[p.144]
PREFAΤΙΟ
1. Hunc quartum librum, dilectissime, transmittens tibi operis quod est de detectione et eversione falsæ cognitionis, quemadmodum promisimus, per Domini sermones ea quæ prædiximus confirmabimus, uti et tu, sicut postulasti, undique a nobis accipias occasiones ad confutandos omnes hæreticos, et eos omnimodo retusos non longius sinas in erroris procedere profundum, neque ignorantiæ præfocari pelago, sed convertens eos in veritatis portum, facias suam percipere salutem. Eum autem qui velit eos convertere, oportet diligenter scire regulas sive argumenta ipsorum. Nec enim possibile est alicui curare quosdam male habentes, qui ignorat passionem eorum qui male valent. Quapropter hi qui ante nos fuerunt, et quidem multo nobis meliores, non tamen satis potuerunt contradicere his qui sunt a Valentino, quia ignorabant regulam ipsorum, quam nos cum omni diligentia in primo libro tibi tradidimus; in quo et osten-dimus doctrinam eorum recapitulationem esse omnium hæreticorum. Quapropter et in secundo tamquam speculum habuimus eos totius eversionis. Qui enim his contradicunt secundum quod oportet, contradicunt omnibus qui sunt male sententiæ; et qui hos evertunt, evertunt omnem hæresim.
2. Super omnes est enim blasphema regula ipsorum, quandoquidem factorem et fabricatorem, qui est unus Deus, secundum quod ostendimus, de labe sive defectione eum emissum dicunt. Blasphemant [p.145] autem et in Dominum nostrum, abscindentes et divi-dentes Jesum a Christo, et Christum a Salvatore, et Salvatorem rursum a Verbo, et Verbum ab Unigenito. Et quemadmodum fabricatorem ex labe sive defectione emissum dicunt, sic et Christum et Spiritum sanctum propter labem emissum docuerunt, et Salvatorem ab his Æonibus qui la labe emissi sunt, fructificationem esse; ut nil sit apud eos sine blasphemia. In eo igitur qui ante hunc est libro ostensa est de his omnibus sententia Apo-stolorum, quoniam non solum nihil tale senserunt qui ab initio speculatores et ministri fuerunt verbi veritatis; sed et prædicave-runt nobis fugere hujusmodi sententias, Spiritu providentes eos qui seducturi erant simpliciores.
3. Quemadmodum enim serpens Evam seduxit, promittens ei quod non habebat ipse; sic et shi prætendentes majorem agniti-onem et mysteria inenarrabilia, et promittentes eam quam dicunt intra Pleroma esse receptionem, in mortem demergunt sibi cre-dentes, apostatas eos constituentes ab eo qui eos fecit. Et tune quidem apostata angelus per serpentem inobedientiam hominum operatus, existimavit latere se Dominum: quapropter eandem ei formam et appellationem tribuit Deus. Nunc autem, quoniam novissima sunt tempora, extenditur malum in homines, non solum apostatas eos faciens, sed et blasphemos in plasmatorem instituit multis machinationibus, id est, per omnes hæreticos qui prædicti sunt. Hi enim omnes, quamvis ex differentibus locis egrediantur, et differentia doceant, in idem tamen blasphemiæ concurrunt pro-positum, letaliter vulnerantes, docendo blasphemiam in Deum factorem et nutritorem nostrum, et derogando salutem hominis. Homo est autem temperatio animæ et carnis, qui secundum simi-litudinem Dei formatus est, et per manus ejus plasmatus est, hoc est, per Filium et Spiritum sanctum, quibus et dixit: Faciamus hominem. Hoc ergo propositum est ejus qui vitæ nostræ invidet, [p.146] incredulos suæ salutis efficere homines, et blasphemos in plasmatorem Deum. Quæcunque enim cum gravitate summa dixerint omnes hæretici, in ultimum ad hoc deveniunt, ut blasphement fabricatorem, et contradicant saluti plasmatis Dei, quod quidem est caro: propter quam omnem dispositionem fecisse Filium Dei, multis modis ostendimus, et manifestavimus neminem alium Deum appellari a Scripturis, nisi Patrem omnium, et Filium, et eos qui adoptionem habent.
1
Ostensio quoniam Dominus unum solum Deum et Patrem cognoscebat.
