalia atque contraria natura peri-clitantur et corrumpuntur: quæ autem sibi assueta sunt et cognata, nullum patiuntur periculum in eo conversantia, sed et salutem et vitam ex eo acquirunt. Si igitur 4 [et] ejusdem substantiæ cujus et universum Pleroma, ex eo emissus fuisset hic Æon, nunquam demutationem perciperet, cum esset in similibus et assuetis conver-sans, spiritalis in spiritalibus. Timor enim et expavescentia, et passio, et dissolutio, et talia, in his quidem quæ sunt secundum nos et corporalibus fortassis fiant a contrariis: in spiritalibus autem et diffusum habentibus lumen, jam non tales consequuntur calamitates. Sed mihi videntur ejus passionem, qui est apud Comicum ¹ Menan-drum valde amans et odibilis, Æoni suo circumdedisse. Magis enim infeliciter amantis cujusdam hominis apprehensionem, et mentis conceptionem habuerunt, qui hæc finxerunt, quam spiritalis et divinæ substantiæ.

26

Quoniam Patris exquisitio et investigatio magnitudinis ejus, neque passionem neque labem, sed statum per-fectionis faciebat in Æone.

SUPER hæc quoque excogitare de quærendo perfectum Patrem, et velle intra eum fieri, et habere ejus comprehensionem, non ignorantiam nec passionem poterat inficere, et hoc Æoni spiritali; sed magis perfectionem et impassibilitatem et veritatem. Nec enim ipsi, cum sint homines, excogitantes de eo qui ante ipsos est, et velut jam comprehendentes perfectum, et intra ejus constituti agni-tionem, dicunt semetipsos 2 [non] in passione consternationis esse, sed magis in agnitione et apprehensione veritatis. Etenim Salvato-rem, Quærite, et invenietis, discipulis propter hoc dixisse dicunt, ut eum, qui ab ipsis per excogitationem fictus est super fabricatorem omnium, inenarrabilem Bythum quærant: et semetipsos perfectos esse volunt, quoniam inquirentes invenerunt perfectum, cum adhuc sint in terra: eum autem qui intra Pleroma sit Æonem, totum spiritalem, quærentem Propatorem, et intra magnitudinem ejus conantem fieri, et comprehensionem paternæ veritatis concupis-centem habere, in passionem dicunt recidisse: et passionem talem, ut ¹ nisi ei occurrisset virtuti, quæ omnia firmat, dissolutus fuisset in universam substantiam, et exterminatus.

27

Quoniam non capit Æonem infra Pleroma desiderium passionis percepisse.

VESANA est hæc præsumptio, et vere destitutorum a veritate sensus hominum. Quoniam enim Æon hic melior est quam ipsi, et vetustior, ipsi quoque confitentur secundum suam regulam, dicentes se esse conceptum Enthymeseos ejus Æonis qui passus est, ita ut sit hic Æon Matris ipsorum pater, id est avus ipsorum. Et posterioribus quidem nepotibus exquisitio Patris veritatem, et perfectionem, et confirmationem, et eliquationem a fluxibili materia facit, sicut dicunt, et reconciliationem ad Patrem: avo autem ipsorum hæc eadem inquisitio ignorantiam, et passionem, et expavescentiam, et timorem, et consternationem infecit, ex quibus et substantiam materiæ factam dicunt. Exquirere ergo et investigare perfectum Patrem, et concupiscentiam communicationis cum eo et unitatis, sibi quidem salutare fieri; Æoni autem, a quo et genus habent, dissolutionis et perditionis causam fuisse dicentes, quomodo non per omnia incongruum, et fatuum, et ir-rationabile? Et qui assentiunt his, vere cæci, cæcis ducatoribus utentes, juste et corruunt in subjacentem ignorantiæ profundum.

28

Quomodo de semine ipsorum sermo universus instabilis ostenditur: et quoniam non ignoravit Demiurgus in eum seminis depositionem.

QUALIS est autem et de semine ipsorum sermo, conceptum quidem illum secundum figurationem eorum qui sunt erga Salvato-rem angelorum a Matre informe, et sine specie, et imperfectum; depositum autem in Demiurgum, nesciente eo, ut per eum in eam animam quæ erat ab eo seminatam, perfectionem et formationem percipiat? Primum quidem est dicere, quoniam imperfecti, et infigu-rati, et informes hi sunt angeli, qui sunt ¹ erga Salvatorem ipsorum : siquidem secundum illorum speciem conceptum tale quid generatum est. Post deinde, quod dicant ignorasse Fabricatorem eam quæ fuit seminis in eum demissio, et iterum eam quæ facta est per eum in hominem seminatio, futile verbum et vanum, quod nullo modo ostendi possit. Quemadmodum enim ignoravit illud, si substan-tiam aliquam et qualitatem propriam habuisset ipsum semen? Si autem sine substantia, et sine qualitate, et nihil erat, consequenter ignoravit illud. Quæ enim propriam quandam motionem, et quali-tatem, vel caliditatis, vel velocitatis, vel dulcedinis habent, vel claritatis cujusdam differentiam, nec homines quidem lateant, cum sint cum hominibus; 4in tantum abest ut fabricatorem hujus univer-sitatis Deum: apud quem juste non est agnitum semen ipsorum, cum sit sine qualitate universæ utilitatis, et sine substantia omnis actionis, et in totum nihil exsistens. Et propter hoc mihi videtur etiam Dominus dixisse: Omnis sermo otiosus, quem locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii. Omnes enim qui-cunque tales sunt otiosos sermones in aures hominum immittentes, assistent in judicio, rationem reddituri de his, quæ vane conjece-runt, et mentiti sunt adversus Deum, in tantum ut semetipsos dicant propter seminis substantiam agnoscere spiritale Pleroma, eo homine, qui est intus, demonstrante eis verum Patrem: 5opus enim esse animali sensibilibus erudimentis: Demiurgum autem universum semen hoc, Matre deponente, suscipientem in semet-ipsum, omnia omnino ignorasse, et nullum sensum eorum quæ lerga Pleroma sunt, habuisse.

29

Quoniam si in cum depositum fuisset semen, non potuisset ignorare ea quæ sunt super eum.

Er se quidem spiritales esse, quoniam particula quædam uni-versitatis Patris in anima ipsorum deposita est, cum ex eadem substantia habeant animas, ex qua et Demiurgus, sicut dicunt, - hunc autem semel universum suscipientem semen a Matre, et habentem in se, animalem perseverasse, et nihil in totum sensisse eorum quæ sunt superiora, quæ hi semetipsos intelligere, dum adhuc sunt in terra, gloriantur, quomodo hoc non super omnem irrationabilitatem est? Etenim idipsum semen horum quidem animabus agnitionem attribuisse et perfectionem; ei autem qui eos fecit Deo ignorantiam attribuisse putare, vere vesanorum est, et in totum mente destitutorum. Adhuc etiam vanissimum est quod dicunt, in hac depositione figurari illud et augescere, et paratum fieri ad susceptionem perfectæ rationis. Erit enim ei materiæ admixtio, quam ex ignorantia et labe volunt habuisse substantiam, aptior et utilior, quam fuit paternum lumen ipsorum: si quidem secundum illius inspectionem natum, informe et infiguratum fuit: ex hac autem formationem, et speciem, et augmentum, et perfec-tionem assumpsit.

30

Quomodo contraria de Matre et Labe ejus consilia decreverunt.

Si enim quod est a Pleromate lumen, causa fuit spiritali, ut neque formam, neque speciem, neque magnitudinem haberet pro-priam; quæ autem huc est descensio, hæc universa addidit ei, et ad perfectionem deduxit, multo 3 operabilior et utilior videbitur quæ est hic conversatio quam et tenebras dicunt, quam fuit paternum lumen ipsorum. Quomodo autem non [est] ridiculum, Matrem quidem ipsorum in materiam periclitatam dicere, uti pene suffocare-tur, et paulo minus corrumperetur, nisi vix tunc superextendisset se et exsilisset ex semetipsa, adjumentum percipiens a Patre: semen autem ejus in hac eadem materia augescere, et formari, et aptum ad susceptionem perfecti sermonis expediri: et hoc in dissimilibus, et in insuetis ebulliens, sicut ipsi dicunt, contrarium esse terrenum spiritali, et spiritale terreno? Quomodo igitur in contrariis et in insuetis parvum emissum, quemadmodum dicunt, et augescere, et formari, et ad perfectionem pervenire potuit?

31

Quod neque conceptio neque generatio seminis fuerit.

1. ADHUC etiam et ad hæc quæ dicta sunt requiretur, Utrum-ne semel enixa sit Mater illorum semen, ut vidit angelos, an particulatim? Sed si quidem simul et semel, quod exinde concep-tum, nune jam non erit infantile: superflua est igitur in eos qui nune sunt, homines descensio ejus. Si autem particulatim, jam non secundum figuram eorum, quos vidit angelos, fecit conceptio-nem: simul enim eos et semel videns et concipiens, semel enixio-nem debebat fecisse, quorum de semel conceperat figuras. Quid autem, quod angelos cum Salvatore simul videns, illorum quidem imagines concepit, Salvatoris autem non, qui est decorior super illos? Annumquid non placuit ei hic, et propter hoc non concepit 2 in eum? Quomodo autem Demiurgus quem psychicum vocant, propriam secundum eos magnitudinem et figuram habens, emissus est secundum suam substantiam perfectus; quod autem spiritale est, quod etiam operosius oportet esse quam animale, imperfectum emissum est, et opus ei fuit ut in animam descenderet, ut in ea formaretur, et ita perfectum exsistens, paratum fiat ad suscipiendum perfectum verbum. Si igitur in terrenis hominibus et in animalibus formatur, jam non secundum angelorum similitudinem est, quos dicunt lumina, sed secundum eorum qui sunt hic homines. Non enim angelorum habebit similitudinem et speciem, sed animarum, in quibus et formatur: quomodo aqua in vas missa, ipsius vasis habebit formam, et jam si gelaverit in eo, speciem habebit vasculi, in quo gelavit, quando ipse anime corporis habeant figuram; ipsi enim adaptati sunt vasi, quemadmodum prædiximus. Si igitur et illud semen hic coagulatur et formatur, hominis figura erit, sed non angelorum formam habens. Quomodo igitur ad imagines angelorum illud semen est, quod secundum similitudinem hominum figuratur? Quid autem, cum spiritale esset, opus ei fuit ut in carnem descenderet? Caro enim eget spiritali, si tamen incipiet salvari, ut in eo sanctificetur, et clarificetur, et absorbeatur mortale 2ab immortalitate: spiritali autem in totum non est opus eorum, quæ sunt hic. Non enim nos illud, sed illud nos meliores facit.

2. Adhuc autem manifestius qui est de semine ipsorum sermo, arguitur falsus, et a quolibet perspici potest, in eo quod dicant eas animas quæ habuerint a Matre semen, meliores reli-quis fieri: quapropter et honoratas a Demiurgo, et principes, et reges, et sacerdotes ordinatas esse. Si enim erat hoc verum, pri-mus utique Caiphas summus sacerdos, et Annas, et reliqui summi sacerdotes set legis doctores, et principes populi credidissent Domino, in eam cognationem concurrentes; et 4ante hoc etiam Herodes rex. Quoniam autem nec hic, nec summi sacerdotes, nec qui præerant, neque clari de populo accurrerunt ei; sed e contrario qui erant in viis mendici sedentes, surdi, et cæci, et a reliquis conculcabantur et contemnebantur, quemadmodum et Paulus ait: Videte enim vocationem vestram, fratres, quoniam non multi sapientes sapud vos, nec nobiles, neque fortes; sed quæ fuerunt contemptibilia mundi, elegit Deus. Non itaque erant meliores tales animæ propter seminis depositionem neque propter hoc honorificabantur a Demiurgo.

