Contextus eventuum anni 1054

Epistola Petrus misericordia Dei patriarsha Theopolis magnæ Antiochia ad Dominicum Gradensem

~1053
This text is available in other languages:

Venerando coangelico domino et spirituali nostro fratri, sanctissimo archiepiscopo Gradensi, seu Aquileiæ, Petrus misericordia Dei patriarsha Theopolis magnæ Antiochia.

1

Multa nos lætitia, ingentique gaudio spiritus affecerunt sacre litteræ tuæ, sacratissime ac Deo charissime spiritualis frater et venerande domine. Revera quippe non mediocriter exsultavimus, ex ipsis deprehendentes sinceritatem tuæ in Christo dilectionis, orthodoxamique sententiam tui erga Deum amoris: licet doctrina de azymis, non par-vam visa sit habere differentiam, utpote traditioni nostræ sanctissimæ catholicæ Ecclesiæ contraria: qua de re fusius postea, Deo adjuvante, dicemus, tuis fulti sacris precibus. Porro rubore nos suffudisti, homo Dei, dum magnis mediocritatem no-stram effers laudibus; quarum nullius nobis con-scii, erubescimus, mihi crede. Neque enim aliud in nobis agnoscimus, nisi id unum, quod sumuś Christiani orthodoxi; exigui inter Dei pontifices, minimi omnium, ac servi servorum Domini nostri Jesu Christi. Erimus autem forsan tales, quales nos esse attestata est epistola tua, si tuas erga Deum pro nobis preces auxeris.

2

Complectebantur honorandæ litteræ tuæ in Deum charitatis, de sanctissima Ecclesia cui præes, quod summus apostoloruin Petrus, eam in-stituerit, tradideritque sancto apostolo et evangeli-stæ Marco; ex quo illius antistes in ordinem ac honorem patriarchæ evectus sit, ut potestatem et principatum obtineat per doctrinam, atque in Ro-manis conventibus a dextris heati pape consideat; quodque facile possis, hoc est antiquis multisque actis, ostendere, scilicet sedem tuam a sancto l'e-tro sortitam esse specialem patriarchatus appella-tionem; quodque oporteat ut ego litteras tuas tan-quam patriarchæ suscipiam, ac de fide per litteras tecum colloquar.

3

Al, mea tenuitas, sacratissime spiritalis fra-ter, non modo ut patriarchæ, sed ut apostolis pa-ris, magnique pontificis Dei, litteras tuas recepit et amplexa est cum honore convenienti. Verum a puero ad senectutem usque sacris innutritus litte. ris, earumque lectioni vacans assidue, nunquam ullibi ab ullo didici, vel audivi usque ad hunc diem, præsulem Aquileie seu Venetiarum, nomi. nari patriarcham. Quinque enim in universo orbe ex divinæ gratie dispensatione patriarchæ sunt, Romanus, Constantinopolitanus, Antiochenus, et Hierosolymitanus. Sed nec corum unusquisque proprie nuncupatur patriarcha, sed abusive. Pro-clamantur autem, pontifex Romæ, papa; Constan-tinopolis, archiepiscopus; Alexandriæ, papa; Hie-rosolymorum, archiepiscopus; solus vero Antio-chiæ, peculiariter sortitus est, ut patriarcha audi-ret atque diceretur. Idque inveniet, si diligenter scrutata fuerit charitas tua, in omui scriptura pro-fessum.

4

Porro attende ad id quod dico. Hominis cor-pus ab uno regitur capite: in en autem membra sunt multa; quæ omnia a solis quinque gubernan-tur sensibus; sunt vero sensus: visus, odoratus, auditus, gustus et tactus. Iterum et corpus Christi, fidelium, inquam, Ecclesial, in diversis gentibus, velut membris, coaptatum, atque tanquam a quin-que sensibus, a dictis magnis sedibus adıministra-tum, per unum regitur caput, ipsum Christum. Et quemadinodum præter quinque sensus, alius sensus non exstat: ita nec præter quinque patriar-chas, alium patriarcham esse quisquam concedet. Itaque ab istis quinque sedibus, quæ vicem gerunt sensuum in Christi corpore, cuncta membra, seu omnes patriæ gentium, ac per loca dispersi epi-scopatus disponuntur, et Deo decenter diriguntur, velut in uno capite, Christo vero Deo nostro, per rectam unamque fidem apte coagmentati, et ab illo ducti.