1. Cum sit igitur hoc firmum et constans, neminem alterum Deum et Dominum a Spiritu prædicatum, nisi eum qui dominatur omnium Deus, cum Verbo suo, et eos qui adoptionis Spiritum accipiunt, hoc est, eos qui credunt in unum et verum Deum, et Christum Jesum Filium Dei; similiter et Apostolos neminem alium a semetipsis Deum appellasse, aut Dominum cognominasse; multo autem magis Dominum nostrum, qui et nobis præcepit - neminem Patrem confiteri, nisi eum qui est in cælis, qui est unus Deus, et unus Pater: manifeste falsa ostenduntur ea quæ dicunt circumventores et perversissimi sophiste, dicentes naturaliter et Deum et Patrem esse, quem ipsi adinvenerunt; Demiurgum vero naturaliter neque Deum, neque Patrem esse, sed verbo tenus dici, eo quod dominetur conditionis, sicut dicunt perversi grammatici, excogitantes in Deum: et doctrinam quidem Christi prætermit-tentes, et a semetipsis autem falsa divinantes, adversus universam Dei dispositionem argumentantur. Etenim Æonas suos, et deos Set patres et dominos, adhuc etiam et celos vocari dicunt, cum Matre sua, quam et terram et Hierusalem appellant, multisque aliis vocabulis eam cognominantes.
2. Cui autem non sit manifestum, quoniam si Dominus multos patres scisset et deos, non præcepisset discipulis suis unum scire Deum, et hunc eundem solum vocare Patrem? Sed potius dis-tinxit eos qui sunt verbo tenus dii, ab eo qui sit vere Deus, ut [p.147] non errent secundum doctrinam ejus, neque alterum pro altero audiant. Si autem nobis quidem præcepit unum vocare Patrem et Deum, ipse autem interdum alteros confitetur patres et deos eodem modo, alia quidem præcipiens videbitur discipulis, alia vero ipse faciens. Non est autem hoc magistri boni, sed seductoris et invidi. Et Apostoli autem secundum eos transgressores osten-duntur præcepti, Demiurgum Deum et Dominum et Patrem confitentes, quemadmodum ostendimus, si non hic solus est Deus et Pater. Jesus ergo transgressionis auctor et magister erit eis, qui præcepit unum vocari Patrem, imponens eis necessitatem De-miurgum confiteri suum Patrem, quemadmodum ostensum est.
2
Quæstio de eo quid sit, confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ.
MOYSES igitur recapitulationem universsæ legis, quam acce-perat a Demiurgo, in Deuteronomio faciens, sic ait: Attende cœlum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo. Rursum David adjutorium suum dicens a Domino fieri: Adjutorium, in-quit, meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Et Esaias confitetur a 'Deo, qui fecit cælum et terram et dominatur eorum, fieri sermones: Audi, inquit, cœlum, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Et iterum: Sic ait Dominus Deus qui fecit cœlum, et affixit illud; qui confirmavit terram, et quæ in ea sunt: et qui dat afflatum populo, qui est super eam, et spiritum his qui calcant illam. Rursum Dominus noster Jesus Christus eundem hunc Patrem suum confitetur, in eo quod dicit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ. Quem Patrem volunt nos audire hi, qui sunt Pandoræ perversissimi sophistæ? Utrum-ne Bythum, quem a semetipsis finxerunt; an Matrem eorum; an Unigenitum? An quem Marcionitæ, vel cæteri adinvenerunt Deum? (quem quidem non esse Deum, per multa demonstravimus) an, quod est verum, fabricatorem cæli et terræ ? quem et pro-phetæ prædicaverunt, quem et Christus suum Patrem confitetur, quem et lex annuntiat, dicens: Audi Israel! Dominus Deus 3 tuus Deus unus est. [p.148]
3
Ostensio quod per Moysem legisdatio sermones sint Christi. Expositio parabolæ Divitis et pauperis Lazari.
1. QUONIAM autem Moysi literæ verba sint Christi, ipse ait ad Judæos, quemadmodum Johannes in Evangelio commemoratus est: Si credidissetis Moysi, credidissetis et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius literis non creditis, neque meis sermonibus credetis. Manifestissime significans Moysi literas suos esse ser-mones. Ergo si Moysi, et reliquorum sine dubio prophetarum sermones ipsius sunt, quemadmodum demonstravimus. Et iterum ipse Dominus ostendit Abraham dixisse diviti de his omnibus, qui adhuc erant in vita: Si Moysi et prophetis non obediunt, nec si quis a mortuis resurgens ad illos eat, credent ei.