3. Et de eo quidem, quod sit regula ipsorum infirma et insta-bilis, adhuc etiam et vana, sufficiunt quæ dicta sunt. Nec enim oportet, quod solet dici, universum ebibere mare eum qui velit discere quoniam aqua ejus salsa est. Sed quemadmodum statua de luto facta, colorata autem superficie, ut putetur aurea esse quæ sit lutea, quicunque accipiet ex ea particulam qualemcumque, et 7 exaperiens ostenderit lutum, liberabit eos qui veritatem quærunt a falsa opinione: eodem modo et nos non modicam partem, sed ea quæ sunt maxima continentia regulæ ipsorum resolventes capitula, omnibus quotquot non seduci scientes volunt, quod est nequam, et dolosum, et seductorium, et perniciosum, de schola eorum qui sunt a Valentino, et a reliquis hæreticorum, quotquot Demiurgum, id est, fabricatorem et factorem hujus universitatis, solum exsistentem Deum male tractant, ostendimus, dissolubilem eorum viam manifestantes.

4. Quis enim sensum habens, et veritatis vel modicum attin-gens, sustinebit dicentes, super Demiurgum Deum esse alterum Patrem: et alterum quidem esse Monogenem, alterum autem Verbum Dei, quem et in deminoratione emissum dicunt: alte-rum autem Christum, quem et posteriorem reliquis Æonibus cum Spiritu sancto factum esse dicunt: et alterum Salvatorem, quem ne a Patre quidem universorum, sed ab his qui in deminoratione facti sunt Æonibus collatum et congestum dicunt, et necessarie propter deminorationem emissum? ut nisi in ignorantia et demi-nutione fuissent Eones, secundum eos nec Christus emissus fuisset, nec Spiritus sanctus, nec Horos, nec Soter, nec Angeli, nec Mater ipsorum, nec semen ejus, nec reliqua mundi fabricatio; sed fuissent omnia deserta ac destituta tot bonis. Non solum itaque in fabricatorem tantum irreligiosi sunt, labis eum dicentes fructum; sed et in Christum, et in Spiritum sanctum, propter labem dicentes eos emissos; et Salvatorem autem similiter post labem. Quis enim sustinebit reliquum eorum vaniloquium, quod astute parabolis adaptare conantes, et se, et eos qui sibi credunt, in maximam converterunt impietatem ?

32

Quoniam exsolutionem Parabolarum impropriam et inconvenientem fictionis suæ faciunt.

1. QUONIAM et parabolas, et actus Domini improprie et inconsequenter inferunt figmento suo, ita ostendimus: Illam enim, quam erga duodecimum Æonem dicunt accidisse passionem, co-nantur ostendere, quod Salvatoris passio a duodecimo Apostolorum facta sit, et in duodecimo mense. Uno enim anno volunt eum post baptismum prædicasse. Sed et in illa quæ profluvium sanguinis patiebatur, manifeste dicunt ostensum: duodecim enim annis passa est mulier, et tangens fimbriam Salvatoris, consecuta est sanitatem ab illa virtute, quæ egressa est a Salvatore, quam præesse dicunt. 3 Illa enim quæ passa est virtus extensa et in immensum effluens, ita ut periclitaretur per omnem substantiam dissolvi, cum tetigisset primam quaternationem, quæ per fimbriam significatur, stetit, et a passione cessavit. Hoc ergo quod dicunt duodecimi Æonis passionem per Judam demonstrari, quomodo potest in similitudinem comparari Judas, qui ejectus est de numero duodecimo, nec restitutus est in locum suum? Æon enim, cujus typum Judam dicunt esse, separata ejus Enthymesi, restituta est sive revocata: Judas autem abdicatus est, et ejectus, et in locum ejus Matthias ordinatus est, secundum quod scriptum est: Et episcopatum ejus accipiat alius. Debuerunt itaque dicere, duodecimum Æonem ejectum esse de Pleromate, et in locum ejus alium prolatum sive emissum; si tamen in Juda ostenditur. Adhuc autem ipse quidem Æon quod sit passus dicunt, Judas autem quod sit proditor. Patiens autem Christus venit ad pas-sionem, et non Judas, et ipsi confitentur. Quomodo igitur Judas traditor ejus, qui pro nostra salute pati habuit, typus et imago esse poterat passi Æonis?

2. Sed neque Christi passio similis est passioni Æonis, neque in similibus facta. Æon enim passus est passionem dissolu-tionis et perditionis, ita ut periclitaretur ipse qui patiebatur et corrumpi: Dominus autem noster Christus passus est passionem validam, et quæ non laccederet; non solum ipse non periclitatus corrumpi, sed et corruptum hominem firmavit robore suo, et in incorruptionem revocavit. Et Æon quidem passus est passionem ipse requirens Patrem, et non prævalens invenire: Dominus autem passus est, ut eos qui erraverunt a Patre, ad agnitionem, et juxta eum adduceret. Et illi quidem inquisitio magnitudinis Patris fiebat passio perditionis: nobis autem Dominus passus, agnitio-nem Patris conferens, salutem donavit. Et illius quidem passio fructificavit fructum fœmineum, sicut dicunt, invalidum, et in-firmum, et informem, et inefficacem: istius autem passio fructifi-cavit fortitudinem et virtutem. Ascendens enim in altitudinem Dominus per passionem, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, et contulit credentibus in se super serpentes et scorpiones calcare, et super omnem virtutem inimici, id est, principis aposta-siæ. Et Dominus quidem per passionem mortem destruxit; et solvit errorem, corruptionemque exterminavit, et ignorantiam destruxit; vitam autem manifestavit, et ostendit veritatem, et incorruptionem donavit. Illorum autem Æon cum fuisset per-pessus, ignorantiam 2substituit, substantiam informem peperit, ex qua omnia materialia opera prolata sunt secundum eos, mors, corruptio, error, et his similia.

3. Non ergo Judas duodecimus discipulus typus erat passi Æonis; sed neque Domini nostri passio: per omnia enim dissimile et inconveniens invicem sibi ostensum est, non solum in his quæ prædiximus, sed secundum ipsum numerum. Proditor enim Judas, quod sit duodecimus apud omnes consonat duodecim denominatis Apostolis in Evangelio; hic autem Æon non duodecimus, sed tricesimus est: non enim duodecim tantum Æones voluntate Patris prolati sunt secundum hæc, neque duodecimus ordine emissus est, in tricesimo loco annumerantes eum emissum. Quomodo ergo duodecimus ordine Judas, ejus qui in tricesimo ordine est Æon, potest esse typus et imago? Si autem Judam pereuntem imaginem Enthymeseos ejus esse dicunt; nec sic imago similis erit ejus quæ secundum eum est veritatis. Enthymesis enim separata ab Æone ipsa postea formata a Christo, dehinc prudens facta a Salvatore, et omnia quæ sunt extra Pleroma operata secundum imaginem eo-rum qui sunt in Pleromate, in novissimo in Pleroma recepta dicitur ab his, et secundum conjugationes unita Salvatori ei qui ex omni-bus factus est. Judas autem semel ejectus nunquam revertitur in discipulorum numerum: alioquin nunquam alius in locum ejus annumeraretur. Et Dominus autem dixit de eo: Væ homini per quem Filius hominis tradetur. Et, Melius erat ei si non natus fuis-set: et filius perditionis dictus est ab eo. Si autem non separatæ ab Æone Enthymeseos dicunt Judam esse typum, sed perplexæ ei passionis, nec sic numerus duodecim numero trium possunt esse typus. Hic enim Judas ejectus est, et Matthias pro eo ordinatus: illic autem Æon periclitatus dissolvi et perisse dicitur, et Enthy-mesis et passio; separatim enim Enthymesin quoque a passione secernunt: et faciunt Æonem quidem restitui, Enthymesin autem formari, passionem vero ab his separatam esse materiam. Tribus itaque exsistentibus his, Æone, et Enthymesi, et passione, Judas et Matthias duo exsistentes, non possunt typus esse.

4. Si autem duodecim Apostolos dicunt typum esse illius solius duodecim Æonum prolationis, quam Homo cum Ecclesia protulit; et reliquorum decem Æonum, qui, ut dicunt, a Verbo et Vita prolati sunt, dent typum alios decem Apostolos. Irrationabile est enim juniores quidem Æones, et propter hoc minores, ostendi a Salvatore per electionem Apostolorum; seniores autem horum, et ob hoc meliores, non jam præostendi: cum possit Salvator (si tamen Apostolos ideo elegit, ut per eos ostendat Æonas, qui sunt in Pleromate) et alios decem Apostolos eligere, et ante hos quoque alios octo, ut illam principalem et primam ostendat Ogdoadem, per Apostolorum numerum typum factum possit ostendere, neque secunda decade: post enim duodecim Apostolos Lxx alios Dominus noster ante se misisse invenitur; septuaginta autem nec octonario numero, neque denario, nec tricenario typus esse possunt. Quæ igitur causa est, minores quidem, sicut prædixi, Æones per Apostolos ostendi'; meliores autem, ex quibus et hi facti sunt, non jam præfigurari? Et duodecim autem Apostoli, 'propter hoc electi sunt, ut per eos numerus duodecim Æonum significetur; et septuaginta in typum Æonum septuaginta electi esse debuerunt: non jam triginta numero Æonas, sed octoginta et duos factos dicant. Qui enim secundum typum eorum qui in Pleromate sunt Æonum electionem facit Apostolorum, nunquam aliorum quidem faceret, aliorum vero non faceret; sed per omnes Apostolos ten-tasset servare imaginem, et ostendere typum eorum qui sunt in Pleromate Æonum.

5. Sed neque de Paulo quidem tacendum est, sed exigendum ab his, in cujus Æonis typum Apostolus nobis traditus est: nisi forte in Salvatoris compositi eorum, qui et ex omnium collatione subsistit, quem et Omnia nuncupant, eo quod sit ex omnibus: de quo et Hesiodus poëta splendide significavit, Pandoram, id est Omnium munus, nominans eum, ob hoc quod ex omnibus optimum munus in eo sit collocatum. In quibus ratio hæc est: Hermes - 2 (sicut Græco sermone exprimitur) "Αἱμυλίους τε λόγους καὶ ἐπί-κλοπον ἦθος ἐς αὐτοὺς Κάτθετο, 2(ut hoc ipsum Latino sermone dica-mus): Fraudulentiæ, sive seductionis verba, et subinvolantes mores indidit eorum sensibus, ad seducendum stultos hominum, ut credant figmentis corum. Mater enim, hoc est Leto, 4 occulte commovit eos, (unde et Leto nuncupata est secundum Græci sermonis sig-nificantiam, eo quod occulte homines commoveret,) nesciente Demiurgo, enuntiare profunda et inenarrabilia mysteria prurientibus aures. Et non solum per Hesiodum hoc operata est Mater eorum mysterium dici, sed et Pindari Lyrici sapienter valde, ut 3 cælet Demiurgo [leg. celet Demiurgum] in Pelope, cujus caro in partes a Patre divisa est, et ab omnibus diis collecta, et allata, et com-pacta, Pandoram hoc modo significavit: ex qua et isti compuncti eadem secundum eos dicentes, ejusdem generis et spiritus sunt cum illis.

6. Quia autem et tricenarius numerus eorum omnis excidit secundum eos, aliquando quidem paucis, aliquando autem plurimis Æonibus statim in Pleromate inventis, ostendimus. Non ergo triginta Æones sunt, nec ob hoc Salvator triginta annorum ex-sistens venit ad baptismum, ut ostenderet tacitos Æones eorum triginta: alioquin ipsum primum erunt discernentes et ejicientes de Pleromate omnium. & Duodecimo autem mense dicunt eum passum, ut sit anno uno post baptismum prædicans, et ex pro-pheta tentant hoc ipsum confirmare (scriptum est enim: Vocare annum Domini acceptum, et diem retributionis) vere cæcutientes, qui profunda Bythi adinvenisse se dicunt, et non intelligentes ab Esaia dictum annum Domini acceptabilem, nec diem retributionis. Neque enim de die, quæ duodecim horarum habet spatium, dictum est in propheta; nec de anno duodecim mensium habente men-suram. Quia enim prophetæ in parabolis et allegoriis, et non secundum sonum ipsarum dictionum plurima dixerunt, et ipsi confitentur.