5

Si vero ex eo quod sedes ad dexteram bea-tissimi papæ, confirimas.te, sicut scripsisti, vocari patriarchain, hoc quoque admittimus. Sed audi quo pacto. Episcopos et pontifices, appellare Pa-tres fidelis novit sermo; in unaquaque autem synodo eos qui primum locum tenent, exarchos et protothronos ac proedros consuevit nominare. Juxta quam utique rationem, convenit te patriar-cham vocari, ut qui primas Romanæ synodi partes feras: quemadmodum et apud nos primus disco-norum nuncupatur archidiaconus. Quo enim alio modo sextum introducere poterimus patriarcham, non exstante, juxta quod jam dictum est, sexto sensu in corpore? Idque cum multæ magnæque in mundo sint, diœcesim tuam superantes, provinciæ ac regiones, a metropolitanis et archiepiscopis temperatæ et ad cultum Dei deductæ. Reputa namque, quanto regione tua major sit Bulgaria; quanto iterum hac amplior Babylon magna, et Romagyris, ive Chorosan, mecnon relique Orien-tis provincia, ad quas a nobis mittuntur archie-piscopi et catholici, qui ordinant in illis partibus Metropolitanos quibus subsunt multi episcopi: at-tamen nullus eorum unquam appellatus est pa-triarcha. Verum de his hactenus.

6

Disserebat etiam epistola sanctitatis tuæ de sanctissimo beatissimoque patriarcha Constanti-nopolis, quod a Deo honoratam Ecclesiam Roma-nam contemnat, accuset, infamet, propter azyma, quæ in igura Dominici corporis ex more vos per-cipientes, creditis sanctificari; quodque propterea per eumdem abalienemini a recta et inculpata fide ipsoque venerabili pretiosoque Dominico corpore, abscissi a catholica Ecclesia; cujus taine; regulam sectati, cum universis per Occidentem Eclesiis, tanquam caput corpus cum omni subjecti ine se-quamini. Adjiciebatur in litteris tuis, os con-trarium veteri apostolorum doctrinæ facere, qui azymorum traditionem, non tantum ab ipsis apo-stolis, sed et ab ipso Domino Christo acceperimus: non ignorantes quod incruentum ex fermentato pane sacrificium agnoverint cuncti in Oriente co-lebres Patres, qui cum vita tum sermone incla-ruerunt, totumque orbem erudierunt doctrina sua. Præterea, vos hoc sacrificium sanctum existimare, ut et illud quod ex azymis conficitur, ac fer-mentatum quidem panem reputare loco ejus qui pro nobis factus est homo perfectus, utpote qui sit etiam Deus perfectus; mysteriorum autem per azyma celebrationem habere pro pura et impassi-bili Del Verbi incarnatione.

7

Hæc scriptura tua declarante, respondemus tuæ secundum Deum prudentiæ ac dilectioni: Non adeo præfracte, ac scripsisti, sanctissimus pa-triarcha Constantinopolitanus, vestram existima-tionem invadit, vosque appellat cacodoxos seu malæ sententiæ homines, abscinditque a sancia catholica Ecclesia: sed probe cognoscens ortho-doxos esse, idemque nobiscum sentire circa so-lidam theologiam vivifice et consubstantialis sanctæ Trinitatis, necnon circa incarnationem Domini, Dei, Servatorisque nostri Jesu Christi: in uno autem solo hoc claudicare, nimirum in azymorum oblatione, graviter fert, dolet, indignatur, quod non in sacra mystagogia, secundum sanctæ Eccle-siæ traditionem idem sentientes, sequamini qua-tuor sacros patriarchas, nec in perfecto pane in-cruentum consecretis sacrificium, sicut qui ab initio spectatores et ministri fuerunt sermonis tradiderunt nobis.