2. Non autem fabulam retulit nobis pauperis et divitis; sed primum quidem docuit neminem oportere deliciis uti, neque in secularibus oblectamentis et multis epulis degentes, servire suis voluptatibus, et oblivisci Deum. Erat enim, inquit, dives, qui ves-tiebatur purpuram et byssum, et delectabatur epulis splendidis. De talibus autem et per Esaiam dixit Spiritus: Cum citharis, et tym-panis, et psalteriis, et tibiis vinum bibunt: opera autem Dei non intuentur, et opera manuum ejus non considerant. Ne ergo in eandem pœnam cum his veniamus, finem eorum ostendit Dominus; simul significans, quod obedientes Moysi et prophetis crederent in eum quem ipsi prædicassent Dei Filium, qui resurrexit a mortuis, et vitam nobis donat, et demonstrat ex una substantia esse omnia, id est Abraham, et Moysem, et prophetas, etiam ipsum Do-minum qui resurrexit a mortuis, in quem credunt et multi qui sunt ex circumcisione, qui et Moysem et prophetas audiunt præ-dicantes adventum Filii Dei. Qui autem spernunt, ab altera substantia eos esse dicunt, neque primogenitum mortuorum sciunt; separatim Christum intelligentes, tamquam impassibilem perseve- [p.149] rantem, et separatim eum qui passus est Jesum. Non enim a Patre accipiunt cognoscere Filium, nec a Filio discunt Patrem, manifeste et sine paraboliseum Deum, qui est vere, docente.
4
Ostensio quoniam cælum quidem et terra transient, Dominus autem qui fecit ea, manet in æternum: et ipse Pater est Domini nostra.
1. Nz, inquit, juraveritis in totum, neque in cælum, quoniam thronus est Dei: neque in terram, quoniam scabellum est pedum ejus: neque per Hierusalem, quoniam civitas est magni regis. Hæc enim in fabricatorem manifeste dicta sunt, quemadmodum et Esaias ait: Cœlum mihi sedes est, terra suppedaneum pedum meorum. Et præter hunc alius non est Deus; cæterum a Domino neque Deus, neque magnus rex diceretur: hujusmodi enim nec comparationem, nec ullam recipit superlationem. Qui enim super se habet aliquem superiorem, et sub alterius potestate est, hic neque Deus neque magnus rex dici potest. Sed nec per ironiam quidem hæc dicta esse, poterunt dicere, cum convincantur ab ipsis dictis, quoniam in veritate dicta sunt. Etenim veritas erat ipse qui loquebatur, et vere vindicabat suam domum, proji-ciens ex ea nummularios, qui et emebant et vendebant, dicens eis : Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum. Et quam causam habuit hoc facere et dicere, et domum suam vindicare, si alterum Deum annuntiabat? sed ut ostenderet transgressores paternæ Legis; neque enim domum incusabat, neque legem reprehendebat, quam venerat adimplere; sed eos qui non bene utebantur domo, et eos qui legem transgrediebantur, arguebat. Et ideo Scribæ et Pha-risæi, qui cœperant a temporibus legis contemnere Deum, nec Verbum ejus receperunt, id est, non crediderunt Christo, de qui-bus Esaias ait: Principes tui indicto-audientes sunt, socii furum, [p.150] diligentes munera, sectantes retributionem, pupillis non judicantes, et judicium viduarum non attendentes. Et Hieremias autem similiter: Qui præsunt, inquit, populo meo, me nesciebant: filii insensati et imprudentes sunt, sapientes sunt in malefaciendo, bene autem facere non cognoverunt.
2. Quotquot autem timebant Deum, et solliciti erant circa legem ejus, ipsi accucurrerunt Christo, et salvati sunt omnes: Ite, enim inquit discipulis, ad oves quæ perierunt domus Israel. Et Samaritæ autem, inquit, cum mansisset Dominus apud eos biduo, multo plures crediderunt propter sermones ejus, et mulieri dicebant, Jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quoniam hic est vere Salvator mundi. Et Paulus autem ait: Et sic omnis Israel salvabitur. Sed et legem pædagogum nostrum in 2 Christum Jesum dixit. Non ergo quorundam infidelitatem legi adscribant: non enim lex prohibebat eos credere in Filium Dei, sed et adhortabatur, dicens, non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum, qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno martyrii exaltatur a terra, et 'omnia trahit ad se, et vivificat mortuos.