7. Dies ergo retributionis dictus est, in quo retribuet Dominus unicuique secundum opera sua, hoc est, Judicium. Annus autem Domini acceptabilis, tempus hoc, in quo vocantur ab eo hi qui credunt ei, et acceptabiles fiunt Deo: hoc est, omne ab adventu ejus tempus usque ad consummationem, in quo, ut fructus, eos qui salvantur acquirit. Sequitur enim secundum dictionem prophetæ annum dies retributionis, et erit mentitus propheta, si anno tan-tummodo Dominus prædicavit, et de eo dicit. Ubi est enim dies retributionis? transivit enim annus, et nondum dies retributionis est; sed adhuc solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et persecutionem quidem patiuntur justi, et affliguntur, et occiduntur; in abundantia autem sunt peccatores, et cum cithara et psalterio bibunt, opera autem Domini non inten-dunt. Debent autem secundum dictionem copulari, et sequens esse anno dies retributionis. Dictum est enim, vocare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Bene itaque intelligitur tempus hoc in quo vocantur et salvantur a Domino, annus Domini acceptus: quem subsequitur dies retributionis, id est, judicium. Et non solum autem annus tempus hoc dicitur; sed et dies nomi-natur, et a propheta, et a Paulo: in quibus et Apostolus memor scripturae, in epistola quæ est ad Romanos ait: Sicut scriptum est, Propter te morte afficimur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis. Nunc autem tota die pro omni hoc tempore dictum est, in quo persecutionem patimur, et ut oves occidimur. Sicut ergo dies hæc non illam quse in x1 horis substitit, significat, sed omne tempus in quo patiuntur et interficiuntur propter Christum cre-dentes ei; ita et illic annus, non qui est ex duodecim mensibus dicitur, sed omne fidei tempus, in quo audientes prædicationem credunt homines, et acceptabiles Domino fiunt, qui se ei copulant.

33

Ostensio quod uno anno non præconaverit Dominus post baptismum; sed omnem habuisse ætatem

1. Est autem valde admirari, quonam modo profunda Dei adinvenisse se dicentes, non scrutati sunt in Evangeliis, quoties secundum tempus Paschæ Dominus post baptisma ascenderit in Hierusalem, secundum quod moris erat Judæis ex omni regione, omni anno, tempore hoc convenire in Hierusalem, et illic diem festum Paschæ celebrare. Et primum quidem ut fecit vinum ex aqua in Cana Galilææ, ascendit in diem festum Paschæ; quando et scriptum est: Quia multi crediderunt in eum, videntes signa quæ faciebat, sicut Johannes Domini discipulus meminit. Dehinc iterum subtrahens se invenitur in Samaria, quando et cum Sama-ritana disputabat; et filium centurionis absens verbo curavit, dicens: Vade, filius tuus vivit. Et post hæc iterum secunda vice ascendit in diem festum Paschæ in Hierusalem, quando paralyticum, qui juxta natatoriam jacebat xxXVIII annos, cura-vit, jubens ut surgeret et auferret grabbatum suum, et iret: et iterum inde secedens trans mare Tiberiadis, ubi et cum multa turba eum fuisset secuta, de quinque panibus satiavit omnem illam multitudinem, et superaverunt duodecim cophini fragmentorum. Deinde cum Lazarum suscitasset ex mortuis, et insidiæ fierent a Pharisæis, secedit in Ephrem civitatem: et inde ante sex dies Paschæ veniens in Bethaniam scribitur, et de Bethania ascendens in Hierosolymam, et manducans pascha, et sequenti die passus. Quoniam autem tria hæc Paschæ tempora non sunt unus annus, omnis quilibet confitebitur. Et ipsum autem mensem in quo Pascha celebratur, in quo et passus est Dominus, non duodeci-mum sed primum esse, qui omnia se scire jactant, si nesciunt, a Moyse possunt discere. Falsa ergo ostensa est et anni et duo-decimi mensis ¹absolutio eorum, et debent aut absolutionem suam, aut Evangelium reprobare: alioquin quomodo uno anno tantum Dominus prædicavit?

2. Triginta quidem annorum exsistens cum veniret ad bap-tismum, deinde magistri ætatem perfectam habens, venit Hieru-salem, ita ut ab omnibus juste audiretur magister: non enim aliud videbatur et aliud erat, sicut inquiunt qui putativum introdu-cunt; sed quod erat, hoc et videbatur. Magister ergo exsistens magistri quoque habebat ætatem, non reprobans nec supergre-diens hominem, neque solvens suam legem in se humani generis, sed omnem ætatem sanctificans per illam quæ ad ipsum erat simi-litudinem. Omnes enim venit per semetipsum salvare: omnes inquam, qui per eum renascuntur in Deum, infantes, et par-vulos, et pueros, et juvenes, et seniores. Ideo per omnem venit ætatem, et infantibus infans factus, sanctificans infantes: in par-vulis parvulus, sanctificans hanc ipsam habentes ætatem, simul et exemplum illis pietatis effectus, et justitiæ, et subjectionis: in juvenibus juvenis, exemplum juvenibus fiens, et sanctificans Domino. Sic et senior in senioribus, ut sit perfectus magister in omnibus, non solum secundum expositionem veritatis, sed et secundum ætatem, sanctificans simul et seniores, exemplum ipsis quoque fiens: deinde et usque ad mortem pervenit, ut sit pri-mogenitus ex mortuis, ipse primatum tenens in omnibus, princeps vitæ, prior omnium, et præcedens omnes.

3. Illi autem, ut figmentum suum de eo quod est scriptum vocare annum Domini acceptum affirment, dicunt uno anno eum prædicasse, et duodecimo mense passum, contra semetipsos obliti sunt, solventes ejus omne negotium, et magis necessariam, et magis honorabilem ætatem ejus auferentes, illam inquam provec-tiorem, in qua et docens præerat universis. Quomodo enim habuit discipulos, si non docebat? Quomodo autem docebat, magistri ætatem non habens? Ad baptismum enim venit non-dum qui triginta annos suppleverat, sed qui inciperet esse tan-quam triginta annorum: (ita enim, qui ejus annos significavit Lucas, posuit: Jesus autem erat quasi incipiens triginta anno-rum, cum veniret ad baptismum,) et a baptismate uno tantum anno prædicavit; complens tricesimum annum passus est, adhuc juvenis exsistens, et qui necdum provectiorem haberet ætatem. Quia autem triginta annorum ætas prima 'indolis est juvenis, et extenditur usque ad quadragesimum annum, omnis quilibet con-fitebitur; a quadragesimo autem et quinquagesimo anno declinat jam in ætatem seniorem, quam habens Dominus noster docebat, sicut Evangelium et omnes seniores testantur, qui in Asia apud Johannem discipulum Domini convenerunt, id ipsum tradidisse eis Johannem. Permansit autem cum eis usque ad Trajani tempora. Quidam autem eorum non solum Johannem, sed et alios Apostolos viderunt, et hæc eadem ab ipsis audierunt, et testantur de hujusmodi relatione. Quibus magis oportet credi? Utrumne his talibus, an Ptolemæo, qui Apostolos nunquam vidit, vestigium autem Apostoli ne in somniis quidem assecutus est?

4. Sed et ipsi qui tunc disputabant cum Domino Jesu Christo Judæi, apertissime hoc ipsum significaverunt. Quando enim eis dixit Dominus: Abraham pater vester exultavit ut vide-ret diem meum, et vidit, et gavisus est, responderunt ei: Quin-quaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Hoc autem consequenter dicitur ei, qui jam XL annos excessit, quinqua-gesimum autem annum nondum attigit, non tamen multum a quinquagesimo anno absistit. Ei autem qui sit xxx annorum, diceretur utique: Quadraginta annorum nondum es. Qui enim volebant eum mendacem ostendere, non utique in multum exten-derent annos ultra ætatem, quam eam habere conspiciebant: sed proxima ætatis dicebant, sive vere scientes ex conscriptione census, sive conjicientes secundum ætatem, quam videbant habere eum super quadraginta; sed ut non quæ esset triginta annorum. Irrationabile est enim omnino viginti annos mentiri eos, volentes eum juniorem ostendere temporibus Abrahæ. Quod autem vide-bant, hoc et loquebantur: qui autem videbatur, non erat putativus, sed veritas. Non ergo multum aberat a quinquaginta annis: et ideo dicebant ei, Quinquaginta annorum nondum es, et Abraham vidisti? Non ergo anno uno prædicavit, nec duodecimo mense anni passus est. Tempus enim a trigesimo anno usque ad quin-quagesimum nunquam erit unus annus, nisi si apud Æones eorum tam magni anni sunt deputati his, qui apud Bythum in Plero-mate ex ordine resident, de quibus et Homerus Poeta dixit, et ipse inspiratus a Matre eorum erroris: Οἱ δὲ θεοὶ πὰρ Ζηνὶ καθήμενοι ἠγορόωντο Χρυσέῳ ἐν δαπέδῳ. (Quod Latine ita interpretabimur: Di autem apud Jovem considentes tractabant in aureo loco.)

34

Quomodo destruitur qui est de numeris ipsorum et nominibus sermo.

1. SED et de illa muliere, quæ profluvio sanguinis laborans, tetigit fimbriam vestimenti Domini, et sanata est, aperta est eorum ignorantia: (dicunt enim per eam ostendi passam illam duodecimam virtutem, et in infinitum defluxam, id est, duodeci-mum Æonem) primum quidem, quia secundum sectam eorum duodecimus non est iste Æon, sicut ostendimus. Ut autem ex superfluo eis et hoc detur, duodecim Æonibus exsistentibus, unde-cim quidem impassibiles perseverasse dicuntur, duodecimus autem passus: mulier autem e contrario duodecimo anno sanata, mani-festum est quoniam undecim quidem annis habuit perseverantem passionem, duodecimo autem sanata est. Siquidem undecim Æones in passione insanabili fuisse dicerentur, sanatus autem duodecimus, suasorium erat dicere typum eorum esse mulierem. Quia autem hæc undecim quidem annis passa est, et non est sanata, duodecimo autem anno sanata est, quonam modo potest esse typus duodecimi Æonis, ex quibus undecim omnino nihil passi sunt, solus autem duodecimus participatus est passionem? Typus enim et imago secundum materiam, et secundum substan-tiam aliquoties a veritate diversus est: secundum autem habitum et lineamentum debet servare similitudinem, et similiter osten-dere per præsentia illa quæ non sunt præsentia.

2. Et non solum in hac muliere anni infirmitatis descripti sunt, quos coaptari dicunt figmento suo, sed ecce et alia mulier similiter XVIII annis infirmata, sanata est, de qua Dominus ait: Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas decem et octo annis, non oportebat solvi in die sabbati? Si ergo illa typus erat duodecimi Æonis passi, et hæc typus esse decimi octavi Æonis passi debet. Sed non habent ostendere: alioquin prima et prin-cipalis eorum Ogdoas connumerabitur compassis Æonibus. Sed et alius autem quidam sanatur a Domino XXXVIII annos habens in sua passione: et trigesimum et octavum passum Æonem dicant. Si enim quæ a Domino facta sunt, typos esse dicunt eorum quæ sunt in Pleromate, typus in omnibus debet servari. Sed neque eam quæ post XVIII annos curata est, nec eum qui post XXXVIII annos curatus est, possunt adaptare suo figmento. Insulsum autem et inconveniens est omnimodo dicere in quibusdam quidem servasse typum Salvatorem, in quibusdam autem non servasse. Dissimilis ergo et mulieris typus negotio ¹ eorum ostenditur.

