[p.1]
PRÆFAΤΙΟ
Tu quidem, dilectissime, præceperas nobis, ut eas que a Valentino sunt sententias absconditas ut ipsi putant in manifestum proderem, et ostenderem varietatem ipsorum, et sermonem destruentem eos inferrem. Aggressi sumus autem nos, arguentes eos a Simone patre omnium hæreticorum, et doctrinas et sucсевsiones manifestare, et omnibus eis contradicere: propter quod cum sit unius operis traductio eorum et destructio in multis, misimus tibi libros, ex quibus primus quidem omnium illorum sententias continet, et consuetudines et characteres ostendit conversationis eorum. In secundo vero destructa et eversa sunt quæ ab ipsis male docentur, et nudata et ostensa sunt talia qualia et sunt. In hoc autem tertio ex Scripturis inferemus ostensiones, ut nihil tibi ex his quæ præceperas, desit a nobis; sed et, præterquam opinabaris, ad arguendum et evertendum eos qui quolibet modo male docent, occasiones a nobis accipias. Quæ enim est in Deo caritas, dives et sine invidia exsistens, plura donat quam postulet quis ab ea. Memento igitur eorum quæ diximus in prioribus duobus libris; et hæc illis adjungens, plenissimam habebis a nobis adversus omnes hæreticos contradictionem, et fiducialiter ac instantissime resistes eis pro 'sola vera ac vivifica fide, quam ab Apostolis Ecclesia percepit, et distribuit filiis suis. Etenim Dominus omnium dedit Apostolis suis potestatem Evangelii, per quos et veritatem, hoc est Dei Filii doctrinam, cognovimus; quibus et dixit Dominus: Qui vos audit, me audit: et qui vos contemnit, me contemnit, et eum qui me misit.
[p.2]
1
A quibus et quemadmodum Evangelium acceperit Ecclesia.
1. Non enim per alios dispositionem salutis nostræ cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos: quod quidem tunc præconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostræ futurum. Nec enim fas est dicere, quoniam ante prædicaverunt quam perfectam haberent agnitionem; sicut quidam audent dicere, gloriantes emendatores se esse Apostolorum. Postea enim quam surrexit Dominus noster a mortuis, et induti sunt Ssupervenientis Spiritus sancti virtutem ex alto, de omnibus adimpleti sunt, et habuerunt perfectam agnitionem; exierunt in fines terræ, ea quæ a Deo nobis bona sunt evangelizantes, et cœlestem pacem hominibus annuntiantes, qui quidem et omnes pariter et singuli eorum habentes Evangelium Dei*. [p.3]
2. Ita Matthæus in Hebræis ipsorum lingua scripturam edidit Evangelii, cum Petrus et Paulus Romæ evangelizarent, et [p.4] fundarent Ecclesiam. Post vero horum excessum, Marcus discipulus [p.5] et interpres Petri, et ipse quæ a Petro annuntiata erant, per [p.6] scripta nobis tradidit. Et Lucas autem sectator Pauli, quod ab illo prædicabatur Evangelium, in libro condidit. Postea et Johannes discipulus Domini, qui et supra pectus ejus recumbebat, et ipse edidit Evangelium, Ephesi Asiæ commorans. Et omnes isti unum Deum factorem cæli et terræ a lege et prophetis annuntiatum, et unum Christum filium Dei tradiderunt nobis: quibus si quis non assentit, spernit quidem participes Domini, spernit autem et ipsum Christum Dominum, spernit vero et Patrem, et est a semetipso damnatus, resistens et repugnans saluti suæ : quod faciunt omnes hæretici. [p.7]
2
Quod neque Scripturis neque traditionibus obsequantur hæretici.
1. Cum enim ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant, neque sint ex auctoritate, et quia varie sint dictæ, et quia non possit ex his inveniri veritas ab his qui nesciant traditionem, Non enim per literas traditam illam, sed per vivam vocem: ob quam causam et Paulum dixisse: Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam autem non mundi hujus. Et hanc sapientiam unusquisque eorum esse dicit, quam a semetipso adinvenit, fictionem videlicet, ut digne secundum eos sit veritas, aliquando quidem in Valentino, aliquando autem in Marcione, aliquando in Cerintho, postea deinde in Basilide, fuit aut et in illo qui contra disputat, qui nihil salutare loqui potuit. Unusquisque enim ipsorum omnimodo perversus, semetipsum regulam veritatis depravans prædicare non confunditur.
2. Cum autem ad eam iterum traditionem, quæ est ab Apostolis, quæ per successiones Presbyterorum in Ecclesiis [p.8] custoditur, provocamus eos, adversantur traditioni, dicentes se non solum Presbyteris, sed etiam Apostolis exsistentes sapientiores, sinceram invenisse veritatem. Apostolos enim admiscuisse ea quæ sunt legalia Salvatoris verbis: et non solum Apostolos, sed etiam ipsum Dominum, modo quidem a Demiurgo, modo autem a medietate, interdum autem a summitate fecisse sermones : se vero indubitate, et intaminate, et sincere absconditum scire mysterium: quod quidem impudentissime est blasphemare suum factorem. Evenit itaque, neque Scripturis jam, neque traditioni consentire eos. Adversus tales certamen nobis est, o dilectissime, more serpentum lubrici [l. lubrice] undique effugere conantes. Quapropter undique resistendum est illis, si quos ex his retusione confundentes, ad conversionem veritatis adducere possimus. Etenim si non facile est ab errore apprehensam resipiscere animam, sed non omnimodo impossibile est errorem effugere apposita veritate.
3
De Apostolorum traditione, vel ab Apostolis in ecclesiis Episcoporum successione.
1. TRADITIONEM itaque Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest perspicere omnibus qui vera velint videre, et habemus annumerare eos qui ab Apostolis instituti sunt Episcopi in ecclesiis, et successiones eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt, quale ab his deliratur. Etenim si recondita mysteria scissent Apostoli, quæ seorsim et [p.9] latenter ab reliquis perfectos docebant, his vel maxime traderent ea quibus etiam ipsas ecclesias committebant. Valde enim perfectos et irreprehensibiles in omnibus eos volebant esse, quos et successores relinquebant, suum ipsorum locum magisterii tradentes: quibus emendate agentibus fieret magna utilitas, lapsis autem summa calamitas. Sed quoniam valde longum est, in hoc tali volumine omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximæ, et antiquissimæ, et omnibus cognitæ, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romæ fundatæ et constitutæ ecclesiæ, eam quam habet ab Apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo modo vel per 'sibiplacentiam malam, vel vanam gloriam, vel per cæcitatem et malam sententiam, præterquam oportet colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem & convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea quæ est ab Apostolis traditio. [p.10]
2. Fundantes igitur et instruentes beati Apostoli Ecclesiam, Lino episcopatum administrandæ Ecclesiæ tradiderunt. Hujus Lini Paulus in his quæ sunt ad Timotheum epistolis meminit. Succedit autem ei Anacletus: post eum tertio loco ab Apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos Apostolos, et contulit cum eis, et cum adhuc insonantem prædicationem Apostolorum et traditionem ante oculos haberet, non solus; adhuc enim multi supererant tunc ab Apostolis docti. Sub hoc igitur Clemente, dissensione non modica inter eos qui Corinthi essent fratres facta, scripsit quæ est Romæ Ecclesia potentissimas literas Corinthiis, ad pacem eos congregans, et reparans fidem eorum, et [p.11] annuntians quam in recenti ab Apostolis acceperat traditionem, annuntiantem unum Deum omnipotentem, factorem cæli et terræ, plasmatorem hominis, qui induxerit cataclysmum, et advocaverit Abraham, qui eduxerit populum de terra Ægypti, qui collocutus sit Moysi, qui legem disposuerit, et prophetas miserit, qui ignem præparaverit diabolo et angelis ejus. Hunc Patrem Domini nostri Jesu Christi ab ecclesiis annuntiari, ex ipsa scriptura, qui velint discere possunt, et apostolicam Ecclesiæ traditionem intelligere, cum sit vetustior epistola his qui nunc falso docent, et alterum Deum super Demiurgum et factorem horum omnium quæ sunt commentiuntur.
3. Huic autem Clementi succedit Euaristus, et Euaristo Alexander, ac deinceps sextus ab Apostolis constitutus est Sixtus, et ab hoc Telesphorus, qui etiam gloriosissime martyrium fecit: ac deinceps Hyginus, post Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Soter, nunc duodecimo loco Episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius. Hac ordinatione et successione ea quæ est ab Apostolis in Ecclesia traditio et veritatis præconatio pervenit usque ad nos. Et est plenissima hæc ostensio, unam et [p.12] eandem vivificatricem fidem esse, quæ in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata, et tradita in veritate.
4. Et Polycarpus autem non solum ab Apostolis edoctus, et conversatus cum multis ex eis qui Dominum nostrum viderunt; sed etiam ab Apostolis in Asia, in ea quæ est Smyrnis Ecclesia constitutus Episcopus, quem et nos vidimus in prima nostra ætate, multum enim perseveravit, et valde senex gloriosissime et nobilissime martyrium faciens exivit de hac vita, hæc docuit semper quæ ab Apostolis didicerat, quæ et Ecclesiæ tradidit, et sola sunt [p.13] vera. Testimonium his perhibent quæ sunt in Asia ecclesiæ omnes, et qui usque adhuc successerunt Polycarpo: qui vir multo majoris auctoritatis, et fidelior veritatis est testis, quam Valentinus et Marcion, et reliqui qui sunt perverse sententiæ. Is enim est qui sub Aniceto cum advenisset in urbem, multos ex his quos prædiximus, hæreticos convertit in Ecclesiam Dei, unam et solam hane veritatem annuntians ab Apostolis percepisse se, quam et Ecclesiæ tradidit. Et sunt qui audierunt eum, quoniam Johannes Domini discipulus in Epheso iens lavari, cum vidisset intus Cerinthum, exsilierit de balneo non lotus, dicens, quod timeat ne balneum concidat, cum intus esset Cerinthus inimicus veritatis. Et [p.14] ipse autem Polycarpus Marcioni aliquando occurrenti sibi, et dicenti, Cognoscis nos? respondit: Cognosco te primogenitum Satanæ. Tantum Apostoli et horum discipuli habuerunt timorem, sut neque verbo tenus communicarent alicui eorum qui adulteraverant veritatem, quemadmodum et Paulus ait: Hæreticum autem hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est qui est talis, et est a semetipso damnatus. Est autem et epistola Polycarpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua et charac [p.15] terem fidei ejus, et prædicationem veritatis, qui volunt et curam habent suæ salutis, possunt discere. Sed et quæ est Ephesi ecclesia a Paulo quidem fundata, Johanne autem permanente apud eos usque ad Trajani tempora, testis est verus Apostolorum traditionis.
4
Testificatio eorum qui Apostolos viderunt de prædicatione veritatis.
1. TANTE igitur ostensiones cum sint, non oportet adhuc quærere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quæ sint veritatis: uti omnis quicunque velit, sumat ex ea potum vitæ. Hæc est enim vitæ introitus; omnes autem reliqui fures sunt et latrones. Propter quod oportet devitare quidem illos; quæ autem sunt Ecclesiæ, cum summa diligentia diligere, et apprehendere veritatis traditionem. Quid enim? Et si de aliqua modica quæstione disceptatio esset, nonne oporteret in [p.16] antiquissimas recurrere ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de præsenti quæstione sumere quod certum et re liquidum est? Quid autem si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant ecclesias! Cui ordinationi assentiunt multæ gentes barbarorum eorum qui in Christum credunt, sine charta vel atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem, et veterem traditionem diligenter custodientes, sin unum Deum credentes fabricatorem cæli et terræ, et omnium quæ in eis sunt, per Christum Jesum Dei Filium. Qui propter eminentissimam erga figmentum suum dilectionem, eam quæ esset ex Virgine generationem sustinuit, ipse per se hominem adunans Deo, et passus sub Pontio Pilato, et resurgens, et in claritate receptus, in gloria venturus Salvator eorum qui salvantur, et judex eorum qui judicantur, et mittens in ignem æternum transfiguratores veritatis, et contemtores Patris sui et adventus ejus. Hanc fidem qui sine literis crediderunt, quantum ad sermonem nostrum, barbari sunt: quantum autem ad sententiam, et consuetudinem, et conversationem, propter fidem perquam sapientissimi sunt, et placent Deo, conversantes in omni justitia et castitate et sapientia. Quibus si aliquis annuntiaverit ea quæ ab hæreticis adinventa sunt, proprio sermone eorum colloquens, [p.17] statim concludentes aures longo longius fugient, ne audire quidem sustinentes blasphemum colloquium. Sic per illam veterem Apostolorum traditionem, ne in conceptionem quidem mentis admittunt, quodcunque eorum portentiloquium est, neque enim congregatio fuit apud eos, neque doctrina instituta.
2. Ante Valentinum enim non fuerunt, qui sunt a Valentino; neque ante Marcionem erant, qui sunt a Marcione; neque omnino erant reliqui sensus maligni, quos supra enumeravimus, antequam initiatores et inventores perversitatis eorum fierent. Valentinus enim venit Romam sub Hygino; increvit vero sub Pio, et prorogavit tempus usque ad Anicetum. Cerdon autem qui ante Marcionem, et hic sub Hygino, qui fuit octavus episcopus, sæpe in ecclesiam veniens, et sexhomologesin faciens, sic consummavit, modo quidem latenter docens, modo vero exhomologesin faciens, modo vero ab aliquibus traductus in his quæ docebat male, et abstentus est a religiosorum hominum conventu. [p.18]
3. Marcion autem illi succedens invaluit sub Aniceto, ¹ decimum locum episcopatus continente. Reliqui vero qui vocantur Gnostici, a Menandro Simonis discipulo, quemadmodum ostendimus, accipientes initia, unusquisque eorum, cujus participatus est sententiæ, ejus et pater, et antistes apparuit. & Omnes autem hi multo posterius, mediantibus jam Ecclesiæ temporibus, insurrexerunt in suam apostasiam.
5
Ostensio quod et Dominus et Apostoli in veritate ediderint doctrinam, et non secundum audientium opinionem.
1. TRADITIONE igitur quæ est ab Apostolis, sic se habente in Ecclesia, et permanente apud nos, revertamur ad eam, quæ est ex Scripturis ostensionem eorum qui et Evangelium conscripserunt Apostolorum, ex quibus conscripserunt de Deo sententiam, ostendentes quoniam Dominus noster Jesus Christus veritas est, et mendacium in eo non est. Quemadmodum et David eam quæ est ex Virgine generationem ejus, et eam quæ est ex mortuis resurrectionem prophetans ait: Veritas de terra orta est. Et Apostoli autem discipuli veritatis exsistentes, extra omne mendacium sunt: non enim communicat mendacium veritati, sicut non communicant tenebræ luci; sed præsentia alterius excludit alterum. Veritas ergo Dominus noster exsistens, non mentiebatur: et quem sciebat [p.19] labis esse fructum, non utique Deum confiteretur et Deum omnium et summum Regem et Patrem suum, perfectus imperfectum, spiritalis animalem, is qui in Pleromate esset eum qui extra Pleroma. Neque discipuli ejus alium quemdam Deum nominarent, aut Dominum vocarent præter eum, qui vere esset Deus et Dominus omnium: quemadmodum dicunt hi, qui sunt vanissimi sophiste, quoniam Apostoli cum hypocrisi fecerunt doctrinam secundum audientium capacitatem, et responsiones secundum interrogantium 1 suspiciones, cæcis cæca confabulantes secundum cæcitatem ipsorum, languentibus autem secundum languorem ipsorum, et errantibus secundum errorem eorum : et putantibus Demiurgum solum esse Deum, hunc annuntiasse; his vero qui innominabilem Patrem capiunt, per parabolas et ænigmata inenarrabile fecisse mysterium: uti non quemadmodum habet ipsa veritas, sed set in hypocrisi, et quemadmodum capiebat unusquisque, Dominum et Apostolos edidisse magisterium.
2. Hoc autem non est sanantium, nec vivificantium, sed magis gravantium, et augentium ignorantiam ipsorum : et multo verior his Lex invenietur, maledictum dicens omnem, qui in errorem mittat cæcum in via. Qui enim ad inventionem missi erant errantium Apostoli, et ad visionem eorum qui non videbant, et ad medicinam languentium, utique non secundum præsentem opinionem colloquebantur eis, sed secundum veritatis manifestationem. Nec enim quilibet homines recte facient, si cæcos jamjamque per præcipitium ferri incipientes, adhortentur insistere illi periculosissimæ viæ, quasi vere rectæ, et quasi bene perventuri sint. Quis autem medicus volens curare ægrotum, faciet secundum concupiscentias ægrotantis, et non secundum quod aptum est medicinæ? Quoniam autem Dominus medicus venit eorum qui male habent, ipse testificatur, dicens: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Quomodo ergo qui male habent confirmabuntur? et quomodo peccatores pœnitentiam agent? Utrum perseverantes in eisdem ipsis; an e contrario, magnam commutationem et transgressionem prioris conversationis accipientes, per quam et ægritudinem non [p.20] modicam, et multa peccata sibimetipsis importaverunt! Ignorantia autem mater horum omnium per agnitionem evacuatur. Agnitionem ergo faciebat Dominus suis discipulis, per quam et curabat laborantes, et peccatores a peccato coercebat. Non igitur jam secundum pristinam opinionem loquebatur eis, neque secundum suspicionem interrogantium respondebat eis; sed secundum doctrinam salutarem, et sine hypocrisi, et sine persone 'acceptatione.
3. Quod etiam ex Domini sermonibus ostenditur: qui quidem his qui erant ex circumcisione ostendebat Filium Dei, eum qui per prophetas prædicatus fuerat Christum, hoc est semetipsum, manifestabat, qui libertatem hominibus restauraverit, et attribuerit incorruptelæ hæreditatem. Gentes autem iterum docebant Apostoli, ut relinquerent vana ligna et lapides, quæ suspicabantur esse deos, et verum colerent Deum, qui constituisset et fecisset omne humanum genus, et per conditionem suam aleret et augeret et constabiliret, et eis esse præstaret; et ut exspectarent filium ejus Jesum Christum, qui redemit nos de apostasia sanguine suo, ad hoc ut essemus et nos populus sanctificatus, de cœlis descensurum in virtute Patris, qui et judicium omnium facfurus est, et ea quæ a Deo sunt bona donaturus his, qui servaverint præcepta ejus. Hic in novissimis temporibus apparens, lapis summus angularis, in unum collegit, et univit eos qui longe, et eos qui prope, hoc est, circumcisionem et præputium, dilatans Japhet, 'et constituens eum in domo Sem.
6
Ostensio quod in Scripturis nemo alius Deus nominatur, nec Dominus nuncupatur, nisi solus verus Deus Pater omnium et Verbum ejus.
1. NEQUE igitur Dominus, neque Spiritus sanctus, neque Apostoli eum qui non esset Deus, definitive et absolute Deum nominassent aliquando, nisi esset vere Deus; neque Dominum appellassent aliquem ex sua persona, nisi qui dominatur omnium Deum [p.21] Patrem, et Filium ejus qui dominium accepit a Patre suo omnis conditionis, quemadmodum habet illud: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Patrem enim Filio collocutum ostendit: qui dedit ei hæreditatem gentium, et subjecit ei omnes inimicos. Vere igitur cum Pater sit Dominus, et Filius vere sit Dominus, merito Spiritus sanctus Domini appellatione signavit eos. Et iterum in eversione Sodomitarum Scriptura ait: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulfur a Domino de cœlo. Filium enim hic significat, qui et Abrahæ collocutus sit, a Patre accepisse potestatem judicandi Sodomitas propter iniquitatem eorum. Similiter habet illud: Sedes tua Deus in æternum; virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus. Utrosque enim Dei appellatione signavit Spiritus, et eum qui ungitur Filium, et eum qui ungit, id est Patrem. Et iterum: Deus stetit in synagoga Deorum, in medio autem deos discernit; de Patre, et Filio, et de 'his qui adoptionem perceperunt, dicit: hi autem sunt [p.22] Ecclesia. Hæc enim est synagoga Dei, quam Deus, hoc est Filius ipse per semetipsum collegit. De quo iterum dicit: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram; quis deus? de quo dixit: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit: hoc est Filius, qui secundum manifestationem hominibus advenit, qui dicit: Palam apparui his qui me non quærunt. Quorum autem deorum? quibus dicit: Ego dizi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. His scilicet qui adoptionis gratiam adepti sunt, per quam clamamus: Abba Pater.
2. Nemo igitur alius, quemadmodum prædixi, Deus nominatur, aut Dominus appellatur, nisi qui est omnium Deus et Dominus, qui et Moysi dixit: Ego sum, qui sum. Et sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos: et hujus Filius Jesus Christus Dominus noster, qui filios Dei facit credentes in nomen suum. Et iterum, loquente Filio ad Moysen: Descendi, inquit, [p.23] eripere populum hunc. Ipse est enim qui descendit, et ascendit propter salutem hominum. Per Filium itaque qui est in Patre, et habet in se Patrem, is Qui est, manifestatus est Deus, Patre testimonium perhibente Filio, et Filio annuntiante Patrem. Quemadmodum et Esaias ait: Et ego, inquit, testis, dicit Dominus Deus, et puer quem elegi, uti cognoscatis, et credatis, et intelligatis, quoniam ego sum. Cum autem eos, qui non sunt dii, nominat, non in totum, quemadmodum prædixi, Scriptura ostendit illos deos, sed cum aliquo additamento et significatione, per quam ostenduntur non esse dii. Quemadmodum apud David: Dii Gentium, idola dæmoniorum. Et Deos alienos non sectabimini. Ex eo enim quod dicit, dii Gentium, Gentes autem verum Deum nesciunt, et alienos deos nominans eos, abstulit quod sint dii. A sua autem persona quod est dicit de ipsis: Sunt enim idola, inquit, dæmoniorum. Et Esaias: Confundantur omnes qui blasphemant Deum, et sculpunt inutilia, et ego testis, dicit Dominus. Abstulit quod sint dii; solo autem utitur nomine, ad hoc, ut sciamus de quo dicit. Hoc autem ipsum et Jeremias: Dii, inquit, qui non fecerunt cælum et terram, pereant de terra que est sub cœlo. Ex eo enim quod perditionem eorum adjecit, ostendit non esse eos Deos. Et Helias autem convocato universo Israël in Carmelum montem, volens eos ab idolatria avertere, ait eis: Quousque claudicabitis vos in ambabus suffraginibus? Si unus est Dominus Deus, venite post eum. Et iterum super holocaustum sic ait idolorum sacerdotibus : Vos invocabitis in nomine deorum vestrorum, et ego invocabo in [p.24] nomine Domini Dei mei; et Deus qui exaudiet hodie, ipse est Deus. In eo enim quod hæc dicebat propheta qui quidem apud ipsos putabantur dii, arguit deos non esse. Convertit autem eos ad eum Deum qui et credebatur ab eo, et qui vere erat Deus, quem et invocans clamabat: Domine Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, exaudi me hodie: et intelligat omnis populus hic, quoniam tu es Deus Israel.
3. Et ego igitur invoco te Domine Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob et Israel, qui es Pater Domini nostri Jesu Christi, Deus qui per multitudinem misericordiæ tuæ bene sensisti in nobis, ut te cognoscamus; qui fecisti cœlum et terram, qui dominaris omnium, qui es solus set verus Deus, super quem alius Deus non est; per Dominum nostrum Jesum Christum dominationem quoque dona Spiritus Sancti: da omni legenti hanc scripturam, cognoscere te quia solus Deus es, et confirmari in te, et absistere ab omni hæretica et quæ est sine Deo et impia sententia.