3. Quoniam malignantes dicunt: si enim cælum thronus Dei est, et terra suppedaneum ejus, dictum est autem præterire cœlum et terram, hisque prætereuntibus soportere etiam hunc Deum, qui super sedeat, præterire; et ideo non hunc esse Deum qui sit super omnia; primo quidem nesciunt quid sit cœlum thronus, et terra suppedarteum. Nec enim sciunt quid sit Deus, sed putant eum more hominis sedere, et contineri, non autem conti- [p.151] nere. Sed et præteritionem cæli et terræ ignorant; Paulus autem non ignoravit, dicens: Præterit enim figura hujus mundi. Deinde quæstionem ipsorum solvit David. Figura enim hujus mundi prætereunte, non solum Deum ait perseverare, sed et servos ejus, in centesimo primo psalmo dicens ita: Initio terram tu fundasti Domine, et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt; tu autem perseverabis, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut cooperimentum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem³ es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum inhabitabunt, et semen eorum in æternum dirigetur; manifeste ostendens quæ sint quæ prætereunt, et quis est qui semper perseverat, Deus cum servis suis. Et Esaias autem similiter: Allevate, inquit, oculos vestros in cælum, et attendite in terram deorsum, quoniam cælum sicut fumus confirmatum est, terra autem sicut vestimentum vete-rascet: qui autem inhabitant in eis, quemadmodum hæc, morientur. Salutare autem meum in æternum erit, justitia autem mea non deficiet.
5
Quare derelicta est Hierosolyma.
ADHUC et de Hierusalem, et de Domino audent dicere, quo-niam si esset magni Regis civitas, non derelinqueretur. Simile autem est, si quis diceret, quoniam si esset stipula conditio Dei, nunquam a frumento derelinqueretur: et sarmenta vineæ, si a Deo facta essent, nunquam a botris destituta abscinderentur. Quemadmodum autem hæc non propter se principaliter facta sunt, sed propter crescentem in eis fructum, quo maturo facto et ablato, derelinquuntur, et e medio auferuntur quæ jam non sunt utilia ad fructificationem: sic et Hierosolyma, quæ jugum in se servitutis [p.152] portaverat, in quo domitus est homo, qui antea non subjiciebatur Deo cum mors regnabat, et domitus habilis factus est ad libertatem, adveniente fructu libertatis, et aucto et demesso et in horreum recepto, et 'apportatis ab ea his qui fructificare possunt, et in omni [1] mundo disseminatis. Quemadmodum Esaias ait: Filii Jacob germinabunt, et florist Israel, et fructu ejus adimplebitur universa terra. In universa enim terra fructu disseminato, merito derelicta est, et de medio ablata est, quæ aliquando quidem fructificaverat bene: ex ipsa enim secundum carnem Christus fructificatus est, et Apostoli; nunc autem jam utilis non est ad fructificationem. Quæcunque enim temporale initium habent, necesse est ea et finem habere temporalem.
6
Ostensio quod temporalis lex data sit : Quæ causa est quod cælum et terra transient.
QUONIAM igitur a Moyse lex inchoavit, consequenter in Johannem desivit, ad impletionem ejus advenerat Christus: et propter hoc Lex et Prophetæ apud eos usque ad Johannem. Et Hierusalem itaque 'inchoans a David, et adimplens tempora sua, legisdationis finem oportuit habere, manifestato novo Testamento; [p.153] [2] omnia enim mensura et ordine Deus facit, et nihil non mensum apud eum, quoniam nec incompositum. Et bene, qui dixit ipsum immensum Patrem in Filio mensuratum: mensura enim Patris Filius, quoniam et capit eum. Quoniam autem temporalis erat illorum administratio, Esaias ait; Derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et velut custodiarium in cucumerario. Quando autem hæc derelinquentur? Nonne cum fructus aufertur, et de-relinquentur folia sola quæ jam fructificare non possunt? Et quid de Hierusalem dicimus, quandoquidem et figuram mundi universi oporteat præterire, adveniente tempore præteritionis ipsius, ut fructus quidem in horreum colligatur, paleæ autem derelictæ comburantur? Dies enim Domini quasi clibanus ardens, et erunt stipula omnes peccatores, qui faciunt injusta, et comburet eos dies veniens.