3. Adhuc autem et falsum demonstrat commentum eorum et instabile figmentum eorum etiam hoc ipsum, quod per numeros aliquando quidem et per syllabas nominum, aliquando autem et per syllabarum literas, aliquando vero et per numeros, qui secun-dum Græcos in literis continentur, tentant inferre probationes; apertissime consternationem, sive confusionem, et instabilitatem scientiæ eorum et extortum demonstrat. Jesus enim nomen alterius linguæ exsistens ad Græcorum numerum transferentes, aliquando quidem 'episemon esse dicunt, sex habens literas : aliquando autem plenitudinem ogdoadum DCCCLXXXVIII nu-merum habens. Græcum autem nomen ejus, quod est Soter, id est Salvator, quia non convenit figmento eorum, nec secundum numerum, nec secundum literas, tacuerunt. Et quidem si ex pro-videntia Patris dominica nomina accepissent per numerum et per literas significantia numerum in Pleromate, Soter nomen Græcum exsistens, secundum Græcitatem et per literas et per numeros Pleromatis debuit ostendere mysterium. Sed non ita habet, quia quinque quidem est literarum, numerus autem MCCCCVIII. Hæc autem in nullo communicant Pleromati eorum: non ergo vera est illa quæ ab eis in Pleromate dicitur negotiatio.

4. Jesus autem nomen secundum propriam Hebræorum lin-guam, literarum est duarum et dimidiæ, sicut periti eorum dicunt, significans Dominum eum qui continet cælum et terram, quia Jesus secundum antiquam Hebraicam linguam cælum est, terra autem iterum sura usser dicitur. Verbum ergo quod cælum et terra habet, ipse est Jesus. Falsa est ergo et episemi eorum redditio, et numerus autem eorum eversus est manifeste. Secundum enim propriam eorum linguam quinque literarum est Græco vocabulo Soter; Jesus autem iterum secundum Hebraicam linguam duas et dimidiam habet literas¹. Corruit ergo numerus calculi, qui est 2[in] DCCCLXXXVIII. Et per omnia autem Hebræorum literæ non conveniunt numero Græcorum, quæ maxime deberent anti-quiores et firmiores exsistentes, salvare supputationem nominum. Ipse enim antique et primæ Hebræorum literæ et sacerdotales nuncupatæ, ¹ decem quidem sunt numero; scribuntur autem quæ-que per quindecim, novissima litera copulata primæ. Et ideo 2 quæ quidem secundum subsequentiam scribunt, sicuti et nos: quædam autem retrorsum a dextra parte in sinistram partem retorquentes literas. Et Christus autem supputationem nominis convenientem Æonis Pleromatis eorum habere debuit, qui ad sta-bilitatem et correctionem Pleromatis eorum prolatus est, secun-dum quod dicunt. Et Pater autem similiter et per literas, et per numerum, continere debuit numerum eorum, qui ab eo prolati sunt Æonum; sed et Bythus similiter: nihilominus autem et 3 unigenitus, et maxime autem super omnia nomen quod dicitur Deus, quod et ipsum Hebraice Baruch dicitur, et duas et dimidiam habet literas. Ex hoc ergo quod firmiora nomina secundum He-braicam et Græcitatis linguam, nec secundum numerum literarum, nec secundum supputationem conveniunt figmento eorum, mani-festa est de reliquis impudenter extorta supputatio.

35

Quoniam secundum Legem neque imagines, neque figuræ exsistunt Plenitudinis ipsorum, sed nec figuræ esse possunt.

ETENIM ex lege, eligentes quæcunque concurrunt sectæ eorum numero, tentant violenter probationes facere. Si autem erat pro-positum Matri eorum, sive Salvatori, per Demiurgum typos eorum quæ sunt in Pleromate ostendere, in verioribus et sanctioribus fieri typos fuissent operati: et maxime autem in ipsa arca testa-menti, per quam et omne tabernaculum testimonii compositum est. Facta est autem hæc, longitudo quidem ejus cubitis duobus et dimidio, latitudo autem ejus uno cubito et dimidio, et altitudo cubito uno et dimidio: numerus autem iste cubitorum in nullo convenit figmento eorum, per quem maxime typus ostendi debuit. Et propitiatorium autem similiter in nullo convenit expositionibus eorum. Adhuc autem et mensa propositionis duobus cubitis longitudo, et unius cubiti latitudo, altitudo autem ejus unius cubiti et dimidii. Hæc ante sancta sanctorum, per quæ ne una quidem quantitas numeri significantiam quaternationis, sive octonationis, aut reliqui Pleromatis eorum continet. Quid autem candelabrum 2 septem quidem habens calamiscos, lucernas autem septem? etsi quidem secundum typum facta fuissent, calamiscos octo totidemque lucernas habere debuit, ad typum primæ octonationis, quæ præ-fulget in Æonibus, et illuminat omnem plenitudinem. Atria autem decem exsistentia diligenter numeraverunt, typum ea dicen-tes decem Æonum; pelles autem jam non numeraverunt secundum numerum undecim factas. Sed neque ipsorum atriorum magnitu-dinem mensi sunt, viginti et octo cubitorum longitudinem unum-quodque atrium habens. Et columnarum longitudinem factam decem cubitorum exponunt propter decadem Æonum. Latitudo autem unius et dimidii cubiti erat uniuscujusque columnæ, non jam exponunt, neque numerum omnium columnarum, neque sera-rum earum, quoniam non communicat argumento eorum. Quid autem oleum unctionis, quod omne tabernaculum sanctificavit? Fortasse latuit Salvatorem, aut dormiente Matre eorum Demi-urgus a semetipso de pondere præcepit: unde et dissonat ad Pleroma eorum, ¹smyrnæ quidem habens siclos quingentos: ireos D, cinamomi CCL, calamisci CCL, et super hæc oleum, ita ut ex quinque commixtionibus subsistat. Et incensum autem similiter de stacte, et ungula, et galbano, et hedyosmo, et thure, quæ in nullo communicare possunt neque commixtionibus, neque pondere, argumento eorum,

36

Quomodo omnis numerus constare potest ex Scripturis, et typus dici omnis argumenti: de diebus, et horis, et mensibus, et vocabulis, et syllabis; de Amen, et nonaginta novem ovibus, ex quibus una periit et inventa est; et quoniam non possit constare per numeros veritas.

1. IRRATIONABILE est ergo et omnino rusticanum, in sublimibus quidem et elegantioribus legis non servatos esse typos: in cæteris autem, sicubi aliquis numerus concurrit cum his quæ ipsi dicunt, typus esse asseverare eorum quæ sunt in Pleromate, cum omnis numerus multifarie in scripturis sit positus: ita ut possit qui velit, non solum octonationem et decadem et duodecada, sed quemlibet ex scripturis constituere numerum, et hunc typum esse commentati a se erroris.

2. Quia autem hoc verum est, numerus iste qui quinque dicitur, in nullo communicans argumento eorum, nec concurrens figmento eorum, nec conveniens eis ad typicam eorum quæ sunt in Pleromate demonstrationem, ex scripturis sic suscipiet probatio-nem. Soter nomen quinque literarum, et Pater autem habet quinque literas; sed et 4 Agape sunt literæ quinque, et Dominus noster panes quinque benedicens, satiavit hominum quinque millia: sapientes virgines a Domino sunt quinque dictæ; et stultæ similiter quinque. Iterum quinque viri cum Domino fuisse dicuntur, quando testimonio Patris occurrit, scilicet Petrus, et Jacobus, et Johannes, et Moyses, et Helias; quintus autem ingressus Dominus ad mortuam puellam, suscitavit eam: Nullum enim, inquit, permisit intrare, nisi Petrum, et Jacobum¹, et patrem et matrem puella. Ille dives apud inferos habere se quinque fratres dixit, ad quos unum ire rogat ex mortuis resurgentem. Natatoria piscina quin-que habebat porticus, unde Dominus paralyticum sanum in suam domum ire præcepit. Et ipse habitus crucis, fines et summitates habet quinque, duos in longitudine, et duos in latitudine, et unum in medio, in quo requiescit qui clavis affigitur. Unaquæque manus nostra digitos quinque habet; sed et sensus habemus quinque: et quæ in nostris sunt visceribus, in quinque possunt numerari, cor, et hepar, pulmones, splen, et renes. Adhuc etiam totus homo in hunc numerum potest dividi, caput, pectus, venter, femora, pedes. Quinque ætates transit humanum genus: primum infans, deinde puer, deinde parvulus, et posthæc juvenis, sic deinde senior. In quinque libris legem populo Moyses tradidit. Unaquæque ta-bula quam accepit a Deo, præcepta habebat quinque. Velamen sanctum sanctorum cooperiens ¹columnas habebat quinque. Et holocausti altare, altitudo [latitudo] ejus erat quinque cubitorum. Sacerdotes in eremo electi sunt quinque, scilicet Aaron, Nadab, Abiud, Eleazar, et Ithamar. Talaris, et logium, et reliqua sacerdotalis compositio de quinque contexta sunt: habebant enim aurum, et hyacinthum, et purpuram, et coccinum, et byssum. Et quinque reges Amorrhæorum in speluncis concludens Jesus Nave, capita eorum inculcari dedit populo. Et alia quoque multa millia hujusmodi, et in hoc numero, et in quo quis voluerit, sive ex Scripturis, sive ex subjacentibus naturæ operibus colligere potest : et non jam ob hoc quinque Æonas esse dicimus super Demiurgum, nec quinionem quasi ut divinam rem aliquam consecramus, nec instabilia, nec deliramenta per vanum istum laborem confirmare tentamus, neque creaturam bene aptatam a Deo cogimus male in typos non exsistentium transferri, et impia et nefaria dogmata introducere, cum detectio et eversio ab omnibus sensum haben-tibus possit exsistere.

3. Quis enim concedat eis CCCLXV tantum dies habere an-num, ut sint duodecim menses e triginta diebus in typum duode-cim Æonum, dissimili et typo exsistente ? Illic enim unusquisque Æonum tricesima pars est universi Pleromatis, mensis autem duodecima pars anni ab ipsis esse dicitur. Si quidem annus in triginta divideretur, et mensis in duodecim, conveniens putaretur typus esse mendacio eorum. Nunc autem in contrarium Pleroma quidem eorum in triginta dividitur, pars autem ejus aliqua in duo-decim: hic autem omnis quidem annus 'in duas [duodecim] dividitur partes, pars autem ejus aliqua in triginta. Insulse itaque Salvator mensem quidem universi Pleromatis typum fecit fieri, annum autem ejus quæ in Pleromate est duodecadis: magis enim conve-niebat annum quidem in triginta dividere, sicut et totum Pleroma; mensem autem in duodecim, sicut et sunt in Pleromate eorum Æones. Et illi quidem omne Pleroma in tres dividunt, id est, in octonationem, et decadem, et duodecadem. Hic autem annus in quatuor dividitur, id est, vernum, æstatem, autumnum, et hyemem. Sed neque menses, quos dicunt typum esse tricenarii, præfinitive triginta habent dies, sed alii quidem plures, alii autem minus, leo quod quinque dies superponantur eis. Et dies autem non semper præfinitas 2duodecim habet horas, sed a novem usque ad quindecimam ascendit, et iterum a quindecima in novem de-scendit. Non jam propter triginta Æonas facti sunt menses triginta dierum; alioquin haberent præfinitas tricenarias dies: neque iterum dies horum, ut duodecim Æonas per duodecim horas figurarent: haberent enim et ipsi præfiguratas semper duodecim horas. 4. Adhuc autem materialia sinistram vocantes, et ex ne-cessitate quæ sunt sinistræ in corruptionem cedere dicentes, et Salvatorem venisse ad ovem perditam, ut eam transferat ad dextram, id est ad illas quæ sunt salutis nonaginta et novem oves, quæ non perierunt, sed in ovili permanserunt, sinistræ manus exsistentes, levamen non esse salutis consentire eos necesse est. Et hoc quod non similiter eundem numerum habet, cogentur sinistræ, id est corruptionis confiteri: et hoc nomen quod Græce dicitur Agape, secundum Græcorum literas, per quas apud eos supputatio signatur, nonaginta et tres numerum habens, similiter sinistræ manus levamen est: et Alethia quoque similiter secundum supradictam rationem sexaginta quatuor numerum habens, in parte materialium subsistit: et omnia omnino quæcunque sancto-rum nomina non adimplent numerum centum, sed sinistræ tantum habent numeros, corruptibilia et materialia esse confiteri cogentur.

37

Ostensio quod nec secundum formam Pleromatis eorum facta sint quæ facta, neque rursus vane et prout evenit.