4. Et Apostolus autem Paulus, dicens: Si enim his qui non erant dii servistis, nunc cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, separavit eos qui non erant, ab eo qui est Deus. Et iterum de Antichristo dicens: Qui adversatur et extollit se, inquit, super omne quod dicitur deus, vel quod colitur, eos qui ab ignorantibus Deum dii dicuntur significat, id est idola. Etenim Pater omnium Deus dicitur, et est: et non super hunc extolletur Antichristus; sed super eos qui dicuntur quidem, non sunt autem dii. Quoniam autem hoc verum est, ipse Paulus ait: Scimus autem, quoniam nihil est idolum, et quoniam nemo Deus, nisi unus. Etenim si sunt qui dicuntur dii, sive in cælo, sive in terra, nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Distinxit enim, et separavit eos qui dicuntur quidem, non sunt autem dii, ab uno Deo Patre, ex quo omnia, et unum Dominum Jesum Christum ex sua persona firmissime confessus est. Quod autem sive in cælo, sive in terra, [p.25] non quemadmodum exponunt hi, dicere eum 'mundi fabricatores; sed simile est ei quod a Moyse dictum est: Non facies tibi omnem similitudinom in Doum, quæcunque in cælo sursum, et quæcunque in terra doorsum, et quæcunque in aquis sub terra. Quæ autem in coelo sunt, quæ sint ipse exponit: Ne quando, inquit, respiciens in cælum, et videns solem et lunam et stellas, et omne ornamentum cæli, errans adores ea et servias eis. Et ipse autem Moyses homo Dei exsistens, Deus quidem datus est ante Pharaonem: non autem vere Dominus appellatur, nec Deus vocatur a prophetis, sed fidelis Moyses famulus et serous Dei, dicitur a Spiritu, quod et erat
7
Quid sit quod a Paulo dicitur, In quibus Deus mundi hujus excæcavit mentes infidelium.
1. QUOD autem dicunt, aperte Paulum in secunda ad Corinthios dixisse: In quibus Deus sæculi hujus excæcavit mentes infidelium; et alterum quidem Deum esse sæculi hujus dicunt, alterum vero qui sit super omnem principatum, et initium, et potestatem: non sumus nos in causa, si hi qui quæ super Deum sunt mysteria scire se dicunt, ne quidem legere Paulum sciunt. Si enim quis secundum Pauli consuetudinem, quemadmodum ex multis et alibi ostendimus hyperbatis eum utentem, sic legerit: in quibus Deus, deinde subdistinguens et modicum diastematis faciens, simul et in unum reliqua legerit, sæculi hujus excæcavit mentes infidelium, inveniet verum; ut sit quod dicitur, Deus excacavit [p.26] montes infidelium hujus sæculi. Et hoc per subdistinctionem ostenditur. Non enim Deum hujus sæculi dicit Paulus, quasi super illum alterum aliquem sciens; sed Deum quidem Deum confessus est: infideles autem sæculi hujus dicit, quoniam venturum incorruptelæ non hæreditabunt sæculum. Quemadmodum autem Deus excæcavit mentes infidelium, ex ipso Paulo ostendemus, proficiente nobis sermone, ut non nunc in multum avocemus mentem nostram a proposito.
2. Quoniam autem hyperbatis frequenter utitur Apostolus, propter velocitatem sermonum suorum, et propter impetum qui in ipso est Spiritus, ex multis quidem aliis est invenire. Sed et in ea quæ est ad Galatas, sic ait: Quid ergo lex factorum? posita est, usquequo veniat semen cui promissum est, disposita per angelos in manu Mediatoris. Ordinatio enim sic est: Quid ergo lex factorum? disposita per angelos in manu Mediatoris posita est, usquedum veniat semen cui promissum est: ut sit homo interrogans et Spiritus respondens. Et iterum in secunda ad Thessalonicenses, de Antichristo dicens, ait: Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui, et destruet præsentia adventus sui illum, cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute et signis et portentis mendacii. Etenim in his ordinatio dictorum sic est: Et tunc revelabitur iniquus, cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute, et signis, et portentis mendacii, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet præsentia adventus sui. Non enim adventum Domini dicit secundum operationem Satanæ fieri; sed adventum iniqui, quem et Antichristum dicimus. Si ergo non attendat aliquis lectioni, et intervalla aspirationis manifestet in quo dicitur, erunt non tantum incongruentia, sed et 'blasphemat legens, quasi Domini adventus secundum operationem fiat Satanæ. Sicut ergo in talibus oportet per lectionem hyperbaton ostendi, et consequentem Apostoli servari sensum, sic et ibi non Deum [p.27] ssæculi hujus legimus, sed Deum, quem vere Deum dicimus: incredulos autem et excæcatos sæculi hujus audiemus, quoniam venturum vitæ non hæreditabunt sæculum.
8
Quid est Mammonas.
1. SOLUTA igitur et hac illorum calumnia, manifeste ostensum est, quoniam nunquam neque prophetæ neque Apostoli alium Deum nominaverunt, vel Dominum appellaverunt, præter verum et solum Deum. 2 Multo magis ipse Dominus, qui et Cæsari quidem, quce Cæsaris sunt reddi jubet, et quae Dei sunt Deo: Cæsarem quidem Cæsarem nominans, Deum vero Deum confitens. Similiter et illud quod ait, Non potestis duobus dominis servire, ipse interpretatur, dicens: Non potestis Deo servire, et Mammonde; Deum quidem confitens Deum, Mammonam autem nominans, hoc quod et est. Non Mammonam dominum vocat, dicens: Non potestis duobus dominis servire; sed discipulos docet servientes Deo, non subjici Mammonæ, neque dominari ab eo. Qui enim, inquit, facit peccatum, servus est peccati. Quemadmodum igitur servientes peсcato servos peccati vocat, non tamen ipsum peccatum Deum appellat, sic et eos qui Mammonæ serviunt, servos Mammonæ appellat, non Deum appellans Mammonam. Mammonas autem [p.28] est secundum Judaicam loquelam, qua et Samaritæ utuntur, cupidus, et plus quam oportet habere volens. Secundum autem Hebraicam, adjunctive dicitur Mamuel, et significat gulosum, id est, qui non possit a gula continere. Secundum utraque igitur quæ significantur, non possumus Deo servire, et Mammone.
2. Sed et Diabolum cum dixisset fortem, non in totum, sed velut in comparationem nostram; semetipsum in omnia et vere fortem ostendit Dominus, dicens: non aliter aliquem posse diripere vasa fortis, si non prius ipsum alliget fortem, et tunc domum ejus diripiet. Vasa autem ejus et domus nos eramus, cum essemus in apostasia: utebatur enim nobis quemadmodum volebat, et spiritus immundus [p.29] habitabat in nobis. Non enim adversus eum qui se alligabat, et domum ejus diripiebat, fortis erat; sed adversus eos qui in usu ejus erant homines, quoniam abscedere fecerat sententiam eorum a Deo, quos eripuit Dominus. Quemadmodum et Jeremias ait; Redemit Dominus Jacob, et eripuit eum de manu fortioris ejus. Si igitur non significasset eum qui alligat, et diripit ejus vasa, hoc autem solum eum fortem dixisset, esset fortis invictus. Sed et adjecit obtinentem; tenet enim qui alligat, tenetur autem qui alligatus est. Et hoc sine comparatione fecit, ut non comparetur Domino servus apostata exsistens: non enim tantum hic, sed nec quidquam ex his quæ constituta sunt, et in subjectione sunt, comparabitur Verbo Dei, per quem facta sunt omnia, qui est Dominus noster Jesus Christus.
3. Quoniam enim 2sive Angeli, sive Archangeli, sive Throni, sive Dominationes, ab eo qui super omnes est Deus, et constituta sunt, et facta per Verbum ejus, Johannes quidem sic significavit. Cum enim dixisset de Verbo Dei, quoniam erat in Patre, adjecit : Omnia per eum facta sunt, et sine eo factum est nihil. David quoque cum laudationes enumerasset, nominatim universa quæcunque diximus, et cælos et omnes virtutes eorum, adjecit: Quoniam ipse præcepit, et creata sunt: ipse dixit, et facta sunt. Cui ergo præcepit? Verbo scilicet: per quod, inquit, cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Quoniam autem ipse omnia fecit libere, et quemadmodum voluit, ait iterum David: Deus autem noster in cælis sursum, et in terra, omnia quæcunque voluit, fecit. Altera autem sunt quæ constituta sunt ab eo qui [p.30] constituit, et quæ facta sunt ab eo qui fecit. Ipse enim infectus et sine initio et sine fine et nullius indigens, ipse sibi sufficiens, et adhuc reliquis omnibus, ut sint, hoc ipsum præstans: quæ vero ab eo sunt facta, initium sumserunt. Quæcunque autem initium sumserunt, et dissolutionem possunt percipere, et subjecta sunt et indigent ejus qui se fecit, necesse est omnimodo, uti differens vocabulum habeant apud eos etiam, qui vel modicum sensum in discernendo talia habent: ita ut is quidem qui omnia fecerit, cum Verbo suo juste dicatur Deus et Dominus solus; quæ autem facta sunt, non jam ejusdem vocabuli participabilia esse, neque juste id vocabulum sumere debere, quod est Creatoris.
9
Quam habuerunt de Deo scientiam Apostoli, qui nobis Evangelium tradiderunt.
1. OSTENSO hoc igitur hic plane, et adhuc ostendetur manifestius, neminem alterum Dominum vel Deum, neque prophetas, neque Apostolos, neque Dominum Christum confessum esse ex sua persona, sed præcipue Deum et Dominum: prophetis quidem et Apostolis Patrem et Filium confitentibus; alterum autem neminem, neque Deum nominantibus, neque Dominum confitentibus: et ipso Domino Patrem tantum Deum et Dominum eum, qui solus est Deus et dominator omnium, tradente discipulis; sequi nos oportet, si quidem illorum sumus discipuli, testimonia illorum ita se habentia. Matthæus enim Apostolus, unum et eundem sciens Deum, qui promissionem fecerit Abrahæ, facturum se semen ejus quasi stellas cœli, qui per Filium suum Christum Jesum a lapidum cultura in suam nos agnitionem vocaverit, uti fieret qui non populus, populus; et non dilecta, dilecta, ait Johannem, præparantem Christo viam, his qui in carnali quidem cognatione gloriabantur, varium autem et omni malitia completum sensum habebant, eam pœnitentiam quæ a malitia revocaret, annuntiantem dixisse: Progenies viperarum, quis vobis monstravit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ: et [p.31] nolite dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus, ex lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Pœnitentiam igitur eis eam, quæ esset a malitia, præ conabat, sed non alterum Deum annuntiabat, præter eum qui fecisset promissionem Abrahæ, ille præcursor Christi; de quo iterum ait Matthæus, similiter autem et Lucas: Hic enim est qui dictus est a Domino per prophetam: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt tortuosa in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei.
2. Unus igitur et idem Deus est, Pater Domini nostri, qui et præcursorem per prophetas missurum se promisit: et salutare suum, id est Verbum suum, visibile effecit omni fieri carni, incarnatum et ipsum, ut in omnibus manifestus fieret Rex eorum. Etenim ea quæ judicantur oportebat videre judicem, et scire hunc a quo judicantur: et ea quæ gloriam consequuntur oportebat scire eum, qui munus gloriæ eis donat. Iterum autem de Angelo dicens Matthæus, ait: Angelus Domini apparuit Joseph in somnis; cujus Domini, ipse interpretatur: Uti adimpleatur quod dictum est a Domino per prophetam, Ex Egypto vocavi filium meum. Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. De hoc qui est ex Virgine Emmanuel, dixit David: Non avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem, et non dispernet eum, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et iterum: Notus in Judœa Deus, et factus est in pace locus ejus, et habitaculum ejus in Sion. Unus igitur et idem Deus, qui a prophetis prædicatus est, et ab evangelio annuntiatus, et hujus Filius qui ex fructu ventris David, id est ex David Virgine, et Emmanuel: cujus et stellam Balaam quidem sic prophetavit: Orietur stella ex Jacob, et surget dux in Israel. [p.32]
10
Quæ sunt quæ a Magis Domino nostro oblata sunt munera.
MATTHEUS autem Magos ab Oriente venientes ait dixisse: Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum: deductosque a stella in domum Jacob ad Emmanuel, per ea quse obtulerunt munera ostendisse, quis erat qui adorabatur: Myrrham quidem, quod ipse erat, qui pro mortali humano genere moreretur et sepeliretur: Aurum vero, quoniam Rex, cujus Regni finis non est; Thus vero, quoniam Deus, qui et notus in Judœa factus est, et manifestus eis qui non quærebant eum. Adhuc ait in baptismate Matthæus: Aperti sunt [ei] cæli, et vidit Spiritum Dei quasi columbam venientem super eum. Et ecce vox de cœlo, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Non enim Christus tunc descendit in Jesum; neque alius quidem Christus, alius vero Jesus: sed Verbum Dei, qui est Salvator omnium, et dominator cæli et terræ, qui est Jesus, quemadmodum 4ante ostendimus, qui et assumsit carnem, et unctus est a Patre Spiritu, Jesus Christus factus est; sicut et Esaias ait: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Dei, spiritus sapienticæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientior et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Dei. Non secundum gloriam judicabit, neque secundum loquelam arguet, sed judicabit humili judicium, et arguet [p.33] gloriosos terræ. Et iterum ipse Esaias unctionem ejus, et propter quid unctus est, præsignificans ait: Spiritus Dei super me, quapropter unxit me, evangelisare 'humilibus misit me, curare comminutos corde, præconare captivis remissionem, et cæcis visionem, vocare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis, consolari omnes plangentes. Nam secundum id quod Verbum Dei homo erat ex radice Jesse, et filius Abrahæ, secundum hoc requiescebat Spiritus Dei super eum, et ungebatur ad evangelisandum humilibus. Secundum autem quod Deus erat, non secundum gloriam judicabat, neque secundum loquelam arguebat: non enim opus erat illi, ut quis ei testimonium diceret de homine, cum ipse sciret quid esset in homine. Advocabat autem omnes homines plangentes, et remissionem his qui a peccatis in captivitatem deducti erant donans, solvebat eos a vinculis, de quibus ait Salomon: Restibus autem peccatorum suorum unusquisque constringitur. Spiritus ergo Dei descendit in eum, & ejus qui per prophetas promiserat uncturum se eum, ut de abundantia unctionis ejus nos percipientes salvaremur. Et sic quidem Matthæus.
11
Ostensio quod neque plura, nec minus quam quatuor possunt esse Evangelia.
1. Lucas autem sectator, et discipulus Apostolorum, de Zacharia, et Elizabeth, ex quibus secundum repromissionem Dei Johannes natus est, referens ait: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justitiis Domini sine querela. Et iterum de Zacharia dicens: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suce ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exivit ut inconsum poneret, et venit [p.34] uti sacrificaret, intrans in templum Domini. Qui præest in conspectu Domini, simpliciter et absolute et firme Deum et Dominum confitens ex sua persona, eum qui elegerit Jerusalem, et legisdationem sacerdotii fecerit, cujus est et angelus Gabriel. Etenim alterum super hunc nesciebat: si enim intellectum perfectioris alicujus Dei et Domini præter hunc habuisset, non utique hunc quem sciebat labis esse fructum, absolute et in totum, Dominum et Deum confiteretur, sicut ante ostendimus. Sed et de Johanne dicens sic ait: Erit enim magnus in conspectu Domini, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse præcedet in conspectu ejus, in spiritu et virtute Helicæ, præparare Domino plebem 'perfectam. Cui ergo populum præparavit, et in cujus Domini conspectu magnus factus est? Utique ejus qui dixit: Quoniam et plus quam propheta habuit aliquid Johannes, et nemo in natis mulierum major est Johanne Baptisatore: qui et populum præparabat ad adventum Domini, conservis prænuntians, et pænitentiam ipsis præconans, uti remissionem a Domino præsente perciperent, conversi ad eum, a quo propter peccata et transgressionem erant abalienati; quemadmodum et David ait, Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre. Et propter hoc convertens eos ad Dominum eorum, præparabat Domino populum perfectum, in spiritu et virtute Heliæ. Et iterum de angelo referens ait: In ipso autem tempore missus est angelus Gabriel a Deo, qui et dixit Virgini; Noli timere Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Et de Domino dicit: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit ei Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Quis est autem alius qui regnat in domo Jacob sine intermissione in æternum, nisi Christus Jesus Dominus noster, Filius Dei Altissimi, qui per Legem et Prophetas promisit, salutarem suum facturum se omni carni visibilem, ut fieret Filius Hominis, ad hoc, ut et homo fieret filius Dei! Propter quod exultans Maria, clamabat pro Ecclesia prophetans: Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Assumsit enim Israel puerum suum, reminisci misericordiæ [p.35] sucæ, quemadmodum locutus est ad patres nostros, Abrahæ et semini ejus in æternum.
2. Per hæc igitur et tanta monstrat Evangelium, quoniam qui locutus est patribus Deus, hic est qui per Moysem legisdationem fecit, per quam legisdationem cognovimus, quoniam patribus locutus est. Hic idem Deus secundum magnam bonitatem suam effudit misericordiam in nos, in qua misericordia conspexit nos Oriens ex alto, et apparuit his qui in tenebris et umbra mortis sedebant, et direxit pedes nostros in viam pacis; quemadmodum et Zacharias desinens mutus esse, quod propter infidelitatem passus fuerat, novello spiritu adimpletus nove benedicebat Deum. Omnia enim nova aderant, Verbo nove disponente carnalem adventum, uti eum hominem qui extra Deum abierat, ascriberet Deo: propter quod et nove Deum colere docebantur, sed non alium Deum, quoniam quidem unus Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Prophetans autem Zacharias dicebat: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemtionem populo suo. Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum, qui a sæculo sunt. Salutem ex inimicis nostris, et ex manu omnium qui oderunt nos. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et reminisci testamenti sancti sui. Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, uti det nobis sine timore ex manu inimicorum ereptos servire sibi in sanctitate et justitia, in conspectu suo omnes dies nostros. Deinde ad Johannem dicit: Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Ad dandum intellectum salutis populo ejus, in remissionem peccatorum eorum. Hæc enim est salutis agnitio quæ deerat eis, quæ est Filii Dei, quam faciebat Johannes, dicens: Ecce agnus Dei, qui aufert peccatum mundi. Hic [p.36] erat de quo dicebam, Post me venit vir qui ante me factus est, quoniam prior me erat: omnesque de plenitudine ejus accepimus. Hæc itaque salutis agnitio; sed non alter Deus, nec alter Pater, neque Bythus, neque Pleroma triginta Æonum, nec Mater ogdoados: sed agnitio salutis erat agnitio Filii Dei, qui et salus, et Salvator, et salutare vere et dicitur et est. Salus quidem, sic: In salutem tuam sustinui te Domine. Salvator autem iterum : Ecce Deus meus, Salvator meus, fidens ero in eum. Salutare autem sic: Notum fecit Deus salutare suum in conspectu gentium. Est enim Salvator quidem, quoniam Filius et Verbum Dei; salutare autem, quoniam Spiritus: Spiritus, enim inquit, faciei nostræ, Christus Dominus; Salus autem, quoniam caro: Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Hanc igitur agnitionem salutis faciebat Johannes pœnitentiam agentibus, et credentibus in agnum Dei, qui tollit peccatum mundi.
3. Apparuit, inquit, et pastoribus angelus Domini, annuntians gaudium eis, quoniam generatus est in domo David Salvator, qui est Christus Dominus. Deinde multitudo exercitus cœlestis laudantium Deum et dicentium; Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus boncæ voluntatis. Hos angelos falsarii Gnostici dicunt ab ogdoade venisse, et descensionem superioris Christi manifestasse. Sed corruunt iterum dicentes eum qui sursum sit, Christum et Salvatorem, non natum esse, sed et post baptisma ejus qui sit 'de dispositione Jesu, ipsum sicut columbam [p.37] in eum descendisse. Mentiuntur ergo ogdoados angeli secundum eos, dicentes: Quoniam generatus est hodie vobis Salvator, qui est Christus Dominus 'in civitate David. Neque enim Christus, neque Salvator, tunc natus est secundum eos: sed ille, qui est de dispositione Jesus, qui est mundi fabricatoris, in quem post baptisma descendisse, hoc est post triginta annos, supernum Salvatorem dicunt.
4. Quid autem in civitate David apposuerunt, nisi ut eam pollicitationem quæ a Deo facta est David, quoniam ex fructu ventris ejus æternus erit Rex, adimpletam evangelisarent? Etenim fabricator totius universitatis fecerat promissionem David, quemadmodum ipse David ait: Adjutorium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Et iterum: In manu ejus fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam manus ejus fundaverunt. Venite adoremus, et procidamus ante eum, et 'ploremus in conspectu Domini qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Manifeste pronuntians Spiritus sanctus per David audientibus eum, quoniam erunt qui contemnant eum qui plasmavit nos, qui et solus est Deus. Propter quod et dicebat quæ prædicta sunt, significans, quoniam ne erraveritis, præter hunc aut super hunc alius non est Deus, cui magis intendere oporteat, religiosos nos et gratos præparans in eum qui fecerit et constituerit et [p.38] enutriat. Quid ergo erit his qui tantum blasphemiæ adversus suum factorem adinvenerunt? Hoc idem autem et angeli. In eo enim quod dicunt, Gloria in altissimis Deo, et in terra paх, eum qui sit altissimorum, hoc est supercelestium factor, et eorum quæ super terram omnium conditor, his sermonibus glorificaverunt: qui suo plasmati, hoc est hominibus, suam benignitatem salutis de cœlo misit. Propter quod et pastores, ait, revertebantur, 'glorificantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, quemadmodum et narratum est ad eos. Non enim alterum Deum glorificabant Israelite pastores, sed illum qui a lege et prophetis annuntiatus est, factorem omnium, quem et glorificabant angeli. Si autem alterum quidem angeli qui erant ab ogdoade glorificabant, alterum vero pastores; errorem eis et non veritatem detulerunt hi qui ab ogdoade erant angeli.
5. Adhuc ait Lucas de Domino: Cum impleti essent dies purgationis, imposuerunt eum in Hierusalem, adstare Domino, quemadmodum scriptum est in lege Domini: Quoniam omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: et ut darent sacrificium, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum; ex sua persona manifestissime Dominum appellans eum qui legisdationem fecerit. Et Simeon autem inquit, benedixit Deum, et ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen in revelationem gentium, et gloriam populi tui Israel. Et Anna autem prophetissa, ait, similiter clarificabat Deum, videns Christum; et loquebatur de eo omnibus, qui exspectabant redemtionem Hierusalem. Per hæc autem omnia unus Deus demonstratur, nullam [novam illam) libertatis dispositionem per novum adventum Filii sui testamentum hominibus aperiens. [p.39]
6. Quapropter et ¹ Marcus interpres et sectator Petri, initium Evangelicæ conscriptionis fecit sic: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, quemadmodum scriptum est in prophetis: Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas & ante Deum nostrum. Manifeste initium Evangelii esse dicens sanctorum prophetarum voces, et eum quem ipsi Dominum et Deum confessi sunt, hunc Patrem Domini nostri Jesu Christi præmonstrans, qui et promiserit ei angelum suum ante faciem ejus missurum: qui erat Johannes, in spiritu et virtute Helicæ clamans in eremo; Parate viam Domini, rectas facite semitas & ante Deum nostrum. Quoniam quidem non alium et alium prophetæ annun tiabant Deum, sed unum et eundem, variis autem significationibus, et multis appellationibus. Multus enim et dives Pater quemadmodum in eo libro qui ante hunc est, ostendimus; et ex ipsis autem prophetis procedente nobis sermone ostendemus. In fine autem Evangelii ait Marcus: Et quidem Dominus Jesus, postquam locutus est eis, receptus est in cælos, et sedet ad dexteram Dei; confirmans quod a propheta dictum est: Dixit Dominus Domino [p.40] meo: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Sic quidem unus et idem Deus et Pater est, qui a prophetis quidem annuntiatus, ab Evangelio vero traditus, quem Christiani colimus et diligimus ex toto corde, factorem cæli et terræ, et omnium quæ in eis sunt.