8

Nam participem esse azymorum, est partici-pem fleri veteris sacrificii, non autem Novi Testa-muti. Neque enim azymum sumeus Dominus, gra-tias egit, fregit, deditque discipulis; sed panem, ut quatuor evangelistæ una voce unoque sensu confirmaverunt, testaturque Apostolus Paulus, his verbis: Ego accepi a Domino quod el tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocle tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis frangetur hoc facite in meam comme-morationem, et quæ sequuntur. Aç azyma quidem sancita sunt Hebræis ad commemorationem cele-ris ex Ægypto fuge; ut recordati mirabilium quæ erga eos ediderat Deus, persisterent in mandatis ejus, nec unquam obliviscerentur opera illius atque beneficia. Panis vero per antefermentum perfectus, qui ex consecratione commutatur in Immaculatum corpus Domini et Servatoris nostri Jesu Christi, ad memoriam datus est economia seu dispensationis ejus in carne faciæ. Quoties-cunque enim, inquit, manducabilis panem hunc, et calicem hunc bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Iterumque Paulus dicit: Caliz be-nedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Omnes enim de uno pane participamus.

9

Animadverte, sacratissime spiritualis frater, ubique panis prædicatur corpus Domini, propter perfectionem ac integritatem; non vero azymum. Azymum enim, mortuum est et inanimum, ac om-nino Imperfectum. At fermentum in massam farinæ Injectum, ei it tanquam anima et constitutio. Que modo autem non absurdumi est, id quod im-perfectum, mortuum, inanimum est, in viventem ca vivificam carnem Domini Servatorisque nostri Jesu Christi excipi per cos qui in ipsum credunt? Non ergo ita, fratres, in magna hac re, periculose vos geratis; neque vestram quærentes stabi-Hire opinionem, male desideretis vincere; sed hic locus est ut vinci bene patiamhii; quia persuasio hæc non est ex eo qui vocat nos, inquit Apostolus. Nam si adhuc azyma percipimus, liquet nos adhuc sub umbra Mosaicæ legis degere, et in Judaica mensa manducare, non vero comedere Dei ratio-nalem ac viventem carnem, uobisque qui credi-dimus supersubstantialem atque consubstantialem. Quod si credimus edere carném vivam Christi, qui perfectus est in divinitate et humanitate quid commune animatæ ac viventi carui Dei, cum ina-nimatis mortuisque azymis? Azymum scilicet nou est panis, quia non est integrum ac in se per-fectum, sed mancum et semiperfectum, indigens-que complemento fermenti. Panis autem est in-teger, absolutús, perfectus, plenissimus.

10

Jam intellige, attendendo distributioni serino-nis, vir intelligentissime: In azymis nulla est vi-talis virtus, cum sint mortua, uti diximus; In pane autem, seu corpore Christi, tria sunt quæ vivunt vitamque præbent sumentibus, nempe Spi-ritus, aqua, sanguis: quemadmodum doctrina huic testimonium confert is qui supra pectus re cubuit, Joannes, ita loquens, per revelationem: Spiritus, aqua et sanguis: et hitres unum sunt; videlicet corpus Christi. Quod et tempore Domi-nice crucifixionis patuit, quando aqua et sanguis ex impolluto ejus latere eluxerunt, ubi per lan-ceam perforata fuisset ipsius caro; vivens vero sanctus Spiritus, mansit in deificata carne illius, quam fideles comedentes in eo pane qui per Spi-ritum sanctum mutatus est in carnem Christi, vivimus in eo, ut qui viventem ac deificatam carnem manducemus.