1. Si quis autem ad hæc dixerit, Quid ergo? 2an vanum est, et ut provenit et nominum positiones sunt, et Apostolorum electio, et Domini operatio, et eorum quæ facta sunt compositio? Dicemus eis, Non quidem; sed magna cum sapientia et diligentia ad liqui-dum apta et ornata omnia a Deo facta sunt, et antiqua et quæcun-que in novissimis temporibus Verbum ejus operatum est, et debent ea, non numero xx sed subjacenti copulare argumento, sive rationi: neque de Deo inquisitionem ex numeris, et syllabis, et literis accipere. Infirmum est enim hoc ¹propter multifarium et varium eorum, et quod possit omne argumentum hodie æque com-mentatum ab aliquo, contraria veritati ex ipsis sumere testimonia, eo quod in multa transferri possint; sed ipsos numeros, et ea quæ facta sunt aptare debent subjacenti veritatis argumento. Non enim regula ex numeris, sed numeri ex regula: nec Deus ex factis, sed ea quæ facta sunt, ex Deo. Omnia enim ex uno et eodem Deo.

2. Quia autem varia et multa sunt quæ facta sunt, et ad omnem quidem facturam bene aptata, et consonantia: quantum autem spectat ad unumquodque eorum, sunt sibi invicem contraria et non convenientia: sicut citharæ sonus per uniuscujusque dis-tantiam consonantem unam melodiam operatur, ex multis et con-trariis sonis subsistens. Debet ergo amator veri non traduci distantia uniuscujusque soni, nec alium quidem hujus, alium autem illius artificem suspicari et factorem: neque alium quidem 5acutiores, alium autem vastiores, alium vero medietates aptasse: sed unum et ipsum, ad totius operis et sapientiæ demonstratio-nem, et justitiæ, et bonitatis, et muneris. Hi vero qui audiunt melodiam, debent laudare et glorificare artificem, et aliorum quidem extensionem mirari, aliorum autem laxamentum intendere, aliorum vero inter utrumque temperamentum exaudire, aliorum autem typum considerare, et ad quid unumquodque referat, et eorum causam inquirere, nusquam transferentes regulam, neque errantes ab artifice, neque abjicientes fidem quæ est in unum Deum qui fecit omnia, neque blasphemantes nostrum Conditorem.

3. Si autem et aliquis non invenerit causam omnium quæ requiruntur, cogitet quia homo est in infinitum minor Deo, et qui ex parte acceperit gratiam, et qui nondum æqualis vel similis sit factori, et qui omnium experientiam et cogitationem habere non possit, ut Deus: sed in quantum minor est ab eo qui factus non est, et qui semper idem est, ille qui hodie factus est et initium facturæ accepit, in tantum secundum scientiam, et ad investigandum causas omnium, minorem esse eo qui fecit. Non enim infectus es, o homo, neque semper coexsistebas Deo, sicut proprium ejus Verbum: sed propter eminentem bonitatem ejus, nune initium facturæ accipiens, sensim discis a Verbo dispositiones Dei, qui te fecit.

38

Ostensio quoniam Demiurgus non sit supergressibilis mente, neque super eum alteram divinitatem esse.

ORDINEM ergo serva tuæ scientiæ, et ne ut bonorum ignarus super transcendas ipsum Deum, non enim transibilis est: neque super Demiurgum requiras quid sit, non enim invenies. Inde-terminabilis est enim artifex tuus: neque tanquam hunc totum mensus sis, et tanquam qui per omnem ejus fabricam veneris, et omne quod est in eo profundum, et altitudinem, et longitudinem consideraveris, super ipsum alium excogites patrem. Non enim excogitabis, sed contra naturam sentiens, eris insipiens: et si in hoc perseveraveris, incides in insaniam, sublimiorem teipsum melio-remque factore tuo exsistimans, et 2 quod pertranseas regna ejus.

39

1. MELIUS est ergo et utilius, idiotas et parum scientes exsistere, et per caritatem proximum fieri Deo, quam putare multum scire, et multa expertos in suum Deum [l. Dominum] blasphemos inveniri, alterum Deum Patrem fabricantes: et ideo Paulus clamavit: Scientia inflat, caritas autem ædificat: Non quia veram scientiam de Deo culparet, alioquin seipsum primum accusaret; sed quia sciebat quosdam sub occasione scientiæ elatos excidere a dilectione Dei, et ob hoc opinari seipsos esse perfectos, imperfectum autem Demiurgum introducentes, 2absci-dens eorum ob hujusmodi scientiam supercilium, ait: Scientia inflat, caritas autem ædificat. Major autem hac non est alia inflatio, quam ut opinetur quis se meliorem et perfectiorem esse eo qui fecerit, et plasmaverit, et spiramen vitæ dederit, et hoc ipsum esse præstiterit. Melius itaque est, sicuti prædixi, nihil omnino scientem quempiam, ne quidem unam causam cujuslibet eorum quæ facta sunt cur factum sit, credere Deo, et perseverare eos in dilectione, & aut per hujusmodi scientiam inflatos excidere a dilectione, quæ hominem vivificat: nec aliud inquirere ad scien-tiam, nisi Jesum Christum Filium Dei, qui pro nobis crucifixus est, aut per quæstionum subtilitates et minutiloquium in impieta-tem cadere.

2. Quid enim si per hos conatus paululum quis elatus, eo quod Dominus dixerit, quia et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, curiose inquirere voluerit, et numerum uniuscujusque capitis capillorum, et causam exquirere, per quam hic quidem tantos, ille autem tantos capillos habeat, non omnibus ex æquo habentibus, sed multis millibus super millia aliis atque aliis numeris inventis, eo quod alii quidem majora, alii autem minora habeant capita; et alii quidem spissos capillos semper, alii autem raros, alii vero et omnino paucos capillos habeant: et hi, qui putant se numerum invenisse capillorum, tentent referre ad testimonium suæ sectæ, quam excogitaverunt? Aut iterum si quis ob hoc quod dictum sit in Evangelio: Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex his non cadet super terram 'sine Patris vestri voluntate: enumerare voluerit captos ubique quotidie passeres sive in unaquaque regione, et causam requirere ob quam heri quidem tantos, ac 2pridie tan-tos, hodie autem iterum tanti sint qui capti sunt: et annectat passerum numerum ad suam argumentum; nonne seipsum seducit omnino, et eos qui ei acquiescunt in magnam insaniam cogit, semper promptis hominibus, ut in talibus amplius quid quam magistri eorum putentur invenisse? 3. Quid autem si quis interroget nos, si omnis numerus omnium quæ sunt facta, et quæ fiant, scitur a Deo, et si secundum illius providentiam unusquisque eorum eam, quæ secundum se est, accepit quantitatem: nobisque consentientibus et confitentibus, quia nihil omnino horum quæ facta sunt, et quæ fiunt et fient, scientiam Dei fugit, sed per illius providentiam unumquodque eorum et habitum, et ordinem, et numerum, et quantitatem acci-pere et accepisse propriam, et nihil omnino neque vane, nec ut provenit factum aut fieri, sed cum magna aptatione et conscientia sublimi, et esse admirabilem rationem, et vere divinam quæ possit hujusmodi et discernere, et causas proprias enuntiare: accipiens a nobis hujusmodi testimonium et consensum, pergat ad hoc, ut et arenam enumeret et calculos terræ, sed et fluctus maris, et stellas coeli, et causas excogitare numeri qui putatur inventus: nonne in vanum laborans, et delirus hic talis, et irrationabilis ab omnibus qui sensum habent, juste dicetur? Et quo magis præter cæteros in hujusmodi quæstionibus occupatur, et quo plus aliis adinvenire se existimat, reliquos imperitos, et idiotas, et animales vocans, eo quod non suscipiant ejus tam vanum laborem; hoc magis est insanus et stupidus, tanquam fulmine percussus, in nullo cedens Deo; sed per scientiam, quam invenisse 2 se putat, 3 ipsum mutat Deum, et jaculatur sententiam suam super mag-nitudinem factoris.

40

1. SENSUS autem sanus, et qui sine periculo est, et religiosus, et amans verum, quæ quidem dedit in hominum potestatem Deus, et subdidit nostræ scientiæ, hæc prompte meditabitur, et in ipsis proficiet, diuturno studio facilem scientiam 4 eorum efficiens. Sunt autem hæc, quæ ante oculos nostros occurrunt, et quæcunque aperte, et sine ambiguo ipsis dictionibus posita sunt 5 in Scrip-turis: et ideo parabolæ debent non ambiguis adaptari. Sic enim et qui absolvit, sine periculo absolvit, et parabolæ ab omnibus similiter absolutionem accipient; et a veritate corpus integrum, et simili aptatione membrorum, et sine concussione perseve-rat. Sed quæ non aperte dicta sunt, neque ante oculos posita, copulare absolutionibus parabolarum, quas unusquisque prout vult adinvenit'; sic enim apud nullum erit regula veritatis; sed quanti fuerint qui absolvent parabolas, tantæ videbuntur veritates pugnantes semet invicem, et contraria sibimet dogmata statu-entes, sicut et gentilium philosophorum quæstiones. Itaque secundum hanc rationem, homo quidem semper inquiret nun-quam autem inveniet, eo quod ipsam inventionis abjecerit disci-plinam. Et cum venerit Sponsus, is qui imparatam habet lam-padem, nulla manifesti luminis claritate fulgentem, recurrit ad eos qui absolutiones parabolarum in tenebris distrahunt, relinquens eum qui per manifestam prædicationem gratis donat ad eum ingressum, et excluditur a thalamo ejus.

2. Cum itaque universe Scripturæ, et prophetiæ, et Evan-gelia, in aperto, et sine ambiguitate, et similiter ab omnibus audiri possint etsi non omnes credunt, unum et solum Deum, ad excludendos alios, prædicent omnia fecisse per Verbum suum, sive visibilia, sive invisibilia, sive cœlestia, sive terrena, sive aquatilia, sive subterranea, sicut demonstravimus ex ipsis Scripturarum dic-tionibus; et ipsa autem creatura in qua sumus, per ea quæ in aspectum veniunt, hoc ipsum testante, unum esse qui eam fecerit et regat, valde hebetes apparebunt, qui ad tam lucidam adaper-tionem cæcutiunt oculos, et nolunt videre lumen prædicationis, sed constringunt semetipsos, et per tenebrosas parabolarum abso-lutiones unusquisque eorum proprium putat invenisse Deum.

3. Quia enim de excogitato eorum qui contraria opinan-tur Patre, nihil aperte, neque ipsa dictione, neque sine contro-versia, in nulla omnino dictum sit Scriptura, et ipsi testantur dicentes, in absconso hæc eadem Salvatorem docuisse non omnes, sed aliquos discipulorum, qui possunt capere, et per argumenta, et ænigmata, et parabolas ab eo significata intelligentibus. Veniunt autem ad hoc, ut dicant, alium quidem esse qui prædicatur Deus, et alium Patrem, qui per parabolas et ænigmata significatur Pater. Quia autem parabolæ possunt multas recipere absolu-tiones, ex ipsis de inquisitione Dei affirmare, relinquentes quod certum, et indubitatum, et verum est, valde præcipitantium se in periculum et irrationabilium esse, quis non amantium veritatem confitebitur? Et numquid hoc est non in petra firma, et valida, et in aperto posita ædificare suam domum, sed in incertum effusæ arenæ? Unde et facilis est eversio hujusmodi ædifica-tionis.

41

Quoniam omnem agnitionem non possumus habere in hac vita: et, quæ sunt quæ a nobis possunt exsolvi, et quæ sunt quæ remittuntur Deo fabricatori.