7. Hanc fidem annuntians Johannes Domini discipulus, volens per Evangelii annuntiationem auferre eum, qui a Cerintho inseminatus erat hominibus errorem, et multo prius ab his qui dicuntur Nicolaitse, qui sunt & vulsio ejus quæ falso cognominatur scientiæ, ut confunderet eos, et suaderet quoniam unus Deus qui omnia fecit per Verbum suum; et non, quemadmodum illi dicunt, alterum quidem fabricatorem, alium autem Patrem Domini: et alium quidem fabricatoris filium, alterum vero de superioribus Christum, quem et impassibilem perseverasse, descendentem in Jesum filium fabricatoris, et iterum revolasse in suum Pleroma: et initium quidem esse monogenem; Logon autem verum filium unigeniti: et eam conditionem quæ est secundum nos, non a primo Deo factam, sed a virtute aliqua valde deorsum subjecta, et abscissa ab eorum communicatione quæ sunt invisibilia et innominabilia. Omnia igitur talia circumscribere volens discipulus [p.41] Domini, et ¹ regulam veritatis constituere in Ecclesia, quia est unus Deus omnipotens, qui per Verbum suum omnia fecit, et visibilia et invisibilia; significans quoque, quoniam per Verbum, per quod Deus perfecit conditionem, in hoc et salutem his qui in conditione sunt præstitit hominibus; sic inchoavit in ea quæ est secundum Evangelium doctrina: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehendorunt. Omnia, inquit, per ipsum facta sunt; in omnibus ergo est et hæc quæ secundum nos est conditio: non enim concedetur eis, omnia dici ea quæ sunt infra Pleroma ipsorum. Si enim et hæc Pleroma ipsorum continet, non extra est tanta ista conditio, quemadmodum ostendimus in eo libro qui ante hunc est; si autem extra Pleroma sunt hæc, quod quidem impossibile visum est, jam non est omnia Pleroma ipsorum: non est ergo extra hæc tanta conditio. Abstulit autem a nobis dissensiones omnes ipse Johannes, dicens: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Secundum autem 'Marcionem et eos qui similes sunt ei, neque mundus per eum factus est; neque in sua venit, sed in aliena. Secundum autem quosdam Gnosticorum, sab angelis [p.42] factus est iste mundus, et non per Verbum Dei. Secundum autem eos qui sunt a Valentino, iterum non per eum factus est, sed per Demiurgum. Hic enim operabatur similitudines tales fieri, ad imitationem eorum quæ sunt sursum, quemadmodum dicunt: Demiurgus autem perficiebat fabricationem conditionis. Emissum enim dicunt eum a matre Dominum et Demiurgum ejus dispositionis quæ est secundum conditionem, per quem hunc mundum factum volunt: cum Evangelium manifeste dicat, quoniam per Verbum, quod in principio erat apud Deum, omnia sunt facta: quod Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis.
8. Secundum autem illos, neque Verbum caro factum est, neque Christus, neque qui ex omnibus factus est Salvator. Etenim Verbum et Christum nec advenisse in hunc mundum volunt: Salvatorem vero non incarnatum neque passum; descendisse autem quasi columbam in eum Jesum qui factus est ex dispositione, et cum annuntiasset incognitum Patrem, iterum ascendisse in Pleroma. Incarnatum autem et passum quidam quidem eum qui ex dispositione sit dicunt Jesum, quem per Mariam dicunt pertransisse, quasi aquam per tubum: alii vero Demiurgi filium, in quem descendisse eum Jesum qui ex dispositione sit: alii rursum Jesum quidem ex Joseph et Maria natum dicunt, et in hunc descendisse Christum qui de superioribus sit, sine carne et impassibilem exsistentem. Secundum autem nullam sententiam hæreticorum, Verbum Dei caro factum est. Si enim quis regulas ipsorum omnium perscrutetur, inveniet quoniam sine carne et impassibilis ab omnibus illis inducitur Dei Verbum, et qui est in superioribus Christus. Alii enim putant manifestatum eum, quemadmodum hominem transfiguratum; neque autem natum, neque incarnatum dicunt illum: alii vero neque figuram eum assumsisse hominis; sed quemadmodum columbam descendisse [p.43] in eum Jesum, qui natus est ex Maria. Omnes igitur illos falsos testes ostendens discipulus Domini, ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et ut non inquiramus, cujus Dei Verbum caro factum est, ipse insuper docet, dicens: Fuit homo missus a Deo, erat ei nomen Johannes: hic venit in testimonium, ut testaretur de lumine. Non erat ipse lumen, sed ut testaretur de lumine. Præcursor igitur Johannes, qui testatur de lumine, a quo Deo missus est? Utique ab eo cujus 2 Gabriel est angelus, qui etiam evangelisavit generationem ejus: qui et per prophetas promisit angelum suum missurum ante faciem Filii sui, et præparaturum viam ejus, hoc est, testificaturum de lumine, in spiritu et virtute Helico. Helias autem rursus cujus Dei servus et propheta fuit? Ejus qui fecit cælum et terram, quemadmodum et ipse confitetur. A conditore igitur et fabricatore hujus mundi missus Johannes, quemadmodum poterat testificari de eo lumine, quod ex his quæ sunt innominabilia et invisibilia descenderit ? Omnes enim hæretici decreverunt, Demiurgum ignorare eam quæ sit super eum virtutem, cujus testis et ostensor invenitur Johannes. Propter hoc Dominus plus quam prophetam dixit eum habuisse. Reliqui enim omnes prophetæ annuntiaverunt adventum paterni luminis; concupierunt autem digni esse videre eum quem prædicabant: Johannes autem et prænuntiavit similiter sicut alii, et advenientem vidit et demonstravit, et credere in eum suasit multis, ita ut ipse et prophetæ et apostoli locum habuerit. Hoc est enim plus quam propheta: quoniam primo apostoli, secundo prophets; omnia autem ex uno et eodem ipso Deo.
9. Bonum enim et illud quod per conditionem a Deo in vinea factum est, et primo bibitum est vinum. Nemo enim illud vituperavit ex his qui biberunt; sed et Dominus accepit de eo: melius autem quod per Verbum compendialiter ac simpliciter ex [p.44] aqua ad usum eorum qui ad nuptias convocati erant, factum est vinum. Quamvis enim possit Dominus ex nullo subjacente eorum quæ sunt conditionis, præbere epulantibus vinum, et esca complere esurientes, hoc quidem non fecit: accipiens autem eos qui a terra essent panes, et gratias agens, et iterum aquam faciens vinum, saturavit eos qui recumbebant, et potavit eos qui invitati erant ad nuptias; ostendens quoniam Deus qui fecit terram, et jussit eam fructus ferre, et constituit aquas, et edidit fontes, hic et benedictionem escæ, et gratiam potus in novissimis temporibus per Filium suum donat humano generi, incomprehensibilis per comprehensibilem, et invisibilis per visibilem, cum extra eum non sit, sed in sinu Patris exsistat. Deum enim, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius Dei, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Patrem enim invisibilem exsistentem, ille qui in sinu ejus est Filius omnibus enarrat. Propter hoc cognoscunt eum hi quibus revelaverit Filius, et iterum Pater per Filium, Filii sui dat agnitionem his qui diligunt eum. A quo et Nathanaël discens cognovit, cui et testimonium reddidit Dominus, quoniam verus Israelita est, in quo dolus non est. Cognovit Israelites suum Regem, in quo et ait ei: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. A quo et Petrus edoctus, cognovit Christum Filium Dei vivi, dicentis: Ecce Filius [p.45] meus dilectissimus, in quo bene sensi: ponam Spiritum meum super eum, et judicium gentibus annuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque quisquam audiet vocem ejus in plateis: calamum quassatum non confringet, et linum fumigans non extinguet, usquequo emittat in contentionem judicium, et in nomine ejus gentes sperabunt.
10. Et hæc quidem sunt principia Evangelii, unuin Deum fabricatorem hujus universitatis, eum qui et per prophetas sit annuntiatus, et qui per Moysem legis dispositionem fecerit, Patrem Domini nostri Jesu Christi annuntiantia, et præter hunc alterum Deum nescientia, neque alterum Patrem. Tanta est autem circa Evangelia hæc firmitas, ut et ipsi hæretici testimonium reddant eis, et ex ipsis segrediens unusquisque eorum conetur suam confirmare doctrinam. Ebionei etenim eo Evangelio quod est secundum 4 Matthæum solo utentes, ex illo ipso convincuntur, non recte præsumentes de Domino. Marcion autem id quod est secundum Lucam circumcidens, ex his quæ adhuc servantur penes [p.46] eum, blasphemus in solum exsistentem Deum ostenditur. Qui autem Jesum separant a Christo, et impassibilem perseverasse Christum, passum vero Jesum dicunt, id quod secundum Marcum est præferentes Evangelium, cum amore veritatis legentes illud, corrigi possunt. Hi autem qui a Valentino sunt, eo quod est secundum Johannem plenissime utentes ad ostensionem conjugationum suarum, ex ipso detegentur nihil recte dicentes, quemadmodum ostendimus in primo libro. Cum ergo hi qui contradicunt, nobis testimonium perhibeant, et utantur his, firma et vera est nostra de illis ostensio.
11. Neque autem plura numero quam hæc sunt, neque rursus pauciora capit esse Evangelia. Quoniam enim quatuor regiones [p.47] mundi sunt in quo sumus, et quatuor principales spiritus, et deseminata est Ecclesia super omnem terram, columna autem et firmamentum Ecclesiæ est Evangelium, et spiritus vitæ; consequens est, quatuor habere eam columnas, undique flantes incorruptibilitatem, et vivificantes homines. Ex quibus manifestum est, quoniam qui est omnium artifex Verbum, qui sedet super Cherubim, et continet omnia, declaratus hominibus, dedit nobis quadriforme Evangelium, quod uno spiritu continetur. Quemadmodum et David postulans ejus adventum, ait: Qui sedes super Cherubim, appare. Et enim Cherubim quadriformia; et formæ ipsorum imagines sunt dispositionis Filii Dei. Primum enim animal, inquit, simile leoni, efficabile ejus et principale et regale significans: Secundum vero simile vitulo, sacrificalem et sacerdotalem [p.48] ordinationem significans: Tertium vero animal habens faciem quasi humanam, qui est secundum hominem adventum ejus manifeste describens: Quartum vero simile aquiloæ volantis, Spiritus in Ecclesiam advolantis gratiam manifestans. Et Evangelia igitur his consonantia, in quibus insidet Christus Jesus. Aliud enim illam quæ est a Patre principalem, et efficabilem, et gloriosam generationem ejus enarrat, dicens sic: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Propter hoc et omni fiducia plenum est Evangelium istud; talis est enim persona ejus. Id vero quod est secundum Lucam, quoniam quidem sacerdotalis characteris est, sa Zacharia sacerdote sacrificante Deo inchoavit. Jam enim saginatus parabatur vitulus, qui pro inventione minoris filii inciperet mactari. Matthæus vero eam quæ est secundum hominem, generationem ejus enarrat: Liber, dicens, [p.49] generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Et iterum : Christi autem generatio sic erat. Humanæ formsæ igitur hoc Evangelium: propter hoc 'et per totum Evangelium humiliter sentiens, et mitis homo servatus est. Marcus vero a prophetico spiritu, ex alto adveniente hominibus, initium fecit: Initium, dicens, Evangelii, quemadmodum scriptum est in Esaia propheta; volatilem et pennatam imaginem Evangelii monstrans: propter hoc et compendiosam et præcurrentem annuntiationem fecit: propheticus enim character est hic. Et ipsum autem Verbum Dei, illis quidem qui ante Moysem fuerunt patriarchis, secundum divinitatem et gloriam colloquebatur: his vero qui in Lege, sacerdotalem et ministerialem actum præbebat: post deinde nobis homo factus, munus cœlestis [p.50] Spiritus in omnem misit terram, protegens nos alis suis. Qualis igitur dispositio Filii Dei, talis et animalium forma: et qualis animalium forma, talis et character Evangelii. Quadriformia autem animalia, et quadriforme Evangelium, et quadriformis dispositio Domini. Et propter hoc quatuor data sunt testamenta humano generi; unum quidem ante cataclysmum sub Adam; secundum vero, post cataclysmum sub Noe; tertium vero, legislatio sub Moyse; quartum vero, quod renovat hominem, et recapitulat in se omnia, quod est per Evangelium, elevans et pennigerans homines in cœleste regnum.
12. His igitur sic se habentibus, vani omnes, et indocti, et insuper audaces, qui frustrantur speciem Evangelii, et vel plures [p.51] quam dictæ sunt, vel rursus pauciores inferunt personas Evangelii: quidam ut plus videantur quam est veritatis adinvenisse: quidam vero, ut reprobent dispositiones Dei. Etenim Marcion totum rejiciens Evangelium, imo vero seipsum abscindens ab Evangelio, 'partem gloriatur se habere Evangelii. Alii vero ut donum Spiritus frustrentur, quod in novissimis temporibus secundum placitum Patris effusum est in humanum genus, illam speciem non admittunt, quæ est secundum Johannis Evangelium, in qua Paracletum se missurum Dominus promisit; sed simul et Evangelium, et propheticum repellunt Spiritum. Infelices vere, qui pseudoprophetæ quidem esse volunt, 'prophetiæ vero gratiam repellunt ab Ecclesia: similia patientes his, qui propter eos qui in hypocrisi veniunt, etiam a fratrum communicatione se abstinent. Datur autem intelligi, quod hujusmodi neque Apostolum Paulum recipiant. In ea enim Epistola quæ est ad Corinthios, de propheticis charismatibus diligenter locutus est, et scit viros et mulieres in Ecclesia prophetantes. Per hæc igitur omnia peccantes [p.52] in Spiritum Dei, in irremissibile incidunt peccatum. Hi vero qui sunt a Valentino, iterum exsistentes extra omnem timorem, suas conscriptiones proferentes, plura habere gloriantur, quam sint ipsa Evangelia. Siquidem in tantum processerunt audacise, uti quod ab his non olim conscriptum est, veritatis Evangelium, titulent, in nihilo conveniens Apostolorum Evangeliis, ut nec Evangelium quidem sit apud eos sine blasphemia. Si enim quod ab eis profertur, veritatis est Evangelium, dissimile est autem hoc illis, quæ ab Apostolis nobis tradita sunt; qui volunt, possunt discere, quemadmodum ex ipsis Scripturis ostenditur, jam non esse id quod ab Apostolis traditum est veritatis Evangelium. Quoniam autem sola illa vera et firma, et non capit neque plura præterquam prædicta sunt, neque pauciora esse Evangelia, per tot et tanta ostendimus. Etenim cum omnia composita et apta Deus fecerit, oportebat et speciem Evangelii bene compositam, et bene compaginatam esse. Examinata igitur sententia eorum qui nobis tradiderunt Evangelium, ex ipsis principiis ipsorum, veniamus et ad reliquos Apostolos, et perquiramus sententiam eorum de Deo: post deinde, ipsos Domini sermones audiamus.
12
Quæ sit reliquorum Apostolorum doctrina.
1. PETRUS igitur Apostolus post resurrectionem Domini, et assumtionem in cælos, volens adimplere duodecim Apostolorum numerum, et 'allegere pro Juda alterum, qui electus esset a Deo, his qui aderant, dixit: Viri fratres, oportebat impleri Scripturam hanc, quam prædixit Spiritus sanctus ore David de Juda, qui factus est dux his qui apprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus fuit inter nos: Fiat habitatio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea; et, Episcopatum ejus accipiat alter: adimpletionem Apostolorum ex his quæ a David dicta sunt, faciens. Rursus cum Spiritus sanctus descendisset in discipulos, uti omnes prophetarent, [p.53] et loquerentur linguis, et quidam irriderent eos, quasi a musto ebrios; dixit Petrus, non ebrios quidem illos esse, cum sit hora tertia diei; esse autem hoc, quod dictum est per prophetam : Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt. Deus igitur, qui per prophetam promisit missurum se Spiritum suum in humanum genus, ipse et misit '[ei] et ipse Deus a Petro annuntiatur, suam promissionem adimplesse.
2. Viri, enim inquit Petrus, Israelitæ, audite sermones meos: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quæ fecit per ipsum Deus in medio vestrum, quemadmodum ipsi scitis: hunc definito consilio et præscientia Dei * traditum per manus iniquorum affigentes interfecistis: quem Deus excitavit, solutis doloribus inferorum, quoniam non erat possibile teneri eum ab eis. David enim dicit in ipsum : Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mois est, ne movear. Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Dehinc rursum fiducialiter illis dicit de patriarcha David, quoniam mortuus est et sepultus, et sepulchrum ejus sit apud eos usque in hunc diem. Propheta autem, inquit, cum esset, et sciret quoniam jurejurando ei juravit Deus, de fructu ventris ejus sedere in throno ejus, providens locutus est de resurrectione Christi, [p.54] quoniam neque derelictus est apud inferos, neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum, inquit, excitavit Deus, cujus nos omnes sumus testes: qui dextera Dei exaltatus, repromissionem sancti Spiritus accipiens a Patre, effudit donationem hanc quam vos nunc videtis et auditis. Non enim David ascendit in cælos; dicit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Certissime ergo sciat omnis domus Israel, quoniam et Dominum eum, et Christum, Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Cum dixissent igitur turbæ; Quid ergo faciemus? Petrus ad eos ait: Pænitentiam agite, et baptisetur unusquisque vestrum in nomine Jesu in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Sic non alium Deum, nec aliam plenitudinem annuntiabant Apostoli; nec alterum quidem passum et resurgentem Christum, alterum vero qui sursum volaverit, et impassibilis perseveraverit; sed unum et eundem Deum Patrem, et Christum Jesum, qui a mortuis [p.55] resurrexit; et eam quæ in eum est, fidem annuntiabant his, qui non credebant in filium Dei, et ex prophetis cohortabantur eos, quoniam eum, quem promisit se Deus missurum Christum, misit Jesum, quem ipsi crucifixerunt, quem Deus excitavit.
3. Rursus cum Petrus simul cum Johanne vidisset eum qui a nativitate claudus erat, ante portam templi, quæ dicitur speciosa, sedentem et petentem eleemosynam, dixit ei: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et statim ejus confirmati sunt gressus et plantæ, et ambulabat, et introivit cum ipsis in templum, ambulans, et saliens, et glorificans Deum. Multitudine autem universa collecta ad eos propter inopinatum factum, Petrus dixit eis: Viri Israelitæ, quid miramini in hoc, et nos quid intuemini, quasi nostra virtute fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit Filium suum, quem vos quidem tradidistis'in judicium, et negastis ante faciem Pilati, cum remittere eum vellet. Vos autem sanctum et justum *aggravastis, et petistis virum homicidam donari vobis: ducem autem vitos occidistis, quem Deus excitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Et in fide nominis ejus hunc quem videtis et scitis, confirmavit nomen ejus, et fides quæ est per ipsum, dedit ei incolumitatem coram vobis omnibus. Et nunc, fratres, scio quoniam secundum ignorantiam fecistis nequam. Deus autem quæ prædixit [p.56] ore omnium prophetarum 'pati Christum suum adimplevit. Pœnitentiam igitur agite, et convertimini, uti deleantur peccata vestra, et veniant vobis tempora refrigerii a facie Domini, et mittat præparatum vobis Jesum Christum, quem oportet quidem cælum suscipere usque ad tempora dispositionis omnium quæ locutus est Deus per sanctos prophetas suos. Moyses quidem dicit ad patres nostros : Quoniam Prophetam excitabit vobis Dominus Deus vester ex fratribus vestris, quemadmodum me, ipsum audietis in omnibus quæcunque locutus fuerit ad vos. Erit autem omnis anima quæcunque non audierit Prophetam illum, peribit de populo. Et omnes a Samuel et deinceps, quotquot locuti sunt, et annuntiaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod Deus disposuit ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terræ. Vobis primum Deus excitans 'Filium suum misit benedicentem vos, ut convertat se unusquisque a nequitiis suis. Manifestam ergo præconationem Petrus cum Johanne præconavit eis, repromissionem quam fecit Deus patribus, per Jesum adimpletam evangelisans: non quidem alterum Deum annuntians, sed Filium Dei, qui et homo factus est, et passus, in agnitionem [p.57] adducens Israel, et in Jesu resurrectionem quæ est a mortuis, annuntians, et significans quoniam omnia quæ prophetæ annuntiaverunt de passione Christi, hæc adimplevit Deus.
4. Propter quod rursus convocatis principibus sacerdotum, fiducialiter Petrus dixit ad eos: Principes populi et seniores Israelitæ, si nos hodie redarguimur a vobis in benefacto hominis infirmi, in quo hic salvatus est; cognitum sit omnibus vobis et omni populo Israel, quoniam in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus excitavit a mortuis, in hoc hic adstat in conspectu vestro sanus. Hic est lapis spretus a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli. Et non est aliud nomen sub cælo, quod datum sit hominibus, in quo oporteat salvari nos. Sic Apostoli non Deum mutabant, sed Christum annuntiabant populo esse Jesum qui crucifixus est, quem Deus [excitavit,] qui prophetas misit, idem Deus, excitavit, et salutem in eo dedit hominibus. 5. Confusi igitur et per curationem, (annorum enim, inquit Scriptura, plusquam XL erat homo in quo factum est signum curationis) et per doctrinam Apostolorum, et prophetarum expositionem, cum remisissent summi sacerdotes Petrum et Johannem, et reversi essent ad reliquos coapostolos et discipulos Domini, id est in Ecclesiam, et enarrassent quæ fuerant facta, et quemadmodum fiducialiter egissent in nomine Jesu. Audientes, inquit, tota Ecclesia, unanimes extulerunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, [p.58] tu es Deus qui fecisti cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in ois sunt, qui per Spiritum sanctum ore David patris nostri, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terræ, et principes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Convenerunt enim vere in hac civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, facere quæcunque manus tua et voluntas tua prædestinaverat fieri.
6. Hæ voces Ecclesiæ, ex qua habuit omnis ecclesia initium : hæ voces civitatis magnæ, novi testamenti civium: hæ voces Apostolorum, hæ voces discipulorum Domini, eorum qui post assumtionem Domini per Spiritum et perfecti exstiterunt, et invocaverunt Deum qui fecit cælum et terram et mare, qui per prophetas annuntiatus est, et ejus Filius Jesus [Filium Jesum], quem unxit Deus, et alterum autem nescientes. Non enim erat ibi tunc Valentinus, nec Marcion, nec reliqui sui vel eorum qui assentiunt eis eversores. Propter quod et exaudivit eos factor omnium Deus. Commotus est enim, inquit, locus, in quo erant [p.59] collecti, et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia, omni volenti credere. Virtute enim magna, inquit, reddebant testimonium Apostoli resurrectionis Domini Jesu, dicentes ad eos: Deus patrum nostrorum excitavit Jesum, quemт vos apprehendistis, et interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et Salvatorem exaltavit gloria sua, dare pænitentiam Israel, et remissionem peccatorum: et nos in eo testes & sumus sermonum horum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus credentibus ei. Omni quoque die, inquit, in templo, et in domo non cessabant docentes et evangelisantes Christum Jesum Filium Dei. Hæc enim erat salutis agnitio, quæ perfectos ad Deum efficit eos, qui cognoscunt Filii ejus adventum.