7
Ostensio quoniam Christus est, qui superinducit diem velut clibanum ardentem.
Quis est autem hic Dominus, qui talem importat diem, Jo-hannes Baptisator significat, dicens de Christo: Ipse vos bapti-sabit in Spiritu sancto et igni; palam habens in manu ejus ad emundandam aream suam, et fructum congregabit in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Non ergo alius est, qui [p.154] frumentum facit, et alius qui paleas; sed unus et idem, et judicans ea, id est separans. Sed frumentum quidem et paleæ, inanimalia et irrationabilia exsistentia, naturaliter talia facta sunt: homo vero rationabilis, et secundum hoc ¹ similis Deo, liber in arbitrio factus et suæ potestatis, ipse sibi causa est ut aliquando quidem frumentum aliquando autem palea fiat. Quapropter et juste condemnabitur, quoniam rationabilis factus amisit veram rationem, et irrationabiliter vivens, adversatus est justitiæ Dei, tradens se omni terreno spiritui, et omnibus serviens voluptatibus; quem-- admodum propheta ait: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
8
Ostensio eundem Deum et præsentia et æterna fecisse.
Unus igitur et idem Deus, qui plicat cœlum quemadmodum librum, et renovat faciem terræ: qui temporalia fecit propter hominem, ut maturescens in eis fructificet immortalitatem, et qui æterna superducit propter suam benignitatem, ut ostendat sæculis supervenientibus inenarrabiles divitias benignitatis sucæ: qui a Lege et prophetis annuntiatus est, quem Christus suum Patrem con-fessus est. Ipse est autem fabricator; et ipse est qui super omnia est Deus, quemadmodum Esaias ait: Ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut cognoscatis, et credatis, et in-telligatis, quia ego sum. Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Ego Deus, et non est absque me salvans. Annuntiavi, et salvavi. Et iterum: Ego sum Deus primus, et super ventura ego sum. Neque enim varie, neque elate, neque glorians dicit hæc : sed quoniam impossibile erat sine Deo discere Deum, per Verbum [p.155] suum docet homines scire Deum. His igitur qui nesciunt hæc, et propter hoc alterum advenisse putant Patrem, juste quis dicit: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
9
Quemadmodum Dominus eum qui de rubo locutus est ad Moysem confitetur esse Deum viventium.
1. DOMINUS enim noster et magister in ea responsione, quam habuit ad Sadducæos, qui dicunt resurrectionem non esse, et propter hoc inhonorantes Deum atque Legi detrahentes, et resurrectionem ostendit et Deum manifestavit, dicens eis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. De resurrectione enim, inquit, mortuorum non legistis quid dictum est a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? et adjecit: Non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim ei vivunt. Per hæc utique manifestum fecit, quoniam is qui de rubo locutus est Moysi, et manifestavit se esse Deum patrum, hic est viven-tium Deus. Quis enim est vivorum Deus, nisi qui est Deus, et super quem alius non est Deus? Quem et Daniel propheta, cum dixisset ei Cyrus rex Persarum, Quare non adoras Bel? annun-tiavit, dicens: Quoniam non colo idola manufacta, sed vivum Deoum, qui constituit cælum et terram, et habet omnis carnis dominationem. Iterum dixit: Dominum Deum meum adorabo, quoniam hic est Deus vivus.
2. Qui igitur a prophetis adorabatur Deus vivus, hic est vivorum Deus, et Verbum ejus, qui et locutus est Moysi, qui et Sadducæos redarguit, qui et resurrectionem donavit: utraque his qui cæcutiunt ostendens, id est, resurrectionem et Deum. Si enim Deus mortuorum non est, sed vivorum, hic autem dormientium patrum Deus dictus est, indubitate vivunt Deo, et non perierunt, [p.156] cum sint filii resurrectionis. Resurrectio autem ipse Domi-nus noster est, quemadmodum ipse ait: Ego sum resurrectio et - vita. Patres autem, ejus filii; dictum est enim a propheta: Pro patribus tuis facti sunt tibi filii tui. Ipse igitur Christus cum Patre vivorum est Deus, qui locutus est Moysi, qui et patribus manifestatus est.
10
Quoniam Abraham vidit Christum ; Quoniam una est et eadem Abrahæ fides, et nostra.