1. HABENTES itaque regulam ipsam veritatem, et in aperto posi-tum de Deo testimonium, non debemus per quæstionum decli-nantes in alias atque alias absolutiones ejicere firmam et veram de Deo scientiam: magis autem, absolutionem quæstionum in hunc characterem dirigentes, exerceri quidem convenit per inquisitio-nem mysterii et dispositionis exsistentis Dei, augeri autem in caritate ejus, qui tanta propter nos fecit et facit, nunquam autem excidere ab ea suasione qua manifestissime prædicatur, quia hic solus vere sit Deus et Pater, qui et hunc mundum fecit, et homi-nem plasmavit, et in sua creatura donavit incrementum: et de minoribus suis ad majora, quæ apud ipsum sunt, vocans, sicut infantem quidem in vulva conceptum educit in lumen solis, et tri-ticum, posteaquam in stipula corroboraverit, condit in horreum. Unus autem et idem Demiurgus, qui et vulvam plasmavit, et solem creavit: et unus et idem Dominus, qui et stipulam eduxit, et triticum augens multiplicavit, et horreum præparavit. Si autem omnium quæ in Scripturis requiruntur absolutiones non possumus invenire, alterum tamen Deum, præter eum qui est, non requira-mus. Impietas enim hæc maxima est. Cedere autem hæc talia debemus Deo, qui et nos fecit, rectissime scientes, quia Scripturæ quidem perfectæ sunt, quippe 'a Verbo Dei et Spiritu ejus dictæ; nos autem secundum quod minores sumus et novissimi a Verbo Dei et Spiritu ejus, secundum hoc et scientia mysteriorum ejus indigemus.

2. Et non est mirum, si in spiritalibus, et cœlestibus, et ¹in his quæ habent revelari, hoc patimur nos: quandoquidem etiam eorum quæ ante pedes sunt (dico autem quæ sunt in hac crea-tura, quæ et contrectantur a nobis, et videntur, et sunt nobiscum) multa fugerunt nostram scientiam, et Deo hæc ipsa committimus. Oportet enim eum præ omnibus præcellere. Quid enim si tente-mus exponere causam ascensionis Nili? Multa quidem dicimus, et fortassis suasoria, fortassis autem non suasoria: quod autem verum est, et certum, et firmum, adjacet Deo. Sed et volatilium animalium habitatio, eorum quæ veris tempore adveniunt ad nos, autumni autem tempore statim recedunt, cum in hoc mundo hoc ipsum fiat, fugit nostram scientiam. Quid autem possumus exponere de Oceani accessu et recessu, cum constet esse certam causam? 2 Quidve de his quæ ultra eum sunt enuntiare, qualia sint? Vel quid dicere possumus, quomodo pluviæ et coruscationes, et toni-trua, et collectiones nubium, et nebulæ, et ventorum emissiones, et similia his, efficiuntur; annuntiare quoque et thesauros nivium, *et grandinis, et eorum quæ his proxima sunt: quæ hæc autem nubium præparatio, aut qui status nebulæ, quæ autem causa est per quam crescit luna, et decrescit, aut quæ causa aquarum 1 distantiæ, et metallorum, et lapidum, et his similium? In his omnibus nos quidem loquaces erimus, requirentes causas eorum: qui autem ea facit solus Deus veridicus est.

3. Si ergo et in rebus creaturæ quædam quidem eorum adja-cent Deo, quædam autem et in nostram venerunt scientiam, quid mali est, si et eorum quæ in Scripturis requiruntur, universis Scripturis spiritalibus exsistentibus, quædam quidem absolvimus secundum gratiam Dei, quædam autem commendamus Deo; et non solum in hoc sæculo, sed et in futuro: ut semper quidem Deus doceat, homo autem semper discat quæ sunt a Deo? Sicut et Apostolus dixit, reliquis partibus destructis, hæc tunc perseverare, quæ sunt, fides, spes, et caritas. 4 Semper enim fides, quæ est ad magistrum nostrum, permanet firma, asseverans nobis quonianı solus vere Deus; et ut diligamus Deum ¹vere semper, quoniam ipse solus Pater; et speremus subinde plus aliquid accipere, et dis-cere a Deo, quia bonus est, et divitias habens indeterminabiles, et regnum sine fine, et disciplinam immensam.

4. Si ergo secundum hunc modum quem diximus, quædam quidem quæstionum Deo commiserimus: et fidem nostram serva-bimus, et sine periculo perseverabimus, et omnis Scriptura a Deo nobis data consonans nobis invenietur, et parabolæ his quæ mani-feste dicta sunt, consonabunt, et manifeste dicta absolvent para-bolas; et per dictionum 2 multas voces unam consonantem melo-diam in nobis sentiet, laudantem hymnis Deum, qui fecit omnia. Ut puta, si quis interrogat, Antequam mundum faceret Deus, quid agebat? dicimus quoniam ista responsio subjacet Deo. Quoniam autem mundus hic factus est apotelesticos a Deo, temporale initium accipiens, Scripturæ nos docent: quid autem ante hoc Deus sit operatus, nulla Scriptura manifestat. Subjacet ergo hæc responsio Deo: et non ita stultas, et sine disciplina blasphemas adinvenire 2 velle prolationes, et per hoc quod putas te invenisse materiæ prolationem, ipsum Deum qui fecit omnia reprobare.

42

Ostensio quoniam Nus Logos, et Logos Nus, et Nus ipse est Pater omnium: quomodo de emissionibus eorum sermo ostendit Patrem compositum, et non simplicem, nec uniformem : et, quoniam non est verisimile, Verbum Dei tertiam habere a Patre emissionem.

1. COGITATE enim, o omnes qui talia adinvenitis, cum ipse solus Pater Deus dicatur, qui et vere est, quem vos Demiurgum dicitis; sed et cum Scripturæ hune solum sciunt Deum; sed et cum Dominus hune solum confitetur proprium Patrem, et alterum nesciat, sicut ex ipsis ejus verbis ostendemus: quando hunc ipsum labis dicitis fructum, et ignorantiæ prolationem, et nescientem 4 quæ sint super eum, et quæcunque alia dicitis de eo, considerate magnitudinem blasphemiæ in eum, qui vere est Deus. Graviter quidem et honeste videmini dicere, vos in Deum credere; dehinc alterum Deum cum minime possitis ostendere, hunc ipsum, 5in quem credere vos dicitis, labis fructum, et ignorantiæ prolationem pronuntiatis.

2. Hæc autem cæcitas, et stultiloquium inde provenit vobis, quod nihil Deo reservetis; sed et ipsius Dei, et Ennœæ ejus, et - Verbi, et Vitæ, et Christi nativitates et prolationes annuntiare - vultis: et has non aliunde accipientes, sed ex affectione hominum : et non intelligitis, quia in homine quidem qui est compositum animal, capit hujusmodi dicere, sicut prædiximus, sensum hominis, et ennœam hominis; et quia ex sensu ennea, de ennœa autem enthymesis, de enthymesi autem logos: (quem autem logon? ¹ aliud enim est secundum Græcos logos, quod est principale quod excogitat; aliud organum, per quod emittitur logos :) et aliquando quidem quiescere et tacere hominem, aliquando autem loqui et operari. Deus autem cum sit totus mens, totus ratio, et totus spiritus operans, et totus lux, et semper idem et similiter exsistens, sicut et utile est nobis sapere de Deo, et sicut ex Scripturis discimus, non jam hujusmodi affectus et divisiones decenter erga eum subsequentur. * Velocitati enim sensus hominum propter spiritale ejus non sufficit lingua deservire, quippe carnalis exsistens: unde et intus suffugatur verbum nostrum, et profertur non de semel, sicut conceptum est a sensu; sed per partes, secundum quod lingua subministrare prævalet. Deus autem totus exsistens Mens, et totus exsistens Logos, quod cogitat, hoc et loquitur; et quod loquitur, hoc et cogitat. Cogitatio enim ejus Logos, et Logos Mens, et omnia concludens Mens, ipse est Pater.

3. Qui ergo dicit mentem Dei, et prolationem propriam menti donat, compositum eum pronuntiat, tanquam aliud quiddam sit Deus, aliud autem principalis Mens exsistens. Similiter autem rursus et de Logo, tertiam prolationem ei a Patre donans: unde et ignorat magnitudinem ejus; porro et longe Logon a Deo separavit. Et propheta quidem ait de eo: Generationem ejus quis enarrabit? Vos autem generationem ejus ex Patre divinantes, et verbi hominum per linguam factam prolationem transferentes in Verbum Dei, juste detegimini a vobis ipsis, quod neque humana, . nec divina noveritis. Irrationabiliter autem inflati, audaciter inenarrabilia Dei mysteria scire vos dicitis; quandoquidem et Dominus, ipse Filius Dei, ipsum judicii diem et horam concessit scire solum Patrem, manifeste dicens: 2 De die autem illa, et hora nemo scit, neque Filius, nisi Pater solus. Si igitur scientiam diei illius Filius non erubuit referre ad Patrem, sed dixit quod verum est, neque nos erubescamus, quæ sunt in quæstionibus majora secundum nos, reservare Deo. Nemo enim super magistrum est.

4. Si quis itaque nobis dixerit: Quomodo ergo Filius prolatus a Patre est? dicimus ei, quia prolationem istam, sive generationem, ³sive nuncupationem, sive adapertionem, aut quolibet quis nomine vocaverit generationem ejus inenarrabilem exsistentem, nemo novit; non Valentinus, non Marcion, neque Saturninus, neque Basilides, neque angeli, neque archangeli, neque principatus, neque potesta-tes, nisi solus qui generavit Pater, et qui natus est Filius. Inenar-rabilis itaque generatio ejus cum sit, quicunque nituntur genera-tiones et prolationes enarrare, non sunt compotes sui, ea quæ inenarrabilia sunt enarrare promittentes. Quoniam enim ex cogitatione et sensu verbum emittitur, hoc utique omnes sciunt homines. Non ergo magnum quid invenerunt, qui emissiones ex-cogitaverunt, neque absconditum mysterium, si id quod ab omni-bus intelligitur, transtulerunt in unigenitum Dei Verbum: et quem inenarrabilem et innominabilem vocant, hunc, quasi ipsi obstetri-caverint, primæ generationis ejus prolationem et generationem enuntiant, assimilantes eum hominum verbo emissionis. Нос autem idem et de substantia materiæ dicentes, non peccabimus, quoniam Deus eam protulit. Didicimus enim ex Scripturis, principatum tenere super omnia Deum. Unde autem, vel quem-admodum emisit eam, neque Scriptura aliqua exposuit, neque nos 1 phantasmari oportet, ex opinionibus propriis infinita conjicientes de Deo; sed agnitionem hanc concedendam esse Deo.

43

Quomodo Dominus quædam concedit Patri, et quæ causa est propter quam diem et horam a nemine altero cognosci ait, nisi a solo Patre.

1. SIMILITER autem et causam propter quam, cum omnia a Deo facta sint, quædam quidem transgressa sunt, et abscesserunt a Dei subjectione; quædam autem, imo plurima, perseveraverunt et perseverant in subjectione ejus qui fecit: et cujus naturæ sunt quæ transgressa sunt, cujus autem naturæ quæ perseverant, cedere oportet Deo et Verbo ejus, cui et soli dixit: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Nos autem adhuc in terra conversantes, nondum assidentes throno ejus. Etsi enim Spiritus Salvatoris, qui in eo est, scrutatur omnia, et altitudines Dei, sed quantum ad nos, divisiones gratiarum sunt, et divisiones ministeriorum, et divisiones operationum, et nos super terram, quemadmodum et Paulus ait, ex parte quidem cognoscimus, et ex parte prophetamus. Sicut igitur ex parte cognoscimus, sic et de universis quæstionibus concedere oportet ei, qui ex parte præstat nobis gratiam.

2. Quoniam quidem transgressoribus ignis æternus præpa-ratus est, et Dominus manifeste dixit, et reliquæ demonstrant Scripturæ. Et quoniam præsciit Deus hoc futurum, similiter demonstrant Scripturæ, quemadmodum et ignem æternum his qui transgressuri sunt, præparavit ab initio : ipsam autem causam naturæ transgredientium, neque Scriptura aliqua retulit, nec Apostolus dixit, nec Dominus docuit. Dimittere itaque oportet agnitionem hanc Deo, quemadmodum et Dominus horæ et diei; nec in tantum periclitari, uti Deo quidem concedamus nihil, ¹ et hæc ex parte accipientes gratiam. In eo autem cum quærimus quæ sunt super nos, et in quæ attingere nobis non est, nec in tantanı audaciam venire uti pandamus Deum et quæ nondum inventa sunt, quasi jam invenerimus per emissionum vaniloquium ipsum omnium factorem Deum, et de defectione et ignorantia Passerere substantiam habuisse, et sic impium adversus Deum fingere argu-mentum. Post deinde nullum habent testimonium ejus figmenti, quod recens ab eis adinventum est, aliquando quidem per numeros quoslibet, aliquando autem per syllabas, nonnunquam autem et per nomina: est autem quando et per eas quæ in literis sunt literas, aliquando autem et per parabolas non recte exsolutas, vel per suspiciones quasdam consistere conari eam fabulosam enar-rationem, quæ sit ab eis effictitia.