7. Quoniam autem impudenter quidam eorum dicunt, apud Judæos præconantes Apostoli non poterant alterum eis Deum annuntiare præter eum, qui creditus fuerat ab ipsis; dicimus ad eos, quoniam si secundum olim insitam opinionem hominibus loquebantur Apostoli, nemo ab his cognovit veritatem, multo autem prius a Domino; etenim ipsum sic locutum dicunt. Nec hi ergo ipsi veritatem sciunt, sed sententia eorum de Deo cum esset talis, exceperant doctrinam, quemadmodum audire poterant. Secundum hunc igitur sermonem apud neminem erit regula veritatis, sed omnes discipuli omnibus imputabunt, quoniam quemadmodum unusquisque sentiebat, et quemadmodum capiebat, sic et sermo ad eum factus est. Superfluus autem et inutilis adventus Domini parebit, si quidem venit permissurus et servaturus uniuscujusque olim insitam de Deo opinionem. Adhuc etiam et multo durius erat, quem hominem viderant Judæi, et cruci affixerant, annuntiari hunc esse Christum Filium Dei, æternum ipsorum Regem. Non igitur jam secundum pristinam eorum opinionem loquebantur ad eos. Qui enim in faciem interfectores eos esse Domini dicebant, multo magis fiducialiter eum Patrem, qui super Demiurgum est, et ipsi annuntiarent, et non id quod putabat unusquisque; et multo minus erat peccatum, siquidem superiorem Salvatorem, ad quem ascendere eos oporteret, quoniam esset [p.60] impassibilis, non affixissent cruci. Quemadmodum enim gentibus non secundum sententiam illorum loquebantur, sed cum fiducia dicebant, quoniam dii ipsorum non essent dii, sed idola dæmoniorum; simili modo et Judæis annuntiassent, si alterum majorem et perfectiorem scissent Patrem, non adnutrientes, neque augentes eorum non veram de Deo opinionem. Et Ethnicorum autem solventes errorem, et auferentes eos a suis diis, non utique alterum eis inferebant errorem; sed auferentes eos qui non erant dii, eum qui solus erat Deus et verus Pater, ostenderunt.
8. Ex verbis Petri igitur, quæ fecit in Cæsarea ad Cornelium centurionem, et eos qui cum eo erant gentiles, quibus primo enarratus est sermo Dei, cognoscendum est nobis, quæ annuntiabant Apostoli, et qualis fuit prædicatio ipsorum, et quam habuerunt de Deo sententiam. Erat enim, inquit, Cornelius hic religiosus, et timens Deum cum tota domo sua, et faciens eleemosynas multas in populo, et orans Deum semper. Vidit ergo circa horam nonam diei, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem: Eleemosyncæ tuce ascenderunt in recommemorationem in conspectu Dei. Propter quod mitte ad Simonem, qui vocatur Petrus. Petrus autem cum vidisset revelationem, in qua respondit ad eum cœlestis vox: Quce Deus emundavit, tu ne commune dixeris; hoc ideo, quoniam qui per legem inter munda et immunda distinxit Deus, hic emundavit gentes per sanguinem Filii sui, quem et Cornelius colebat. Ad quem Petrus veniens dixit: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptabilis ei est. Manifeste significans, [p.61] quoniam quem antea Deum timebat Cornelius, quem per legem et prophetas audierat, propter quem et eleemosynas faciebat, hic in veritate est Deus. Deerat autem ei ¹[Filii] agnitio. Propter quod adjecit: Vos scitis quod factum est verbum per omnem Judæam. Incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Johannes, Jesum a Nazareth, quemadmodum unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute: ipse circuivit benefaciens et curans omnes qui oppressi erant a diabolo, quoniam Deus erat cum eo. Et nos testes sumus omnium eorum quæ fecit et in regione Judæorum, et in Hierusalem: quem interfecerunt suspendentes in ligno. Hunc Deus excitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus nobis prædestinatis a Deo, qui cum eo et manducavimus, et bibimus post resurrectionem a mortuis. Et præcepit nobis annuntiare populo et testificari, quoniam ipse est prædestinatus a Deo Judex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophetæ testimonium reddunt, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnem credentem in eum.
9. Filium ergo Dei quem ignorabant homines, annuntiabant Apostoli, et adventum ejus, his qui ante instructi erant de Deo; sed non alterum Deum inferebant. Si enim tale aliquid sciret Petrus, libere gentibus prædicasset, alterum quidem Judæorum, alterum autem Christianorum esse Deum; qui quidem propter visionem angeli conterriti omnes, quodcunque eis dixisset, credidissent. Ex verbis autem Petri manifestum est, quoniam præcognitum quidem eis Deum custodivit, Filium autem Dei Jesum Christum esse testificatus est ipsis, judicem vivorum et mortuorum, in quem et baptizari eos jussit in remissionem peccatorum': et non tantum hoc, sed et Jesum ipsum esse Filium Dei testificatus est, qui et unctus Spiritu sancto, Jesus Christus dicitur. Et est hic idem ex Maria natus, quemadmodum Petri continet testificatio. An numquid perfectam tunc cognitionem nondum habebat Petrus, quam postea adinvenerunt hi? Imperfectus igitur secundum hos Petrus, imperfecti autem et reliqui Apostoli: et [p.62] oportebit eos reviviscentes, horum fieri discipulos, ut et ipsi perfecti fiant. Sed et hoc quidem ridiculum est. Arguuntur vero isti non quidem Apostolorum, sed suæ male sententiæ esse discipuli. Propter hoc autem et variæ sententiæ sunt uniuscujusque eorum, recipientis errorem quemadmodum capiebat. Ecclesia vero per universum mundum ab Apostolis firmum habens initium, in una et eadem de Deo et de Filio ejus perseverat sententia.
10. Philippus autem rursus spadoni reginæ Æthiopum revertenti a Hierosolymis, et legenti Esaiam prophetam, solus soli, quem annuntiavit? Nonne eum de quo dixit propheta: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, quemadmodum agnus ante tondentem se sine voce, sic non aperuit os? Nativitatem autem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur a terra vita ejus. Hunc esse Jesum, et impletam esse in eo Scripturam; quemadmodum ipse eunuchus credens, et statim postulans baptisari dicebat: Credo Filium Dei esse Jesum. Qui et missus est in regiones Æthiopiæ, prædicaturus hoc quod ipse crediderat, Deum quidem unum per prophetas prædicatum; hujus vero Filium [adj. jam] fecisse secundum hominem adventum, et ut ovem ad victimam ductum, et reliqua, quæcunque prophetæ dicunt de eo.
11. Paulus quoque et ipse, posteaquam de cœlo locutus est [p.63] ad eum Dominus, et ostendit quoniam suum Dominum persequeretur, persequens discipulos ejus, et misit Ananiam ad eum, ut iterum videret et baptisaretur: In synagogis, ait, in Damasco prædicabat cum omni fiducia Jesum, quoniam hic est Christus Filius Dei. Hoc est mysterium quod dicit per revelationem manifestatum sibi, quoniam qui passus est sub Pontio Pilato, hic Dominus est omnium, et Rex, et Deus, et Judex; ab eo qui est omnium Deus, accipiens potestatem, quoniam subjectus factus est usque ad mortem, mortem autem crucis. Et quoniam hoc verum est, Atheniensibus evangelisans in Areopago, ubi Judæis non assistentibus, licebat ei cum fiducia verum prædicare Deum, dixit eis: Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ Dominus exsistens, non in manufactis templis inhabitat, nec a manibus humanis 'tractatur, tanquam alicujus indigens, cum ipse omnibus dederit vitam et spiritum, et omnia [fecerit, qui fecit ex uno sanguine omne * genus hominum inhabitare super faciem totius terræ, præfiniens [p.64] tempora secundum determinationem inhabitationis eorum, quærere 2illud quod est divinum, si quo modo tractare possint illud aut invenire, quamvis etiam non longe sit ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: et quemadmodum quidam secundum vos dixerunt: Hujus enim et genus sumus. Genus igitur cum simus Dei, non oportet nos putare, id quod est divinum simile esse auro vel argento, vel lapidi per artem vel concupiscentiam hominis deformato. Tempora ergo ignoranticæ despiciens Deus, nunc præcipit hominibus omnibus ubique pæniteri in ipsum, quoniam constituit diem judicari orbem terræ in justitia, in viro Jesu, in quo statuit fidem, excitans eum a mortuis. Hoc autem in loco non solum factorem mundi. Deum eis annuntiat, non assistentibus Judæis; sed et quoniam unum genus humanum fecit inhabitare super omnem terram; quemadmodum et Moyses ait: Quando divisit Altissimus gentes, quemadmodum dispersit filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum [p.65] Dei: populum autem qui credit 'Deo, jam non esse sub angelorum potestate, sed sub Domini. Facta est enim portio Domini populus ejus Jacob, funiculum hæreditatis ejus Israel.
12. Et iterum Lystris Lyciæ cum esset Paulus cum Barnaba, et a nativitate claudum in nomine Domini nostri Jesu Christi ambulare fecisset, et cum turba honorare eos vellet quemadmodum deos, propter admirabile factum, ait eis: Nos similes vobis sumus homines, evangelisantes vobis Deum, uti ab eis vanis simulachris convertamini ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt: qui in præteritis temporibus permisit omnes gentes abire vias suas, quamquam non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens, de cælo dans vobis pluvias et tempora fructifera, adimplens cibo et hilaritate corda vestra. Quoniam autem his annuntiationibus ejus omnes epistolæ consonant, ex ipsis epistolis ostendimus [ostendemus] apto in loco, exponentes apostolum. Nobis autem collaborantibus his ostensionibus quæ ex Scripturis sunt, et quæ multifarie dicta sunt, breviter et compendiose annuntiantibus, et tu cum magnanimitate intende eis, et non longiloquium 'putare: hoc intelligens quoniam ostensiones quæ sunt in Scripturis, non possunt ostendi, nisi ex ipsis Scripturis.
13. Stephanus autem iterum qui electus est ab Apostolis primus diaconus, qui et primus ex omnibus hominibus sectatus est vestigia martyrii Domini, propter Christi confessionem primus interfectus, fiducialiter loquens in populo, et docens eos, dicens: Deus gloricæ visus est patri nostro Abrahæ, et dixit ad eum: Exi de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam demonstrabo tibi: et transtulit illum in terram hanc, quam nunc et vos inhabitatis, et non dedit ei hæreditatem in ea, nec gressum [p.66] pedis, sed promisit dare 'ei in possessionem eam, et semini ejus post oum. Locutus est autem sic Deus ad eum, quoniam erit semen ejus peregrinans in terra aliena, et in servitutem redigentur, et vexabuntur annis quadringentis, et gentem cui seroient, judicabo ego, dicit Dominus. Et postea exient et servient mihi in isto loco. Et dedit ei testamentum circumcisionis, et sic generavit Isaac. Et reliqua autem verborum ejus eundem Deum annuntiant, qui fuit cum Joseph, et cum patriarchis, qui et collocutus est Moysi.
14. Et omnem Apostolorum doctrinam unum et eundem Deum annuntiasse, qui transtulit Abraham, qui promissionem hæreditatis ei fecit, qui testamentum circumcisionis apto tempore dedit, qui ex Ægypto vocavit semen ejus, servatum manifeste per circumcisionem, in signo enim dedit eam, ut non similes essent Ægyptiis, hunc factorem omnium, hunc Patrem Domini nostri Jesu Christi, hunc Deum claritatis, ex ipsis sermonibus et Actibus Apostolorum volentes discere possunt, et contemplari quoniam unus hic Deus, super quem alius non est. Si autem et erat super hunc alius Deus, ex abundanti per comparationem diceremus, hic illo melior est. Melior enim ex operibus apparet, quemadmodum et 'prædiximus: et cum illi nullum Patris sui opus habeant ostendere, hic solus ostenditur Deus. Si quis autem ægrotans circa quæstiones, ea quæ ab Apostolis de Deo dicta sunt, allegorisanda existimat, prædictos sermones nostros discutiat, in quibus unum Deum conditorem et factorem omnium ostendimus, et ea quæ ab illis dicuntur destruximus et denudavimus, et inveniet consonantes eos Apostolorum doctrinæ, et sic habere quemadmodum docebant et persuadebantur, quoniam unus est fabricator omnium Deus: et cum repulerit a sententia sua tantum errorem, et eam quæ est adversus Deum blasphemiam, et a semetipso inveniet rationem, cognoscens et eam quæ est secundum Moysem legem, et gratiam Novi Testamenti, utraque apta temporibus, ad utilitatem humani generis ab uno et eodem præstita Deo.
15. Omnes enim qui sunt male sententiæ, moti ab ea legisdatione, quse secundum Moysem, dissimilem eam et contrariam Evangelii doctrinæ arbitrantes, jam non sunt conversi, uti differentiæ utriusque Testamenti inquirerent causas. Deserti [p.67] igitur cum sint a paterna dilectione, et inflati a Satana, conversi in Simonis Magi doctrinam, abstiterunt sententiis suis ab eo qui est Deus, et putaverunt quid 'semetipsos plus invenisse quam Apostoli, alterum Deum adinvenientes; et Apostolos quidem adhuc quæ sunt Judæorum sentientes, annuntiasse Evangelium, se autem sinceriores et prudentiores Apostolis esse. Unde et Marcion, et qui ab eo sunt, ad intercidendas conversi sunt Scripturas, quasdam quidem in totum non cognoscentes, *secundum Lucam autem Evangelium et Epistolas Pauli decurtantes, hæc sola legitima esse dicunt, que ipsi minoraverunt. Nos autem etiam ex his quæ adhuc apud eos custodiuntur, arguemus eos, donante Deo, in altera conscriptione. Reliqui [p.68] vero omnes falso scientise nomine inflati, Scripturas quidem confitentur, interpretationes vero convertunt, quemadmodum ostendimus in primo libro. Et quidem hi qui a Marcione sunt statim blasphemant fabricatorem, dicentes eum malorum fabricatorem, propositum initii sui tolerabiliorem habentes, duos naturaliter dicentes deos, distantes ab invicem, alterum quidem bonum, alterum autem malum: hi autem qui sunt a Valentino, nominibus honestius utentes, et Patrem, et Dominum, et Deum, hunc qui est fabricator, ostendentes, propositum sive sectam blasphemiorem habent, neque ab aliquo ex his quæ sunt intra plenitudinem Æonibus dicentes eum emissum, sed ab ea labe quæ extra Pleroma expulsa est. Hæc autem omnia contulit eis scripturarum et dispositionis Dei ignorantia. Nos autem et causam differentiæ testamentorum, et rursum unitatem et consonantiam ipsorum, in his quæ deinceps futura sunt, referemus.
16. Quoniam autem et Apostoli et discentes ipsorum, sic docebant, quemadmodum Ecclesia prædicat, et sic docentes perfecti fuerunt, propter quod et evocabantur ad perfectum: Stephanus hæc docens, adhuc cum super terram esset, vidit gloriam Dei, et Jesum ad dexteram, et dixit: Ecce, video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dexteris Dei. Et hæc dixit, et lapidatus est, et sic perfectam doctrinam adimplevit, per omnia martyrii magistrum imitans, et postulans pro eis qui se interficiebant, et dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Sic erant perfecti, qui unum et eundem Deum, ab initio usque ad finem variis dispositionibus assistentem humano generi, sciebant; quemadmodum ait Osee propheta, Ego visiones implevi, et in manibus prophetarum similatus sum. Qui ergo usque ad mortem tradiderunt animas propter Evangelium Christi, quomodo poterant secundum insitam opinionem hominibus loqui? Quod ipsum si [p.69] fecissent, non paterentur: sed quoniam contraria his qui non assentiebant veritati prædicabant, ideo et passi sunt. Manifestum est ergo, quoniam non derelinquebant veritatem, sed cum omni fiducia Judæis et Græcis prædicabant; Judæis quidem, Jesum eum qui ab ipsis crucifixus est esse Filium Dei, judicem vivorum et mortuorum, a Patre accepisse æternum regnum in Israel, quemadmodum ostendimus; Græcis vero unum Deum qui omnia fecit, et hujus Filium Jesum Christum annuntiantes.
17. Manifestius autem hoc ostenditur ex Apostolorum Epistola, quam neque Judæis, neque Græcis, sed ipsis qui ex gentibus in Christum credebant, confirmantes fidem ipsorum, miserunt. Cum enim descendissent quidam a Judæa in Antiochiam, in qua et primum omnium discipuli Domini pro fide, quam in Christo habebant, vocati sunt Christiani, et suaderent eis qui crediderant in Dominum circumcidi, et reliqua secundum legis observationem perficere; et ascendissent Paulus et Barnabas Hierosolymam ad alteros Apostolos propter hanc quæstionem, et universa Ecclesia convenisset in unum, Petrus dixit eis: Viri fratres, vos scitis quoniam a diebus antiquis in vobis Deus elegit, ut ex ore moo audirent gentes verbum Evangelii, et crederent: et cordis inspector Deus testimonium perhibuit eis, dans eis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et ipsos, emundans per fidem corda illorum. Nunc igitur quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos valuimus portare? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus nos posse salvari, quomodo et illi. Post quem Jacobus dixit: Viri fratres, Simon retulit, quemadmodum & Deus excogitavit accipere ex gentibus populum nomini suo. Et sic conveniunt sermones prophe tarum, sicut scriptum est: Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod cecidit, et disturbata ejus ædificabo, et erigam illud, uti requirant reliqui hominum Dominum, et omnes gentes, in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus, faciens [p.70] hæc. Cognitum a seculo est Deo opus ejus: propterea ego secundum me judico, non molestari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed præcipiendum ois, uti abstineant a vanitatibus idolorum, et a fornicatione, et ta sanguine: et quæcunque nolunt sibi fieri, aliis ne faciant. Et cum hæc dicta essent, et omnes consensissent, scripserunt eis sic: Apostoli et Presbyteri fratres, his qui sunt in Antiochia et Syria et Cilicia fratribus ex gentibus, salutem. Quoniam audivimus, quia ex nobis quidam exeuntes turbaverunt cos sermonibus, destruentes animas vestras, quibus non præcepimus, dicentes, Oircumcidimini et servate Legem; placuit nobis convenientibus in unum, electos viros mittere ad vos cum dilectissimis nostris Barnaba ot Paulo, hominibus qui tradiderunt animam suam pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Misimus igitur Judam et Silam, et ipsos per sermonem annuntiantes nostram sententiam. Placuit enim sancto Spiritui, et nobis, nullum amplius vobis pondus imponere, quam hæc quæ sunt necessaria, ut abstineatis ab idolothytis, et sanguine, et fornications: et quæcunque non vultis fieri vobis, aliis ne faciatis: a quibus custodientes vos ipsos, bene agetis, *ambulantes in Spiritu sancto. Manifestum est igitur ex his omnibus, quoniam non alterum Patrem esse docebant, sed libertatis [p.71] novum testamentum dabant his, qui nove in Deum per Spiritum sanctum credebant. Ipsi autem ex eo quod quærerent, an oporteret circumcidi adhuc discipulos necne, manifeste ostenderunt non habuisse se alterius Dei contemplationem.
18. Cæterum non talem timorem circa primum habuissent Testamentum, ut nec cum ethnicis quidem convesci vellent. Nam et Petrus, quamvis ad catechizandos eos missus esset, et tali visione conterritus fuisset, cum timore tamen multo locutus est ad eos dicens: Ipsi scitis quoniam non est fas viro Judæo conjungi, aut convenire cum allophylo: mihi autem Deus ostendit, neminem commmmom aut immundum dicere hominem: quapropter sine contra dictione veni; his sermonibus significans, quoniam non abisset ad eos, nisi jussus fuisset. Sic æque ne baptisma quidem facile dedisset, nisi, Spiritu sancto requiescente super eos, prophetantes eos audisset. Et propter hoc dixit: Num quis aquam vetare potest ad baptizandum hos, qui Spiritum sanctum acceperunt, quemadmodum et nos? Suadens simul his qui secum erant, et significans, quoniam nisi Spiritus sanctus super eos requievisset, exsisteret qui eos prohiberet a baptismate.
19. Hi autem qui circa Jacobum Apostoli gentibus quidem libere agere permittebant, concedentes nos Spiritui Dei. Ipsi [p.72] vero eundem scientes Deum, perseverabant in pristinis observationibus, ita ut et Petrus quoque timens ne culparetur ab ipsis, ante manducans cum gentibus propter visionem et propter Spiritum qui requieverat super eos, cum tamen advenissent quidam ab Jacobo, separavit se, et non manducavit cum eis; hoc ipsum autem dixit Paulus et Barnabam fecisse. Sic Apostoli, quos universi actus et universe doctrinæ Dominus testes fecit, ubique enim simul cum eo assistentes inveniuntur Petrus et Jacobus et Johannes, religiose agebant circa dispositionem legis, quæ est secundum Moysem, ab uno et eodem significantes esse Deo. Quod quidem non fecissent secundum quæ prædiximus, si præter eum qui legis dispositionem fecit, alterum Patrem a Domino didicissent.
13
Adversus eos qui dicunt, tantum Paulum ex Apostolis, cognovisse veritatem.
1. Eos autem qui dicunt, solum Paulum veritatem cognovisse, cui per revelationem manifestatum est mysterium, ipse Paulus convincat 'eos, dicens, unum et ipsum Deum operatum Petro in apostolatum circumcisionis, et sibi in gentes. Ipsius ergo Dei Petrus erat Apostolus, cujus et Paulus; et quem Petrus in circumcisione annuntiabat Deum, et Dei Filium, hunc et Paulus in gentes. Neque enim ut solum Paulum salvaret, venit Dominus noster; nec sic pauper Deus, ut unum solum haberet Apostolum, qui dispositionem Filii sui cognosceret. Et Paulus autem dicens: Quam speciosi pedes evangelisantium bona, evangelisantium pacem, manifestum facit, quoniam non unus, sed plures erant, qui veritatem evangelisabant. Et rursus in ea epistola quæ est ad Corinthios, cum prædixisset omnes qui Deum post resurrectionem [p.73] viderunt, intulit: Sive autem ego, sive illi, sic annuntiamus, et sic credidistis: unam et eandem prædicationem confitens omnium eorum qui Deum viderunt post resurrectionem a mortuis.
2. Et Dominus autem Philippo volenti Patrem videre, respondit: Tanto tempore vobiscum sum, et me non cognovisti, Philippe? qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Ego enim in Patre, et Pater in me, et a modo cognovistis eum, et vidistis. Quibus ergo Dominus testimonium dixit, quoniam et cognoverunt in ipso et viderunt Patrem, Pater autem veritas, hos dicere non cognovisse veritatem, est hominum falsa testantium, et eorum qui alienati sunt a Christi doctrina. Ad quid enim mittebat Dominus duodecim Apostolos ad oves quæ perierant domus Israel, si veritatem non cognoverunt? Quomodo autem et septuaginta prædicabant, nisi ipsi prius veritatem prædicationis cognovissent? Aut quomodo Petrus ignorare potuit, cui Dominus testimonium dedit, quoniam caro et sanguis non revelavit ei, sed Pater qui in cœlis est? 1 Sicut ergo Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem; Filio quidem adducente eos ad Patrem, Patre vero revelante eis Filium.
3. Quoniam autem his qui ad Apostolos vocaverunt eum de quæstione, acquievit Paulus, et ascendit ad eos cum Barnaba in Hierosolymam, non sine causa, sed ut ab ipsis libertas [p.74] gentilium confirmaretur, ipse ait in ea quæ ad Galatas est epistola: Deinde post XIV annos ascendi in Hierosolymam cum Barnaba, assumens et Titum. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum eis Evangelium quod prædico inter gentes. Et iterum ait: Ad horam cessimus subjectioni, uti veritas Evangelii perseveret apud vos. Si quis igitur diligenter ex Actibus Apostolorum scrutetur tempus, de quo scriptum est ascendisse Hierosolymam propter prædictam quæstionem, inveniet eos qui prædicti sunt a Paulo annos concurrentes, Sic est consonans et velut eadem tam Pauli annuntiatio, quam et Lucæ de Apostolis testificatio.