11

Non enim amplius sumus sub lege, ut et azymun fermentum offeramus sed sub gratia. Nam sumus nova creatura in Christo, quando-quidem velera transierunt, uti Paulus clamat, et facta sunt omnia nova . Qui autem azyma edere volunt, cur non etiam circumciduntur? quoniam et Christus circumcisus fuit. Sabbatum quoque juxta antiquam traditionem, quare non servant? Et audi quid Paulus ad Galatasś dicat: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si cirumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem, rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis implendæ. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini; a gratia excidistis. Nos enim Spiritu, ex fide, spem justitiæ exspectamus. Sed hæc quidem Paulus. Ego vero nonnihil e dicto immutans, extulerim convenienter: Si azyma man-ducetis, Christus vobis nihil proderit; quonian bæc lege tradita sunt in recordationem fugæ ex Ægypto, non autem salutaris Passionis.

12

Sed heu! quid loquar? Benedictus Deus, lacrymæ mihi oboriuntur, quoties cogito vos se-cundum omnia quæ Deus comprobat, firmiter vi-vere, Christi nomen operibus ipsis glorificare, iterque longuin ac laboriosum suscipere, ab ex-tremitate orbis petentes Hierosolyman, ad vivifici sepulcri adorationen: in uno autem hoc offendi-culum et scandalum sanctis Dei Ecclesiis emci, quod videlicet unius Ecclesiæ præses, nimirum beatissimus papa Romæ, nolit cum cæteris pa-triarchis circa inysteriorum celebrationem consen-tire ac convenire, solusque erga alios contumax propriam nitatur confirmare sententiam.

13

Ut autem omne aliud omittam argumentum, Suterim possum in Christo ostendere, modo pla- cide audieris, quod quando cœnavit Dominus cum discipulis, ad vesperam magnæ quintæ feriæ, non- dum præparatum fuerat azynum, quandoquidem magna Parasceve, in quam decimaquarta lunæ coincidebat, llebræi sacrificaturi erant Pascha. Atque hic attende mihi, dimissa omni contentionis instantia, necnon vana anticipatione. Non enim vincere desideramus; sed adjungere nobis fratres, quorum. separatione convellimur. Ait Joannes, evangelista ac theologus, qui in cœna recubuit supra pectus Domini nostri Jesu Christi; et quis e discipulis alius tide dignior fuerit? Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus, ai transeat ex hoc mundo ad Patrem; cum dilexis- set suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et cæna facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes; sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a cœna, et sequentia.

14

Per id quod ait dilectus Discipulus: Ante diem festum Pasche; et, Cana facta, aperte ostendit, quinta feria non exstitisse Pascha. Verum dispensatio quædam facta est, ut quia noete illa prodendus erat, discipulis traderet divinæ mysta-gogiæ sacramentum. Quapropter dixit: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare robiscum. Adeo ut hinc pateat, nondum tunc, quemadmodum dixi, præparatum fuisse azymum, sed quod appositum fuit exstitisse panem. Nam ante festum Paschæ, cœna contigit; in qua eum panen fregit, deditque discipulis, aiens: Accipite, manducate. Et hoc ite-rum testatur idem dilectus, per hæc verba: Ad-ducunt Jesum a Caipha in prætorium; erat autem mane; el ipsi non introierunt in pratorium, ut non conluminarentur, sed ut manducarent Pascha.

15

Rursusque idem in alio capite dicit: Judæi ergo, ut non remanerent in cruce corpora Sabbato, quoniam Parasceve eral, erat enim magnus dies ille Sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur corum. crura, el tollerentur. Quantum apparet, rursus antequam peragerent Pascha inter vespertina tem- pora, nimirum Parasceves, vespera, in qua azymo- rum incipiebat festum, accesserunt ad Pilatum, et postulaverunt ut de cruce tollerentur corpora: ne forte, ut videtur, in festo suo homicidæ esse con- spicerentur. Diligenter ergo attende, quod ante Pascha atque Azyma cena peracta fuerit. Nondum quippe erat azymum ea vespera, qua cœnavit cum discipulis Salvator; sed quod appositum est, panis fuit, quem coin fregisset dedit eis, dicens: Пос facite in meam commemorationem.