.[3]
1. Er hoc ipsum docens dicebat Judæis: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est. Quid enim? Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad jus-titiam; primum quidem, quoniam ipse est factor cæli et terræ, solus Deus: deinde autem, quoniam faciet semen ejus quasi stellas cœli. Hoc est quod a Paulo dicitur: Quemadmodum lu-minaria in mundo. Juste igitur derelinquens terrenam cogna-tionem omnem, sequebatur Verbum Dei; cum Verbo peregri-nans, ut cum Verbo moraretur. Juste autem et Apostoli, ex Abraham genus habentes, derelinquentes naviculam et patrem, sequebantur Verbum Dei. Juste autem et nos, eandem fidem acci- [p.157] [4] pientes quam habuit Abraham, tollentes crucem, quemadmodum ligna Isaac, sequimur eum. In Abraham enim prædidicerat et assuetus fuerat homo sequi Verbum Dei. Etenim Abraham secundum fidem suam secutus præceptum verbi Dei, prono animo unigenitum et dilectum filium suum concessit sacrificium Deo; ut et Deus beneplacitum habeat, pro universo semine ejus dilectum et unigenitum filium suum præstare sacrificium in nostram re-demtionem.
2. Propheta ergo cum esset Abraham, et videret in Spiritu diem adventus Domini, et passionis dispositionem, per quem ipse quoque et omnes, qui, similiter ut ipse credidit, credunt Deo, salvari inciperent, exultavit vehementer. Non incognitus igitur erat Dominus Abrahæ, cujus diem concupivit videre: sed neque Pater Domini; didicerat enim a Verbo Domini, et credidit ei: quapropter et deputatum est ei ad justitiam a Domino. Fides enim quæ est ad Deum justificat hominem: et propter hoc dicebat: Extendam manum meam ad Deum altissimum, qui con-stituit cælum et terram. Hæc autem omnia conantur evertere illi qui sunt male sententiæ, ob unum dictum, quod quidem apud eos non bene intellectum est. [p.158]
11
Quid est quod nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et per quot occasiones revelat Filius Patrem.
1. DOMINUS enim ostendens semetipsum discipulis, quoniam ipse est Verbum, qui agnitionem Patris facit, et exprobrans Judæis putantibus se habere Deum, cum et frustrentur Verbum ejus, per quem cognoscitur Deus, dicebat: Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quis cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Sic et Matthæus posuit, et Lucas similiter, et Marcus idem ipsum: Johannes enim præterit locum hunc. Hi autem qui peritiores Apostolis volunt esse, sic describunt: Nemoо cognovit Patrem nisi Filius, nec Filium nisi Pater, et cui voluerit Filius revelare; et interpretantur, quasi a nullo cognitus sit verus Deus ante Domini nostri adventum: et eum Deum qui a prophetis sit annuntiatus, dicunt non esse Patrem Christi. Si autem Christus tunc inchoavit esse, quando et secundum hominem ad-ventum suum egit, et a temporibus Tiberii Cæsaris commemo-ratus est Pater providere hominibus, et non semper Verbum ejus una cum plasmate fuisse ostendebatur; nec tune quidem oportuit alterum Deum annuntiari, sed causas tantæ incuriæ et negligentiæ ejus inquiri. Nullam enim oportet quæstionem talem esse, et tan-tum invalescere, ut et Deum quidem mutet, et eam quæ est erga fabricatorem, qui nos alit per suam conditionem, fidem nostram evacuet. Sicut enim in Filium fidem nostram dirigimus, sic et in Patrem dilectionem firmam et immobilem habere debemus. [5]
2. Et bene Justinus in eo libro qui est ad Marcionem ait: [p.159] [6] Quoniam ipsi quoque Domino non credidissem, alterum Deum an-nuntianti, præter fabricatorem et factorem et nutritorem nostrum. Sed quoniam ab uno Deo, qui et hunc mundum fecit, et nos plas-mavit, et omnia continet et administrat, unigenitus Filius venit ad nos, suum plasma in semetipsum recapitulans, firma est mea ad eum fides, et immobilis erga Patrem dilectio, utraque Deo nobis præ-bente. Neque enim Patrem cognoscere quis potest, nisi Verbo Dei, id est, nisi Filio revelante; neque Filium, nisi Patris bene-placito. Bonum autem placitum Patris Filius perficit: mittit enim Pater; mittitur autem et venit Filius. Et Patrem quidem in-visibilem et 'indeterminabilem, quantum ad nos est, cognoscit suum ipsius Verbum, et cum sit inenarrabilis, ipse enarrat eum nobis: rursum autem Verbum suum solus cognoscit Pater: utraque au-tem hæc sic se habere manifestavit Dominus. Et propter hoc Filius revelat agnitionem Patris per suam manifestationem. Agnitio enim Patris est Filii manifestatio: omnia enim per Ver-bum manifestantur. Ut ergo cognosceremus quoniam qui advenit Filius, ipse est qui agnitionem Patris facit credentibus sibi, dice-bat discipulis: Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et quibuscunque Filius revelaverit; docens semetipsum et Patrem sicut est, ut alterum non recipiamus Patrem, nisi eum qui a Filio revelatur.