14
De sectatore Apostolorum Luca, et quæ sunt quæ in Evangelio per solum Lucam cognovimus.
1. QUONIAM autem is Lucas inseparabilis fuit a Paulo, et cooperarius ejus in Evangelio, ipse facit manifestum, non glorians, sed ab ipsa 'productus veritate. Separatis enim, inquit, a Paulo, et Barnaba et Johanne, qui vocabatur Marcus, et cum navigassent Cyprum, nos venimus in Troadem: et cum vidisset Paulus per [p.75] somnium virum Macedonem, dicentem; Veniens in Macedoniam opitulare nobis Paule; statim, ait, quæsivimus proficisci in Macedoniam, intelligentes quoniam provocavit nos Dominus evangelisare eis. Navigantes igitur a Troade, direximus navigium in Samothracen: et deinceps reliquum omnem ipsorum usque ad Philippos adventum diligenter significat, et quemadmodum primum sermonem locuti sunt: Sedentes enim, inquit, locuti sumus mulieribus que convenerant; et quinam crediderunt, et quam multi. Et iterum ait: Nos autem navigavimus post dies azymorum a Philip pis, et venimus Troadem, ubi et commorati sumus diebus septem. Et reliqua omnia ex ordine cum Paulo refert, omni diligentia demonstrans et loca et civitates et quantitatem dierum, quoadusque Hierosolymam ascenderent: et quæ illic contigerint Paulo, quemadmodum vinctus Romam missus est; et nomen centurionis qui suscepit eum, et parasema navium, et quemadmodum naufragium fecerunt, et in qua liberati sunt insula; et quemadmodum humanitatem ibi perceperunt, Paulo curante principem ipsius insulæ ; et quemadmodum inde Puteolos navigaverunt, et inde Romam pervenerunt, et quanto tempore Romæ commorati sunt. Omnibus his cum adesset 'Lucas, diligenter conscripsit ea, uti neque mendax, neque 'elatus deprehendi possit, eo quod omnia hæc constarent, et seniorem eum esse omnibus qui nunc aliud docent, neque ignorare veritatem. Quoniam non solum prosecutor, sed et cooperarius fuerit Apostolorum, maxime autem Pauli, et ipse autem Paulus manifestavit in epistolis, dicens: Demas me dereliquit, et abiit & in Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam: Lucas est mecum solus. Unde ostendit quod semper junctus ei et inseparabilis fuerit ab eo. Et iterum in 'ea epistola quæ est ad Colossenses, ait: Salutat vos Lucas medicus dilectus. Si autem Lucas quidem, qui semper cum Paulo prædicavit, et dilectus ab eo est dictus, et cum eo evangelisavit, et creditus est referre nobis Evangelium, nihil aliud ab eo didicit, sicut ex verbis ejus ostensum est, quemadmodum hi qui [p.76] nunquam Paulo adjuncti fuerunt, gloriantur abscondita et inenarrabilia didicisse sacramenta?
2. Quoniam autem Paulus simpliciter quæ sciebat, hæc et docuit, non solum eos qui cum eo erant, verum omnes audientes se, ipse facit manifestum. In Mileto enim convocatis 'episcopis et presbyteris, qui erant ab Epheso et a reliquis proximis civitatibus, quoniam ipse festinaret Hierosolymis Pentecosten agere, multa testificans eis, et dicens quæ oporteret ei Hierosolymis evenire, adjecit: Scio quoniam jam non videbitis faciem meam: testificor igitur vobis hac die, quoniam mundus sum a sanguine omnium. Non enim subtraxi uti non annuntiarem vobis omnem sententiam Dei. Attendite igitur et vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus præposuit episcopos, regere ecclesiam 'Domini, quam sibi constituit per sanguinem suum. Deinde significans futuros malos doctores, dixit: Ego scio quoniam advenient post discessum meum lupi graves ad vos, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, uti convertant discipulos post se. Non subtrazi, inquit, uti non annuntiarem omnem sententiam Dei vobis. Sic Apostoli simpliciter, et nemini invidentes, quæ didicerant ipsi a Domino, hæc omnibus tradebant. Sic igitur et Lucas nemini invidens, ea quæ ab eis didicerat, tradidit nobis, sicut ipse testificatur dicens: Quemadmodum tradiderunt nobis qui ab initio contemplatores et ministri fuerunt Verbi.
3. Si autem quis refutet Lucam, quasi non cognoverit veritatem, manifestus erit projiciens Evangelium, cujus & dignatur esse discipulus. Plurima enim et magis necessaria Evangelii per hunc cognovimus, sicut Johannis generationem, et de Zacharia historiam, et adventum angeli ad Mariam, et exclamatio [p.77] nem Elizabeth, et angelorum ad pastores descensum, et ea quæ ab illis dicta sunt, et Anne et Simeonis de Christo testimonium, et quod duodecim annorum in Hierusalem relictus sit, et baptismum Johannis, et quot annorum Dominus baptisatus sit, et quia in quintodecimo anno Tiberii Cæsaris. Et in 'magisterio illud quod ad divites dictum est: Væ vobis divites, quoniam percipitis consolationem vestram. Et, væ vobis qui satiati estis, quoniam esurietis: et qui ridetis nunc, quia plorabitis. Et, væ vobis cum benedixerint vos homines omnes. Secundum hæc enim faciebant et pseudoprophetis patres vestri. Et omnia hujusmodi per solum Lucam cognovimus, (et plurimos actus Domini per hunc didicimus, quibus et omnes utuntur:) ut et multitudinem piscium, quam concluserunt hi qui cum Petro erant, jubente Domino ut mitterent retia: et illa quæ per octodecim annos passa, curata fuerat mulier die sabbatorum: et de hydropico, quem curavit Dominus die sabbatorum, et quemadmodum disputavit quod curavit in hac die: et quemadmodum docuit discipulos primos discubitus non appetere: et quoniam pauperes et debiles vocare oportet, qui non habent retribuere: et qui 'pulsavit nocte sumere panes, et propter instantiam importunitatis sumit: et quoniam apud Pharisæum recumbente eo, peccatrix mulier osculabatur pedes ejus et unguento ungebat, et quæcunque propter eam dixit ad Simonem Dominus de duobus debitoribus: et de parabola divitis illius qui reclusit quæ ei 'nata fuerant, cui et dictum est, In hac nocte expostulabunt animam tuam a te: Quæ autem præpa rasti, cujus erunt? similiter autem et divitis qui vestiebatur purpura, et jocundabatur nitide, et egenum Lazarum: et eam [p.78] quam ad discentes suos dixit responsionem, quando dixerunt ei: Adjice nobis fidem: et eam quse ad Zaccheum publicanum facta est confabulationem: et de Pharisseo et publicano, qui simul adorabant in templo: et de decem leprosis, quos simul emundavit in via: et quoniam de vicis et plateis claudos et 'luscos jussit colligi ad nuptias; et parabolam judicis qui Deum non timebat, quem instantia viduse fecit ut vindicaret eam: et de arbore fici quæ erat in vinea, quæ non faciebat fructum. Et alia multa sunt quæ inveniri possunt a solo Luca dicta esse, quibus et Marcion et Valentinus utuntur. Et super hæc omnia post resurrectionem in via ad discipulos suos quæ locutus est, et quemadmodum cognoverunt eum in fractione panis.
4. Necesse est igitur et reliqua quæ ab eo dicta sunt, recipere eos, aut et his renuntiare. Non enim conceditur eis ab his qui sensum habent, quædam quidem recipere ex his quse a Luca dicta sunt, quasi sint veritatis; quædam vero 'refutare, quasi non cognovisset veritatem. Et si quidem refutaverint hi qui a Marcione sunt, non habebunt Evangelium: hoc enim quod est secundum Lucam quemadmodum prædiximus, decurtantes, gloriantur se habere Evangelium; hi vero qui a Valentino sunt, cessabunt a plurimo vaniloquio suo: ex hoc enim multas occasiones subtililoquii sui acceperunt, interpretari audentes male, quse ab hoc bene sunt dicta: si autem et reliqua suscipere cogentur, intendentes perfecto Evangelio, et Apostolorum doctrinæ, oportet eos pœnitentiam agere, ut salvari a periculo possint.
15
Adversus eos qui frustrantur Paulum Apostolum.
1. EADEM autem dicimus iterum et 'his, qui Paulum Apostolum non cognoscunt, quoniam aut reliquis verbis Evangelii, quæ per solum Lucam in nostram venerunt agnitionem, renuntiare debent, et non uti eis; aut si illa recipiunt omnia, habent necessitatem recipere etiam eam testificationem, quæ est de Paulo, dicente ipso, primum quidem Dominum ei de cœlo locutum [p.79] : Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum Jesus Christus, quem tu persequeris: deinde Ananiæ de eo dicente: Vade, quoniam vas electionis mihi est iste, ut portet nomen moum & in gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim demonstrabo ei 4 ex ipso, quanta oporteat eum pati propter nomen meum. Qui igitur non recipiunt eum qui sit electus a Deo ad hoc, ut fiducialiter portet nomen ejus, quod sit missus ad quas prædiximus gentes, electionem Domini contemnunt, et seipsos segregant ab Apostolorum conventu. Neque enim contendere possunt Paulum non esse Apostolum, quando in hoc sit electus: neque Lucam mendacem esse, possunt ostendere, veritatem nobis cum omni diligentia annuntiantem. Fortassis enim et propter hoc operatus est Deus plurima Evangelia ostendi per Lucam, quibus necesse haberent omnes uti, ut 'sequenti testificationi ejus, quam habet de actibus et doctrina Apostolorum, omnes sequentes, et regulam veritatis inadulteratam habentes, salvari possint. Igitur testificatio ejus vera, et doctrina Apostolorum manifesta et firma, et nihil subtrahens, neque alia quidem in abscondito, alia vero in manifesto docentium.
2. Hoc enim fictorum et prave seducentium et hypocritarum est molimen, quemadmodum faciunt hi qui a Valentino sunt. Hi enim ad multitudinem propter eos qui sunt ab Ecclesia, quos * communes 'et Ecclesiasticos ipsi dicunt, inferunt sermones, per [p.80] quos capiunt simpliciores, et illiciunt eos, simulantes nostrum tractatum, ut sæpius audiant; qui'et jam quæruntur de nobis, quod cum similia nobiscum sentiant, sine causa abstineamus nos a communicatione eorum, et cum eadem dicant, et eandem habeant doctrinam, vocemus illos hæreticos: et cum dejecerint aliquos a fide per quæstiones, quæ fiunt ab eis, et non contradicentes auditores suos fecerint, his separatim inenarrabile plenitudinis suse enarrant mysterium. Decipiuntur autem omnes, qui quod est in verbis verisimile, se putant posse discere a veritate. Suasorius enim et verisimilis est, et exquirens fucos error: sine fuco autem est veritas, et propter hoc pueris credita est. Et si aliquis quidem ex his qui audiunt eos, quærat solutiones, vel contradicat eis, hunc quasi non capientem veritatem, et non habentem de superioribus a matre sua semen affirmantes, in totum nihil dicunt ei, mediarum partium dicentes esse illum, hoc est psychicorum. Si autem aliquis quasi parvam ovem, deditum semetipsum ipsis præbeat, 'imitationem illorum, et redemtionem illorum consecutus, est inflatus [p.81] iste talis, neque in cælo, neque in terra putat se esse, sed intra Pleroma introisse, et complexum jam angelum suum, cum ¹ institorio, et supercilio incedit, gallinacei elationem habens. Sunt autem apud eos, qui dicunt oportere bonam conversationem assequi eum hominem, qui sit desuper veniens: propter hoc et fingunt quodam supercilio gravitatem. Plurimi autem et contemtores facti, quasi jam perfecti, sine reverentia, et in contemtu viventes, semetipsos spiritales vocant, et se nosse jam dicunt eum qui sit intra Pleroma ipsorum refrigerii locum.
3. Nos autem revertamur ad eundem tractatum. Cum enim declaratum sit manifeste, quoniam neminem alium Deum vocaverunt vel Dominum nominaverunt, qui veritatis fuerunt prædicatores et Apostoli libertatis, nisi solum verum Deum Patrem et Verbum ejus, qui in omnibus principatum habet, manifeste erit ostensum, factorem cæli et terræ, et qui locutus sit cum Moyse, et legis dispositionem ei dederit, qui convocaverit patres, Dominum Deum confiteri eos, et alterum neminem nosse. Manifesta igitur et Apostolorum et discentium eorum ex verbis ipsorum de Deo facta est sententia.
16
Quæ sit Apostolorum sententia de Domino nostro Jesu Christo.
QUONIAM autem sunt qui dicunt, Jesum quidem receptaculum Christi fuisse, in quem desuper quasi columbam descendisse Christum, et cum indicasset innominabilem Patrem incomprehensibiliter et invisibiliter intrasse in Pleroma: non enim solum ab hominibus, sed ne ab his quidem, quæ in cælo sunt, potestatibus et virtutibus apprehensum eum, et esse quidem filium Jesum, patrem vero Christum, et Christi patrem, Deum: alii vero putative [p.82] eum passum, naturaliter impassibilem exsistentem: qui autenı a Valentino sunt, Jesum quidem qui sit ex dispositione, ipsum esse qui per Mariam transierit, in quem illum de superiori Salvatorem descendisse, quem et Christum dici, quoniam omnium qui emisissent eum, haberet vocabula: participasse autem cum eo qui esset ex dispositione de sua virtute et de suo nomine, ut mors per hunc evacuaretur, cognosceretur autem Pater per eum Salvatorem quidem qui desuper descendisset, quem et ipsum receptaculum Christi et universe plenitudinis esse dicunt, lingua quidem unum Christum Jesum confitentes, divisi vero sententia; (etenim hæc est ipsorum regula, quemadmodum prædiximus, ut alterum quidem Christum fuisse dicant, qui ab Unigenito ad correctionem plenitudinis præmissus; alterum vero Salvatorem esse ad glorificationem Patris missum; alterum vero ex dispositione, quem et passum dicunt, recurrentem in Pleroma Salvatorem qui Christum portabat); necesse habemus, universam Apostolorum de Domino nostro Jesu Christo sententiam adhibere, et ostendere eos non solum nihil tale sensisse de eo, verum amplius et significasse per Spiritum sanctum, qui inciperent talia docere, submissi a Satana, uti quorundam fidem everterent, et abstralierent eos a vita.
17
Ostensio quoniam unus et idem ipse Christus Verbum sit Dei.
1. Et quoniam Johannes unum et eundem novit Verbum Dei, et hunc esse Unigenitum, et hunc incarnatum esse pro salute nostra, Jesum Christum Dominum nostrum, sufficienter ex ipsius Johannis sermone demonstravimus. Sed et Matthæus unum et eundem Jesum Christum cognoscens, eam, quæ est [p.83] secundum hominem, generationem ejus ex Virgine exponens, sicut promisit Deus David ex fructu ventris ejus excitaturum se æternum Regem, multo prius Abrahæ eandem faciens promissionem, ait: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Dehinc ut liberaret mentem nostram a suspicione quæ est circa Joseph, ait: 'Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater ejus Joseph, priusquam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Dehinc cum Joseph cogitaret dimittere Mariam, quoniam prægnans erat, assistentem ei Angelum Dei, et dicentem: Ne timueris assumere Mariam conjugem tuam: quod enim habet in utero, de Spiritu sancto est. Pariet autem Filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic enim salvabit populum suum a peccatis suis. Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est a Domino per prophetam: Ecce, virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejив Emmanuel, quod est, Nobiscum Deus; manifeste significans, et eam promissionem quæ fuerat ad patres adimpletam, ex virgine natum Filium Dei, et hunc ipsum esse Salvatorem Christum, quem prophetæ prædicaverunt: non, sicut ipsi dicunt, Jesum quidem ipsum esse qui ex Maria sit natus, Christum vero qui desuper descendit. Cæterum potuerat dicere Matthæus, Jesu vero generatio sic erat; sed prævidens Spiritus sanctus depravatores, et præmuniens contra fraudulentiam eorum, per Matthæum ait : Christi autem generatio sic erat; et quoniam hic est Emmanuel, ne forte tantum eum hominem putaremus; non enim ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex voluntate Dei, Verbum caro factum est, neque alium quidem Jesum, alterum autem Christum suspicaremur fuisse, sed unum et eundem sciremus esse. [p.84]
2. Hoc ipsum interpretatus est Paulus, scribens ad Romanos: Paulus Apostolus Jesu Christi, prædestinatus in Evangelium Dei, quod promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute per Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum 'Jesu Christi Domini nostri. Et iterum ad Romanos scribens de Israel, dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est Deus super omnes benedictus in sæcula. Et iterum in epistola quæ est ad Galatas, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem percipiamus: manifeste significans unum quidem Deum, qui per prophetas promissionem de Filio fecerit; unum autem Jesum Christum Dominum nostrum, qui de semine David secundum eam generationem quæ est ex Maria; hunc destinatum Filium Dei Jesum Christum in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, ut sit primogenitus 'mortuorum, quemadmodum primogenitus in omni conditione; Filius Dei, Hominis Filius factus, ut per eum adoptionem percipiamus, portante homine et capiente et complectente Filium Dei.
3. Propter hoc et Marcus ait: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, quemadmodum scriptum est in prophetis: unum et eundem sciens Filium Dei Jesum Christum, qui a prophetis annuntiatus est, qui ex fructu ventris David Emmanuel, magni consilii Patris nuntius, per quem 'oriri fecit Deus domui David [p.85] Orientem et justum, et erexit ei cornu salutis, et suscitavit testimonium in Jacob, quemadmodum David causas generationis ejus disserens ait, et legem posuit in Israel, ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur ex his, et ipsi exsurgentes enarrabunt filiis suis, ut ponant in Deum spem suam, et præcepta ejus exquirant. Et rursus angelus evangelisans Mariæ, ait: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit ei Dominus thronum David patris sui; eum qui sit Filius Altissimi, hunc eundem et David filium confitens. Cujus et David dispositionem adventus per Spiritum cognoscens, per quam dominans est omnium vivorum et mortuorum, Dominuin eum confessus est, sedentem ad dextram Patris altissimi. Et Simeon autem ille, qui responsuın acceperat a Spiritu sancto, non visurum eum mortem, nisi prius videret Christum Jesum, hunc manibus accipiens Virginis primogenitum, benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum: quod præparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium, et gloriam populi tui Israel; infantem quem in manibus portabat Jesum, natum ex Maria, ipsum confitens esse Christum Filium Dei, lumen omnium, et gloriam ipsius Israel, et pacem et refrigerium eorum qui in dormitionem ierunt.
4. Jam enim exspoliabat homines, auferens ignorantiam ipsorum, suam autem agnitionem eis donans, et dispartitionem faciens eorum qui cognoscebant eum, quemadmodum Esaias: Voca, inquit, nomen ejus Velociter spolia, Celeriter dispartire. Hæc sunt autem opera Christi. Ipse igitur erat Christus, quem portans Simeon benedicebat Altissimum; quem pastores cum vidissent, glorificabant Deum, quem Johannes, cum adhuc in ventre matris suæ esset, et ille in vulva Mariæ, Dominum cognoscens, exsultans salutabat; quem Magi videntes, et adorantes, et afferentes munera, quæ prædiximus, et substernentes semetipsos æterno Regi, per alteram abierunt viam, non jam per Assyriorum revertentes viam. Priusquam enim cognoscet puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariæ, contra [p.86] Regem Assyriorum; occulte quidem, sed potenter omnia manifestans, quoniam absconsa manu expugnabat Dominus Amalech. Propter hoc et pueros eripiebat, qui erant in domo David, bene sortiti illo tempore nasci, ut eos præmitteret in suum regnum; ipse infans cum esset, infantes hominum martyres parans, propter Christum, qui in Bethleem natus est Judæ in civitate David, interfectos secundum Scripturas.
5. Propter quod et Dominus discipulis post resurrectionem dicebat: O insensati, et tardi corde ad credendum in omnibus quos locuti sunt prophetos. Nonne hæc oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam? Et iterum ait eis: Hi sunt sermones quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam oportet impleri omnia scripta in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit eorum sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit ad eos: Quoniam sic scriptum est, 4[et sic oportebat] Christum pati, et resurgere a mortuis, et prædicari in nomine ejus [penitentiam in] remissionem peccatorum in omnes gentes. Hic autem est, qui ex Maria natus est. Oportet enim, inquit, Filium hominis multa pati, et reprobari, et crucifigi, et die tertio resurgere. Non ergo alterum Filium Hominis novit Evangelium, nisi hunc qui ex Maria, qui et passus est, sed neque Christum avolantem ante passionem ab Jesu; sed hunc qui natus est, Jesum Christum novit Dei Filium, et eundem hunc passuın resurrexisse, quemadmodum Johannes Domini discipulus confirmat, dicens: Hæc autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam æternam habeatis in nomine ejus; providens has blasphemas regulas, quæ dividunt Dominum, quantum ex ipsis attinet, ex altera et altera substantia dicentes eum factum. Propter quod et in epistola sua sic testificatus est nobis: Filioli, novissima hora est, et quemadmodum [p.87] audistis quoniam Antichristus venit, nunc Antichristi multi facti sunt: unde cognoscimus quoniam novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur quoniam non sunt ex nobis. Cognoscite ergo quoniam omne mendacium extraneum est, et non est de veritate. Quis est mendax, nisi qui negat quoniam Jesus non est Christus? hic est Antichristus.
6. Quia autem omnes qui prædicti sunt, etsi lingua quidem confitentur unum Jesum Christum, semetipsos derident, aliud quidem sentientes aliud vero dicentes; etenim argumenta illorum varia, quemadmodum ostendimus, alterum quidem passuin, et natum hunc esse Christum annuntiant, et esse alterum eorum Demiurgi autem, qui sit ex dispositione, vel eum qui sit ex Joseph, quem set passibilem argumentantur, alterum vero eorum ab invisibilibus et inenarrabilibus descendisse, quem et invisibilem et incomprehensibilem, et impassibilem esse confirmant, errantes a veritate, eo quod absistat sententia eorum ab eo qui est vere Deus, nescientes quoniam hujus Verbum unigenitus, qui semper humano generi adest, unitus et consparsus suo plasmati secundum placitum Patris, et caro factus, ipse est Jesus Christus Dominus noster, qui et passus est pro nobis, et surrexit propter nos, et rursus venturus est in gloria Patris, ad resuscitandam universam carnem, et ad ostensionem salutis, et regulam justi judicii ostendere omnibus qui sub ipso facti sunt. Unus igitur Deus Pater, quemadmodum ostendimus, et unus Christus Jesus Dominus noster, veniens per universam dispositionem, et omnia in semetipsum recapitulans. In omnibus autem est et homo plasmatio Dei: et hominem ergo in semetipsum recapitulans est, invisibilis visibilis factus, et incomprehensibilis factus [p.88] comprehensibilis, et impassibilis passibilis, et Verbum homo, universa in semetipsum recapitulans: uti sicut in supercœlestibus et spiritalibus et invisibilibus princeps est Verbum Dei; sic et in visibilibus, et corporalibus principatum habeat, in semetipsum primatum assumens, et apponens semetipsum caput Ecclesisæ, universa attrahat ad semetipsum apto in tempore. 7. Nihil enim incomtum atque intempestivum apud eum, quomodo nec incongruens est apud Patrem. Præcognita sunt enim hæc omnia a Patre, perficiuntur autem a Filio, sicut congruum et consequens est, apto tempore. Propter hoc properante Maria ad admirabile vini signum, et ante tempus volente participare compendii poculo, Dominus repellens ejus intempestivam festinationem, dixit: Quid mihi et tibi est mulier? nondum venit hora mea; exspectans eam horam quæ est a Patre præcognita. Propter hoc cum sæpe vellent eum homines apprehendere, Nemo, inquit, immisit manus ei : nondum enim venerat hora apprehensionis, nec tempus passionis, quod præcognitum fuerat a Patre, quemadmodum et Abacuc propheta ait: In eo cum [p.89] appropinquarint anni cognosceris, in adventu temporis ostenderis, in eo quod turbetur anima mea in ira, misericordiæ tuæ memoraberis. Sed et Paulus ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Per quod manifestum est, quoniam omnia quæ præcognita erant a Patre, ordine et tempore et hora præcognita et apta perfecit Dominus noster, unus quidem et idem exsistens, dives autem et multus. Diviti enim et multæ voluntati Patris deservit, cum sit ipse Salvator eorum qui salvantur, et Dominus eorum qui sunt sub dominio, et Deus eorum quæ constituta sunt, et unigenitus Patris, et Christus qui prædicatus est, et Verbum Dei incarnatus, cum advenisset plenitudo temporis, in quo Filium Hominis fieri oportebat Filium Dei.