3. Etenim si quis exquirat causam, propter quam in omnibus Pater communicans Filio, solus scire horam et diem a Domino manifestatus est, neque aptabilem magis, neque decentiorem, nec sine periculo alteram quam hanc inveniat in præsenti, quoniam enim solus verax magister est Dominus, ut discamus per ipsunı super omnia esse Patrem. Etenim Pater, ait, major me est. Et secundum agnitionem itaque præpositus esse Pater annun-tiatus est a Domino nostro ad hoc, ut et nos, in quantum in figura hujus mundi sumus, perfectam scientiam et tales quæstio-nes concedamus Deo: et ne forte quærentes altitudinem Patris investigare, in tantum periculum incidamus, uti quæramus, an super Deum alter sit Deus.

4. Si autem quis amans contentionem, contradictor fuerit his quæ a nobis dicta sunt, et his quæ ab Apostolo relata sunt, quoniam ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, 'putet se non ex parte, sed universaliter universam cepisse eorum quæ sunt agnitionem, Valentinus aliquis exsistens, aut Ptolemæus, aut Ba-silides, vel aliquis eorum qui altitudines Dei exquisisse se dicunt; non in ea quæ invisibilia sunt, vel quæ ostendi non possunt, cum inani jactantia decorans semetipsum, plus quam reliquos se agnovisse glorietur: sed causas eorum quæ in hoc sunt mundo, quas nos non scimus, ut puta numerum capillorum capitis sui, et de his qui quotidie capiuntur passeres, et de reliquis non provisis a nobis, diligenter exquirens, et a Patre discens annuntiet nobis, ut 2 ei de majoribus quoque credamus. Si autem ea quæ in manibus sunt, et ante pedes, et in oculis, et terrenis, et præcipue disposi-tionem capillorum capitis sui, nondum sciunt ii qui sunt perfecti, quemadmodum eis de spiritalibus, et supercœlestibus, et de his 3 quæ super Deum vana persuasione 4 confirmant, credemus? Et tanta quidem de numeris et de nominibus, et de syllabis, et quæs-tionibus eorum quæ sunt super nos, et de eo quod improprie exponant parabolas, a nobis sit dictum, quandoquidem a te plura dici possint.

44

De natura animæ. Quoniam secundum illorum sermonem, cum animæ ser-ventur, necesse est et corpora participare salutem.

1. REVERTAMUR autem nos ad reliqua quæ sunt eorum argumen-tationis. In consummatione enim dicentes ipsorum Matrem intra Pleroma regredi, et recipere sponsum suum Salvatorem; se autem quoniam spiritales esse dicunt, exspoliatos animas, et spiritus in-tellectuales factos, sponsas futuros spiritalium angelorum: Demiurgum autem, quoniam animalem dicunt, in Matris locum cessurum : justorum autem animas requiescere in medietatis loco psychice: di-centes similia ad similia congregari, spiritalia ad spiritalia, materia-lia autem in materialibus perseverare, contraria sibi 2 diffiniunt, ani-mas jam non propter substantiam in medietatem ad similia dicentes succedere, sed propter operationem, justorum quidem dicentes illuce succedere, impiorum autem remanere in igne. Si enim propter substantiam omnes succedunt animæ in refrigerium, et medietatis sunt omnes secundum quod sunt animæ, cum sint ejusdem substan-tiæ, et superfluum est credere, superflua autem et discessio Salva-toris. Si autem propter justitiam, jam non propter id quod sint animæ, sed quoniam sunt juste. Si autem animæ quæ perituræ essent inciperent nisi justæ fuissent, justitia potens est salvare et corpora; quid utique non salvabit, quæ et ipsa participaverunt justitiæ? Si enim natura et substantia salvat, omnes salvabuntur animæ; si autem justitia et fides, quare non salvet ea quæ similiter 1 cum animabus in corruptelam [l. incorruptelam] cedere inci-piunt corpora? Aut enim impotens, aut injusta apparebit in hujusmodi justitia, si quædam quidem salvat propter suam partici-pationem, quædam autem non.

2. Quia enim in corporibus perficiuntur ea quæ sunt justitiæ, manifestum est. Aut universe itaque animæ necessarie succe-dent in medietatis locum, et Judicium nusquam; aut et corpora, quæ participaverunt justitiæ, cum animabus quæ similiter partici-paverunt, obtinebunt refrigerii locum, siquidem potens est justitia illuc transducere ea quæ participaverunt ei; et verus, et firmus emerget de resurrectione corporum sermo, quem quidem credi-mus nos: quoniam et mortalia corpora nostra custodientia justi-tiam resuscitans Deus, incorrupta et immortalia faciet. Deus enim melior est quam natura, habens apud semetipsum velle, quoniam bonus est: et posse, quoniam potens est: et perficere, quoniam dives et perfectus est.

45

Ostensio quod animæ eorum secundum suas regulas, sive argumentum, non possint participare salutem.

Hi autem secundum omnia contraria sibi dicunt, non omnes animas in medietatem succedere definientes, sed solas quæ sint justorum. Naturaliter enim et secundum substantiam emissa esse tria genera dicunt a Matre: primum quod quidem sit de aporia, et tædio, et timore, quod est materia: 2 alterum autem de impetu, quod est animale: quod autem enixa est secundum visio-nem eorum qui circa Christum sunt angeli, quod est spiritale. 3 Si igitur illa quod enixa est, omni modo intra Pleroma ingrediuntur, quoniam spiritale est, quod autem est materiale, residet deorsum, quoniam est materiale, ¹ et exardescente eo qui inest ei igne, consumetur in totum: animale quare non totum in medie-tatis locum cedet, in quem et Demiurgum mittunt? Quid autem est illud quod cedet eorum intra Pleroma? Animas enim in medietatem perseverare dicunt: corpora autem, quoniam materia-lem habent substantiam, in materiam resoluta ardere ab eo qui in ea est ignis; corpore autem ipsorum corrupto, et anima rema-nente in medietate, nihil jam relinquetur ex homine quod intra Pleroma cedat. Sensus enim hominis, mens, et cogitatio, et intentio mentis, et ea quæ sunt hujusmodi, non aliud quid præter animam sunt; sed ipsius animæ motus, et operationes, nullam sine anima habentes substantiam. Quid ergo adhuc erit eorum quod succedit in Pleroma? Et ipsi enim, in quantum quidem animæ sunt, remanent in medietate; in quantum autem corpus, cum reliqua materia ardebunt.

46

Quoniam in nullo potest interior illorum homo super-gredi Demiurgum: et quoniam non est verisimile, hos quidem spiritales esse, Demiurgum autem ani-malem.

1. Er his sic se habentibus, super Demiurgum se ascendere dicunt insensati: et secundum hoc quod se meliores pronuntiant illo Deo qui cœlos, et terram, et maria, et omnia quæ in eis sunt fecit et ornavit, et semet quidem spiritales esse volunt, inhonorate cum sint carnales propter tantam suam impietatem; qui autem fecit angelos suos spiritus, et induitur lumine quemad-modum pallium, et velut in manu tenet gyrum terræ, ad quem inhabitantes eam velut locustæ sunt deputati, et universe spiri-talis substantiæ Demiurgum et Dominum animalem esse dicentes: indubitate et vere suam ostendunt insaniam, et velut vere de toni-truo percussi super eos qui fabulis referuntur Gigantes, extollentes sententias adversus Deum, præsumtione vana et instabili gloria tumidi, quibus universæ terræ ¹ elleborum non sufficit ad expur-gationem, uti evomant tantam suam stultitiam. 2 Meliorem enim ex operibus oportet ostendi. Unde igitur semetipsos ostendunt Demiurgo meliores, (uti et nos ad impietatem propter necessita-tem sermonis devergamus, Dei et insanorum hominum compara-tionem facientes, et in argumentationem eorum descendentes, sæpe per propria ipsorum dogmata arguentes eos: sed nobis quidem propitius sit Deus; non enim illis eum comparantes, sed arguentes, et evertentes illorum insaniam, dicimus hæc), ad quos stupescunt multi insensatorum, quasi plus aliquid ipsa veri-tate ab eis possent discere?

2. Et illud quod scriptum est, Quærite, et invenietis, ad hoc dictum esse interpretantur, uti super Demiurgum semetipsos adinveniant, majores et meliores vocantes semetipsos quam Deum, et semetipsos spiritales, Demiurgum autem animalem: et propter hoc, superascendere eos super Deum: et se quidem intra Pleroma cedere, Deum autem in medietatis loco. Ab operibus itaque ostendant semetipsos Demiurgo meliores; non enim in eo quod dicitur, sed in eo quod est, melior ostendi debet.

3. Quod igitur opus monstrabunt per semetipsos a Salvatore, sive a Matre ipsorum factum, aut majus, aut splendidius, aut ra-tionabilius his quæ facta sunt ab hoc, qui hæc omnia disposuit? Quos cælos firmaverunt? quam terram solidaverunt? quas emiserunt stellas? vel quæ luminaria elucidaverunt? quibus autem circulis in-frænaverunt ea? vel quas pluvias, vel frigora, vel ¹nives, secundum tempus, et secundum unamquamque regionem aptabilia, adduxerunt terræ? Quem autem calorem et siccitatem e contrario apposuerunt eis? aut quæ flumina abundare fecerunt? quos autem eduxerunt fon-tes? quibus autem floribus et arboribus adornaverunt eam quæ est sub cœlo? vel quam multitudinem animalium formaverunt, partim quidem rationabilium, partim autem irrationabilium, universorum forma ornatorum? Et reliqua omnia quæ per virtutem Dei sunt constituta, et sapientia ejus gubernantur, quis poterit per singula enumerare, vel investigare magnitudinem sapientiæ ejus, qui fecit, Dei? Quid autem illa quæ super cœlum, et quæ non prætereunt, quanta sunt, Angeli, Archangeli, Throni, Domina-tiones, Potestates innumerabiles? Adversus quod igitur unum opus ex his semetipsos e contrario constituunt? Quid tale osten-dere habent per semetipsos, vel a semetipsis factum, quando et ipsi hujus factura et plasmatio sint? Sive enim Salvator, sive Mater ipsorum (ut propria ipsorum dicamus, per sua ipsorum propria mendaces eos arguentes) usa est hoc, ut dicunt, ad facien-dam imaginem eorum quæ intra Pleroma sunt, et contemplationis universæ quam vidit circa Salvatorem; tanquam meliore hoc, et aptabiliore ad faciendam voluntatem suam per eum, usa est: tan-torum enim imagines nequaquam per inferiorem, sed per meliorem deformavit.