16

Et non semel tantum parem-vocavit, imo sæpe. Nec solus ille ita loquitur, verum reliqui etiam evangelistæ. Matthæus quidem ait: Cænan-tibus autem eis, accepil Jesus panem; cernis, panem quoque iste appellat: Et benedixit, ac fregit, dedit-que discipulis suis, et ait: Accipite, comedite. Pari modo eadem Marcus profert, ac reliqui. Neque ullibi per cos azymum memoratur. Quia porro oportebat Christum pati catem legalis Paschatis die, qua agnus a Judæis mactabatur, et celebrau-dum fuit Pascha a Deicidis, die Parasceves, in quam tunc accidit ut etiam decima quarta lunæ ad primum mensem anno 5534 incideret (erat enim cyclus decimus octavus solis, lunæ quintus); ne forte proditione præventus, non posset discipulis proprium Pascha tradere; recumbens in cœna, ad vesperam quinta feriæ, postquam coenasser, acce-pto pane et fracto, apostolis tradidit mysterium Novi Testamenti, nocte quintæ ejusdem, qua per Judam traditus est, quemadmodum refert Scriptura.

17

Sed quid etiam eloquitur Lucas? Et accepto pane, gratias egit, et fregit. Ecce Lucas pariter Christum dixit accepisse panem, non azymam. Non enim jam tunc temporis aderat, cum esset quinta dies. Si quidem per quintam illam decima tertia luna occurrebat adhuc, nec azymum compa-rebat, quod nondum panis sublatio contigisset. Nam lege præceptum fuit ut Azyma decima quinta luna fierent, at decima quarta duntaxat agnus ma-ctaretur. Unde decimam quartam quidem primi mensis lunæ, lex Pascha nuncupat, decimam quin tam vero nominat primam Azymorum et Sabba-tum. [Heu dementiam illitterati!] Neque erant Azyma per illam quintam feriam, quandoquidem luna decimum tertium agebat diem. Scilicet solem-nis mos erat, decima quinta lune Azyma confici, ut et agnum decima quarta mactari, in qua macta-tus est Christus Agnus Dei, qui tollit peccalum mundi. Quod si Christus mactatus fuit et cruci-fixus lunæ decima quarta, Parasceves die, Sabba-tum vero festum Azymorum est, quandonam Azyma manducavit? et quando apostolis ut ea facerent in Novo Testamento tradidit? Quia dicitis: Azyma facere accepimus ab apostolis. Num postquam re-surrexit a mortuis? Nonne videtis quam aperte rebus ipsis convincamini?.

18

His ergo hunc in modum probatis, habesne quod ad ea opponas? Ecce ostensum est manifesto ante festum Paschatis accidisse cœnam: et Azyına comedi ante Pascha, non erat ex legis præscripto. Cæterum ad certissimam probationem propositæ doctrinæ, exponam tibi et aliud ejusdem evange-listæ caput, ita habens, prout ipse etiam fateberis; constat quippe Evangelia quibus ütimur, eadem absque ullo discrimine esse apud vos: Cum hæc dixisset Sesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradel me. Aspiciebant ergo adinvicem discipuli, þæ-sitantes de quo diceret. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Je sus. Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret quisnam esset de quo diceret. Itaque cum recubuisset ille supra pecius Jesu, dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille est, cui ego intinctum paнет porrezero. Es cum intiuxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariota. Et post buccellam, tunc intreivit in eum Satanus. Et dicit ei Jesus : Quod facis, fuc citius. Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum .

19

Quæ cum evangelista sic patefaciat, quomodo non flet vel cæco clarum, ante Pascha legale cœ-nam factam esse? Nam per ista verba: Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum, evidenter ille tempus ostendit quo Dominus cœnavit cum discipulis. Nullam ergo tibi pariant de eo tempore difficultatem ac dubitationem quæ ab aliis evangelistis pronuntiata sunt; nempe. a Matthæo quidem: Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes ei: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? A Marco autem : Et primo die Azymorum, quando Pascha immola-bant, dicunt ei discipuli ejus: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha A Luca vero : Venit autem dies Asymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus.