8. Igitur omnes extra dispositionem sunt, qui sub obtentu agnitionis alterum quidem Jesum intelligunt, alterum autem Christum, et alterum Unigenitum, ab hoc autem rursum est Verbum, et alterum Salvatorem, quem etiam eorum qui in *deminoratione facti sunt Æones emissionem esse dicunt hi qui sunt erroris discipuli: qui a foris quidem oves, per eam enim quam habent extrinsecus loquelam similes nobis apparent, eadem nobiscum loquentes, intrinsecus vero lupi. Sententia enim eorum homicidialis, Deos quidem plures confingens, et patres multos simulans; comminuens autem et per multa dividens Filium Dei: quos et Dominus nobis cavere prædixit, et discipulus ejus Johannes in 'prædicta epistola fugere eos præcepit, dicens; Multi seductores exierunt in hunc mundum, qui non confitentur Jesum Christum in carne venisse. Hic est seductor et Antichristus. Videte eos, ne perdatis quod operati estis. Et rursus in epistola ait: Multi pseudo-prophetæ [p.90] exierunt de sæculo. In hoc cognoscite Spiritum Dei. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui solvit Jesum Christum, non est ex Deo, sed ex Antichristo est. Hæc autem similia sunt illi, quod in Evangelio dictum est, quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Propter quod rursus in epistola clamat: Omnis qui credit quia Jesus est Christus, ex Deo natus est; unum et eundem sciens Jesum Christum, cui apertæ sunt portæ cœli propter carnalem ejus assumtionem: qui etiam in eadem carne in qua passus est veniet, gloriam revelans Patris.
9. Et Paulus autem his consentiens, Romanos alloquens, ait : Multo magis hi qui abundantiam gratiæ et justitiæ accipiunt in vitam, regnabunt per unum Jesum Christum. Nescit ergo eum qui evolavit Christum a Jesu; neque eum novit Salvatorem qui sursum est, quem impassibilem dicunt. Si enim alter quidem passus est, alter autem impassibilis mansit; et alter quidem natus est, alter vero in eum qui natus est, descendit, et rursus reliquit eum; non unus, sed duo monstrantur. Quoniam autem unum eum, et qui natus est et qui passus est, Christum Jesum novit Apostolus, . in eadem epistola iterum dicit: An ignoratis quoniam quotquot baptisati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptisati sumus? ut [p.91] quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, 'sic et nos in novitate vitos ambulemus. Rursus autem significans Christum passum, et ipsum esse Filium Dei, qui pro nobis mortuus est et sanguine suo redemit nos in præfinito tempore, ait: Ut quid enim Christus, cum adhuc essemus infirmi, secundum tempus pro impiis mortuus est? Commendat autem suam dilectionem Deus in nobis, quoniam cum adhuc essemus peccatores, pro nobis Christus mortuus est: multo magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi erimus per ipsum ab ira. Si enim cum essemus inimici, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ejus. Hunc eundem qui apprehensus et passus est, et effudit sanguinem suum pro nobis, hunc Christum, hunc Filium Dei manifestissime annuntians, qui etiam surrexit et assumtus est in cælos, quemadmodum ipse ait, simul autem, Christus mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei; et iterum, Scientes quoniam Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Prævidens enim et ipse per Spiritum subdivisiones malorum magistrorum, et omnem ipsorum occasionem dissensionis volens abscindere, ait quæ prædicta sunt: Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra. "Unum quod non exclamat ad eos qui volunt audire, & Quoniam nolite errare; unus et idem est Christus Jesus Filius Dei, qui per passionem reconciliavit nos Deo, et resurrexit a mortuis, qui est in dextera Patris, et perfectus in omnibus: qui cum vapularet, non repercutiebat; qui cum pateretur, non est minatus; et cum tyrannidem pateretur, rogabat Patrem ut ignosceret his qui se crucifixerant. Ipse enim vere salvavit: ipse est enim Verbum Dei, ipse unigenitus a Patre, Christus Jesus 10 Dominus noster.
[p.92]
18
De co qui descendit in ipsum Spiritu.
1. ETENIM potuerunt dicere Apostoli, Christum descendisse in Jesum; aut illum superiorem Salvatorem, in eum qui sit dispositionis; aut illum qui est ab invisibilibus, in eum qui est Demiurgi: sed nihil quidem tale neque scierunt, neque dixerunt; si enim scissent, 'et dixissent utique: quod autem erat, hoc et dixerunt, Spiritum Dei sicut columbam descendisse in eum; hunc Spiritum, de quo ab Esaia dictum est, Et requiescet super eum Spiritus Dei, sicut prædiximus. Et iterum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me. Iste Spiritus, de quo ait Dominus: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et iterum potestatem regenerationis in Deum & dans discipulis, dicebat eis: Euntes docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Hunc enim promisit per prophetas effundere in novissimis temporibus super servos et ancillas, ut prophetent: unde et in Filium Dei, Filium Hominis factum, descendit, cum ipso assuescens habitare in genere humano, et requiescere in hominibus, et habitare in plasmate Dei, voluntatem Patris operans in ipsis, et renovans eos a vetustate in novitatem Christi. Hunc Spiritum 'petiit David humano generi, dicens: Et Spiritu principali confirma me. Quem et descendisse Lucas ait post ascensum Domini super discipulos in Pentecoste, habentem potestatem omnium gentium ad introitum vitæ, et ad apertionem novi Testamenti: unde et omnibus linguis conspirantes hymnum dicebant Deo, Spiritu ad unmitatem redigente distantes tribus, et primitias omnium gentium offerente Patri. Unde et Dominus pollicitus est mittere se Paracletum, qui nos aptaret Deo. Sicut enim de arido tritico massa una fieri non potest sine humore, neque unus panis: ita nec nos multi unum [p.93] fieri in Christo Jesu poteramus, sine aqua quæ de cœlo est. Et sicut arida terra, si non percipiat humorem, non fructificat: sic et nos, lignum aridum exsistentes primum, nunquam fructificaremus vitam, sine superna voluntaria pluvia. Corpora enim nostra per lavacrum illam, quæ est ad incorruptionem, unitatem acceperunt, animæ autem per Spiritum. Unde et utraque necessaria, cum utraque proficiunt in vitam Dei, miserante Domino nostro Samaritanæ illi prævaricatrici, quæ in uno viro non mansit, sed fornicata est in multis nuptiis, et ostendente ei, et pollicente aquam vivam, ut ulterius non sitiret, neque occuparetur ad humectationem aquæ laboriose, habens in se potum salientem in vitam æternam, quam Dominus accipiens munus a Patre, ipse quoque his donavit qui ex ipso participantur, in universam terram mittens Spiritum sanctum.
2. Hanc muneris gratiam prævidens Gedeon ille Israelita, quem elegit Deus, ut salvaret populum Israel de potentatu alienigenarum, demutavit petitionem, et super vellus lanæ, in quo tantum primum ros fuerat, quod erat typus populi, ariditatem futuram prophetans; hoc est, non jam habituros eos a Deo Spiritum sanctum, sicut Esaias ait: Et nubibus mandabo ne pluant super eam; in omni autem terra fieri ros, quod est Spiritus Dei, qui descendit in Dominum, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiæ et pietatis, spiritus timoris Dei: quem ipsum iterum dedit Ecclesiæ, in omnem terram mittens de cœlis Paracletum, ubi et diabolum tamquam fulgur projectum ait Dominus. Quapropter necessarius nobis est ros Dei, ut non comburamur, neque infructuosi efficiamur, et ubi accusatorem habemus, illic habeamus et 'Paracletum; commendante Domino Spiritui sancto suum hominem, qui inciderat in latrones, cui ipse misertus est, et ligavit vulnera ejus, dans duo denaria regalia, ut per Spiritum imaginem et inscriptionem Patris et Filii accipientes, fructificemus creditum nobis denarium, multiplicatum Domino annumerantes. [p.94]
3. Spiritu itaque descendente super prædictam dispositionem, et Filio Dei unigenito, qui et Verbum est Patris, veniente plenitudine temporis, incarnato in homine propter hominem, et omnem secundum hominem dispositionem implente Jesu Christo Domino nostro, uno et eodem exsistente, sicut et ipse Dominus testatur, et Apostoli confitentur, et prophetæ annuntiant, mendaces ostensæ sunt universe doctrinæ eorum, qui octonationes et quaternationes putativas adinvenerunt, et subdivisiones excogitaverunt: qui Spiritum quidem interimunt, alium autem Christum, et alium Jesum intelligunt, et non unum Christum, sed plures fuisse docent: et si unitos eos dixerint, iterum ostendunt eum quidem participasse passionem, hunc autem impassibilem perseverasse; et hunc quidem ascendisse in Pleroma, hunc autem in medietate remansisse; et hunc quidem in invisibilibus et innominabilibus epulari et oblectari, hunc autem assidere Demiurgo, evacuantem eum virtute. Unde et oportebit et te, et omnes qui intendunt huic Scripturæ, et solliciti sunt pro sua salute, non, quum audiunt forinsecus eorum sermones, sponte succumbere; similia enim loquentes fidelibus, sicut prædiximus, non solum dissimilia sapiunt, sed et contraria, et per omnia plena blasphemiis, per quæ interficiunt eos, qui per similitudinem verborum dissimile 'affectionis eorum in se attrahunt [p.95] venenum: sicut quis aquæ mixtum 'gypsum dans pro lacte, seducat per similitudinem coloris, sicut quidam dixit superior nobis, de omnibus qui quolibet modo depravant quæ sunt Dei, et adulterant veritatem; In Dei lacte gypsum male miscetur.
19
Quæ causa fuit, ut verbum Dei caro fieret: et, Adversus eos qui dicunt illum putative apparuisse.
1. Ostenso manifeste, quod in principio Verbum exsistens apud Deum, per quem omnia facta sunt, qui et semper aderat generi humano, hunc in novissimis temporibus secundum præfinitum tempus a Patre, unitum suo plasmati, passibilem hominem factum, exclusa est omnis contradictio dicentium: Si ergo tune natus est, non erat ergo ante Christus. Ostendimus enim, quia non tunc cœpit Filius Dei, exsistens semper apud Patrem; sed quando incarnatus est, et homo factus, longam hominum expositionem in seipso recapitulavit, in 'compendio nobis salutem præstans, ut quod perdideramus in Adam, id est, secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoc in Christo Jesu reciperemus.
2. Quia enim non erat possibile, eum hominem qui semel victus fuerat et elisus per inobedientiam, replasmare, et obtinere bravium victoriæ, iterum autem impossibile erat ut salutem perciperet qui sub peccato ceciderat, utraque operatus est Filius, Verbum Dei exsistens, a Patre descendens, et incarnatus, et usque ad mortem descendens, et dispensationem consummans salutis nostræ, cui credere nos indubitate adhortans, iterum dicit: Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendit in cœlum? hoc est Christum deducere. Aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a [p.96] mortuis liberare; deinde infert: Quoniam si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et credideris in corde tuo, quoniam Deus illum excitavit a mortuis, salvus eris. Et rationem reddidit propter quam causam hæc fecit Verbum Dei, dicens: In hoc enim & Christus et vixit, et mortuus est, et resurrexit, ut vivorum et mortuorum dominetur. Et iterum ad Corinthios scribens ait: Nos autem annuntiamus Christum Jesum crucifixum. Et infert: Calix benedictionis quem benedicimus, nonne communicatio sanguinis est Christi? Quis est autem qui communicavit nobis de escis? Utrum is qui ab illis affingitur sursum Christus, superextensus Horo, id est fini, et formavit eorum matrem: an vero qui ex virgine est Emmanuel, qui butyrum et mel manducavit, de quo ait propheta: Et homo est, et quis cognoscet eum? Hic idem a Paulo annuntiabatur: Tradidi enim, inquit, vobis in primis, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quoniam sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
3. Manifestum est igitur, quoniam Paulus alterum Christum nescit, nisi hunc solum, qui et passus est, et sepultus est, et resurrexit, qui et natus est, quem et hominem dixit. Cum enim dixisset: Si autem Christus annuntiatur quoniam a mortuis [p.97] resurrexit, intulit, rationem reddens incarnationis ejus: Quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ubique in passione Domini nostri, et humanitate, et mortificatione ejus, Christi usus est nomine, quemadmodum in illo: Noli esca tua perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Et iterum: Nunc autem in Christo vos qui aliquando fuistis longe, facti estis proximi in sanguine Christi. Et iterum: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum: quoniam scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Et iterum: Et periet infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est; significans, quoniam non Christus impassibilis descendit in Jesum, sed ipse, Jesus Christus cum esset, passus est pro nobis, qui decubuit et resurrexit, qui descendit et ascendit, Filius Dei, filius hominis factus: quemadmodum et ipsum nomen significat. In Christi enim nomine subauditur qui unxit, et ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est. Et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est unctio; quemadmodum per Esaiam ait sermo: Spiritus Dei super me, propter quod unxit me; significans et unguentem Patrem, et unctum Filium, et unctionem, qui est Spiritus.
4. Et ipse autem Dominus manifestum facit eum qui est passus. Cum enim interrogasset discipulos: Quem me homines dicunt esse Filium Hominis? et Petrus cum respondisset: Tu es [p.98] Christus Filius Dei vivi; et cum laudatus esset ab eo, quoniam caro et sanguis non revelavit ei, sed Pater qui est in cælis, manifestum fecit, quoniam Filius Hominis hic est Christus Filius Dei vivi: Ex eo enim, inquit, cœpit demonstrare discentibus, quoniam oportet illum Hierosolymam ire, et multa pati a sacerdotibus, et reprobari, et crucifigi, et tertia die resurgere. Ipse qui agnitus est a Petro Christus, qui eum beatum dixit, quoniam Pater ei revelavit Filium Dei vivi, dixit, semetipsum oportere multa pati et crucifigi: et tunc Petro increpavit, secundum opinionem hominum putanti eum esse Christum, et passionem ejus aversanti, et dixit discipulis: Si quis vult post me venire, noget se, et tollat crucom suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvare, perdet illam: et qui eam perdiderit propter me, salvabit eam. Hæc enim Christus manifeste dicebat, ipse exsistens Salvator eorum, qui propter suam confessionem in mortem traderentur, et perderent animas suas. Si autem ipse non erat passurus, sed Savolaret a Jesu, quid et adhortabatur discipulos tollere crucem, et sequi se, quam ipse non tollebat secundum ipsos, sed relinquebat *dispositionem passionis? Quoniam enim non de agnitione superioris crucis dicit hoc, quemadmodum quidam audent exponere; sed de passione, quam oportebat illum pati, et ipsi discipuli ejus futurum erat ut paterentur, intulit: Quicunque enim salvavorit animam suam, perdet eam: et qui perdiderit, inveniet eam; et quoniam passuri erant discipuli ejus propter eum, dicebat Judæis: Ecce, ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et doctores, et ex his interficietis, et crucifigetis; et discipulis dicebat, Ante duces et reges stabitis propter me, et ex vobis flagellabunt, et interficient, et persequentur a civitate in civitatem; sciebat igitur et eos qui persecutionem passuri essent, sciebat et eos qui flagellari et occidi haberent propter eum: et non altera de cruce, sed de passione, [p.99] quam passurus esset ipse prior, post deinde discipuli ejus. Erat ergo sermo ejus adhortans etiam illos: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: timete autem magis eum, qui habet potestatem et corpus et animam mittere in gehennam; et servare eas quæ essent ad eum confessiones. Etenim ipse confessurum se promittebat coram Patre eos qui confiterentur nomen suum coram hominibus; negaturum autem eos qui negarent eum, et confusurum qui confunderentur confessionem ejus. Et cum hæc ita se habeant, ad tantam temeritatem progressi sunt quidam, ut etiam martyres spernant, et vituperent eos qui propter Domini confessionem occiduntur, et sustinent omnia a Domino prædicta, et secundum hoc conantur vestigia assequi passionis Domini, passibilis martyres facti; quos et concedimus ipsis martyribus. Cum enim inquiretur sanguis eorum, et gloriam consequentur, tunc a Christo confundentur omnes qui inhonoraverunt eorum martyrium.
5. Et ex hoc autem quod Dominus in cruce dixerit: Pater dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt, longanimitas, et patientia, et misericordia, et bonitas Christi ostenditur, ut et ipse pateretur, et ipse excusaret eos qui se male tractassent. Verbum enim Dei quod nobis dixit: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos oderunt, ipse hoc fecit in cruce, in tantum diligens humanum genus, ut etiam pro his qui se interficerent, postularet. Si quis autem quasi duorum exsistentium, judicium de his faciat, invenietur multo melior, et patientior, et vere bonus, qui in vulneribus ipsis, et plagis, et reliquis quæ in eum commiserunt, beneficus est, nec memor est in se commissæ malitiæ, eo qui avolavit, nec ullam injuriam, neque opprobrium passus est. Hoc autem idem et illis occurrit, qui dicunt eum putative passum. Si enim non vere passus est, nulla gratia ei, cum nulla fuerit passio: et nos, cum incipiemus vere pati, seducens videbitur, adhortans nos [p.100] vapulare, et alteram præbere maxillam, si ipse illud non prior in veritate passus est: et quemadmodum illos seduxit, ut videretur eis ipse hoc quod non erat, et nos seducit, adhortans perferre ea, quæ ipse non pertulit. Erimus autem et super magistrum, dum patimur et sustinemus quæ neque passus est neque sustinuit magister. Sed quoniam solus vere magister Dominus noster, et bonus vere Filius Dei et patiens, Verbum Dei Patris Filius Hominis factus. Luctatus est enim, et vicit: erat enim homo ¹ pro patribus certans, et per obedientiam, inobedientiam &persolvens: alligavit enim fortem, et solvit infirmos, et salutem donavit plasmati suo, destruens peccatum. Est enim piissimus et misericors Dominus, et amans humanum genus.
6. Hærere itaque fecit et adunivit, quemadmodum prædiximus, hominem Deo. Si enim homo non vicisset inimicum hominis, non juste victus esset inimicus. Rursus autem nisi Deus donasset salutem, non firmiter haberemus eam. Et nisi homo conjunctus fuisset Deo, non potuisset particeps fieri incorruptibilitatis. Oportuerat enim Mediatorem Dei et hominum, per suam ad utrosque [p.101] domesticitatem, in amicitiam et concordiam utrosque reducere, let facere, ut et Deus assumeret hominem, et homo se dederet Deo. Qua enim ratione filiorum adoptionis ejus participes esse possemus, nisi per Filium eam quse est ad ipsum recepissemus ab eo communionem, nisi verbum ejus communicasset nobis caro factum? Quapropter et per omnem venit ætatem, omnibus restituens eam quæ est ad Deum communionem. Igitur qui dicunt eum putative manifestatum, neque in carne natum, neque vere hominem factum, adhuc sub veteri sunt damnatione, advocationem præbentes peccato, non devicta secundum eos morte, quæ regnavit ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem transgressionis Ade. Veniens autem lex, quæ data est per Moysem, et testificans de peccato, quoniam peccator est, regnum quidem ejus abstulit, latronem et non regem eum detegens, et homicidam eum ostendit: oneravit autem hominem qui habebat peccatum in se, reum mortis ostendens eum. Spiritalis enim cum lex esset, manifestavit tantummodo peccatum, non autem interemit: non enim Spiritui dominabatur peccatum, sed homini. Oportebat enim eum qui inciperet occidere peccatum, et mortis reum redimere hominem, id ipsum fieri quod erat ille, id est hominem: qui a peccato quidem in servitium tractus fuerat, a morte vero tenebatur, ut peccatum ab homine interficeretur, et homo exiret a morte. Quemadmodum enim per inobedientiam unius hominis, qui primus de terra 'rudi plasmatus est, peccatores [p.102] facti sunt multi, et amiserunt vitam; ita oportuit et per obedientiam unius hominis, qui primus lex virgine natus est, justificari multos, et percipere salutem. Sic igitur Verbum Dei homo factus est, quemadmodum et Moyses ait: Deus, vera opera ejus. Si autem non factus caro parebat quasi caro, non erat verum opus ejus. Quod autem parebat, hoc et erat; Deus, hominis antiquam plasmationem in se recapitulans, ut occideret quidem peccatum, evacuaret autem mortem, et vivificaret hominem: et propter hoc vera opera ejus.
20
Adversus eos qui dicunt eum ex Joseph generatum.
1. Rursus autem qui nude tantum hominem eum dicunt ex Joseph generatum, perseverantes in servitute pristinæ inobedientiæ moriuntur, nondum commixti Verbo Dei Patris, neque per Filium percipientes libertatem, quemadmodum ipse ait: Si Filius vos manumiserit, vere liberi eritis. Ignorantes autem eum qui ex Virgine est Emmanuel, privantur munere ejus, quod est vita æterna: non recipientes autem Verbum incorruptionis, perseverant in carne mortali, et sunt debitores mortis, antidotum vitæ non accipientes. Ad quos Verbum ait, suum munus gratiæ narrans: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem [p.103] sicut homines moriemini. Ad eos indubitate dicit, qui non percipiunt munus adoptionis, sed contemnunt incarnationem purse generationis Verbi Dei, fraudantes hominem ab ea ascensione quæ est ad Dominum, et ingrati exsistentes Verbo Dei, qui incarnatus est propter ipsos. Propter hoc enim Verbum Dei homo; et qui Filius Dei est, Filius Hominis factus est, ...commixtus Verbo Dei, et adoptionem percipiens fiat filius Dei. Non enim poteramus aliter incorruptelam et immortalitatem percipere, nisi adunati fuissemus incorruptelse et immortalitati. Quemadmodum autem adunari possemus incorruptelæ et immortalitati, nisi prius incorruptela et immortalitas facta fuisset id quod et nos, ut absorberetur quod erat corruptibile ab incorruptela, et quod erat mortale ab immortalitate, ut filiorum adoptionem perciperemus?
2. Propter hoc Generationem ejus quis enarrabit? quoniam homo est, et quis agnoscet eum? Cognoscit autem illum is, cui Pater qui est in cœlis revelavit, ut intelligat quoniam is qui non ex voluntate carnis neque ex voluntate viri natus est Filius Hominis, hic est Christus Filius Dei vivi. Quoniam enim nemo in totum ex [p.104] filiis Adæ, Deus appellatur 'secundum eum, aut Dominus nominatur, ex Scripturis demonstravimus. Quoniam autem est ipse proprie præter omnes qui fuerunt tunc homines, Deus, et Dominus, et Rex æternus, et Unigenitus, et Verbum incarnatum prædicatum et a prophetis omnibus, et Apostolis, et ab ipso Spiritu, adest videre omnibus qui vel modicum de veritate attigerint. Hæc autem non testificarentur Scripturæ de eo, si, similiter ut omnes, homo tantum fuisset. Sed quoniam præclaram præter omnes habuit in se eam quæ est ab Altissimo Patre genituram, præclara autem functus est et ea quæ est ex Virgine generatione, utraque Scripturæ divinæ de eo testificantur: et quoniam homo indecorus et passibilis, et super pullum asinæ sedens, aceto et felle potatur, et spernebatur in populo, et usque ad mortem descendit; et quoniam Dominus sanctus, et Mirabilis, Consiliarius, et Decorus specie, et Deus fortis, super nubes veniens universorum Judex, omnia de eo Scripturæ prophetabant.