3. Hic autem est fabricator cæli et terræ, quemadmodum ex sermonibus ejus ostenditur; et non is qui a Marcione, vel a Va-lentino, aut a Basilide, aut a Carpocrate, aut Simone, aut reliquis falso cognominatis Gnosticis adinventus est falsus Pater. Nemo enim illorum Filius fuit Dei, sed Christus Jesus Dominus noster, adversus quem et 'contrariam exercent disciplinam, incognitum Deum audentes annuntiare. Debent autem in semetipsos audire: quemadmodum enim incognitus, qui ab ipsis cognoscitur? quod-cunque enim vel a paucis cognoscitur, non est incognitum. Do-minus autem non in totum non posse cognosci et Patrem et Filium dixit: cæterum supervacuus fuisset adventus ejus. Quid enim huc veniebat? an uti diceret nobis: Nolite quærere Deum ; [p.160] incognitus est enim, et non invenietis eum: quemadmodum et Christum Æonibus eorum dixisse mentiuntur hi qui sunt a Valentino? [7] Sed hoc quidem vanum est. Edocuit autem Dominus, quoniam Deum scire nemo potest, nisi Deo docente, hoc est, sine Deo non cognosci Deum: hoc ipsum autem cognosci eum, volun-tatem esse Patris. Cognoscunt enim eum quibuscunque revela-verit Filius. Et ad hoc Filium revelavit Pater, ut per eum om-nibus manifestetur, et eos quidem qui credunt ei justi, in incor-ruptelam et in æternum refrigerium recipiat; credere autem ei, est facere ejus voluntatem; eos autem qui non credunt, et propter hoc fugiunt lumen ejus, in tenebras quas ipsi sibi elegerunt juste recludet. Omnibus igitur revelavit se Pater, omnibus Verbuın suum visibile faciens: et rursus Verbum omnibus ostendebat Patrem et Filium, cum ab omnibus videretur. Et ideo justum judicium Dei super omnes qui similiter quidem viderunt, non autem similiter crediderunt. 4. Etenim per ipsam conditionem revelat Verbum conditorem Deum, et per mundum fabricatorem mundi Dominum, et per plasma eum qui plasmaverit artificem, et per Filium eum Patrem qui generaverit Filium: et hæc omnes similiter quidem collo-quuntur, non autem similiter credunt. Sed per Legem et pro-phetas similiter Verbum et semetipsum et Patrem prædicabat: et audivit quidem universus populus similiter; non similiter autem omnes crediderunt. Et per ipsum Verbum "visibilem et palpa-bilem factum, Pater ostendebatur, etiamsi non omnes similiter credebant ei; sed omnes viderunt in Filio Patrem: invisibile [p.161] etenim Filii Pater, visibile autem Patris Filius. Et propter hoc omnes Christum 'loquebantur præsente eo, et Deum nominabant. Sed et dæmones videntes Filium, dicebant: Scimus te qui es, Sanctus Dei. Et tentans Diabolus, videns eum, dicebat: Si tu es Filius Dei; omnibus quidem videntibus et loquentibus Filium et Patrem, non autem omnibus credentibus.