20

Hæc trium evangelistarum dicta, nullam ha-bent repugnantiam et dissonantiam cum dicto isto Joannis evangelista: Ante vero festum Paschæ, et quæ deinceps. Si quidem per primam diem Azy-morum divina Evangelia dant nobis Intelligere diem decimam mensis primi, utpote Proparasceven quamdam Paschar, una cum aliis tribus diebus, undecima, duodecima, decima tertia; quemadmo-dum in Exodi libro descriptum est: Dixit Dominus ad Mosem: Mensis hic vobis principium mensium, primus erit vobis in mensibus anni. Loquere ad om-nem Synagogam filiorum Israel, dicens: Decima mensis hujus sumat unusquisque pecus, per domos patriarum, pecus per domum. Paucisque interjo-ctis: Et sit vobis conservatum usque ad quartam et decimam mensis hujus . Quod enim apud nos valet quæ dicitur magna hebdomas, quæ est velut præ-paratio et antefestum sanctæ passionis atque a mortuis resurrectionis Domini et Servatoris nostri Jesu Christi, id apud Hebræos ex lege et consue tudine erat quaternitas illa dierum, nimirum Pro-parasceve quædam Paschæ legalis.

21

Et alii quidem evangeliste, qui prius vita excesserunt, non pertigerunt ad evangelicam præ-dicationem Joannis Theologi. Ilic vero cum admo-dum longævus exstiterit, illorum vidit volumina, et sub vitæ finem, in Patmo insula divinitus motus, sanctum Evangelium suum Domitiano imperante conscripsit; multa quæ illi aut obscurius retale-rant, aut omiserant penitus, veluti miraculum La-zari, tempus Cœnæ, aliaque nonnulla, explanans, manifestans, magna voce prolocutus. Desinite, per Deum oro, adversus adeo manifestam veritatem re-pugnare; quodque nos Ecclesiæ alumni faciendum accepimus, boc vos etiam facite, quatuor sacros patriarchas secuti: quoniam plurium suffragium prævalet; unus vero, nullus: Boni autem duo super unum. At ubi quatuor una voce ac sententia idem sectantur, quis ambigit quin Deus inter ipsos assistat? quemadmodum ait Christus: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio corum .

22

Quapropter obsecro, conveniamus invicem spiritualiter; malimusque fratrum quam nostri amantes esse. Non enim per Christum aut apostolos azyma comedere, vel offerre edocti fuimus: quando neque Christus ipse tempore passionis sur, ut di-cere occupavimus, pervenerit ad manducationem azymorum, nondum scilicet a Judæis paratorum, prout dictum est; neque rursus apostoli hoc tradi derunt quod non acceperant. Postquam enim cœ-nasset, inquiunt evangelistæ, per panem tradidit sacramentum Novi Testamenti, et dixit: Desiderio desideravi Pascha hoc manducare vobiscum , nempe adventante hora passionis suæ.

23

Qui autem azyma sumunt, in periculum in-currunt clam delabendi ad Apollinaris hæresim. Siquidem ille ausus est affirmare corpus solum animæ mentisque expers assumptum fuisse per Verbum et Filium Dei, de sancta Virgine; conten-ditque divinitatem sufficere loco animæ ac mentis. Item qui azymis in missa utuntur, carnein mor-tuam, non autem viventera offerunt. Fermentum namque pro anima fit masse, et sal pro mente: quibus azymum cum careat, qua ratione non erit inanimatum, mortumn, ipsaque re mortiferum? Etenim Dominus noster Jesus Christus, perfectus Deus, et perfectus homo, duplex natura, at non subsistentia, quique corpus anima menteque præ-ditum e semper Virgine assumpsit, merito per pa-nem perfectum tradidit novi testamenti sacramen tum, quem benedixit fregitque, dicens: Accipite, manducate, qui est panis cœlestis, vitalis, vitamque largiens comedentibus eum; sicut Christus promi-sit, hoc sermone: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo .

24

Quod si adversus allstorum vim sægre feren-tes contentionis amore obsistitis, asseveratisque vos a sanctis apostolis Petro et Paulo accepisse azy-morum traditionem; in eo quoque cum vestra fra-ternitate congredimur, et Deo adjuvante proba-bimus, nonnulla eorum quæ ab apostolis tradita fuerunt, per ipsos eosdem postea correcta fuisse. et ad majorem pietatem translata: quia nimirum lides in Christum corroborata est, et Ecclesia per Dei gratiam firmata atque dilatata. Etenim Sabba-tum pari honore cunt Dominica prosequl jussi sumus, et servare, nihilque eo die operari: verum hoc nunc nequaquam observatur. Ad hæc Petrus eos qui ex gentibus accedebant ad inculpatam Christianorum fidem, primum circumcidebat, de-inde baptizabat; itemque Paulus circumcidit Timo-theum. Quinetiam catechumeni, annum agentes tricesimum baptizabantur. Aliæ nonnullæ legales observationes a fidelibus custodiebantur. Pontifices, cum uxoribus copulabantur. Nunc porro nihil ejus-anodi in usu est; quoniam sancta Dei Ecclesia (jam dictum fuit) robore crevit, atque ad perfectiorem provenit statum.

25

Et quid mirum aut novum, si tunc temporis, cum inciperet Evangelii prædicatio, discipuli mul-torum infirmitati sese accommodantes, permiserunt illis ut nonnullas consuctudines suas retine-rent: scilicet per paulatim factam omnimolam sabtractionem, sapienter immutando illos, ac tra-ducendo ad Evangelium, jam ad obtemperationem exercitatos? Neque enim rantus obliquus ferre po-test subitam reflexionem vimque manus ad recti-tudinem ducentis; quemadmodum e nostris theo-legis quidam pronuntiavit citius quippe rumpe-tar, quam rectus fiet. Ideo, ut dictum est, ad tem-pus concessa fuere azyma, quoniam ingens tunc Hebræorum multitudo Romam incolebat; quod li-ber Actuum apostolorum indicat. Postea autem, in tempore, hæc etiam sublata sunt. Eandemque Dei dispensationem in Moyse cernere est; qui Hebræis interim quidem sacrificia permisit, quo Da mentibus illorum inderet; deinde vero cum hoc quoque bene feliciterque peractum fuit, ea tunc abolevit. Sudiciunt mibi her, ad hominem plenum Spiritu sancto ac intelligentia spirituali. Da enim, inquit, sapienti occasionem, et sapientior erit.

26

Cæterum antea, initio pontificatus mei, litte. ras commendatutias dedi ad beatissimun papam Ronne, casque per quemdam qui ex solemni voto Hierosolymam proficiscebatur misi ad clarissi.oum magistrum et ducem Italiæ Argyrum, ut dirigeret ad sanctitatem ejus. Quo ex tempore clapsun est biennium: nee de illis quidquam potui comperire. Et ecce iterum has describens, misi ad tuam in Denn dilectionem, ut propter amorem nostri, seu potius propter Deum, ob quem et pro quo Epistola est: Pro Christo enim legatione fungimur, inquit divinus Apostolus, efficias ut ad maxime vene-randam illius beatitudinem perducatur; simulque petas respondeat scripto, quod mittas ad nos.

27

Si vero presentem quoque epistolam, post-quam legerit pietas tua, ad ipsum transmiserit, gratum Deo nobisque opus peractura est. Forsan enim, Deo annuente intercessionibus sanctorum inter apostolos principum, suscipiet admittetque quæ in ea perscripta sunt; necnon conveniet cum honorandis fratribus Patribusque qui desiderio ve-nerandæ religionis ejus flagrant: tum communiter omnes eadem mente, cunctorum reconciliatori Cliristo vero Deo nostro gratias agemus, et com-ministrabimus, idem sentientes, camdem obiat.onem consecrantes atque celebrantes.

28

Nomine nostro saluta divinam, sacram, san-ctamque congregationem tuam. Quæ apud nos est sanctitatem tuam salutat in osculo sancto, et no-biscum preces tuas implorat. Vale, lætus in Do-mino semper, ac tenuitatis nostræ in sanctis sa-crificiis tuis memor.

References

81
Published by: Rodion Vlasov
Want to fix or add something? Tell us: https://t.me/bibleox_live
Or edit this article by yourself: Edit