3. Sicut enim homo erat, ut tentaretur: sic et Verbum, ut glorificaretur: requiescente quidem Verbo, ut posset tentari, et inhonorari, et crucifigi, et mori; absorpto autem homine in eo quod vincit, et sustinet,...et resurgit, et assumitur. Hic igitur Filius Dei Dominus noster, exsistens Verbum Patris, et Filius Hominis, quoniam ex Maria, quæ ex hominibus habebat genus, quæ et ipsa erat homo, habuit secundum hominem generationem, * factus est Filius hominis. Propter hoc et ipse Dominus dedit [p.105] nobis 'signum in profundum, in altitudinem sursum, quod non postulavit homo, quia nec speravit virginem prægnantem fieri, *posse quæ erat virgo et parere filium, et hunc partum Deum esse nobiscum, et descendere in ea quæ sunt deorsum terræ, quærentem ovem quæ perierat, quod quidem erat proprium ipsius plasma, et ascendere in altitudinem, offerentem et commendantem Patri eum hominem qui fuerat inventus, primitias resurrectionis hominis in semetipso faciens: ut quemadmodum caput resurrexit a mortuis, sic et reliquum corpus omnis hominis qui invenitur in vita, impleto tempore condemnationis ejus, quæ erat propter inobedientiam, resurgat, per compagines et conjunctiones coalescens et confirmatum augmento Dei, unoquoque membrorum habente propriam et aptam in corpore positionem. Multæ enim mansiones apud Patrem, quoniam et multa membra in corpore.
21
Quare magnanimus fuit Deus in inobedientia hominis: et ostensio quoniam pro eo qui salvatur homine factum est, ut projiceretur in hunc mundum de Paradiso.
1. MAGNANIMUS igitur fuit Deus deficiente homine, eam quæ per Verbum esset victoriam reddendam ei prævidens. Cum enim perficiebatur virtus in infirmitate, benignitatem Dei et magnificentissimam ostendebat virtutem. Sicut enim patienter sustinuit absorberi Jonam a ceto, non ut absorberetur et in totum periret, sed ut evomitus magis subjiceretur Deo, et plus glorificaret eum qui insperabilem salutem ei donasset, et firmam pœnitentiam faceret Ninivitis, ut converterentur ad Dominum qui eos liberaret a morte, conterritos ab eo signo quod factum erat circa Jonam, quemadmodum Scriptura de his dicit: Et reversi sunt unusquisque a via sua mala, et injustitia, quæ erat in manibus eorum, dicentes: Quis scit si pœnitebit Deus, et avertat iram suam a nobis, et non peribimus? Sic et ab initio fuit patiens Deus hominem absorbi a magno ceto, qui fuit auctor prævaricationis, non ut absorptus in totum periret, sed præstruens et præparans adinventionem salutis, [p.106] quæ facta est a Verbo per signum Jonse, his qui eandem cum Jona de 'Domino sententiam habuerunt, et confessi fuerunt, et dixerunt, Servus Domini ogo sum, et Dominum Deum cæli ego colo, qui fecit mare et aridam: ut insperabilem homo a Deo percipiens salutem, resurgat a mortuis, et clarificet Deum, et eam quæ a Jona prophetata est dicat vocem: Clamavi ad Dominum Deum meum in tribulatione mea, et exaudivit me de ventre inferni; et semper permaneat glorificans Deum, et sine intermissione gratias referens pro ea salute quam consecutus est ab eo: ut non glorietur in conspectu Domini omnis caro, nec unquam de Deo contrarium sensum accipiat homo, propriam naturaliter arbitrans eam quse circa se esset incorruptelam, et non tenens veritatem, inani supercilio jactaretur, quasi naturaliter similis esset Deo. Ingratum enim magis eum 'hoc ei qui eum fecerat perficiens, et dilectionem quam habebat Deus in hominem obfuscabat, et excæcabat sensum suum ad non sentiendum quod sit de Deo dignum, comparans et sæqualem se judicans Deo.
2. Hæc ergo fuit magnanimitas Dei, ut per omnia pertransiens homo, et morum agnitionem percipiens, dehinc veniens ad resurrectionem quæ est a mortuis, et experimento discens unde liberatus est, semper gratus exsistat Domino, munus incorruptelæ consecutus ab eo, ut plus diligeret eum, cui enim plus dimittitur plus diligit, cognoscat autem semetipsum, quoniam mortalis et infirmus est; intelligat autem et Deum, quoniam in tantum immortalis et potens est, uti et mortali immortalitatem, et temporali æternitatem donet: intelligat autem et reliquas virtutes Dei omnes in semetipsum ostensas, per quas edoctus sentiat de Deo, quantus est Deus. Gloria enim hominis, Deus, operationes vero Dei; et omnis sapientiæ ejus et virtutis receptaculum, homo. Quemadmodum medicus in his qui ægrotant, probatur; sic et Deus in hominibus manifestatur. Quapropter et Paulus ait: Conclusit autem Deus somnia in incredulitate, ut omnium [p.107] misereatur; non de spiritalibus Æonibus dicens 'hoc, sed de homine qui fuit inobediens Deo, et projectus de immortalitate, dehinc misericordiam consecutus est, per Filium Dei eam quæ est per ipsum percipiens adoptionem. Hic enim tenens sine inflatione et jactantia veram gloriam de his quæ facta sunt, et de eo qui fecit, qui est potentissimus omnium Deus, quique omnibus ut sint præstitit; et manens in dilectione ejus, et subjectione, et gratiarum actione, majorem ab eo gloriam percipiet provectus, accipiens dum consimilis fiat ejus qui pro eo mortuus est; quoniam et ipse in 'similitudine carnis peccati factus est, uti condemnaret peccatum, et jam quasi condemnatum projiceret illud extra carnem; provocaret autem in similitudinem suam hominem, imitatorem eum assignans Deo, et sin paternam imponens regulam ad videndum Deum, et capere Patrem donans; Verbum Dei quod habitavit in homine, et Filius Hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum, et assuesceret Deum habitare in homine, secundum placitum Patris: propter hoc ergo signum salutis nostræ *eum qui ex Virgine Emmanuel est, ipse Dominus, quoniam ipse Dominus erat qui salvabat eos, quia per semetipsos non habebant salvari: et propter hoc Paulus infirmitatem hominis annuntians, ait: Scio enim quoniam non habitat & in carne mea bonum; significans, [p.108] quoniam non a nobis, sed a Deo est bonum salutis nostræ. Et iterum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Deinde infert liberatorem; Gratia Jesu Christi Domini nostri. Hoc autem et Esaias: Confortamini, inquit, manus resolutos et genua debilia: adhortamini, pusillanimes sensu, confortamini, ne timeatis: ecce, Deus noster judicium retribuit, et retributurus est: ipse veniet, et salvabit nos. Hoc, quoniam non a nobis, sed a Dei adjumento habuimus salvari.
22
Ostensio quoniam Verbum Dei caro factum est.
Rursus, quoniam neque homo tantum erit, qui salvabit nos, neque sine carne, sine carne enim angeli sunt, prædicavit enim, dicens: Neque 'senior, neque angelus, sed ipse Dominus salvabit eos, quoniam diligit eos, et parcet eis, ipse liberabit eos. Et quoniam hic ipse homo verus visibilis incipiet esse, quum sit Verbum salutare, rursus Esaias ait: Ecce, Sion civitas, salutare nostrum oculi tui videbunt. Et quoniam non solum homo erat, qui moriebatur pro nobis, Esaias [Hieremias] ait: Et commemoratus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum qui dormierant in terra sepultionis: "et descendit ad eos evangelisare salutem quæ est ab eo, ut [p.109] salvaret eos. Hoc autem idem et Amos [Micheas] propheta ait: Ipse convertetur, et miserebitur nostri: dissolvet injustitias nostras, et projiciet in altitudinem maris peccata nostra. Et rursus significans locum adventus ejus, ait: Dominus ex Sion locutus est, et ex Hierusalem dedit vocem suam. Et quoniam ex ea parte, quæ est secundum Africum hæreditatis Judæ, veniet Filius Dei, qui Deus est, et qui erat ex Bethleem, ubi natus est Dominus, in omnem terram emittet laudationem ejus, sicut ait Habacuc propheta: Deus ab Africo veniet, et Sanctus de monte Effrem. Cooperuit cœlum virtus ejus, et laudatione ejus plena est terra. Ante faciem ejus præibit Verbum, et progredientur in campis pedes ejus. Manifeste significans, quoniam Deus, et quoniam in Bethleem adventus ejus, et ex monte Effrem, qui est secundum Africum hæreditatis, et quoniam homo. Progredientur enim, inquit, in campis pedes ejus: hoc autem signum proprium hominis. [p.110]
23
Ostensio, quia Ecce Virgo in utero accipiet, sed non, Ecce adolescentula, sicut quidam interpretantur.
DEUS igitur homo factus est, et ipse Dominus salvavit nos, ipse dans Virginis signum. Non ergo vera est quorundam interpretatio, qui ita audent interpretari Scripturam: Ecce adolescentula in ventre habebit, et pariet filium; quemadmodum 'Theodotion Ephesius est interpretatus, et Aquila Ponticus, utrique Judæi proselyti; quos sectati Ebionei, ex Joseph eum generatum dicunt: tantam dispositionem Dei dissolventes, quantum ad ipsos est; frustrantes prophetarum testimonium, quod operatus est Deus. [p.111] Prophetatum est quidem, priusquam in Babylonem fieret ¹ populi transmigratio, id est, antequam Medi et Perse acciperent principatum: interpretatum vero in Græco ab ipsis Judæis multum ante tempora adventus Domini nostri, ut nulla relinquatur suspicio, ne forte morem nobis gerentes Judæi, hæc ita sint interpretati. Qui quidem si cognovissent nos futuros, et usuros his testimoniis quæ sunt ex Scripturis, nunquam dubitassent ipsi suas comburere Scripturas, quæ et reliquas omnes gentes manifestant participare vitæ, et eos qui gloriantur domum se esse Jacob et populum Israel exhæreditatos ostendunt a gratia Dei.
24
Quemadmodum interpretatæ sunt Scripturæ in Græcam linguam, et quando.
1. PRIUS enim quam Romani possiderent regnum suum, adhuc Macedonibus Asiam possidentibus, Ptolemæus Lagi filius, [p.112] [3] cupiens eam bibliothecam, quæ a se fabricata esset in Alexandria, omnium hominum dignis conscriptionibus ornare, petiit ab Hierosolymitis [p.113] [4] in Græcum sermonem interpretatas habere Scripturas eorum. Illi vero, obediebant enim tunc adhuc Macedonibus, eos quos habebant perfectiores Scripturarum intellectores, et utriusque loquelæ, septuaginta seniores miserunt Ptolemæo facturos hoc quod ipse voluisset. Ille autem experimentum eorum sumere volens, et metuens ne forte consentientes, eam veritatem quæ esset in Scripturis, absconderent per interpretationem, separans eos ab invicem, jussit omnes eandem interpretari Scripturam: et hoc in omnibus libris fecit. Convenientibus autem ipsis in unum apud Ptolemæum, et comparantibus suas interpretationes, Deus [p.114] [5] glorificatus est, et Scripturæ vere divinæ creditæ sunt, omnibus eadem, et eisdem verbis, et eisdem nominibus, recitantibus ab initio usque ad finem; uti et præsentes gentes cognoscerent, quoniam per aspirationem Dei interpretatæ sunt Scripturæ. Et non esse mirabile Deum hoc in eis operatum, quando in ea captivitate populi quæ facta est a Nabuchodonosor corruptis Scripturis, et post septuaginta annos Judæis descendentibus in regionem suam, post deinde temporibus Artaxerxis Persarum regis, inspiravit Hesdræ, sacerdoti tribus Levi, præteritorum prophetarum omnes rememorare sermones, et restituere populo eam legem que data est per Moysem.
2. Cum tanta igitur veritate et gratia Dei interpretatæ sint Scripturæ, ex quibus præparavit et reformavit Deus fidem nostram quæ in Filium ejus est, et servavit nobis simplices Scripturas in Ægypto, in qua adolevit et domus Jacob effugiens famem, quæ [p.115] fuit in Chanaan, in qua et Dominus noster servatus est, effugiens eam persecutionem quæ erat ab Herode; et hæc earum Scripturarum interpretatio, priusquam Dominus noster descenderet, facta sit, et, antequam Christiani ostenderentur, interpretata sit; (natus est enim Dominus noster circa ¹primum et quadragesimum annum Augusti imperii, multo autem vetustior fuit Ptolemæus, sub quo interpretatæ sunt Scripture) vere impudorati et audaces ostenduntur, qui nunc volunt aliter interpretationes facere, quando ex ipsis Scripturis arguantur a nobis, et in fidem adventus Filii Dei concludantur.
25
Ostensio quoniam Virgo in utero accipiet, et non adolescentula.
1. FIRMA est autem, et non ficta, et sola vera, quæ secundum nos est fides, manifestam ostensionem habens ex his Scripturis, quæ interpretatæ sunt illo modo quo prædiximus; et Ecclesisæ annuntiatio sine interpolatione. Etenim Apostoli, cum sint his omnibus vetustiores, consonant prædictæ interpretationi, et interpretatio consonat Apostolorum traditioni. Etenim Petrus, et Johannes, et Matthæus, et Paulus, et reliqui deinceps, et horum 3 assectatores, prophetica omnia ita annuntiaverunt, quemadmodum Seniorum interpretatio continet. Unus enim et idem Spiritus Dei, qui in prophetis quidem præconavit quis et qualis esset adventus Domini, in Senioribus autem interpretatus est bene quæ bene prophetata fuerant; ipse et in Apostolis annuntiavit, plenitudinem temporum adoptionis venisse, et proximasse regnum cœlorum, et inhabitare intra homines credentes in eum qui ex Virgine natus est Emmanuel. Quemadmodum ipsi testificantur, [p.116] quoniam priusquam convenisset Joseph cum Maria, manente igitur ea in virginitate, inventa est in utero habens de Spiritu sancto; et quoniam dixit ei Gabriel Angelus: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: quapropter quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei; et quoniam Angelus in somnis dixit ad Joseph: Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est ab Esaia Propheta: Ecce virgo in utero concipiet.
2. Seniores autem sic interpretati sunt dixisse Esaiam; Et adjecit Dominus loqui ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo 'in profundum deorsum, aut in altitudinem sursum. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Non pusillum vobis agonem præbere hominibus, et quemadmodum Dominus præstat agonem? Propter hoc Dominus ipse dabit vobis signum. Ecce, Virgo in ventre accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ojus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit: priusquam cognoscat aut eligat mala, commutabit bonum: quoniam priusquam cognoscat infans bonum vel malum, non consentiet nequitiæ, uti eligat bonum. Diligenter igitur significavit Spiritus sanctus per ea quæ dicta sunt generationem ejus quæ est ex Virgine, et substantiam, quoniam Deus: (Emmanuel enim nomen hoc significat), et manifestat, quoniam homo, in eo quod dicit: Butyrum et mel manducabit; et in eo quod infantem nominat eum, et, priusquam cognoscat bonum et malum: hæc enim omnia signa sunt hominis infantis. Quod autem non consentiet nequitiæ, ut eligat bonum, proprium hoc est Dei, uti non per hoc quod manducabit butyrum et mel & nude solummodo eum hominem intelligeremus, neque rursus per nomen Enımanuel, sine carne eum Deum suspicaremur. [p.117]
26
Quid est quod dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam in throno meo.
1. Er in eo quod dicit, Audite domus David, significantis erat, quoniam quem promisit Deus David, de fructu ventris ejus æternum suscitaturum se Regem, hic est qui ex Virgine, quæ fuit de genere David, generatus est. Propter hoc enim et de fructu ventris ejus Regem promisit, quod erat proprium virginis prægnantis; et non de fructu lumborum ejus, nec de fructu renum ejus, quod est proprium viri generantis, et mulieris ex viro conceptionem facientis. 'Circumscripsit igitur genitalia viri in promissione Scriptura: imo vero nec commemoratur, quoniam non ex voluntate viri erat, qui nascebatur. Statuit autem et confirmavit fructum ventris, ut generationem ejus qui erat futurus ex virgine, pronuntiaret, quemadmodum Elizabeth impleta Spiritu sancto testificata est, dicens ad Mariam: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui; significante Spiritu sancto audire volentibus, repromissionem quam repromisit Deus, de fructu ventris ejus suscitare Regem, impletam esse in Virginis, hoc est in Mariæ, partu. Qui igitur transmutant id quod apud Esaiam, Ecce, adolescentula in ventre concipiet, et Joseph filium eum volunt esse, illud transmutent quod est repromissionis, quod apud David positum est, ubi promisit illi Deus, de fructu ventris ejus suscitare cornu Christi Regis. Sed non intellexerunt: cæterum etiam hoc quoque ausi fuissent demutare.
2. Quod autem dixerit Esaias, In profundum deorsum, vel in altitudinem sursum, significantis fuit, quoniam qui descendebat [p.118] ipse erat et qui ascendebat. In eo autem quod dixerit: Ipse Dominus dabit signum, id quod erat inopinatum generationis ejus significavit, quod nec factum esset aliter, nisi Deus Dominus omnium Deus ipse dedisset signum in domo David. Quid enim magnum, aut quod signum fieret in eo quod adolescentula concipiens ex viro peperisset, quod evenit omnibus quæ pariunt mulieribus? Sed quoniam inopinata salus hominibus inciperet fieri, Deo adjuvante, inopinatus et partus Virginis fiebat, Deo dante signum hoc, sed non homine operante illud.
27
Quid est apud Danielem lapis sine manibus excisus.
PROPTER hoc autem et Daniel prævidens ejus adventum, lapidem sine manibus abscissum advenisse in hunc mundum. Hoc est enim quod sine manibus significabat, quod non operantibus humanis manibus, hoc est, virorum illorum qui solent lapides cædere, in hunc mundum ejus adventus erat, id est, non operante in eum Joseph, sed sola Maria cooperante dispositioni. Hic enim lapis a terra, et ex virtute et arte constat Dei. Propter hoc autem et Esaias ait: Sic dicit Dominus: Ecce, ego mitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honorificum: uti non ex voluntate viri, sed ex voluntate Dei, adventum ejus qui secundum hominem est intelligamus.
28
Quare virga Moysi projecta, coluber facta est.
PROPTER hoc autem et Moyses ostendens typum, projecit virgam in terram, ut ea incarnata, omnem Ægyptiorum prævaricationem, quæ insurgebat adversus Dei dispositionem, argueret et absorberet: et ut ipsi Ægyptii testificarentur, quoniam digitus [p.119] est Dei qui salutem operatur populo, et non Joseph filius. Si enim Joseph filius esset, quemadmodum plus poterat quam Solomon, aut plus quam Jonas habere, aut plus esse David, cum esset ex eadem seminatione generatus, et proles exsistens ipsorum ? Ut quid autem et beatum dicebat Petrum, quod eum cognosceret esse Filium Dei vivi?
29
Ostensio quoniam si Joseph filius fuisset Dominus, non rex esse potuisset.
SUPER hæc autem nec rex esse posset, si quidem Joseph filius fuisset; nec hæres, secundum Hieremiam. Joseph enim Joacim et Jechoniæ filius ostenditur, quemadmodum et Matthæus generationem ejus exponit. Jechonias autem, et qui ab eo omnes, abdicati sunt a regno, Hieremia dicente sic: Vivo ego, dicit Dominus, si factus fuerit Jechonias filius Joacim, rex Juda, signaculum in manu dextera mea, inde abstraham eum, 'et tradam eum in manu quærentium animam tuam. Et iterum: Inhonoratus est Jechonias, quemadmodum vas quod non est opus, quoniam projectus est in terram, quam non sciebat. Terra audi sermonem Domini: scribe virum hunc abdicatum hominem, quoniam non augebit de semine ejus sedens super thronum David, princeps in Juda. Et iterum Deus ait super Joacim patrem ejus: Propter hoc sic dicit Dominus super Joacim patrem ejus, regem Judose: Non enim erit ex eo sedens super thronum David; et mortificatum ejus erit projectum in æstu disi, et in glacie noctis, et respiciam super eum, et super filios ejus, et inferam super eos, et super inhabitantes Hierusalem, super terram Juda, omnia mala, que locutus sum super eos. Qui ergo eum dicunt ex Joseph generatum, et in eo habere spem, abdicatos se faciunt a regno, sub maledictione et increpatione decidentes, quæ erga Jechoniam et in semen ejus. Propter hoc enim dicta sunt hæc de Jechonia, Spiritu præsciente ea quæ a malis doctoribus dicuntur; uti discant, quoniam ex semine ejus, id est ex Joseph, non erit natus, sed secundum repromissionem Dei de ventre David suscitatur Rex æternus, qui recapitulatur omnia in se. [p.120]
30
Ostensio quoniam per quæ projectus est homo de Paradiso, per hæc iterum intrat in Paradisum.
Er antiquam plasmationem in se recapitulatus est. Quia quemadmodum per inobedientiam unius hominis introitum peccatum habuit, et per peccatum mors obtinuit; sic et per obedientiam unius hominis justitia introducta vitam fructificet his, qui olim mortui erant, hominibus. Et quemadmodum protoplastus ille Adam de 'rudi terra, et de adhuc virgine, (nondum enim pluerat Deus, et homo non erat operatus terram) habuit substantiam, et plasmatus est manu Dei, id est, Verbo Dei, omnia enim per ipsum facta sunt, et sumsit Dominus limum a terra, et plasmavit hominem: ita recapitulans in se Adam ipse Verbum exsistens, ex Maria quæ adhuc erat Virgo, recte accipiebat generationem Adæ recapitulationis.
31
Adversus eos qui dicunt, eum nihil de Maria accepisse.
1. Si igitur primus Adam habuit patrem hominem, et ex semine viri natus est; merito dicerent, et secundum Adam ex Joseph esse generatum. Si autem ille de terra quidem sumtus est, et Verbo Dei plasmatus est, oportebat id ipsum Verbum recapitulationem Adæ in semetipsum faciens, ejusdem generationis [p.121] [8] habere similitudinem. Quare igitur non iterum sumsit limum Deus, sed ex Maria operatus est plasmationem fieri? Ut non alia plasmatio fieret, neque alia esset plasmatio quæ salvaretur, sed eadem ipsa recapitularetur, servata similitudine. Errant igitur qui dicunt, eum nihil ex Virgine accepisse, ut abjiciant carnis hæreditatem, abjiciant autem et similitudinem. Si enim ille quidem de terra, et manu et artificio Dei, plasmationem et substantiam habuit, hic autem non manu et artificio Dei; jam non servavit similitudinem hominis, qui factus est secundum imaginem ipsius et similitudinem, et inconstans artificium videbitur, non habens circa quod ostendat sapientiam suam. Hoc autem dicere est, et putative apparuisse eum, et tanquam hominem, cum non esset homo: et factum eum hominem, nihil assumentem de homine. Si enim non accepit ab homine substantiam carnis, neque homo factus est, neque Filius Hominis: et si hoc non factus est quod nos eramus, non magnum faciebat quod passus est et sustinuit. Nos autem quoniam corpus sumus de terra acceptum, et anima accipiens a Deo spiritum, omnis quicunque confitebitur. Hoc itaque factum est Verbum Dei, suum plasına 3 in semetipsum recapitulans: et propter hoc Filium Hominis se confitetur, et beatificat mites, quoniam ipsi hæreditabunt terram. Et Apostolus autem Paulus in epistola quæ est ad Galatas, manifeste ait: Misit Deus Filium suum, factum de muliere. Et rursus in ea quse est ad Romanos: De Filio autem, inquit, ejus, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui prædestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum, Jesu Christi Domini nostri. [p.122]
2. Cæterum supervacua est in Mariam descensio ejus. Quid enim in eam descendebat, si nihil incipiebat sumere ab ea? Aut si nihil sumsisset ex Maria, nunquam eas quæ a terra erant percepisset escas, per quas id quod a terra sumtum est nutritur corpus: nec quadriginta diebus, quemadmodum Moyses et Helias, jejunans esurisset corpus ejus, suam quærens escam: sed nec Johannes discipulus ejus de eo scribens dixisset, Jesus autem fatigatus in itinere sedebat: nec David præclamasset in eum, Et super dolorem vulnerum meorum apposuerunt: nec lacrymasset super Lazarum: nec sudasset globos sanguinis: nec dixisset, quod Tristis est anima mea: nec percusso latere exisset sanguis et aqua. Hæc enim omnia signa carnis, quæ a terra sumta est, quam in se recapitulatus est, suum plasma salvans. [p.123]
32
Quare Lucas a Domino inchoans genealogiam, in Adam retulit: et quot sint ab Adam usque ad Dominum generationes.