5. Oportebat enim veritatem ab omnibus accipere testimo-nium, et esse judicium in salutem quidem credentium, in condemnationem autem non credentium, ut omnes juste judicentur, et ea quæ est in Patrem et Filium fides, ab omnibus comprobetur, id est, ab omnibus confirmetur ab omnibus accipiens testimo-nium, et a domesticis quoniam et amici; et ab extraneis quo-niam et inimici. Illa est enim vera et sine contradictione probatio, quæ etiam ab adversariis ipsis singula testificationis profert: in ipsa quidem manifesta sua visione convictis de præsenti negotio, et testificantibus, et signantibus; postea vero ad inimicitiam erumpentibus, et accusantibus, et volentibus non esse verum suum testimonium. Non ergo alius erat qui cognoscebatur, et alius qui dicebat: Nemo cognoscit Patrem; sed unus et idem, omnia subji-ciente ei Patre, et ab omnibus accipiens testimonium, quoniam vere homo, et quoniam vere Deus, a Patre, a Spiritu, ab angelis, ab ipsa conditione, ab hominibus, et ab apostaticis spiritibus, et dæmoniis, et ab inimico, et novissime ab ipsa morte. Omnia autem Filius administrans Patri, perficit ab initio usque ad finem, et sine illo nemo potest cognoscere Deum. Agnitio enim Patris Filius; agnitio autem Filii in Patre, et per Filium revelata: et propter hoc Dominus dicebat: Nemo cognoscit Filium, [p.162] nisi Pater: neque Patrem, nisi Filius, et quibuscunque Filius revelaverit. Revelaverit enim, non solum in futurum dictum est, quasi tunc inceperit Verbum manifestare Patrem, cum de Maria natus; sed communiter per totum tempus positum est. Ab initio enim assistens Filius suo plasmati, revelat omnibus Patrem, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult Pater: et propter hoc in omnibus, et per omnia unus Deus Pater, et unum Verbum, et & unus Filius, et unus Spiritus, et una salus omnibus credentibus in eum.
12
Quemadmodum Abraham a Verbo doctus est.
Er Abraham ergo a Verbo cognoscens Patrem, qui fecit cœlum et terram, hunc Deum confitebatur: et doctus repræsen-tatione, quod inter homines homo futurus esset Filius Dei, per cujus adventum semen ejus erat futurum quasi stellæ cæli, concu-pivit eam diem videre, uti et ipse complecteretur Christum : et per spiritum prophetiæ eam videns exultavit. Propter quod et Simeon ex semine ejus reimplebat gratulationem patriarchæ, et dicebat : Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace; quoniam viderunt [p.163] oculi mei salutare tuum, quod parasti 'in facie omnium populorum: lumen in revelationem oculorum; et gloriam populi Israel. Et angeli autem gratulationem magnam vigilantibus nocte pastoribus enuntiaverunt. Sed et Maria ait: Magnificat anima mea Domi-num, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo: descendente quidem exultatione Abrahæ in eos qui erant ex semine ejus, vigi-lantes et videntes Christum, et credentes ei; reciproca autem rursus et regrediente exultatione a filiis in Abraham, qui et concu-pierat diem adventus Christi videre. Bene igitur Dominus noster testimonium reddebat ei, dicens: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est.
13
Quemadmodum promissionem quam promisit Deus Abrahæ, Christus perfecit.
Non enim tantum propter Abraham hæc dixit: sed et ut ostenderet quoniam omnes qui ab initio cognitum habuerunt Deum, et adventum Christi prophetaverunt, revelationem acce-perunt ab ipso Filio; qui et in novissimis temporibus visibilis et passibilis factus est, et cum humano genere locutus est, uti ex lapidibus excitaret filios Abrahæ, et adimpleret repromissionem, quam promiserat illi Deus, et faceret semen ejus tanquam stellas cœli, quemadmodum ait Johannes Baptista: Potens est enim Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Hoc autem fecit Jesus, a lapidum religione extrahens nos, et a 'duris et infructuosis cogitationibus transferens nos, et similem Abrahæ fidem in nobis constituens. Quemadmodum et Paulus testificatur, dicens, nos esse filios Abrahæ secundum similitudinem fidei, et repromissionem hæreditatis. Unus igitur et idem Deus, qui advocavit Abraham et repromissionem ei dedit. Hic est autem fabricator, qui et per Christum præparat luminaria in mundo, eos qui ex gentibus cre-dunt. Vos autem, inquit, estis lumen mundi, hoc est, quasi stellæ cœli. Hunc ergo recte ostendimus a nemine cognosci, nisi a Filio, et quibuscunque Filius revelaverit. Revelat autem omnibus