4. Erant enim et ipsi tunc, sicut ipsi dicunt, exsistentes con-ceptio spiritalis secundum contemplationem eorum qui serga Pandoram sunt satellites dispositi. Et hi quidem vacui perse-verabant, nihil per eos perficiente Matre; vel per Salvatorem inutilis conceptio, et ad nihilum apta, nihil enim per eos apparet factum. Qui autem emissus est secundum eos Deus, inferior ipsis exsistens secundum argumentationem eorum, animalem enim eum esse volunt, in omnia operator, et efficax, et aptabilis fuit, uti per eum omnium imagines fierent: et non tantum quæ viden-tur hæc, sed et invisibilia, Angeli, Archangeli, Dominationes, Potestates, et Virtutes, per hunc omnia facta sunt, videlicet velut per meliorem, et qui possit voluntati deservire. Nihil autem per hos Matrem apparet fecisse, quemadmodum et ipsi confitentur; uti juste quis æstimet eos abortum fuisse male parientis Matris ipsorum. Non enim obstetrices eam obstetricaverunt, et propterea velut abortum projecti sunt, in nihilum utiles, ad nullum opus facti Matri. Et semet meliores vocant eo per quem tanta et talia facta sunt et disposita, quando et per suam argumentationem 1 perquam inferiores multum inveniuntur. Ac velut duo ferramenta operaria, vel organa duo cum sint, ex quibus alterum quidem semper in manibus et in usu artifex habeat, et per illud faciat quanta velit, et ostendat artem et sapientiam suam; alterum autem vacuum atque otiosum perseveret, et sine operatione, per quod nihil omnino apparet faciens artifex, et in nullam actionem eo utens: deinde dicat quis inutile hoc et vacuum atque otiosum melius esse et pluris illo quo utitur in opere, per quod et glorifica-tur ipse artifex: hic igitur 2 hebes esse juste arbitrabitur qui sit talis, et mentis suæ non compos. Sic autem et hi, semet spiritales et meliores dicentes, et Demiurgum animalem, et propter hoc superascendere, et intra Pleroma penetrare ad viros suos, sunt enim fœminæ quemadmodum ipsi confitentur, Deum autem in-feriorem et propter hoc manere in medietate, et hujus nullam ostensionem afferentes: qui enim melior est, ex operibus osten-ditur: omnia enim opera a Demiurgo facta sunt; per semetipsos autem nihil dignum ratione factum ostendere habentes, insani sunt summa et insanabili insania.

5. Si autem contenderint dicere, quoniam quæcunque sunt quidem materialia, ut puta cœlum, et universus qui infra eum continetur mundus, a Demiurgo facta sunt; quotquot autem spiritaliora his, illa quæ sunt super cœlum, ut puta Principia, Potestates, Angeli, Archangeli, Dominationes, Virtutes, per spi-ritalem enixionem, quod semetipsos esse dicunt, facta sunt: primo quidem ex 2dominicis Scripturis ostendimus, omnia quæ prædicta sunt, visibilia et invisibilia, ab uno Deo facta. Non enim sunt magis idonei hi quam Scripturæ : nec relinquentes nos eloquia Domini, et Moysem, et reliquos prophetas, qui veritatem præco-naverunt, his credere oportet, sanum quidem nihil dicentibus, instabilia autem delirantibus. Deinde etiam si per ipsos ea quæ sunt super cælos, facta sunt; dicant nobis, quæ sit invisibilium natura, enarrent numerum Angelorum, et ordinem Archange-Iorum, demonstrent Thronorum sacramenta, et doceant diversita-tes Dominationum, Principatuum, et Potestatum atque Virtutum. Sed non habent dicere: non ergo per eos facta sunt. Si autem a Demiurgo facta sunt hæc, sicut et facta sunt, et sunt spiritalia et sancta; non est ergo animalis hic qui spiritalia perfecit, et soluta est illorum magna blasphemia.

47

De assumtione Apostoli usque ad tertium cælum; et cur dixit, sive in corpore, sive extra corpus: nec-non, ostensio quod non sit animalis Demiurgus.

1. QUONIAM enim sunt in cœlis spiritales conditiones, universæ clamant Scripturæ, et Paulus autem testimonium perhibet, quo-niam sunt spiritalia, usque ad tertium cælum raptum se esse significans et rursum, delatum esse in paradisum et audisse verba inenarrabilia, quæ non licet homini loqui. Et quid illi prodest, aut in paradisum introitus, aut usque in tertium cælum assumtio, cum sint omnia illa sub potestate Demiurgi, si eorum quæ super Demiurgum dicuntur mysteriorum speculator et auditor inciperet fieri, quemadmodum audent quidam dicere? Si enim uti eam quæ est super Demiurgum disceret dispositionem, nequaquam in his quæ sunt Demiurgi remansisset, ne ipsa quidem universa per-speculatus, (restabat enim ei adhuc secundum illorum sermonem 4quartum cœlum, uti appropinquaret Demiurgo, et subjectam septenationem videret), sed reciperetur fortasse vel usque ad medietatem, id est ad Matrem, uti ab ea disceret quæ sunt intra Pleroma. Poterat enim qui est intus homo ejus, qui et loquebatur in eo, invisibilis exsistens, quemadmodum dicunt, non tantum usque ad tertium cælum, sed 'et usque ad Matrem illorum pervenire. Si enim se, hoc est ipsorum hominem, statim supergredi dicunt Demiurgum, et abire ad Matrem, multo magis utique 2 Apostoli homini hoc evenisset: nec enim prohibuisset illum Demiurgus, jam et ipse subjectus Salvatori, ut dicunt. Si autem et prohibuisset, nihil profecisset; non enim possibile est eum Patris providentia fortiorem esse, et hæc cum interior homo invisibilis etiam a Demiurgo esse dicatur. Quoniam autem ille velut magnum aliquid et præclarum, eam quæ fuit usque ad tertium cælum assumtionem enarravit, non utique isti super septimum cælum ascendunt: non enim sunt meliores Apostolo. Si seipsos dicant differentiores, ex operibus arguentur: nihil enim ab illis tale jactitatum est. Et propter hoc adjecit: Sive in corpore, sive extra corpus, Deus scit: 6uti neque corpus non particeps putaretur esse visionis ejus, quippe quasi et ipsum participaturum eorum quæ vidisset, et audisset: nec rursus propter pondus corporis dicat quis eum amplius non esse assumtum, sed ideo usque illuc permittatur etiam sine corpore sacramenta perspicere spiritalia, quæ sunt Dei operationes, qui fecit cælos et terram, et plasmavit hominem, et posuit in paradiso, speculatores fieri eos, qui similiter ut Apostolus valde sunt per-fecti in dilectione Dei.

2. Et spiritalia itaque hic fecit, quorum usque ad tertium cœlum speculator factus est Apostolus: et inenarrabiles sermones, quos non licet homini loqui, quoniam sint spiritales, et ipse hic præstat dignis, quemadmodum vult, hujus enim est paradisus: et vere est spiritus Dei, sed non animalis Demiurgus, alioquin nun-quam spiritalia perfecisset. Si autem animalis hic, per quem facta sunt spiritalia, referant nobis. Sed neque ¹ [per] enixionem Matris suæ, quod semetipsos esse dicunt, factum esse quid osten-dere habent. Hi enim non tantum aliquid de spiritalibus, sed ne quidem muscam, aut culicem, aut tale aliquid ex his quæ sunt contemtibilia animalia pusilla perficere possunt, præter eam rationem, quæ ab initio a Deo per seminum demissionem in his quæ sunt ejusdem generis, naturaliter facta sunt, atque fiunt animalia. Sed ne quidem a sola Matre factum aliquid; dicunt emissum hunc Demiurgum, et Dominum universæ operationis. Et eum quidem, qui sit universe operationis Demiurgus et Dominus, animalem esse dicunt, se autem spiritales, qui nullius operationis fabricatores sunt aut domini, non solum eorum quæ sunt extra eos, sed ne quidem corporum suorum. Multa denique sæpe secundum corpus patiuntur nolentes, vocantes se spiritales et meliores Demiurgo. Juste igitur a nobis arguentur porro et longe divertisse a veritate. Sive enim per hune, quæ facta sunt, fecit Salvator; non inferior ipsis, sed melior esse ostenditur, quando et horum ipsorum invenitur factor: nam et ipsi sunt ex his quæ facta sunt. Quomodo itaque consequens est, hos quidem spiritales esse, hunc autem ipsum per quem et facti sunt, anima-lem? Sive, (quod et solum est verum, quod et per plurima ostendimus, velut liquidissimis ostensionibus), ipse a semetipso fecit libere et ex sua potestate, et disposuit, et perfecit omnia, et est 'substantia omnium voluntas ejus; solus hic Deus invenitur, qui omnia fecit, solus omnipotens, et solus Pater condens et faciens omnia, et visibilia, et invisibilia, et sensibilia, et insensata, et cœlestia, et terrena, Verbo virtutis suæ; et omnia aptavit et disposuit sapientia sua, et omnia capiens, solus autem a nemine capi potest: ipse fabricator, ipse conditor, ipse inventor, ipse factor, ipse Dominus omnium: et neque præter ipsum, neque super ipsum, neque Mater, quam illi admentiuntur; nec Deus alter, quem Marcion affinxit; nec Pleroma xxx Æonum, quod vanum ostensum est; neque Bythus, nec Proarche; neque cœli; 3nec lumen virginale, nec Æon innominabilis, nec in totum quid-quam eorum, quæ ab his, et ab omnibus hæreticis delirantur. Sed solus unus Deus fabricator, hic qui est super omnem principalita-tem, et potestatem, et dominationem, et virtutem: hic Pater, hic Deus, hic conditor, hic factor, hic fabricator, qui fecit ea per semetipsum, hoc est per 4 Verbum et per Sapientiam suam, cœlum et terram, et maria, et omnia quæ in eis sunt: hic justus, hic bonus: hic est qui formavit hominem, qui plantavit paradisum, qui fabricavit mundum, qui diluvium induxit, qui Noë salvavit : hic Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus vivorum, quem et lex annuntiat, quem Prophetæ præconant, quem Christus revelat, quem Apostoli tradunt, quem Ecclesia credit. Hic Pater Domini nostri Jesu Christi, per Verbum suum, qui est Filius ejus, per eum revelatur et manifestatur omnibus, quibus revelatur: cognoscunt enim eum hi, quibus revelaverit Filius. Semper autem coëxsistens Filius Patri, olim et ab initio semper revelat Patrem, et Angelis, et Archangelis, et Potestatibus, et Virtutibus, et omnibus, quibus vult revelare [f. l. revelari] Deus.

48

Quomodo ea quæ adversus Valentinum dicuntur, omnem evertunt hæresin.

1. DESTRUCTIS itaque his qui a Valentino sunt, omnis hæreticorum eversa est multitudo. Quæ enim et quantum adversus Pleroma ipsorum et ad ea quæ extra sunt diximus, ostendentes quoniam concludetur et circumscribetur Pater universorum ab eo quod extra eum est, (si tamen extra eum aliquid sit); et quoniam necesse est multos quidem Patres, multa autem Pleromata, et multas mundorum fabricationes, lab aliis quidem cœptas ad alteras autem deficientes, esse secundum omnem partem; et universos perseverantes in suis propriis, non curiose agere de aliis, in quibus neque participatio, neque communio aliqua est eis; et nullum alium omnium esse Deum, sed solam esse omnipotentis appellationem : et adversus eos qui sunt a Marcione, et Simone, et Menandro, vel quicunque alii sunt, qui similiter dividunt eam quæ secundum nos est conditionem a Patre, similiter erit 2 ad eos aptatum. Quanta autem rursus diximus adversus eos, qui dicunt omnia quidem com-prehendere Patrem universorum; eam autem quæ sit secundum nos conditionem non ab eo esse factam, sed a Virtute quadam altera; vel ab Angelis ignorantibus Propatorem, in immensa magnitudine universitatis circumscriptum centri vice, velut macu-lam in pallio; ostendentes quoniam non est verisimile alium quem-dam eam quæ secundum nos est conditionem fecisse quam Patrem universorum; et adversus eos qui sunt a Saturnino, et a Basilide, et Carpocrate, et reliquos Gnosticorum, qui eadem similiter dicunt, idem dicetur. Quæ autem de prolationibus dicta sunt, et Æonibus, et deminoratione, et quemadmodum instabilis Mater ipsorum, similiter evertit Basilidem, et omnes qui falso cognominantur 4agnitores, aliis nominibus eadem similiter dicentes; magis autem quam hi qui ea quæ sunt extra veritatem transferentes ad characterem suæ doctrinæ. Et quæcunque sunt quæ de numeris diximus, adversus omnes, qui in hujusmodi speciem deducunt quæ

Page 369

26
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Хотите исправить или дополнить? Напишите нам: https://t.me/bibleox_live
Или отредактируйте статью сами: Редактировать