1. PROPTER hoc Lucas genealogiam, quæ est a generatione Domini nostri usque ad Adam, septuaginta duas generationes habere ostendit, finem conjungens initio, et significans quoniam ipse est qui omnes gentes exinde ab Adam dispersas, et universas linguas, et generationem hominum cum ipso Adam in semetipso recapitulatus est. Unde et a Paulo typus futuri dictus est ipse Adam: quoniam futuram circa Filium Dei humani generis dispositionem in semetipsum fabricator omnium Verbum præformaverat, prædestinante Deo primum animalem hominem, videlicet ut a spiritali salvaretur. Cum enim præexisteret salvans, oportebat et quod salvaretur fieri, uti non vacuum sit salvans. Consequenter autem et Maria virgo & obediens invenitur, dicens: 'Ecce ancilla tua Domine, fiat mihi secundum verbum tuum. Eva vero inobediens: non obaudivit enim, adhuc cum esset virgo. Quemadmodum illa virum quidem habens Adam, virgo tamen adhuc exsistens (erant enim utrique nudi in Paradiso, et non confundebantur, quoniam paulo ante facti, non intellectum habebant filiorum generationis; oportebat enim illos primo adolescere, dehinc sic multiplicari) inobediens facta, et sibi, et universo generi humano causa facta est mortis: sic et Maria habens prædestinatum virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et universo generi [p.124] humano causa facta est salutis. Et propter hoc Lex eam quse desponsata erat viro, licet virgo sit adhuc, uxorem ejus qui desponsaverat vocat, eam quæ est a Maria in Evam recirculationem significans: quia non aliter quod colligatum est solveretur, nisi ipse compagines alligationis reflectantur retrorsus; ut primæ conjunctiones solvantur per secundas, secundæ rursus liberent primas. Et evenit primam quidem compaginem a secunda colligatione solvere, secundam vero colligationem primæ solutionis habere locum. Et propter hoc Dominus dicebat primos quidem novissimos futuros et novissimos primos. Et propheta autem hoc idem significat, dicens: Pro patribus nati sunt tibi filii. Primogenitus enim mortuorum natus Dominus, et in sinum suum recipiens pristinos patres, regeneravit eos in vitam Dei, ipse *initium viventium factus, quoniam Adam initium morientium factus est. Propter hoc et Lucas initium generationis a Domino inchoans in Adam retulit, significans quoniam non illi hunc, sed hic illos in Evangelium vitæ regeneravit. Sic autem et Evæ inobedientiæ nodus solutionem accepit per obedientiam Mariæ. Quod enim alligavit virgo Eva per incredulitatem, hoc virgo Maria solvit per fidem.
2. Necesse ergo fuit, Dominum ad perditam ovem venientem, et tantæ dispositionis recapitulationem facientem, et suum plasma requirentem, illum ipsum hominem salvare, qui factus fuerat secundum imaginem et similitudinem ejus, id est, Adam adimplentem [p.125] tempora ejus condemnationis, quæ facta fuerat propter inobedientiam, quæ Pater posuit in sua potestate: quoniam et omnis dispositio salutis, quæ circa hominem fuit, secundum placitum fiebat Patris, uti non vinceretur Deus, neque infirmaretur ars ejus. Si enim qui factus fuerat a Deo homo ut viveret, hic amittens vitam læsus la serpente qui depravaverat eum, jam non reverteretur ad vitam, sed in totum projectus esset morti, victus esset Deus, et superasset serpentis nequitia voluntatem Dei. Sed quoniam Deus invictus et magnanimis est, magnanimem quidem se exhibuit ad correptionem hominis et probationem omnium, quemadmodum prædiximus; per secundum autem hominem alligavit fortem, et diripuit ejus vasa, et evacuavit mortem vivificans eum hominem qui fuerat mortificatus. Primum enim possessionis ejus vas Adam factus est, quem et tenebat sub sua potestate, hoc est, prævaricationem inique inferens ei, et per occasionem immortalitatis mortificationem faciens in eum. Etenim promittens futuros eos tanquam deos, quod ei non est omnino possibile, mortem fecit in eis: unde et juste a Deo recaptivatus, qui hominem captivum duxerat; solutus est autem condemnationis vinculis, qui captivus ductus fuerat homo.
33
Ostensio quoniam Adam prior salvatur a Domino.
1. Hic est autem Adam, si oportet verum dicere, primiformis ille homo, de quo Scriptura ait dixisse Dominum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; nos autem omnes ex ipso: et quoniam sumus ex ipso, propterea quoque ipsius hæreditavimus appellationem. Cum autem salvetur homo, oportet salvari eum qui prior formatus est homo. Quoniam nimis irrationabile est, illum quidem, qui vehementer ab inimico læsus est, et prior captivitatem passus est, dicere non eripi ab eo qui vicerit inimicum, ereptos vero filios ejus, quos in eadem captivitate generavit. Nec victus quidem adhuc parebit inimicus, ipsis [p.126] veteribus spoliis manentibus apud eum. Quemadmodum si hostes expugnaverint quosdam, et vinctos duxerint captivos, et multo tempore in servitute possederint eos, ita ut generent apud eos; et aliquis dolens pro his qui servi facti sunt, eosdem hostes expugnet: non tamen juste faciet, si filios quidem eorum qui captivi ducti sunt, liberet de potestate eorum qui in servitutem deduxerant patres eorum, ipsos vero qui captivitatem sustinuerunt subjectos relinquat inimicis, propter quos et ultionem fecit; consecutis libertatem filiis ex causa paternæ vindicationis, sed non relictis ipsis patribus, qui ipsam captivitatem sustinuerunt. Neque enim infirmus est Deus neque injustus, qui opitulatus est homini et in suam libertatem restauravit eum.
2. Propter hoc et in initio transgressionis Adæ, sicut enarrat Scriptura, non ipsum maledixit Adam, sed terram in operibus ejus, quemadmodum ex veteribus quidam ait: Quoniam quidem transtulit Deus maledictum in terram, ut non perseveraret in homine. Condemnationem autem transgressionis accepit homo tædia et terrenum laborem, et manducare panem in sudore vultus sui, et converti in terram, ex qua assumtus est; similiter autem et mulier tædia, fet labores, et gemitus, et tristitias partus, et servitium, id est, ut serviret viro suo: ut neque maledicti a Deo in totum perirent, neque sine increpatione perseverantes Deum contemnerent. Omnis autem maledictio decurrit in serpentem, qui seduxerat eos. Et dixit, inquit, Deus serpenti: Quoniam fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis terræ. Hoc idem autem et Dominus in Evangelio, his qui a sinistris inveniuntur, ait: Abite maledicti in ignem æternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus; significans quoniam non homini principaliter præparatus est æternus ignis, sed ei qui seduxit et offendere fecit hominem, et, inquam, qui princeps apostasiæ est, *principi abscessionis, et his angelis qui apostatæ facti sunt cum eo: quem quidem juste percipient etiam hi qui similiter ut illi sine pœnitentia et sine regressu in malitiæ perseverant operibus. [p.127]
34
De Cain qui fratrem suum occidit.
1 QUEMADMODUM Cain, cum accepisset consilium a Deo, uti quiesceret in eo quod non recte divisisset eam quæ erga fratrem erat communicationem, sed cum zelo et malitia suspicatus est posse dominari sejus, non solum non acquievit, sed et adjecit peccatum super peccatum, manifestans sententiam suam per operationem suam. Quod enim cogitavit hoc et operatus est, dominatus est et interfecit eum, subjiciente Deo justum injusto, ut ille quidem ex iis quæ passus est justus ostendatur; hic vero per ea quæ commisit, detegeretur injustus. Et ne sic quidem mitigatus est, nec quievit super factum malum; sed interrogatus ubi esset frater ejus, Nescio, ait; numquid custos fratris mei sum ego? extendens et multiplicans malum per responsionem. Etenim si malum est occidere fratrem, multo pejus sic audacter et irreverenter respondere omnia scienti Deo, quasi possit frustrari eum. Propter hoc et ipse maledictionem portavit, quoniam sa se peccatum attulit, non reveritus Deum, neque confusus in parricidio. [p.128]
35
Quare folia fici circumcinxit se Adam; Et, Quare de Paradiso Adam projecit Deus.
1. CIRCA Adam autem nihil tale factum est, sed omnia in contrarium. Ab altero enim seductus sub occasione immortalitatis, statim timore corripitur et absconditur: non quasi possit effugere Deum, sed confusus, quoniam transgressus præceptum ejus indignus est venire in conspectum et colloquium Dei. Timor autem Domini initium intelligentiæ; intellectus vero transgressionis fecit pœnitentiam: pœnitentibus autem largitur benignitatem suam Deus. Etenim per succinctorium in facto ostendit suam pœnitentiam, foliis ficulneis semetipsum contegens, exsistentibus et aliis foliis multis, quæ minus corpus ejus vexare potuissent: condignum tamen inobedientiæ amictum fecit, conterritus timore Dei; et retundens petulantem carnis impetum, quoniam indolem et puerilem amiserat sensum, et in cogitationem pejorum venerat, frænum continentiæ sibi et uxori suæ circumdedit, timens Deum et adventum ejus exspectans, et velut tale quid significans: Quoniam, inquit, eam quam habui a Spiritu sanctitatis stolam amisi per inobedientiam, et nunc cognosco quod sim dignus tali tegumento, quod delectationem quidem nullam præstat, mordet autem et pungit corpus. Et hoc videlicet semper habuisset indumentum, humilians semetipsum, nisi Dominus qui est misericors tunicas pelliceas pro foliis ficulneis induisset eos.
2. Propter hoc autem et interrogat eos, uti ad mulierem veniret accusatio; et illam rursus interrogat, uti ad serpentem transmitteret causam. Dixit enim quod fuerat factum: Serpens, ait, seduxit me, et manducavi. Serpentem vero non interrogavit; sciebat enim eum principem transgressionis factum; sed maledictum primo immisit in eum, uti secunda increpatione veniret in hominem. Eum enim odivit Deus, qui seduxit hominem ; ei vero qui seductus est, sensim paulatimque misertus est. Quapropter et ejecit eum de Paradiso, et a ligno vitæ longe transtulit: non invidens ei lignum vitæ, quemadmodum audent quidam dicere; sed [p.129] miserans ejus, ut non perseveraret semper transgressor; neque immortale esset quod esset circa eum peccatum, et malum interminabile et insanabile. Prohibuit autem ejus transgressionem, interponens mortem, et cessare faciens peccatum, finem inferens ei per carnis resolutionem, quæ fieret in terra; uti cessans aliquando homo vivere peccato, et moriens ei, inciperet vivere Deo.
36
Quid est quod a propheta dictum est, Super aspidem et basiliscum ambulabis.
QUAPROPTER inimicitiam posuit inter serpentem et mulierem, et semen ejus, observantes invicem : illo quidem cui morderetur planta, et potente calcare caput inimici; altero vero mordente, et occidente, et interpediente ingressus hominis, quoadusque venit semen prædestinatum calcare caput ejus, quod fuit partus Mariæ, de quo ait propheta: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem; significans quia illud quod erigeretur et dilataretur adversus hominem peccatum, et frigidum reddebat eum, evacuaretur cum regnante morte, et conculcaretur ab eo in novissimis temporibus insiliens humano generi 'leo, hoc est, Antichristus; et draconem illum serpentem vetustum alligans, et subjiciens potestati hominis, qui fuerat victus, ad calcandam omnem ejus virtutem. Victus autem erat Adam, ablata ab eo omni vita: propter hoc victo rursus inimico recepit vitam Adam; novis sima autem inimica evacuatur mors, quæ primum possederat hominem. Quapropter liberato homine, fiet quod scriptum est, Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors aculeus tuus? Quod non poterit juste dici, si non ille liberatus [p.130] fuerit, cui primum dominata est mors. Illius enim salus, evacuatio est mortis. Domino igitur vivificante hominem, id est Adam, evacuata est et mors.
37
Adversus Tatiani doctrinam.
MENTIUNTUR ergo omnes qui contradicunt ejus saluti, semper seipsos excludentes a vita, in eo quod non credant inventam ovem quæ perierat. Si autem illa non est inventa, adhuc possidetur in perditione omnis hominis generatio. Mendax ergo is qui prior hanc sententiam, imo hanc ignorantiam et cæcitatem induxit, Tatianus: connexio quidem factus omnium hæreticorum, quemadmodum ostendimus; hoc autem a semetipso adinvenit, uti novum aliquid præter reliquos inferens, vacuum loquens, vacuos a fide auditores sibi præpararet, affectans magister haberi, tentans et subinde uti hujusmodi a Paulo assidue dictis: Quoniam in Adam omnes morimur; ignorans autem, quoniam ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Ostenso ergo hoc manifeste, erubescant omnes qui ab eo sunt, et concertant de Adam, quasi magnum aliquid lucrentur, si ille non salvetur: quando magis nihil proficiant, quemadmodum et serpens nihil profecit suadens homini, nisi illud quod eum transgressorem ostendit, initium et materiam apostasiæ suæ habens hominem; Deum autem non vidit. Sic et hi qui contradicunt saluti Adæ, nihil proficiunt, nisi hoc, quod semetipsos hæreticos et apostatas faciunt veritatis, et advocatos se serpentis et mortis ostendunt. [p.131]
38
Adversus eos qui ex quacunque causa schisma faciunt.
1. TRADUCTIS igitur omnibus, qui nefandas inferunt sententias de factore et plasmatore nostro, qui et hunc mundum fabricatus est, super quem alius Deus non est; et ipsis ostensionibus eversis his, qui de substantia Domini nostri, et de dispositione quam fecit propter hominem suum, falsa docent; prædicationem vero Ecclesiæ undique constantem, et æqualiter perseverantem, et testimonium habentem a prophetis et ab Apostolis, et ab omnibus discipulis, quemadmodum ostendimus, *per initia, et medietates, et finem, et per universam Dei dispositionem, et eam quæ secundum salutem hominis est solidam operationem, quæ est in fide nostra; quam perceptam ab Ecclesia custodimus, et quæ semper a Spiritu Dei, quasi in vase bono eximium quoddam depositum juvenescens, et juvenescere faciens ipsum vas in quo est. Hoc enim Ecclesiæ creditum est Dei munus, quemadmodum aspiratio plasmationi, ad hoc ut omnia membra percipientia vivificentur: et in eo disposita est communicatio Christi, id est Spiritus sanctus, arrha incorruptelæ, et confirmatio fidei nostræ, et scala ascensionis ad Deum. In Ecclesia enim, inquit, posuit Deus Apostolos, prophetas, doctores, et universam reliquam operationem Spiritus: cujus non sunt participes [p.132] omnes, qui non¹ concurrunt ad Ecclesiam, sed semetipsos fraudant a vita, per sententiam malam, et operationem pessimam. Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia, et omnis gratia: Spiritus autem veritas. Quapropter qui non participant eum, neque a mammillis matris nutriuntur in vitam, neque percipiunt de corpore Christi procedentem nitidissimum fontem: sed effodiunt sibi lacus detritos de fossis terrenis, et de cœno putidam bibunt aquam, effugientes fidem Ecclesiæ, ne traducantur; rejicientes vero Spiritum, ut non erudiantur.
2. Alienati vero a veritate, digne in omni volutantur errore, fluctuati ab eo, aliter atque aliter per tempora de eisdem sentientes, et nunquam scientiam stabilitam habentes, sophiste verborum magis volentes esse quam discipuli veritatis. Non enim sunt fundati super unam petram, sed super arenam, habentem in seipsa lapides multos. Propter hoc et multos Deos fingunt, et quærere quidem semper in excusatione habent, cæcutiunt enim, invenire vero nunquam possunt. Blasphemant enim fabricatorem, hoc est, eum qui est vere Deus, qui et præstat invenire; putantes se super Deum alterum invenisse Deum, vel alteram plenitudinem, vel alteram dispositionem. Quapropter et lumen, quod est a Deo, non lucet eis, quoniam inhonoraverunt et spreverunt Deum, "minimum arbitrantes eum, quoniam propter dilectionem suam et immensam benignitatem in agnitionem venit hominibus: (agnitionem autem non secundum magnitudinem, nec secundum substantiam; nemo enim mensus est eam, nec palpavit; sed secundum illud, ut sciremus, quoniam qui fecit, et plasmavit, et insufflationem vitæ insufflavit in eis, et per conditionem nutrit nos, Verbo suo confirmans, et Sapientia compingens omnia, hic [p.133] est qui est solus verus Deus:) eum vero qui non est, somniantes super hunc, ut magnum Deum putentur adinvenisse, quem nemo possit cognoscere, humano generi communicantem, nec terrena administrantem: Epicuri videlicet invenientes Deum, neque sibi, neque aliis aliquid præstantem, id est, nullius providentiam habentem.
39
Ostensio quoniam providentia Dei regatur hic mundus.
PROVIDENTIAM autem habet Deus omnium, propter hoc et consilium dat: consilium autem dans adest his, qui morum providentiam habent. Necesse est igitur ea quæ providentur et gubernantur, cognoscere suum directorem: quæ quidem non sunt irrationalia, neque vana, sed habent sensibilitatem perceptam de providentia Dei. Et propter hoc ethnicorum quidam, qui minus illecebris ac voluptatibus servierunt, et non in tantum superstitione idolorum coabducti sunt, providentia ejus moti licet tenuiter, tamen conversi sunt, ut dicerent fabricatorem hujus universitatis Patrem omnium providentem, et disponentem secundum nos mundum.
40
Quoniam neque justitia sine bonitate constare potest, neque bonitas sine justitia. Quoniam sapiens idem et Judex. Ostensio quod Verbum Dei et justum, et bonum sit.
1. Rursus ut increpativum auferrent a Patre et judiciale, indignum id Deo putantes, et sine iracundia et bonum arbitrantes se adinvenisse Deum, alterum quidem judicare, et alterum quidem salvare dixerunt, nescientes utrorumque auferentes sensum et justitiam. Si enim judicialis non et bonus sit, ad donandum quidem his quibus debet, et ad exprobrandum his quibus opórtet, neque justus neque sapiens videbitur judex; 10 rursus bonus, si hoc [p.134] tantum sit, bonus, non et probator in quos immittat bonitatem, extra justitiam erit et bonitatem, et infirma bonitas ejus videbitur, non omnes salvans, si non cum judicio fiat.
2. Marcion igitur ipse dividens Deum in duo, alterum quidem bonum, et alterum judicialem dicens, ex utrisque interimit [p.135] Deum. Hic enim qui judicialis, si non et bonus sit, non est Deus, quia Deus non est, cui bonitas desit: et ille rursus qui bonus, si non et judicialis, idem quod hic patietur, ut auferatur ei ne sit Deus. Quemadmodum autem et sapientem dicunt Patrem omnium, si non et judiciale ei assignent? Si enim sapiens, et probator est; probatori autem subest judiciale, judiciale autem assequitur justitia, ut juste probet; justitia provocat judicium: judicium autem, cum fit cum justitia, transmittet ad sapientiam. Sapientia igitur præcellet Pater super omnem humanam et angelicam sapientiam, quoniam Dominus, et judex, et justus, et dominator super omnes. Est enim et bonus, et misericors, et patiens, et salvat quos oportet: neque bonum ei deficit ajuste effectum, neque sapientia deminoratur: salvat enim quos debet salvare, et judicat dignos judicio: neque justum immite ostenditur, præeunte scilicet et præcedente bonitate.
3. Qui igitur solem suum oriri facit omnibus benigne Deus, et pluit super justos et injustos, judicabit eos, qui ex æquo benignitatem ejus percipientes, non similiter secundum dignationem munerationis ejus conversati sunt; sed in deliciis et luxuriis versati sunt adversus benevolentiam ejus, adhuc et blasphemantes eum, qui tanta beneficia in eos fecerit.
41
Quemadmodum religiosior Plato quam hæretici ostendatur.
QUIBUS religiosior Plato ostenditur, qui eundem Deum et justum et bonum confessus est, habentem potestatem omnium, [10] ipsum facientem judicium, sic dicens: Et Deus quidem, quemad modum et vetus sermo est, initium, et finem, et medietates omnium [p.136] [11] quæ sunt habens, recte perficit, secundum naturam circumiens: hunc autem semper consequitur justitia ultrix in eos, qui deficiunt a lege divina. Et iterum factorem et fabricatorem hujus universitatis bonum ostendit. Bono autem, inquit, nulla unquam de quoquam nascitur invidia: hoc initium et causam fabricationis mundi constituens bonitatem Dei; sed non ignorantiam, nec Æonem qui erravit, nec labis fructum, nec matrem plorantem et lamentantem, nec alterum Deum vel Patrem.
42
Quemadmodum secundum suam regulam qui a Valentino sunt extra veritatem ostendantur.
1. JUSTE autem eos mater planget, talium excogitatores et adinventores: digna enim commentiti sunt in capita sua, quoniam mater ipsorum extra Plenitudinem est, id est, extra Dei agnitionem, et collectio eoruin abortio facta est informis et sine specіе: [p.137] nihil enim de veritate apprehendit; in vacuum et in umbram decidit; vacua enim doctrina ipsorum et intenebrata: et Horus eam non permisit 'introire in Pleroma; non enim recepit eos Spiritus in refrigerium. Pater enim ipsorum ignorantiam generans, mortis passiones in eis operatus est. Hæc non nos diffamamus, sed ipsi confirmant, ipsi docent, gloriantur in ipsis, altum sentiunt de matre, quam sine patre dicunt genitam, hoc est sine Deo, fœminam a fœmina, quod est ex errantia corruptelam.
2. Nos autem precamur non perseverare eos in fovea, quam ipsi foderunt, sed segregari ab hujusmodi matre, et exire a Bytho, et absistere a vacuo, et umbram derelinquere: et legitime eos generari conversos ad Ecclesiam Dei, et formari Christum in eis, et cognoscere eos fabricatorem et factorem hujus universitatis, solum verum Deum et Dominum omnium. Hæc precamur de illis, utilius eos diligentes, quam ipsi semetipsos putant diligere. Quæ enim est a nobis dilectio, cum sit vera, salutaris est eis si quidem eam recipiant. Est enim austero medicamini similis, absumens improbiorem ac superfluam vulneris carnem : elationem enim illorum et inflationem evacuat. Quapropter tentantes omni virtute manum porrigere eis, non tædebit nos. Prorogavimus autem super hæc quæ dicta sunt, in sequenti libro Domini sermones inferre, si quos ex his per ipsam Christi doctrinam convincentes, suadere possimus cessare ab ejusmodi errore, et absistere ab ea blasphemia, quæ est in fabricatorem ipsorum, qui et solus est Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi. Amen.